Liber Secundus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 8 : Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 145. 146. :

    Absalon impugnant Ethai, Ioab Abisaique,

    Et populi caedes magna fit in nemore.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 17
    • Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello. ( S2, 18, 8) Saltus hic qui plures consumpsisse dicitur quam gladius vorasse: bestiasferocissimas,quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quamgladio vorati fuerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 18
    • Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello, etc. ( S2, 18, 6, S2, 18, 7 et S2, 18, 8) Saltum hunc, qui plures consumpsisse quam gladius vorasse legitur, bestias ferocissimas, quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 18
    • Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae. Et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello ( S2, 18, 8). Saltus hic qui plures consumpsisse, quam gladius vorasse, legitur, bestias ferocissimas quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint.