Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 34 : Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege in Ierusalem?

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 19
    • Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Jerusalem? ( S2, 19, 34) Est autem servus tuus Chamaan ( S2, 19, 37), etc. In Hebraeo: « Ecce servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex. » Chamaam interpretatur suspirans. Quandiu cum patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in doctrinam David regis transiit, non Chamaam, sed Chanaon (quod interpretatur fidelis ) appellatus est. Sermo dicitur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic proficient. ( S2, 20) In Hebraeo non habetur proverbio. Iste sermo, sermo legis est, in qua jubetur a Domino per Moysen (voir: Dt, 20) ut quando ingressuri essent terram Chanaan, et gentes deleturi, primum pacem offerant. Et si pax ab eis reciperetur, pacem recipientes tributarii eorum efficerentur. Et si pacem non reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate fertur: Nonne ego sum, quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem ( S2, 20, 19)? Quare praecipitas haereditatem Domini? Ac si diceret: Cur vis destruere civitatem hanc, antequam pacem interrogando offeras, sicut in lege jubetur? Cur etiam non eamdem legem in nobis Israelitis servas, quae in alienis olim servata est? Reditus itaque Israelitici populi ad David post interfectionem Absalom, non nisi reditum prioris populi ad Christum post interitum pravorum magistrorum significat. Siba ergo filius Bochri, qui populum seducendo a David avertebat, quem melius quam errorem significat, qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur, et a veritatis auditu populum subvertebat? Interpretatur autem Siba secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur, primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptum est: Filius meus primogenitus Israel, quem eduxi de Aegypto, ( Ex, 20) Sibam, id est, errorem secutus, se sequestrabat a domo David, hoc est, ab Ecclesia semetipsum separabat, cum ejus conventum exsecrando spernebat. Hic ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, hoc est, spiritalis doctrinae eruditionem caput Siba absciderat, hoc est, diabolum a corde suo abjecerat, mox ad David revertitur, cum Christum Filium Dei corde credulo veneratur.