Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9
PrécédentSuivant

V. 4 : et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Per prophetam Dominus denuntians, ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (voir: Ez, 18, 23 et Ez, 23, 11) . Quomodo ergo ei competit velle occidere peccatorem, et mortem peccatoris nolle? Sed in praefato testimonio sequitur unde veritas agnoscatur; ait enim: Sed ut convertatur et vivat. Qui enim peccatorem vult vivere ut convertatur, si hunc inconvertibilem divina praescientia noscit, occidit. Vult ergo Dominus occidere, sed eos quos praenoscit converti nolle. Misericors enim et justus asseritur dum a Propheta flagitatur: Domine , inquit, libera animam meam, misericors et justus Deus noster ( Ps, 114, 4 et Ps, 114, 5) [mauvais référencement: Ps, 114, 5] . Per misericordiam vero conversionem peccatorum exspectat; per justitiam non conversos damnat. Per misericordiam converti vult peccatores et vivere, sed per justitiam eos qui converti noluerunt vult punire; misericorditer non salvat nisi volens, per justitiam nolens damnat. Dum ergo occidere velle dicitur, peccatorum impietas maxima et inemendabilis ostenditur, quae voluntarie divinae justitiae exsecutione puniatur. Sic utique et piissimos saecularium negotiorum judices agere videmus, qui vellent ut nemo delinqueret, ut ipsi punire neminem deberent; sed dum ab iniquis audacter scelera committuntur, voluntarie eos puniunt, quos libentius non commisisse punienda voluerunt. Quo contra illud hoc in loco cernitur, quia non dicit: Quia corrigentis patris vocem audire noluerunt, sed: Non audiere, quia voluit eos Dominus occidere. Sed qui divini examinis aequitatem recte considerat, interesse nihil putat an occidatur aliquis, an illo in scelere dimittatur in quo aeterna reprobatione perimatur. Tale est ac si dicat: Tanta fuit magnitudo culpae, ut et conversionis monumenta susciperent, et a mortis suae fovea surgere nequaquam possent; et qui irae Dei pelagus biberant, in damnationis suae cumulum haberent non solum poenam commissi sceleris, sed etiam additam vindictam contemptae praedicationis. Sed cur hoc de praeterito miramur, quod nunc usque fieri cernimus: Heli videlicet monentem filios contemnentes, Dominum occidere volentem? Quid enim sacra Scriptura quotidie Judaeis aliud quam caliginem sui erroris insinuat? Non equidem sic per latentes et spiritales intellectus Redemptorem praedicat, ut ejus incarnationem, nativitatem, passionem, resurrectionem, et ad coelos ascensionem non patenter ostendat. Nec ipsi tam irrationabiles sunt, ut tam excellentia bona Redemptori convenire non videant; sed tamen caeci sunt, ut promissa patribus suis signa in Redemptorem effulsisse audiant, et non credant, Caeci ergo sunt non modo videndo promissa, sed non credendo exhibita. Cur vocem Scripturae monentis non audiunt, nisi quia eos Dominus occidere vult? Nec mirum tamen, si ejus judicio pereunt, cujus Unigenitum occidere. Intimae enim aequitatis districtione cum Judaeorum populo agitur, ut monita vitae quotidie, Scripturis loquentibus, audiant, et ipsi Scripturis monentibus nequaquam credant. Sed, repulsa Judaeorum perfidia, quibus successibus sanctorum praedicatorum ordo potiatur in gentibus exponit, dicens: Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus ( S1, 2, 26).