Liber Secundus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 14 : Et ait Ioab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret haerens in quercu,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 149. 150. :

    A Ioab Absalon est triplex data lancea cordi;

    Palpitat, huncque necant quinque bis armigeri.

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 18
    • Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum, qui est in valle regis. Dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei: vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom, usque in hunc diem ( S2, 18, 18). Hic locus superiori loco copulandus est, ubi dicitur: Tulit Joab tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens quercui ( S2, 18, 14). Hebraeus: Cum adhuc viveret haerens in quercu. Et hic jungendum est: Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle regis ( S2, 18, 18), et caetera quae sequuntur. Tradunt Hebraei quod depositus de quercu petierit sibi inducias antequam perimeretur, ut faceret sibi titulum ob memoriam sui, eo quod non haberet filium talem, qui regno dignus esset. Putabat enim filios suos non solum regno indignos, verum etiam ob peccatum suum quod in patrem gesserat, praesenti vita indignos. In quo titulo manum dicitur defixisse, et figuram manus suae expressisse, et ob hoc titulum hoc modo vocari: Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom, usque in hunc diem ( S2, 18, 18) [mauvais référencement: S2, 18, 17] . Quod vero legitur: Et projecerunt eum in saltum in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis ( S2, 18, 17): projectum eum in saltum Hebraei dicunt, eo quod gladio peremptus, lapidibus obrui deberet: quippe quia sceleratissimus erat, et geminae neci obnoxius, scilicet qui et patrem contra legis praeceptum valde dehonorarit, et turpitudinem ejus revelarit.