V. 14 :
In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 20
Quartum bellum fuit in Geth,
(
S2, 21, 20) et reliqua, usquequo ait,
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et
servorum ejus.
(
S2, 21, 22) Quatuor ista bella contra Palaestinos bellum significant Christi quod
omnitempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et
contraspiritales nequitias incessanter agit. Licet enim fastus mundanus,
vel propter vitas malignorum spirituum, se erigatcontra Ecclesiam Christi, omnis tamen
principatus adversariorum, vero David, hoc estrege Christo imperante ac praelia
servorum suorum disponente, cedit, et omnesadversarii vincuntur. Unde
Psalmista ex persona Ecclesiae confidenterdicit:
In Deo faciemus virtutem,
(
Ps, 59, 14 et
Ps, 107, 14) [mauvais référencement: Ps, 107] etc.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 21
Quartum bellum fuit in Geth, in quo vir excelsus,
qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est,
viginti et quatuor, et erat de genere Arapha, blasphemavit
Israel. Percussit autem eum Jonathan, filius Samaa, fratris
David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et
ceciderunt in manu David et servorum ejus,
(
S2, 21, 20,
S2, 21, 21 et
S2, 21, 22) etc. Quid autem quatuor bella ista David et servorum ejus contra
Palaestinos significant, nisi bellum Christi, quod omni tempore istius
vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra
spiritales nequitias incessanter agit? Licet enim fastus mundanus, vel
protervitas malignorum spirituum se erigat contra Ecclesiam Christi,
omnis tamen principatus adversariorum vero David, hoc est, Rege Christo
imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes
adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur.
Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit:
Vana salus hominis. In Deo faciemus
virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
(
Ps, 59, 13 et
Ps, 59, 14) [mauvais référencement: Ps, 59]
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)