Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 8 : Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 19
    • Venitque universus populus coram rege; Israel autem fugit in tabernacula sua, etc. ( S2, 19, 8) Universus populus, qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui cum David permanserant. Quod vero ait: Israel fugit in tabernacula sua ( S2, 19, 8), hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellione rebelles exstiterant. Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum regis illotis pedibus ( S2, 19, 24). Et notandum quod in Hebraeo non illotis, sed, inflexis legitur pedibus Fecerat namque sibi idem Miphiboseth (ut Hebraei tradunt) ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 19
    • Venitque universus populus coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua ( S2, 19, 8). Universus populus qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui cum David permanserant. Quod vero ait: Israel fugit in tabernacula sua ( S2, 19, 8), hi intelligendi sunt, qui cum Absalom perduelliones exstiterant.