V. 16 :
dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam,
superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 367. 368. : Tunc patris imperio manibus rex accipit arcum, Atque pater super has ponit utramque manum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 11
Elisaeus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est.
Descenditque ad eum Joas rex Israel,et flebat coram eo, dicebatque: Pater
mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus.
Et ait illi Elisaeus: Affer arcum et sagittas.
Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone
manum tuam super arcum.
Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Elisaeus manus suas manibus
regis, et ait: Aperi fenestram orientalem.
Cumque aperuisset, dixit Elisaeus: Jace sagittam.
Et jecit.
Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra
Syriam.
Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam,
(
R4, 13, 14,
R4, 13, 15,
R4, 13, 16 et
R4, 13, 17) et reliqua. Quid est quod propheta regi Israel jubet arcum et
sagittam afferre, nisi quodRedemptor noster rectoribus Ecclesiae, armis spiritualibus
se indui, et contra hostemantiquum praecipit praeliari? Arcus enimnonnunquam in sacro
eloquio, pro ipso sacroeloquio poni solet, quod ex utroque Testamento velut ex cornu
et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter
duritiam. Per Novum, quod incarnato Domino figuratum est, signatur chorda,
et dum chordatrahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, a
duritia litteraeVetus inclinatur, et ad intellectum spiritualem flectitur, quia rigore
ejus duritiaenon tenetur. Sagittae enim sunt haec ipsa verba quae doctores
proferunt. Unde etiam bene de sanctis doctoribus, per prophetam
gentilitatem ingredientibusdicitur:
Cum sagittis acutis et arcu ingredientur illuc.
(
Es, 7) Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus: cum
verbadoctrinae damus,sagittas emittimus. Ponitque Elisaeus manus suas super
manus regis, cum exemplis suis Dominus actionesdoctorum dirigit et
confortat. Orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia
lumine scientiae etverae doctrinae, suos hortatur primum illustrari, et sicut jacula
verborummittere.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 13
Eliseus autem agrotabat in infirmitate, qua et
mortuus est. Descenditque ad eum Joas rex Israel, et flebat
coram eo; dicebatque: Pater mi, Pater mi, currus Israel, et
auriga ejus. Et ait Eliseus: Affer arcum et
sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et
sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super
arcum. Et cum posuisset ille manum suam,
superposuit Eliseus manus suas manibus regis, et ait: Aperi
fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit
Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et
ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis
contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec,
donec consumas eam
(
R4, 13, 14,
R4, 13, 15,
R4, 13, 16 et
R4, 13, 17), etc. Quid est, quod propheta regem Israel jubet arcum
et sagittam afferre, nisi quod Redemptor noster rectoribus Ecclesiae
armis spiritalibus se indui et contra hostem antiquum praecipit
praeliari? Arcus enim nonnunquam in sacro eloquio pro ipso
sacro eloquio poni solet, quod ex utroque Testamento, velut ex cornu et
chorda, constat; per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter
duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, signatur
chorda. Et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum
Testamentum Novum discutitur, a duritia litterae Vetus inclinatur, et ad
intellectum spiritalem flectitur, quia rigor ejus duritiae non tenetur.
Sagittae enim sunt haec ipsa verba quae doctores proferunt.
Unde bene etiam de sanctis doctoribus per prophetam
gentilitatem ingredientibus dicitur:
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc
(
Es, 7). Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus.
Cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus.
Ponitque Eliseus manus suas manus regis
(
R4, 13, 16), cum templis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.
Orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia
lumine scientiae et verae doctrinae suos hortatur primum illustrari, et
jacula verborum mittere.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)