Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
PrécédentSuivant

V. 13 : Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 21
    • Quartum bellum fuit in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de genere Arapha, blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonathan, filius Samaa, fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus, ( S2, 21, 20, S2, 21, 21 et S2, 21, 22) etc. Quid autem quatuor bella ista David et servorum ejus contra Palaestinos significant, nisi bellum Christi, quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agit? Licet enim fastus mundanus, vel protervitas malignorum spirituum se erigat contra Ecclesiam Christi, omnis tamen principatus adversariorum vero David, hoc est, Rege Christo imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit: Vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. ( Ps, 59, 13 et Ps, 59, 14) [mauvais référencement: Ps, 59]