V. 5 :
Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Plaga prima haec dicitur, quia sancti percutere noxios etiam post, in
ultimo judicio describuntur. Unde et Paulus Corinthios
excitat, dicens:
An nescitis quia angelos judicabimus?
(
1Co, 6, 3) Hinc Psalmista vaticinans, ait:
Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in
cubilibus suis, exsultationes Dei in faucibus eorum, ad
faciendam vindictam in nationibus, increpationes in
populis.
(
Ps, 149, 5,
Ps, 149, 6 et
Ps, 149, 7) Plaga prima ista conversionis est, secunda
damnationis, quia modo sancti converti nos ad Dominum rogant, sed non
conversos tunc durius damnant. In qua viginti viri mortui
referuntur, ut quinarii numeri mysterium commendetur.
Quinquies enim quatuor repetiti, aut quater quinque viginti
fiunt. Et quia vigore quinque sensuum omne tempus peccati
perficitur, et in quatuor evangelistarum libris remedia nostrae salutis
invenimus, viginti virorum typo omnes salvandi peccatores
exprimuntur. Qui in media parte jugeri interfecti
perhibentur, quam par boum in die arare consuevit. Boves sunt
praedicatores Ecclesiae, qui dum praedicant, arant, qui dum verbis
coelestibus corda auditorum aperiunt, quasi in bona terra semen
spargunt. Sed in die arant boves, quia Dominus comminatur,
dicens:
Veniet nox, quando nemo potest operari.
(
Jn, 9, 4) Item duo boves arant,Jonathas videlicet et armiger
ejus. Quibus nimirum bobus, aut sapientes et simplices
intelligendi sunt, aut minores, et altioris ordinis
sacerdotes. Possunt autem generaliter in duobus bobus omnes
sanctae Ecclesiae praedicatores intelligi, quia et geminae charitatis
gratia pleni sunt, et se privato amore non diligunt. Media
ergo pars jugeri ista est vita praesens. Ista quidem
temperata ad cultum imbribus mollescit hiemis, illa ad sterilitatem
pigrorum caloribus torretur aestatis. Istam partem jugeri
boves arare possunt, illam vero non possunt, quia in hac vita bona opera
seminanda sunt, in illa vero non seminanda opera, sed operum retributio
metenda. Bene ergo in media parte jugeri, viginti viri
interfecti perhibentur, quia converti peccatores hic solum salubriter
possunt, ubi magnitudo criminis purgari creditur per lamenta
conversionis. Sed nonnulli in subita peccatorum conversione
mirantur, quia eis propter usum curae exterioris quotidiana tot quae
agit Deus mira viluerunt. Unde et subditur:
Et factum est miraculum in castris per agros.
(
S1, 14, 15)
Commentaires
Gregorius I (540-604)