V. 19 :
iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive
septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus
percuties eam.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 373. 374. : Ille refert: Terram si sex vicibus tetigisses, Sex vicibus Syriam belliger attereres.
liber 4, v. 375. 376. : Sed quia ter tangens cessasti tangere terram, Amodo nonnisi tot percuties Syriam.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 11
Et ait Elisaeus ad regem: Tolle sagittas.
Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram.
Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est vir Dei contra
eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses
Syriam usque ad consummationem.
Nunc autem tribus vicibus percuties eam.
(
R4, 13, 18 et
R4, 13, 19) Ecce propheta mandat regi jaculo percutere terram, et cum percutit
tribusvicibus et stat, irascitur contra eum quod non saepius terram
percuteret. Ita et doctoribus praecipitur, praedicationis jaculo terram,
hoc est,carnalespercutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito
increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo
percutere, nisi Trinitatis fidemcarnalibus per doctrinam insinuare? sed cum agit hoc
satis doctor, hominesque ad fidemperducit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec
illos doceat quinque sensibuscorporis imperare, bonisque operibus (quae per senarium
numerum exprimuntur (studiumimpendere, necnon et scientiam spiritualem instanter
meditari, quam septiformisSpiritus gratia in Scripturis sacris constituit atque ad
salutem humani generis geminoTestamento edidit. Qui autem solam fidem sine
operibus bonis et meditatione legis Dei sibi sufficerecredunt ad salutem, recte a
propheta arguuntur, quia secundum Jacobiapostolisententiam,
Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua
est.
(
Jc, 2) Et alibi scriptum est:
Qui ignorat ignorabitur.
(
1Co, 14)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 13
Et ait Eliseus ad regem: Tolle sagittas.
Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo
terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et
stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si
percussisses quinquies aut sexies sive septies: percussisses
Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus
vicibus percutiens eam
(
R4, 13, 18 et
R4, 13, 19), etc. Ecce propheta mandat regi jaculo percutere
terram. Et cum percutit tribus vicibus, et stat, irascitur
contra eum, quod non saepius terram percuteret; ita et doctoribus
praecipitur praedicationis jaculo terram, hoc est carnales, percutere.
Sed qui hoc minus studiose agunt, merito increpatione divina
arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo
percutere, nisi Trinitatis fidem carnalibus per doctrinam insinuare? Sed
cum hoc satis doctor agit, hominesque ad fidem perducit, necesse est ut
adhuc instet verbo, donec illos docet quinque sensibus corporis imperare
bonisque operibus, quae per senarium numerum exprimuntur, studium
impendere, nec non et scientiam spiritalem instanter meditari, quam
sextiformis spiritus gratia in Scripturis sacris constituit, atque ad
salutem humani generis gemino Testamento addidit. Qui autem
solam fidem sine operibus bonis et meditatione legis Dei sibi sufficere
credunt ad salutem, recte a propheta arguuntur, quia, secundum Jacobi
apostoli sententiam,
sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine
operibus mortua est
(
Jc, 2). Et alibi scriptum est:
Qui ignorat, ignorabitur
(
1Co, 14).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)