V. 22 :
Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: Pax est, Iehu? At ille respondit: Quae pax? adhuc
fornicationes Iezabel matris tuae, et veneficia eius multa, vigent.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 261. 262. : Estne, Ioram profert, mihi pax? Non est, Iehus inquit, Cum Iezabel meretrix, atque venefica sit.
Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus
liber 4, v. 443. 444. : Accedunt reges currili quisque rotatu, Tunc de pace ioram querit aitque iheu
liber 4, v. 445. 446. : Quid de pace velis qui filius es iezabelis, Cuius pestifera multa vigent scelera
Commentaires