Liber Secundus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 11 : Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Et ascendit super Cherubim, et volavit ( Ps, 17, 11). (Cherubin quippe id est plenitudo scientiae ascendisse perhibetur, et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo, qui a longe in altum ab intellectu nostro se rapuit), ut nemo ad Deum perveniret, nisi per charitatem; (voir: Rm, 13, 10) plenitudo enim legis charitas est: cito enim se incomprehensibilem esse monstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus se comprehendere arbitrarentur. ( Super Cherubin Dominus ascendit, et volavit ( Ps, 17, 11). Quia super plenitudinem scientiae, quae esse in hominibus potuit, Incarnationis suae gloriam exaltare dignatus est, ut hoc ejus volare sit potentiae suae mysterium ab intellectu humano subducere: quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritualium fulgeat, apprehendere non valet, quomodo factum sit, ut qui exstitit, conciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in finem saeculorum, Deus caro esset; Verbum infans fieret. Unde recte et illic additur: Volavit super pennas ventorum ( S2, 17, 11): quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari, pro velocitate suae cogitationis, non inconvenienter accipimus.) Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se veluti pennis ab aeternis timoribus in auras libertatis extollunt.