Liber Secundus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 20 : Ad quem Ioab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare: filius enim regis est mortuus.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 18
    • Ad quem Joab , id est, Achimaas, dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare. Filius enim regis mortuus est ( S2, 18, 20): ac si diceret: Nolo ut vir talis, qualis tu es, nuntium feras regi, quod filius ejus mortuus sit. Nec enim decet, ut tale nuntium portes. Idcirco dixit Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti ( S2, 18, 21). Notandum quod in hoc loco Chusi, non proprium, sed appellativum sit nomen. Ac si diceret: Tu es dignus ut nuntium flebile (non Achimaas) portes.