Liber Secundus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 10 : Et fortissimus quisque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiat quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur. ( S2, 17, 9 et S2, 17, 10) In Hebraeo ita habetur:« Et fortissimus ipse cujus cor ejus quasi leonis, pavore solvetur. » Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia declarant.
  • Liber 2, Caput 16
    • Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. ( S2, 17, 10) Sed quid iste Achitophel significet, dicemus in posterum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 17
    • Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom; et fortissimus quique, cujus res est quasi leonis, pavore solvetur. ( S2, 17, 9 et S2, 17, 10) In Hebraeo ita habetur: « Et fortissimus ipse cujus cor est quasi leonis pavore solvetur; » quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia declarant:
  • Liber 2, Caput 17
    • Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit ancilla, et nuntiavit eis; et illi profecti sunt. ( S2, 17, 10 et S2, 17, 17) Haec ancilla, quasi lavandi gratia, cum pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem, qui rem indicavit Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse. David autem venit in castra, quae Manaim Hebraice leguntur: in quo loco obviam fuerunt angeli Dei Jacob, sicut in Genesi scribitur: Et vocavit Jacob nomen loci Manaim, id est castra. ( Gn, 32) Haec vero, juxta Hebraei sensum, secundum historiam dicta sufficiant.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 17
    • Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quaecumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo, qui sequebatur Absalom; et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur ( S2, 17, 9 et S2, 17, 10) [mauvais référencement: S2, 17, 19] . In Hebraeo ita habetur: Et fortissimus ipse, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur? Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est: quod et sequentia declarant.
  • Liber 2, Caput 17
    • Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Abiit ancilla, et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ( S2, 17, 10 et S2, 17, 17) [mauvais référencement: S2, 17, 20] . Haec ancilla quasi lavandi gratia cum pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem, qui rem indicavit Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse.