Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 24 : Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 18
    • Miphiboseth quoque, filius Jonathae, descendit in occursum regis illotis pedibus. ( S2, 19, 24) In Hebraeo non lotis, sed infectis legitur pedibus. Fecerat namque sibi, ut Hebraei tradunt, ligneos pedes, quibus uti quasi pronaturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 19
    • Venitque universus populus coram rege; Israel autem fugit in tabernacula sua, etc. ( S2, 19, 8) Universus populus, qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui cum David permanserant. Quod vero ait: Israel fugit in tabernacula sua ( S2, 19, 8), hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellione rebelles exstiterant. Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum regis illotis pedibus ( S2, 19, 24). Et notandum quod in Hebraeo non illotis, sed, inflexis legitur pedibus Fecerat namque sibi idem Miphiboseth (ut Hebraei tradunt) ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 19
    • Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum regis illotis pedibus ( S2, 19, 24). Et notandum quod in Hebraeo non illotis pedibus: sed legitur, pedibus infectis. Fecerat namque sibi idem Miphiboseth ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat: sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.