Liber Secundus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 5 : Et praecepit rex Ioab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.

Poètes

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 2, v. 507. 508. :

    Dux Ethay, dux Abysai, princeps Ioab exit,

    Precedunt pedites signa ferendo duces.
  • liber 2, v. 509. 510. :

    Principibus puerum rex intimat esse tuendum

    Absalon hoc memorans, Absalon ingiminans.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 17
    • Et praecepit rex Joab et Abisai et Ethaei, dicens: Servate mihi puerum Absalom. ( S2, 18, 5) Quod autem Absalom pater ejus David puerum appellat, non utique aetate carnis,sed parvitate sensus, hoc est stultitia, non mole corporis dicit.