V. 10 :
Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti
cultu regio, in area iuxta ostium portae Samariae: et universi prophetae prophetabant
in conspectu eorum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 20
Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere
Michaeam filium Jemla.
Rex autem Israel et Josaphat rex Juda sedebant, unusquisque in solio suo,
vestiti cultu regio,
(
R3, 22, 9 et
R3, 22, 10) et reliqua. Quod autem Michaeas vocatus ad regem Israel, ita
dicens:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 22
Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et
dixit ei: Festina adducere Micham filium Remla.
Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebat
unusquisque in solio suo vestiti cultu regio
(
R3, 22, 9 et
R3, 22, 10), etc. Quod autem Michas vocatus ad regem Israel et ad regem
pariter Juda, prophetavit contra regem Israel, ita dicens:
Vidi Dominum sedentem super solium suum et
exercitum coeli a dextris et a sinistris ejus: et dictum
est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth
Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et
egressus unus dixit: Ego decipiam eum. Et dictum
est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar et ero
mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus
(
R3, 22, 19,
R3, 22, 20,
R3, 22, 21 et
R3, 22, 22),
(voir:
Greg, sl)
quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus,
quarum mentibus Deus altius praesidens inferius cuncta disponit? Et quid
exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur?
Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare
perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra
omnia, nec dextra nec sinistra concluditur, sed dextra Dei angelorum
pars electa, sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur.
Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent, sed
etiam qui redire nolentes gravent; nec quod coeli exercitus dicitur,
angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas
enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus
(voir:
Mt, 6, 8)
. Et de eisdem spiritibus Paulus dixit:
Contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(
Ep, 6). Quorum caput enuntians ait:
Secundum principem potestatis aeris hujus
(
Ep, 2). A dextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et
voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum
sensus, suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat.
Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse
describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur.
Neque enim fas credere bonum Spiritum fallaciae deservire
voluisse, ut diceret:
Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum
ejus
(
R3, 22, 22). Sed et Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali
debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in
culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam. Occulta quippe
justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati
laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant.
Denique is qui vitam reprobam non mutat, nec a perpetrandis
peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa
audit, Deo disponente, quae merebitur audire damnandus. Ecce
enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu
domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas, a
quibus decipi consueverat, saepe veniebat, prospera requirens.
Cum vero ex ore prophetarum, perversa agens, prospera audire
merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus
in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic
prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec
pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius raperetur ad
poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam,
largiente omnipotente Deo, ab idolorum cultu remotum est quamplurimum
genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus
vel cuilibet creaturae in adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam
quilibet in fide positus consulat, quia hoc auditurus est, quod audire
fidelem decet. Fidenter dicam si ab immunditiis aliis atque a
pravis actibus recepisset, securus esset. Nam cum Paulus,
egregius praedicator, clamet:
Et avaritia, quae est idolorum servitus
(
Col, 3), quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber
non est. Sic ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide
quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi
desiderat comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, atque de
hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est, ut ex culpae suae
merito a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in
sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud,
Deo judice, ex prophetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat,
dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur suis desideriis, ad ima
semper ducatur. Neque autem bonus fuit ille Spiritus, qui
mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum
est quia « exercitus coeli stetit a dextris et sinistris ejus. » Deus
enim, qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine, quae
dextra ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil esse quod
displiceat potest. Sed quia simul omnia contuetur, simul
cuncta aspicit, ea vi inquam [in qua] bonos spiritus et malos videt,
exercitus coeli a dextris et sinistris habere describitur, ut per
dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus
reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi
angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab aethereo coelo expulsi sint,
adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait:
Contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(
Ep, 6). Sed quia tertius liber Regum post interfectionem Achab non longe
sermonem claudit, ita et nos tertium librum expositionis ejusdem hoc in
loco finiamus, ut de sequentibus rebus simul cum historia aliud sumamus
exordium.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)