V. 21 :
Et ait Ioab Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Ioab, et
cucurrit.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 18
Ad quem Joab
, id est, Achimaas,
dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia.
Hodie nolo te nuntiare.
Filius enim regis mortuus est
(
S2, 18, 20):
ac si diceret: Nolo ut vir talis, qualis tu es, nuntium feras regi, quod
filius ejus mortuus sit.
Nec enim decet, ut tale nuntium portes.
Idcirco dixit Chusi:
Vade, et nuntia regi quae vidisti
(
S2, 18, 21).
Notandum quod in hoc loco Chusi, non proprium, sed appellativum sit
nomen.
Ac si diceret: Tu es dignus ut nuntium flebile (non Achimaas)
portes.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)