Liber Primus Samuelis

Caput 29

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 3 : dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 111. 112. :

    In Saul ad bellum vult Achis ducere David,

    Sed proceres nolunt, huncque redire facit.

Commentaires

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Est apud me multis diebus vel annis. ( S1, 29, 3) Superius dictum est quod quatuor tantum mensibus fuit in regione Philisthinorum; nunc autem ac his dici, multis diebus vel annis moratum apud se, quod fortassis idcirco dicitur rectius argumentum fidelitatis ipsius caperent ex temporis prolixitate, ideoque annis adjunxit.