This work is licensed under LO
Navigation rapide :
v. 1 : Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
v. 2 : Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
v. 3 : Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
v. 4 : Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
v. 5 : Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
v. 6 : Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
v. 7 : Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
v. 8 : Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
v. 9 : Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
v. 10 : Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
v. 11 : Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
v. 12 : Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
v. 13 : Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
v. 14 : Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
v. 15 : et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
v. 16 : Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
v. 17 : et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
v. 18 : Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
v. 19 : Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
v. 20 : et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
v. 21 : Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
v. 22 : Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
v. 23 : Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
v. 24 : dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
v. 25 : Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
v. 26 : Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
v. 27 : Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
v. 28 : Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
v. 29 : Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Iacobo et Ioanne.
v. 30 : Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
v. 31 : Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
v. 32 : Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
v. 33 : et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
v. 34 : Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
v. 35 : Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
v. 36 : Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
v. 37 : Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
v. 38 : Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
v. 39 : Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia eiiciens.
v. 40 : Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
v. 41 : Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
v. 42 : Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
v. 43 : Et comminatus est ei, statimque eiecit illum,
v. 44 : et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
v. 45 : At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
v. 1 : Et iterum intravit Capharnaum post dies,
v. 2 : et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
v. 3 : Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
v. 4 : Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat.
v. 5 : Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
v. 6 : Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
v. 7 : Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
v. 8 : Quo statim cognito Iesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
v. 9 : Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
v. 10 : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
v. 11 : tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
v. 12 : Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
v. 13 : Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
v. 14 : Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
v. 15 : Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
v. 16 : Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
v. 17 : Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
v. 18 : Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
v. 19 : Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare.
v. 20 : Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus.
v. 21 : Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit.
v. 22 : Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
v. 23 : Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt progredi, et vellere spicas.
v. 24 : Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
v. 25 : Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
v. 26 : quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
v. 27 : Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
v. 28 : Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
v. 1 : Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
v. 2 : Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
v. 3 : Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
v. 4 : Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
v. 5 : Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
v. 6 : Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
v. 7 : Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum,
v. 8 : et ab Ierosolymis, et ab Idumaea, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
v. 9 : Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:
v. 10 : multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
v. 11 : Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:
v. 12 : Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
v. 13 : Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
v. 14 : Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare.
v. 15 : Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiiciendi daemonia.
v. 16 : Et imposuit Simoni nomen Petrus:
v. 17 : et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
v. 18 : et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
v. 19 : et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum.
v. 20 : Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
v. 21 : Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
v. 22 : Et scribae, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia.
v. 23 : Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam eiicere?
v. 24 : Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
v. 25 : Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
v. 26 : Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
v. 27 : Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet.
v. 28 : Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint:
v. 29 : qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
v. 30 : Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
v. 31 : Et veniunt mater eius et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
v. 32 : et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
v. 33 : Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei?
v. 34 : Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
v. 35 : Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
v. 1 : Et iterum coepit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
v. 2 : et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
v. 3 : Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
v. 4 : Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud.
v. 5 : Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae:
v. 6 : et quando exortus est sol, exaestuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
v. 7 : Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
v. 8 : Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
v. 9 : Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 10 : Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
v. 11 : Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
v. 12 : ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
v. 13 : Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
v. 14 : Qui seminat, verbum seminat.
v. 15 : Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
v. 16 : Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
v. 17 : et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
v. 18 : Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
v. 19 : et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
v. 20 : Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
v. 21 : Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
v. 22 : Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
v. 23 : Si quis habet aures audiendi, audiat.
v. 24 : Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis.
v. 25 : Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
v. 26 : Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram,
v. 27 : et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
v. 28 : Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
v. 29 : Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
v. 30 : Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?
v. 31 : Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:
v. 32 : et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare.
v. 33 : Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
v. 34 : sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
v. 35 : Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
v. 36 : Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo.
v. 37 : Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
v. 38 : Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
v. 39 : Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
v. 40 : Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
v. 1 : Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
v. 2 : Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
v. 3 : qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
v. 4 : quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
v. 5 : et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
v. 6 : Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
v. 7 : et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Iesu Fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
v. 8 : Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
v. 9 : Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
v. 10 : Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
v. 11 : Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
v. 12 : Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
v. 13 : Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
v. 14 : Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
v. 15 : et veniunt ad Iesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
v. 16 : Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
v. 17 : Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
v. 18 : Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
v. 19 : et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
v. 20 : Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
v. 21 : Et cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
v. 22 : Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius,
v. 23 : et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
v. 24 : Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
v. 25 : Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
v. 26 : et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
v. 27 : cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
v. 28 : dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
v. 29 : Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
v. 30 : Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
v. 31 : Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
v. 32 : Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
v. 33 : Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
v. 34 : Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
v. 35 : Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
v. 36 : Iesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
v. 37 : Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
v. 38 : Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
v. 39 : Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
v. 40 : Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
v. 41 : Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
v. 42 : Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
v. 43 : Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
v. 1 : Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
v. 2 : et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
v. 3 : Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
v. 4 : Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
v. 5 : Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
v. 6 : et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
v. 7 : Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
v. 8 : Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,
v. 9 : sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
v. 10 : Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:
v. 11 : et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
v. 12 : Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:
v. 13 : et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
v. 14 : Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen eius), et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
v. 15 : Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
v. 16 : Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
v. 17 : Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
v. 18 : Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
v. 19 : Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
v. 20 : Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
v. 21 : Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae:
v. 22 : cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
v. 23 : et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
v. 24 : Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistae.
v. 25 : Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae.
v. 26 : Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
v. 27 : sed misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere,
v. 28 : et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
v. 29 : Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
v. 30 : Et convenientes Apostoli ad Iesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.
v. 31 : Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
v. 32 : Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
v. 33 : Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
v. 34 : Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
v. 35 : Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit:
v. 36 : dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
v. 37 : Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
v. 38 : Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
v. 39 : Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
v. 40 : Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
v. 41 : Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
v. 42 : Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
v. 43 : Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
v. 44 : Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
v. 45 : Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
v. 46 : Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
v. 47 : Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
v. 48 : Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.
v. 49 : At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
v. 50 : Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.
v. 51 : Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
v. 52 : non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.
v. 53 : Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
v. 54 : Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
v. 55 : et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
v. 56 : Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
v. 1 : Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Ierosolymis.
v. 2 : Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
v. 3 : Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
v. 4 : et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:
v. 5 : et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
v. 6 : At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
v. 7 : in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
v. 8 : Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
v. 9 : Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
v. 10 : Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
v. 11 : Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
v. 12 : et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
v. 13 : rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
v. 14 : Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
v. 15 : Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.
v. 16 : Si quis habet aures audiendi, audiat.
v. 17 : Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
v. 18 : Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
v. 19 : quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
v. 20 : Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
v. 21 : Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
v. 22 : furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
v. 23 : Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
v. 24 : Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
v. 25 : Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
v. 26 : Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiiceret de filia eius.
v. 27 : Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
v. 28 : At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
v. 29 : Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium a filia tua.
v. 30 : Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
v. 31 : Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
v. 32 : Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
v. 33 : Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et exspuens, tetigit linguam eius:
v. 34 : et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
v. 35 : Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
v. 36 : Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant:
v. 37 : et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
v. 1 : In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
v. 2 : Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
v. 3 : et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
v. 4 : Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
v. 5 : Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
v. 6 : Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
v. 7 : Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
v. 8 : Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
v. 9 : Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
v. 10 : Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
v. 11 : Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
v. 12 : Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
v. 13 : Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
v. 14 : Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
v. 15 : Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
v. 16 : Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
v. 17 : Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
v. 18 : oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
v. 19 : quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
v. 20 : Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
v. 21 : Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
v. 22 : Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
v. 23 : Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
v. 24 : Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
v. 25 : Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
v. 26 : Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
v. 27 : Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
v. 28 : Qui responderunt illi, dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
v. 29 : Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
v. 30 : Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
v. 31 : Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
v. 32 : Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
v. 33 : Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
v. 34 : Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
v. 35 : Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
v. 36 : Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?
v. 37 : Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
v. 38 : Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
v. 39 : Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
v. 1 : Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
v. 2 : Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
v. 3 : Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
v. 4 : Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
v. 5 : Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
v. 6 : Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
v. 7 : Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum.
v. 8 : Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
v. 9 : Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
v. 10 : Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?
v. 11 : Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
v. 12 : Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
v. 13 : Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
v. 14 : Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
v. 15 : Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
v. 16 : Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
v. 17 : qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt.
v. 18 : Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
v. 19 : Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
v. 20 : Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
v. 21 : et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
v. 22 : Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
v. 23 : Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam.
v. 24 : Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
v. 25 : Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
v. 26 : Iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit.
v. 27 : Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
v. 28 : Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.
v. 29 : Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.
v. 30 : Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
v. 31 : At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
v. 32 : Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
v. 33 : At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum maior esset.
v. 34 : Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
v. 35 : Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
v. 36 : Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
v. 37 : Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
v. 38 : Iesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
v. 39 : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
v. 40 : Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
v. 41 : Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur.
v. 42 : Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
v. 43 : ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 44 : Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
v. 45 : ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 46 : Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
v. 47 : ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
v. 48 : Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
v. 49 : Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
v. 1 : Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
v. 2 : Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
v. 3 : At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses?
v. 4 : Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
v. 5 : Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud:
v. 6 : ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.
v. 7 : Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam:
v. 8 : et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
v. 9 : Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
v. 10 : Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
v. 11 : Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
v. 12 : Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.
v. 13 : Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
v. 14 : Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
v. 15 : Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
v. 16 : Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
v. 17 : Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?
v. 18 : Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
v. 19 : Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
v. 20 : At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a iuventute mea.
v. 21 : Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
v. 22 : Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.
v. 23 : Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
v. 24 : Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
v. 25 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
v. 26 : Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
v. 27 : Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
v. 28 : Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
v. 29 : Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
v. 30 : qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
v. 31 : Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
v. 32 : Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et praecedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.
v. 33 : Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
v. 34 : et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
v. 35 : Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
v. 36 : At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
v. 37 : Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
v. 38 : Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
v. 39 : At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
v. 40 : sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
v. 41 : Et audientes decem, coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
v. 42 : Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
v. 43 : Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
v. 44 : et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
v. 45 : Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
v. 46 : Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans.
v. 47 : Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
v. 48 : Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
v. 49 : Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.
v. 50 : Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
v. 51 : Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
v. 52 : Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
v. 1 : Et cum appropinquarent Ierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
v. 2 : et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
v. 3 : Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
v. 4 : Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum.
v. 5 : Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
v. 6 : Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis.
v. 7 : Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
v. 8 : Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.
v. 9 : Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
v. 10 : benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
v. 11 : Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
v. 12 : Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
v. 13 : Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
v. 14 : Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.
v. 15 : Et veniunt in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
v. 16 : et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
v. 17 : et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
v. 18 : Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
v. 19 : Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
v. 20 : Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
v. 21 : Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
v. 22 : Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei.
v. 23 : Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
v. 24 : Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
v. 25 : Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.
v. 26 : Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.
v. 27 : Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores:
v. 28 : et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
v. 29 : Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam.
v. 30 : Baptismus Ioannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
v. 31 : At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?
v. 32 : Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
v. 33 : Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.
v. 1 : Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
v. 2 : Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
v. 3 : Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
v. 4 : Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
v. 5 : Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes.
v. 6 : Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
v. 7 : Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres: venite, occidamus eum: et nostra erit haereditas.
v. 8 : Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vineam.
v. 9 : Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
v. 10 : Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli:
v. 11 : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
v. 12 : Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
v. 13 : Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
v. 14 : Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus?
v. 15 : Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
v. 16 : At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris.
v. 17 : Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
v. 18 : Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:
v. 19 : Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
v. 20 : Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
v. 21 : Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
v. 22 : Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
v. 23 : In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
v. 24 : Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
v. 25 : Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
v. 26 : De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
v. 27 : Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
v. 28 : Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
v. 29 : Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
v. 30 : et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
v. 31 : Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
v. 32 : Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.
v. 33 : Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
v. 34 : Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare.
v. 35 : Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
v. 36 : Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
v. 37 : Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit.
v. 38 : Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
v. 39 : et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:
v. 40 : qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius iudicium.
v. 41 : Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
v. 42 : Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
v. 43 : et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
v. 44 : Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.
v. 1 : Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
v. 2 : Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
v. 3 : Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas:
v. 4 : Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?
v. 5 : Et respondens Iesus coepit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
v. 6 : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.
v. 7 : Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.
v. 8 : Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
v. 9 : Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
v. 10 : Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
v. 11 : Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
v. 12 : Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
v. 13 : Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
v. 14 : Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes:
v. 15 : et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:
v. 16 : et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
v. 17 : Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
v. 18 : Orate vero ut hieme non fiant.
v. 19 : Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
v. 20 : Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
v. 21 : Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
v. 22 : Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
v. 23 : Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia.
v. 24 : Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
v. 25 : et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
v. 26 : Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
v. 27 : Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
v. 28 : A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas:
v. 29 : sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
v. 30 : Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
v. 31 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
v. 32 : De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
v. 33 : Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
v. 34 : Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet,
v. 35 : vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
v. 36 : ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
v. 37 : Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
v. 1 : Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
v. 2 : Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
v. 3 : Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput eius.
v. 4 : Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
v. 5 : poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
v. 6 : Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:
v. 7 : semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
v. 8 : Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
v. 9 : Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius.
v. 10 : Et Iudas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
v. 11 : Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
v. 12 : Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
v. 13 : Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans: sequimini eum,
v. 14 : et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
v. 15 : Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
v. 16 : Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
v. 17 : Vespere autem facto, venit cum duodecim.
v. 18 : Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
v. 19 : At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
v. 20 : Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
v. 21 : Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
v. 22 : Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
v. 23 : Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
v. 24 : Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
v. 25 : Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
v. 26 : Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
v. 27 : Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
v. 28 : Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
v. 29 : Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
v. 30 : Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
v. 31 : At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
v. 32 : Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
v. 33 : Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et coepit pavere et taedere.
v. 34 : Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
v. 35 : Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
v. 36 : Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.
v. 37 : Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
v. 38 : vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
v. 39 : Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
v. 40 : Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
v. 41 : Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
v. 42 : Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.
v. 43 : Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
v. 44 : Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
v. 45 : Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
v. 46 : At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
v. 47 : Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
v. 48 : Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
v. 49 : quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
v. 50 : Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
v. 51 : Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
v. 52 : At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.
v. 53 : Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
v. 54 : Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
v. 55 : Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.
v. 56 : Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
v. 57 : Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
v. 58 : Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.
v. 59 : Et non erat conveniens testimonium illorum.
v. 60 : Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi obiiciuntur ab his?
v. 61 : Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
v. 62 : Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
v. 63 : Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
v. 64 : Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
v. 65 : Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.
v. 66 : Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
v. 67 : et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
v. 68 : At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
v. 69 : Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
v. 70 : At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.
v. 71 : Ille autem coepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
v. 72 : Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.
v. 1 : Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
v. 2 : Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
v. 3 : Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
v. 4 : Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
v. 5 : Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
v. 6 : Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
v. 7 : Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
v. 8 : Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.
v. 9 : Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?
v. 10 : Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
v. 11 : Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
v. 12 : Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?
v. 13 : At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
v. 14 : Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
v. 15 : Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
v. 16 : Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,
v. 17 : et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
v. 18 : Et coeperunt salutare eum: Ave rex Iudaeorum.
v. 19 : Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
v. 20 : Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
v. 21 : Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
v. 22 : Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.
v. 23 : Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
v. 24 : Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
v. 25 : Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
v. 26 : Et erat titulus causae eius inscriptus: Rex Iudaeorum.
v. 27 : Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.
v. 28 : Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.
v. 29 : Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,
v. 30 : salvum fac temetipsum descendens de cruce.
v. 31 : Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.
v. 32 : Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
v. 33 : Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
v. 34 : Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
v. 35 : Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
v. 36 : Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
v. 37 : Iesus autem emissa voce magna expiravit.
v. 38 : Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
v. 39 : Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
v. 40 : Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:
v. 41 : et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam.
v. 42 : Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
v. 43 : venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
v. 44 : Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.
v. 45 : Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
v. 46 : Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
v. 47 : Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.
v. 1 : Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
v. 2 : Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
v. 3 : Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
v. 4 : Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
v. 5 : Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
v. 6 : Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
v. 7 : Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
v. 8 : At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
v. 9 : Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia.
v. 10 : Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
v. 11 : Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
v. 12 : Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
v. 13 : et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
v. 14 : Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
v. 15 : Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
v. 16 : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
v. 17 : Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis:
v. 18 : serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
v. 19 : Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
v. 20 : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.