Liber Secundus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 3 : Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quaeris: et omnis populus erit in pace.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte: et irruam super eum, quippe qui lassus est et resolutis manibus, percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum: et reducam universum populum quomodo omnes reverti solent. ( S2, 17, 1, S2, 17, 2 et S2, 17, 3) Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sicuniversus populus Israel revertetur ad te

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 17
    • Dixit Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte, et irruens super eum, quippe qui lassus est resolutis pedibus, percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum, et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent. ( S2, 17, 1, S2, 17, 2 et S2, 17, 3) Scilicet sicut reverti solent hi qui, amisso in praelio rege, revertuntur, sicut universus populus Israel revertetur ad te.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 17
    • Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum, et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent ( S2, 17, 2 et S2, 17, 3). Scilicet sicut reverti solent qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te.