Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 20 : Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 16
    • Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite, ut maledicat, ( S2, 16, 10) sed tantum maledicat. Abisai solus dixerat: Vadam, et amputabo caput ejus; ( S2, 16, 9) et David ad Abisai et ad Joab respondit dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? ( S2, 16, 10) Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? ( S2, 16, 10) Subauditur, quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei. Semei, qui maledixit David, ipse est (ut Hebraei dicunt) Nabaath, pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde et idem Semei ad David: Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph. ( S2, 19, 20) Cum autem venisset Chusai Arachites, ami cus David, ad Absalom, locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex. Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum ( S2, 16, 16 et S2, 16, 17). In Hebraeo legitur: « Haec, inquit, misericordia tua ad amicum tuum; » non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Et est sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti?