V. 12 :
tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non
erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor
Domini inruerat super eos
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 16
Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce exagitat te spiritus
Domini malus
(
S1, 16, 15), etc. In hoc libro quaeri solet de spiritu qui
agitabat Saul: si Domini, cur malus; si malus, cur Domini dicatur? Haec
sententia duobus verbis comprehensa est, et in Deo potestas justa, et in
diabolo potestas injusta. Nam idem est spiritus malus per
nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam
potestatem. Unde ergo spiritus Domini appellatur diabolus?
propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur
Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad
probationem. Et quamvis malignitas a Deo non sit, potestas
tamen, nisi a Deo, non est
(voir:
Greg, sl)
Sicut antiquus humani generis inimicus, quia licet afflictionem
justorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non
accipit, ad tentationis articulum nullatenus convalescit.
Unde et omnis voluntas diaboli injusta est; et tamen,
permittente Deo, omnis potestas justa. Ex se enim tentare
quoslibet injuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi
sunt, non nisi tentare Deus juste permitTit. Bene ergo nunc dicitur:
Spiritus Domini malus exagitat te
(
S1, 16, 15). Ecce unus idemque spiritus et Domini appellatur et malus: Domini
videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium
voluntatis injustae.
(voir:
Isid, sl)
Sic et alibi dictum est etiam:
Sopor Domini,
(
S1, 26, 12) qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum
abstulisset a capite dormientis; non quia sopor tunc a Domino erat ut
ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat, nutu
Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur.
Dicitur ergo spiritus Dei malus, hoc est, minister Dei ad
faciendum in Saul quod eum pati Judex omnium potentissimus judicabat,
quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei; creatura
vero qua conditus erat, et potestate, quam non sua, sed Domini omnium
aequitate acceperat, Dei erat; formidari igitur non debet, quia nihil,
nisi permissus, valet.
(voir:
Greg, sl)
Nam et in Evangelio expellenda de homine Legio Domino dicebat:
Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum.
(
Mt, 8, 31) [mauvais référencement: Mt, 8] Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire
permiserit, ei ad usum justi judicii et injusta illius voluntas servit.
(voir:
Isid, sl)
Erat autem David in canticis musicis eruditus. Diversorum enim
sonorum rationabilis moderatusque concentus, con cordi varietate
compacta, ordinate Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis
quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc
puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum qui
operabatur in Saule, compescuit; non quod citharae illius tanta vis
erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione
nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio, quae cantabatur, jam tunc
spiritus daemoniacos opprimebat. Tropologice autem, hoc facto
David ad compatiendum proximo instruimur. Plerumque enim
superbus dives exhortationis blandimento placandus est: quia et
plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum
saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur; cumque eis in dulcedinem
condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim
negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversus invaderet,
apprehensa David cithara ejus vesaniam sedabat. Quid enim per
Saulem, nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis
sanctorum vita? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David
canente, ejus insania temperatur; quia cum sensus potentium per
elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi
dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Non igitur mirum est regem Saul, et eo tempore, quo primum unctus est, accepisse spiritum
prophetandi; et postea eum esset pro inobedientia reprobatus, recedente ab eo Spiritu
Domini,
arreptum esse maligno Spiritu a Domino, qui etiam ipse Spiritus Domini appellatus
est propter
ministerium, quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem
quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem:
(voir:
Rm, 23, 1)
et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas, nisi a Domino. Dictus
est etiam
sopor Domini
(
S1, 26, 12), qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a
capite
dormientis. Non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor,
qui
tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus: ne David, servi ejus, in eo loco
praesentia
sentiretur. Neque illud mirum est rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae:
(voir:
S1, 19, 24)
cum persequeretur justum, et eum comprehensurus, et necaturus venisset in locum,
ubi
erat congregatio Prophetarum. Sic enim satis demonstratum est, neminem de tali munere
jam
securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Domino si non habeat charitatem; quoniam
quidem
illud donum, et Sauli dari potuit propter arcanum quidem alicujus sacramenti, sed
tamen dari
potuit reprobato, invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam
quidem
acceptionem Spiritus, correpto in melius atque mutato.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis