Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 2 : In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt. ( S2, 17, 17) Haec ancilla quasi lavandi gratia cumpannis ad fontem Rogel ierat, ut penitusres non deprehenderetur: puer autem qui rem indicat Absalom, filius ejusdem ancillaeparvulus dicitur fuisse. Prius enim paulatim historiam continuando hic tangere decrevimus, ut postmodumquid mystice continuat, indagando propalemus. Sed quia de Absalom historia praetergreditur, secundum allegoriam considerarelibet, quid illud significet, quod parricida filius patrem insequitur. Primo, pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria: quiasciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deflevit exitumparricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Hierusalem, Domino dicente: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. ( Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest populus Judaicus, qui eumtradidit. Absalom autem, sicut ante jam dictum est, intelligitur patris pax. Quodmirum videtur in historia, patris pax quemadmodum possit intelligi, qui patrem belloest persecutus. Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Hierusalem: quaeetiam et ipsa pax interpretatur. A cujus facie in Galilaeam fugit, Christus videlicet, qui eam patiendo deserens,in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom, Judam traditorem accipiunt, quem non bonum tanta etiam mirandapatientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret. Cum adhibuit convivium, in quo corporis et sanguinissui figuram, discipuliscommendavit et tradidit: quod denique in ipsa traditione et osculum accepit. Bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille scelerataecogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem quam ille nonhabuit. Hanc enim posteriorem sententiam non commentando protulimus, sed de dictis beatiAugustini ex titulo videlicet tertii psalmi in quibus tanquam clarissima tubadisputando resonans edisserit, decerpsimus. Achitophel igitur qui, recedens a David, ad Absalom transmigraverat, haereticossignificat qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, etsubsequuntur errorem: interpretatur autem frater meus cadens: Gilonites vero transmigratio. Contra quos Propheta increpans, dicit: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer? ( Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] Et merito tales laqueo diaboli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, quialienam pravis suasionibus corrumpere satagunt. Sicut ipse in propria domo suspendio interiit, qui alienae vitae, hoc est David,insidiatus est. Unde scriptum est: Qui fodit foveam, incidet in illam. ( Pr, 26 et Si, 10) Sed quid aliter significet, dicemus in posterum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 17
    • Caeterum autem secundum allegoriam considerari oportet quid illud significet quod parricida filius Absalom patrem insequitur. Primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria, quia sciebat impium perire, quem etiam flevit ille magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Jerusalem, Domino dicente: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. ( Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest Judaicus populus, qui eum tradidit. Absalom autem (sicut ante jam dictum est) intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum possit intelligi patris pax, qui patrem bello est persecutus? Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando patiendo eam deserens, in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom Judam proditorem accipiunt, quem tanta et admiranda patientia Christus pertulit, tanquam ejus cogitationes ignoraret, cum adhibuit in convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit. Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit; Achitophel igitur, qui recedens a David, ad Absalom transmigravit, haereticos significat, qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem. Interpretatur autem Achitophel frater meus cadens; Gilonites vero, transmigravit, contra quos Propheta increpans dicit: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem, sicut passer, ( Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] etc. Et merito tales laqueo doli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagebant, sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena, vitae David insidiatus est. Unde scriptum est: Qui fodit foveam, incidit in eam. ( Si, 27) Et: « In insidiis suis capientur iniqui. » Chusai vero Arachites, antiquus amicus David, significat credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquando visi sunt, tamen pravis ejus operibus non communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam consentientes, sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quoque in Propheta scriptum est: Vertit Aethiops pellem suam. ( Jr, 13) Et in Psalmo: Aethiopia, inquit, festinet manus ejus dare Deo. ( Ps, 67, 31) [mauvais référencement: Ps, 47] Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit. Quod autem concubinas David, quas ipse ad custodiendam domum dimisit, stuprando corrupit, significat quod apostata angelus quosdam, qui videntur regere et custodire populum Dei, haeretica pravitate seducendo decipit. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet. Ipsae quoque in viduitate viventes clausae sunt usque ad diem mortis suae. Quia cum haeretici, a via veritatis oberrantes, denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est, separati erunt, a consortio ejus alieni. Ille tamen, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, ( Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5] non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compunctus sancto desiderio de imis ad summa vehi supernae contemplationis penna sustinet, sanctorum praecedentium patrum gesta ante mentis oculos ponat, atque in eorum se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat; vel donorum praecedentium consolatione restinguat; vel etiam imitatione (ut dictum est) patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut (sicut proposuimus) exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? ( S2, 16, 10) Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac die hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bersabeae scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit, quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, qua rum interventu, Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur. Quod autem Jonathas, qui interpretatur columbae donum, et Achimaas, qui interpretatur frater meus quis, qui ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum, Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res latuit ( S2, 17, 19), non sine mysterio esse credendum est. Quid significant isti duo juvenes, Jonathan videlicet et Achimaas, nisi eos qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum ascripti sunt? qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum luctum et despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni desiderium. « Declinant ergo concito gradu fugientes in domo cujusdam viri in Bahurim (qui locus interpretatur electus, sive juvenis ), cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum, qui erant in vestibulo, » cum poenitentiae se humiliter subjiciunt, quae cunctis necessaria est in hoc tempore, ante finem scilicet praesentis vitae. Et expandit mulier velamen super os putei ( S2, 17, 19), cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat. Quasi siccans ptisanas ( S2, 17, 19), cum carnis lasciviam per continentiae rigorem stringit. Et sic res latet ( S2, 17, 19), transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur.