Liber Secundus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 43 : Et respondit vir Israel ad viros Iuda, et ait: Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi iniuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 19
    • Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus ego sum major apud regem, magisque ad me pertinet David, quam ad te ( S2, 19, 43). In Hebraeo ita legitur: Decem partes mihi sunt apud regem, magisque ego in David quam tu. Decem vero partes Israel erant, id est, decem tribus: et idcirco magis se in David esse dicunt, quam viros Juda. Cur mihi fecisti injuriam ( S2, 19, 43)? Viri Israel fecisse sibi injuriam queruntur, eo quod non exspectaverit eos tribus Juda ad reducendum regem. Nonne sermo meus prior fuit, ut reducerem regem meum? Sermo ejus prior fuit ad reducendum regem: sicut in praecedentibus demonstratur in eo loco, ubi dicitur: Sermo autem omnis Israel pervenit ad regem in domo ejus ( S2, 19, 11); subauditur, ut eum reducerent: quod et majoribus natu Juda mandasse David per Sadoc et Abiathar sacerdotes legitur, hoc modo, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ( S2, 19, 11)? Hebraeus: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? Et hic subjungendum est, fratres mei vos, os meum et caro mea vos, cur novissimi reducitis regem? ( S2, 19, 12) Et per ea intelligendum est, mandasse illis quod sermo omnis Israel ad eum jam pervenisset, ita dicens: Sermo autem omnis Israel pervenit ad regem in domo ejus ( S2, 19, 11).
  • Liber 2, Caput 19
    • Durius autem responderunt viri Juda viris Israel ( S2, 19, 43). Et hic defectus est. Dicuntur enim respondisse viri Juda ad viros Israel: eo quod mentirentur, et non facerent hoc ob amorem regis, sicut asserebant.