Liber Secundus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 29 : et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 17
    • Cumque venisset David in castra Madian, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Amiel de Lodabar, et Berzelai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum et hordeum, et farinam polentam et fabam, et lentem, frixum cicer, et mel, et butyrum, oves et pingues vitulos, dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum. Suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto, etc. ( S2, 17, 27, S2, 17, 28 et S2, 17, 29) Iste Sobi filius fuit Naas regis, cum quo pugnavit Saul. Ipse etiam Naas fecit misericordiam cum David, quando fugiebat a facie Saul. Quo mortuo, dixit David: Faciam misericordiam cum Ammon, sicut fecit pater ejus mecum. ( S2, 10) Interempto vero a David Ammon, qui ei in decalvandis servis suis injuriam fecerat, constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi, quia ad David legitur cum caeteris venisse, et stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, et caetera, quae sequuntur ei obtulisse.