Liber Tertius Regum

Caput 22

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54
PrécédentSuivant

V. 9 : Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Iemla.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 375. 376. :

    Mittitur eunuchus, qui pergens advocat illum;

    Et cito Michaeas ducitur in medium.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 20
    • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. Rex autem Israel et Josaphat rex Juda sedebant, unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, ( R3, 22, 9 et R3, 22, 10) et reliqua. Quod autem Michaeas vocatus ad regem Israel, ita dicens:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 22
    • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Micham filium Remla. Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio ( R3, 22, 9 et R3, 22, 10), etc. Quod autem Michas vocatus ad regem Israel et ad regem pariter Juda, prophetavit contra regem Israel, ita dicens: Vidi Dominum sedentem super solium suum et exercitum coeli a dextris et a sinistris ejus: et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus unus dixit: Ego decipiam eum. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus ( R3, 22, 19, R3, 22, 20, R3, 22, 21 et R3, 22, 22), (voir: Greg, sl) quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus Deus altius praesidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur, sed dextra Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent, sed etiam qui redire nolentes gravent; nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus (voir: Mt, 6, 8) . Et de eisdem spiritibus Paulus dixit: Contra spiritualia nequitiae in coelestibus ( Ep, 6). Quorum caput enuntians ait: Secundum principem potestatis aeris hujus ( Ep, 2). A dextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus, suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas credere bonum Spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus ( R3, 22, 22). Sed et Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam. Occulta quippe justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Denique is qui vitam reprobam non mutat, nec a perpetrandis peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit, Deo disponente, quae merebitur audire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas, a quibus decipi consueverat, saepe veniebat, prospera requirens. Cum vero ex ore prophetarum, perversa agens, prospera audire merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius raperetur ad poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam, largiente omnipotente Deo, ab idolorum cultu remotum est quamplurimum genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus vel cuilibet creaturae in adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam quilibet in fide positus consulat, quia hoc auditurus est, quod audire fidelem decet. Fidenter dicam si ab immunditiis aliis atque a pravis actibus recepisset, securus esset. Nam cum Paulus, egregius praedicator, clamet: Et avaritia, quae est idolorum servitus ( Col, 3), quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Sic ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, atque de hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est, ut ex culpae suae merito a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud, Deo judice, ex prophetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat, dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur suis desideriis, ad ima semper ducatur. Neque autem bonus fuit ille Spiritus, qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum est quia « exercitus coeli stetit a dextris et sinistris ejus. » Deus enim, qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine, quae dextra ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil esse quod displiceat potest. Sed quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit, ea vi inquam [in qua] bonos spiritus et malos videt, exercitus coeli a dextris et sinistris habere describitur, ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab aethereo coelo expulsi sint, adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait: Contra spiritualia nequitiae in coelestibus ( Ep, 6). Sed quia tertius liber Regum post interfectionem Achab non longe sermonem claudit, ita et nos tertium librum expositionis ejusdem hoc in loco finiamus, ut de sequentibus rebus simul cum historia aliud sumamus exordium.