V. 9 :
et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum
Domini et innocens erit
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 107. 108. : Quando Saul dormit, pateram fert David et hastam: Caedere posset eum, sed dat ei veniam.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 5
Quibus dedit Deus Saul regem, ungiturque jubente Domino prior a propheta
in regnum.
Qui et ipse quidem in id quod unctus est imaginem Christi portavit.
Unde et beatus David et ipse christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat
Saul occidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in christum Domini
(voir:
S1, 26, 9)
? Hinc est quod ab humero et sursum Saul supereminebat omnibus, quia
caput nostrum sursum est, quod est Christus.
In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in regno David,
populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit, qui populus regnum adeptum
erat amissurus, Christo Domino nostro per novum testamentum non carnaliter, sed
spiritualiter, regnaturo.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)