V. 3 :
Tenensque lenticulam olei, fundes super caput eius, et dices: Haec dicit Dominus:
Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 239. 240. : Unge Iehum regem; rex Israel ipse futurus Percutiat Iezabel; sic Achab omne genus.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 8
Elisaeus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi:
Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei in manu tua, et vade in Ramoth
Galaath.
Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat, filii Namsi.
Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in
interius cubiculum, tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et
dices: Haec dicit Dominus:Unxi te regem super Israel,
(
R4, 9, 1,
R4, 9, 2 et
R4, 9, 3) et reliqua. Dehinc refertur in historia hac Regum, qualiter Jehu
Dominus ordinaverit adexstirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal
interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ahaziam regem Juda,
et Jezabel impiissimamreginam de palatio in Jezrael praecipitari fecit.
Jehu enim typice potest designare principatum gentium, quem Dominus ac Redemptornoster
destinavit ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominumprophetarum
occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eamultione justa
perimeret, atque sacerdotum vanum, quod post Christi adventum inaniterhabuerat,
destrueret templumque subverteret, necnon et impiam synagogam quae sanguinemsanctorum
semper sitiebat,de regni culmine praecipitaret ac rectores
illiusinterficeret.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 9
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis
prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle
lenticulam olei hanc in manu tu, et vade in Ramothgalaat.
Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat, filii
Namsi, et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum,
et introduces in interius cubiculum, tenensque lenticulam
olei, fundes super caput, et dices. Haec dicit
Dominus: Unxi te regem super Israel
(
R4, 9, 1,
R4, 9, 2 et
R4, 9, 3), etc. Dehinc refertur in historia hac Regum qualiter
Jehu Dominus ordinaverit, ad exstirpandam domum Achab et sacerdotes Baal
interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et
Ochoziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in
Jezrahel praecipitare fecit. Jehu enim typice potest
designare gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster
destinavit, ut in sacrilega civitate quae prophetas et ipsum Deum
prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret,
et aemulatione justa perimeret, atque sacerdotium vanum, quod post
Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret,
nec non et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat,
de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius
interficeret.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)