Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 30 : Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 18
    • Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones. ( S2, 19, 29) In Hebraeo agrum legitur. Quia in hoc loco David immemor amicitiae fuit et foederis, imo juramenti quodhabuit cum Jonathan, et tam crudele dedit judicium, dicens: Tu et Siba dividite agrum. ( S2, 19, 29) Idcirco Roboam et Jeroboam, ut aiunt, diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, id est, Miphiboseth interpretatur litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo fuissedicitur, eo quod reduxisset David cum pace. Unde quod ait regi: Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex in domum suam pacifice, ( S2, 19, 30) non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contraDeum murmuranti, eo quod Dominus David in pace reduxisset.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 19
    • Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est, quod locutus sum. Tu et Siba, dividite possessiones, etc. ( S2, 19, 29) In Hebraeo ita legitur: « Dixi, tu et Siba, dividite agrum. » Pro eo quod in hoc loco David immemor fuit amicitiae et foederis, imo juramenti, quod habuit cum Jonathan, et tamen crudele dedit judicium, dicens: « Tu et Siba, dividite agrum, » idcirco Roboam et Jeroboam diviserunt ejus regNum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, et interpretatur os verecundum. In Paralipomenon vero (voir: Ch1, 8) idem Miphiboseth Meribaal legitur, et interpretatur, litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo, fuisse dicitur, eo quod David reduxisset cum pace. Et quod ait idem Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex in domum meam pacifice ( S2, 19, 30), non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti, eo quod David Dominus in pace reduxisset.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 19
    • Quid ultra loqueris? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones ( S2, 19, 29). In Hebraeo ita legitur, Dixi, tu et Siba dividite agrum. Pro eo quod in hoc loco David immemor fuit amicitiae et foederis, immo juramenti, quod habuit cum Jonathan: et tam crudele dedit judicium, dicens: Tu et Siba dividite agrum: idcirco Roboam et Jeroboam diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur: et interpretatur, os verecundiae [Al. verecundum ]. In Paralipomenon vero idem Miphiboseth, Meribaal legitur, et interpretatur, litigans cum altissimo. Litigasse enim cum altissimo, id est, cum Deo, dicitur: eo quod David reduxisset cum pace. Et quod ait idem Miphiboseth regi, etiam cuncta accipiat: postquam reversus est Dominus meus rex in domum suam ( S2, 19, 30) [Al. meam] pacifice: non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti: eo quod David Dominus in pace reduxisset.