Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 4 : memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • In fletu quippe ardens desiderium divinae contemplationis ostenditur, in dedignatione vero cibi despectus laetitiae transeuntis. Mens enim quae ferventibus desideriis interna desiderat, dum terrenae laetitiae blandimentum respuit, dum instantibus gemitibus infundi sibi supernae lucis amoenitatem expetit, flet utique, et cibum non capit. Hunc namque cibum fastidiebat, qui dicebat: Renuit consolari anima mea ( Ps, 76, 3). Sed qui cibum solatii capere de oblectamento rerum conditarum dedignatus est, epulas deliciarum suarum, quia in solo conditore invenerit, dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum ( Ps, 76, 4). Ad has profecto epulas flentem conjugem hortabatur, cum diceret: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus ( Ps, 42, 5). Quae nimirum exhortatio hic quoque cognoscitur, quia a viro suo cur fleat, et quare non comedat, et afflictum cor habeat, interrogatur. Quasi dicat: Cur de non habita contemplationis perfectione contristaris, quam si rudis non obtines, proficiens obtinebis? Unde et quae afflicta ab aemula comedere noluit, a viro cohortata manducavit; quia quae saniori consilio ima despicit, perfectionem contemplationis habet in spe, quam nondum habet in virtute experientiae. Fere enim deficienti et collapsae contemplationi spei renovatae gaudium cibus est. Ad viri ergo sui vocem Anna reficitur, cum contemplationis intentio concussa per tentationem ab eo qui se amare coeperat ad spem sui profectus excitatur. Unde sumpto cibo surrexit, omnipotenti Deo preces fudit, atque ei sexum virilem, si hunc ab eo accipere mereretur, vovit.