Liber Regum apud nos quatuor distinctionibus clauditur, quarum duae priores apud Hebraeos liber Samuelis dicuntur; duae sequentes Malachim Ramatham, sicut in Hebraeo, vel ut quidam Arimathaim, unde Arimathia in Evangelio.
                     
                        Donec sterilis peperit plurimos,
                        
 (S1, 2, 5) id est septem. Post Samuelem enim tres filios et tres filias [
                     littera habet duas]: itaque septem. Addunt de uno filiorum
                     septimum natum; qui est et ejus, ut sint septem. 
                        Videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel.
                        
 (S1, 2, 32)
                     Videbis in filiis tuis: ipsi enim videbunt post te.
                     
                        Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat
                        videre,
                        
 (S1, 3, 2) hic distingue. Postea sequitur, 
                        et lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo
                        Domini,
                        
 (S1, 3, 3) ubi 
                        
                        
                        
                        erat arca Dei, et vocavit Dominus Samuel;
                        
 (S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel dormiebat in templo
                     Domini. Quod autem dictum est 
                        antequam lucerna exstingueretur,
                        
 (S1, 3, 3) vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi diceretur nocte
                     vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo loqui consueverat, lucerna
                     lucente, nullum alium in templo praeter Heli esse videret. Cumque ipsum
                     Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem hanc esse non dubitaret.
                     
                        Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro.
                        
 (S1, 6, 18)
                     Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos,
                     et postea subjungit: 
                        Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro,
                        
 (S1, 6, 18) ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et
                     quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi
                     capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in
                     civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis
                     quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset
                     universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque
                     ad finem, hoc est quod sequitur: 
                        Et usque ad Abel magnum?
                        
 (S1, 6, 18) lapidem dicit de quo superius dixerat: 
                        Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque
                        imposuerunt super ea.
                        
 (S1, 6, 14)
                     Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad
                     quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta,
                     holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae
                     erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino
                     persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur: 
                        Usque ad Abel magnum,
                        
 (S1, 6, 18) usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat.
                     Abel enim Hebraice 
                        lapis
                        
 (S1, 6, 14) dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur.
                     
                        Super quem lapidem posuerunt arcam Domini
                        
 (S1, 6, 15) sicut superius dictum est: 
                        Quae arca erat usque in illa die,
                        
 (S1, 6, 18) quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo
                     etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris
                     dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim
                     non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi. 
                        Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia
                        plebis.
                        
 (S1, 6, 19)
                     Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos
                     putant. Ut quod sequitur: 
                        Quinquaginta millia plebis,
                        
 (S1, 6, 19) sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum
                     foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non
                     habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant: 
                        Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia;
                        
 (S1, 6, 19) ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de
                     populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum
                     prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati
                     Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: 
                        Eo quod vidissent arcam Domini;
                        
 (S1, 6, 19) scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter
                     irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia
                     Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate
                     percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et
                     timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione
                     percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus,
                     cum
                     ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato
                     vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non
                     cogitavit.
                     
                        Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati
                        sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus).
                        
 (S1, 7, 2)
                     Ab eo scilicet tempore, quando ingressa est in Cariathiarim usque ad hoc
                     tempus, quando ait Samuel ad universam domum Israel, quod sequitur: 
                        Vocavit nomen illius, lapis adjutorii.
                        
 (S1, 7, 12)
                     Quod igitur superius Israel juxta lapidem adjutorii castra posuisse dicitur,
                     per anticipationem dictum est, id est in loco ubi postea hic lapis positus est sic
                     appellatus.
                     
                        Ne ascenderet in excelsum.
                        
 (S1, 9, 14)
                     Post Silo, ante aedificationem templi excelsa, id est loca
                     eminentiora, ubi Deo sacrificaretur, non reprehendebantur: quae post, loco
                     sacrificandi determinato, illicita facta sunt.
                     
                        Militiae Asor,
                        
 (S1, 12, 9) id est militiae Jabin regis, qui habitabat in Asor, de qua superius in
                     Asoreth gentium.
                     
                        
                        
                        
                        Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis
                        regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel.
                        
 (S1, 13, 1 et S1, 13, 2) Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare
                     coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est
                     innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa
                     simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus
                     tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum
                     hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui
                     cum
                     regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in
                     regno, fecit quod sequitur: 
                        Elegit sibi tria millia de Israel.
                        
 (S1, 13, 2)
                     Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum
                     dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma
                     in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius
                     anni, filius triginta annorum. 
                        Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa,
                        
 (S1, 13, 3) id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur. 
                        Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina.
                        
 (S1, 13, 3)
                     Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus
                     stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit
                     buccina in omni terra: dicens, 
                        audiant Hebraei.
                        
 (S1, 13, 3)
                     Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et
                     animarentur ad praelium. 
                        Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam,
                        
 (S1, 13, 4) quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente,
                     quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus
                     Philisthiim. 
                        Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala.
                        Hebraei autem transierunt Jordanem.
                        
 (S1, 13, 4)
                     Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est
                     tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et
                     Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete
                     Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes
                     frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens
                     interpretatur.
                     
                        Porro triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur.
                        
 (S1, 15, 29) Hebraeus habet sic: Vagham, Neza Izrahelloe Zachir, ; id est, porro virtus
                     Israel non mentietur.
                     Hoc vult dicere, quod Deus qui est triumphator in Israel, quia per eum Israel
                     triumphat et vincit; sine virtutis Israel, id est dans virtutem et fortitudinem
                     Israel; ipse non mentietur, ut verbum suum mutet, sicut tu modo verbum ejus cassare
                     conatus es, non faciens quod praecepit. Ipse autem non mentietur, sed ad
                     effectum perducet verbum suum, sive non parcet quasi miseratione aliqua mutatus, ut
                     non impleat quod proposuit, sicut tu prius videri voluisti parcens hominibus dignis
                     morte, et mendacem faciens Deum. Nec poenitudine flectetur, ut poeniteat
                     eum proposuisse, et sic flectatur, et non faciat quod facere cogitavit. Neque enim
                     homo est ut agat poenitentiam. Homo enim qui malum velle potest et mutare
                     potest, poenitentiam agere potest.
                     
                        Nam coram Domino est Christus ejus?
                        
 (S1, 16, 6) Id est nunquid iste qui tibi nunc praesentatus est, et coram adductus, provisus
                     est a te, ut sit Christus tuus? 
                        Adducit itaque Isai septem filios suos coram Samuele; et ait Samuel ad Isai:
                        Non elegit Dominus ex istis.
                        
 (S1, 16, 10)
                     Quomodo verum est, quod Isai septem filios suos ad Samuelem adduxisse
                     dicitur, et Samuel ex illis adductis nullum electum esse testatur, cum David unus
                     de
                     septem adhuc et adductus non sit, et electus sit? Quapropter sic intelligendum est
                     quod sex adduxit, illo solo excepto quem superesse dixit, et verum est, quod de
                     reliquis nullum elegit Dominus.
                     
                        David caput Philisthaei attulit in Hierusalem,
                        
 (S1, 17, 54) hinc apparet jam eo tempore communem fuisse habitationem in Hierusalem, et
                     filiis Israel et Jebuseis: ad quam velut excellentiorem civitatem, ob gloriam triumphi
                     caput Philisthaei David attulit. 
                        De qua stirpe descendit hic adolescens? Responditque Abner,
                        
 (S1, 17, 55) etc. Quomodo Saul hic David ignorat, et progeniem ejus quaerit; cum
                     superius ad Isai patrem ejus misisse legatur, dicens: Mitte ad me David filium tuum,
                     qui est in pascuis. David quoque ad eum venisse, et coram eo stetisse,
                     dilectusque ab eo fuisse, et armiger ejus factus asseratur. Sed notandum
                     quod potentes in quotidiana hominum frequentia positi, non omnes circa se conversantes
                     possunt agnoscere: praecipue eos quos nec dignitas personae commendat, nec diutina
                     conversatio familiares efficit. Quia igitur David puer adhuc et
                     contemptibilis, neque regia familiaritate dignus brevi tempore cum Saule manserat,
                     non
                     mirum est si eumdem modo ad tam egregium opus procedentem diligentius notatum ignorat.
                     Nam quod prius eum ad Isai patrem ejus mittens ex nomine vocat; nequaquam
                     notitiae ascribendum est quia eo nomine illum vocat quod ex relatione suggerentium
                     didicit. Non autem ex praecedentis notitia familiaritatis
                     agnovit,
                     
                        Posuitque eum Saul super viros belli.
                        
 (S1, 18, 5)
                     Hoc non amore, sed odio fecisse intelligendus est, ut cupiditate laudis,
                     bellis se ingerens, interiret. Jam enim audierat mulieres canentes: 
                        Percussit Saul mille, et David, decem millia.
                        
 (S1, 18, 7)
                     Atque hac laude David in iram excitatus mortem ejus meditari coeperat.
                     Ideoque subjungitur: 
                        Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David,
                        
 (S1, 18, 6) etc. Hoc jam praecesserat, sed narratur praepostere. In
                     duabus rebus gener meus eris. Primum scilicet de Merob promissa et deinde
                     Michol data.
                     
                        Fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed, et ipsa hodie
                        sanctificabitur in vasis.
                        
 (S1, 21, 5) Secundum ritum legis loquitur, secundum quem illicitum erat ut in
                     vasis, in quibus ante communis cibus positus fuisset, sanctificatus postea panis
                     poneretur. Ideo dicit vasa puerorum, id est comitum suorum sancta, quod nihil in eis
                     commune continebatur, quo minus cibum sanctificatum caperent. Porro haec,
                     inquit, via polluta est; id est nos via polluti sumus aliquid videndo forte vel
                     contingendo, propter quod jure secundum legis consuetudinem a contingendis sacris
                     prohiberi deberemus. 
                        Sed et ipsa sanctificabitur in vasis,
                        
 (S1, 21, 5) id est parcetur nobis de his si qua tetigimus immunda. Parcetur dico
                     propter vasa quae munda portamus.
                     
                        Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium;
                        
 (S1, 26, 19) placatur Deus, si ex ira ejus est: aliud consilium non habeo pro parte hac.
                     
                        Si autem filii hominum hoc faciunt; ipsi maledicti sunt in conspectu Domini,
                        quia injuste agunt qui ejecerunt me,
                        
 (S1, 26, 19) etc.
                     
                        Est apud me multis diebus vel annis.
                        
 (S1, 29, 3)
                     Superius dictum est quod quatuor tantum mensibus fuit in regione
                     Philisthinorum; nunc autem ac his dici, multis diebus vel annis moratum apud se, quod
                     fortassis idcirco dicitur rectius argumentum fidelitatis ipsius caperent ex temporis
                     prolixitate, ideoque annis adjunxit. 
                     
                        Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium
                        ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum,
                        
 (S2, 1, 17) id est artem sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis
                     Philisthiim interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se defendere
                     possent. 
                        Sicut scriptum est in libro justorum.
                        
 (S2, 1, 18)
                     Quidam librum justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter
                     Samuelem et David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum,
                     legem Moysi interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex
                     qua conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut fortassis illud
                     in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu Amorrhaei in gladio et arcu.
                     Alii librum justorum non hominum interpretantur, sed judiciorum vel
                     praeceptorum. Ac si diceretur in libro juris, ut sit sensus, praecepit ut
                     docerent filios Juda arcum, ut hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter
                     observaretur, secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum.
                     
                        Clypeus fortium,
                        
 (S2, 1, 21) pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter exponens adjungit: 
                        Clypeus Saul.
                        
 (S2, 1, 21)
                     Modus dicendi quando aliquid communiter proponitur, cui singularis executio
                     adjungenda est. Hic fit in rerum exaggeratione, quando quid cum valida
                     intentione narratur. 
                        Abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul,
                        
 (S2, 1, 21) quasi non esset unctus oleo. Quasi hominis vilis, quasi hominis
                     sanctificationem divinam non habentis. Deinde sequitur: 
                        A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam abiit
                        retrorsum.
                        
 (S2, 1, 22)
                     Ac si diceret. Non abiit retrorsum sagitta Jonathae in praeliis ut
                     emissa unquam cassa resiliret a sanguine fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter
                     penetravit effundens sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat.
                     
                        
                        
                        
                        Jonathas in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te,
                        frater mi Jonatha.
                        
 (S2, 1, 25 et S2, 1, 26)
                     
                     
                        Dictum David ab eis, id est a Jebusaeis. Non ingredieris huc, nisi abstuleris
                        caecos et claudos.
                        
 (S2, 5, 6) Caecos, et claudos super muros suos posuerunt, ut dicerent
                     advenienti. 
                        Non ingredieris huc
                        
 (S2, 5, 6) ad contemptum, scilicet illius quasi tales ad violentiam ejus repellendam
                     sufficerent. Ideoque dixerunt ei: 
                        Non ingredieris huc
                        
 (S2, 5, 6) nisi istos videlicet caecos et claudos, qui ad resistendum tibi propositi sunt,
                     abstuleris. 
                        Proposuerat enim David in die illa praemium,
                        
 (S2, 5, 8) illi scilicet, 
                        qui percussisset Jebusaeum; et tetigisset domatum fistulas.
                        
 (S2, 5, 8)
                     Id est fistulas canalium, prominentes per summitatem muri a domatibus, id est
                     tectis domorum ad educendam aquam stillicidiorum. Illi ergo, qui primus
                     usque ad canalia desuper prominentia ascendens urbem ingrederetur, praemium
                     proposuerat David, quod tamen praemium hic non determinat, sed in libro Paralipomenon
                     exponit, scilicet quod ducem exercitus faceret. Unde Joab primus ascendens,
                     princeps militiae factus est. 
                        A mello, et intrinsecus.
                        
 (S2, 5, 9)
                     Mello locus erat in civitate a quo incipiens aedificare per circuitum, et
                     intrinsecus aedificavit.
                     
                        A facie populi tui faceres, scilicet horribilia;
                        
 (S2, 7, 23) id est, propter populum tuum. Ab eo enim sumpsisti causam faciendi.
                     
                        Quem redemisti tibi ex Aegypto.
                        
 (S2, 7, 23) Hic sistendum est; deinde subjunge: 
                        Gentem, et Deum ejus,
                        
 (S2, 7, 23) subauditur ubi inveniemus talem gentem, et talem Deum ejus, qualis populus tuus
                     Israel, et qualis tu Deus ejus.
                     
                        Sanctificata est ab immunditia sua,
                        
 (S2, 11, 4) id est lavit se post coitum, vel quia steterunt menstrua ejus propter
                     conceptum.
                     
                        In me, domine mi rex, iniquitas, et in domo patris mei;
                        
 (S2, 14, 9) rex autem, et thronus ejus sit innocens. Quasi diceret: Cave ne
                     forte promissio tua inanis sit, quod non convenit tibi, qui rex es et Dominus, ut
                     iniquitas inveniatur in te, sicut, et de /> me et domo patris mei, id est mei
                     similibus. Quanto enim major es, tanto iniquitas tua deformior.
                     
                        Recordetur rex Domini Dei sui,
                        
 (S2, 14, 11) id est timeat Dominum Deum suum. 
                        Ut non multiplicentur,
                        
 (S2, 14, 11) id est, ut non permittat multiplicari et multipliciter insurgere: 
                        proximos sanguinis,
                        
 (S2, 14, 11) id est, cognatos interfecti ad ulciscendum; et tunc non interficient filium
                     meum. 
                        Loquar ancilla tua,
                        
 (S2, 14, 12) etc. Accepta securitate de causa quam suam finxerat; nunc infert quo
                     regem ad parcendum cogat proprio judicio, dicens: 
                        Quare cogitasti hujuscemodi rem;
                        
 (S2, 14, 13) id est, quod filium tuum ejecisti pro nece fratris, quod quidem contra populum
                     Dei fuit; quia nocere poterit in posterum hoc exemplum populo Dei, si imitatus hoc
                     fuerit populus, similiter hoc agens. 
                        Nunc igitur veni, quia bonum est parcere, et misereri.
                        
 (S2, 14, 15)
                     Ideo veni, et loquar ad te regem Dominum meum verbum hoc, quod feci de filio
                     meo. Quod sequitur: 
                        praesente populo,
                        
 (S2, 14, 15) in Haebraeo expressius invenitur: chi, chire, , id est, quoniam terruerunt me;
                     quasi diceret quia terruerunt me illi, qui filium meum interficere voluerunt: ideo
                     veni pro impetranda venia. Quod tamen, et in prioribus verbis convenienter
                     intelligi potest, ut si sensus; veni ut loquar verbum, praesente, hoc est instante
                     et
                     urgente me populo, qui filium meum ad mortem exposcunt.
                     
                        Et dixit ancilla tua. Loquar regem si quo modo faciat rex verbum ancillae
                        suae;
                        
 (S2, 14, 15) id est, si forte exaudiat me deprecantem pro filio meo. 
                        
                        
                        
                        Et exaudivit rex. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum Domini mei
                        regis,
                        
 (S2, 14, 16 et S2, 14, 17) ut judicium quod de mea causa fecisti, in tua conserves; quia tu sicut angelus
                     Dei nec pro ira quam adversus aliquem habeas, nec pro gratia a veritate moveri debes.
                     
                        Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dexteram, nec ad sinistram
                        est;
                        
 (S2, 14, 19) nusquam scilicet deviat quidquam ex omnibus, quae locutus es, quin ita sit ut
                     dicis, quod scilicet manus Joab mecum est. Sapiens es in omnibus istis, ut
                     intelligas omnia: hoc est quod expediat fieri in omnibus, quae agenda super terram.
                     Captatio est, ut attendat qui agendum sit ut sapiens.
                     
                        Portantes arcam foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei.
                        
 (S2, 15, 24)
                     Quidam idcirco arcam Domini depositam putant, ut David Dominum consuleret.
                     Sed quia tunc ei respondere noluit: idcirco dixisse David ad Sadoc: 
                        Reporta arcam Dei in urbem,
                        
 (S2, 15, 25) scilicet Hierusalem. Alii depositam putant, ut populum transeuntem
                     praestolaretur. Unde est quod sequitur: 
                        Ascendit Abiathar,
                        
 (S2, 15, 24) hoc est, seorsum stetit in loco eminentiore praestolans, donec omnis populus
                     congregaretur.
                     
                        Ingressus est ad Abigail filiam Naas.
                        
 (S2, 17, 25)
                     Naas ipse est Isai et Jesse pater David.
                     
                        Ab initio messis donec, stillaret aqua super eos.
                        
 (S2, 21, 10)
                     Nota quod in illis regionibus, aestate, maxime tempore messis, nec tonitrua
                     sonant nec pluviae fiunt, usque ad circa Kalendas Septembris. 
                        Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel; et descendit
                        David,
                        
 (S2, 21, 15) etc. Quam in hoc loco Arepham [Arafam] Scriptura nominat, ipsa
                     creditur fuisse Orpha Moabitis, nurus Noemi, socia Ruth de cujus progenie nati sunt
                     hi
                     quatuor gigantes, qui hic in manu David, et servorum ejus cecidisse dicuntur.
                     Repetit autem a superioribus Scriptura, bella ista commemorans fortassis
                     alio ordine quam gesta sunt. In primo, Abisai filius Sarviae interfecit Jesbidenob;
                     in
                     secundo, Sobochai interfecit Sephi [Zap]; in tertio, David qui hic dicitur Adeodatus,
                     quoniam ad liberationem Israel a Deo donatus est, et filius saltus, quia de pascuis
                     et
                     saltu sumptus est, et polymitarius, quia multiplici decore cultum Dei ornavit in
                     psalmis et canticis: et Bethlehemites, propter patriam. Ipse scilicet David
                     interfecit Goliath Gethaeum. Quod bellum primum fuisse videtur, quamvis hic
                     commemoretur tertium. In quarto Jonathas interfecit virum senos digitos
                     singulis manibus pedibusque habentem qui similiter fuit de stirpe Arepha
                     [Arafa].
                     
                        Haec sunt verba novissima quae dixit David.
                        
 (S2, 23, 1)
                     Haec videlicet quae supradicta sunt, vel haec quae sequuntur: 
                        Dixit David filius Isai,
                        
 (S2, 23, 1) More Scripturarum de se loquitur quasi de alio: 
                        Dixit vir cui constitutum est Christo Dei Jacob,
                        
 (S2, 23, 1) id est, cui gratia vel officium concessum est de Christo Dei Jacob; ut
                     videlicet sit Christus Dei Jacob. In Hebraeo sic est: Dixit vir levatus
                     super Christo Dei Jacob, id est vir qui est Christus Dei Jacob; quem ipse
                     Deus Jacob superlevavit, id est exaltavit, ut esset superior omnibus. 
                        Egregius psaltes
                        
 sive psalmista 
                        in Israel.
                        
 (S2, 23, 1) Quid dixit? Hoc scilicet, 
                        
                        
                        
                        Spiritus Domini locutus est per me: et sermo ejus per linguam meam: Deus
                        Israel dixit mihi et fortis Israel locutus est mihi.
                        
 (S2, 23, 2 et S2, 23, 3)
                     Quid dixit mihi? hoc videlicet quod ille qui justus est debet esse dominator
                     hominum. Ita tamen quod dominator sit in timore Dei; ut sic per justitiam
                     homines inferiores regat, quatenus semper per timorem Deo se subdat superiori.
                     Vel hoc dixit mihi, quod dominator hominum justus et dominator in timore
                     Dei rutilat et germinat. Hoc dixit mihi ut sciam qualiter praeesse debeam,
                     et qualiter subesse, et per hoc factus sum splendidus. 
                        Sicut lux aurorae quae rutilat clare absque nubilo mane oriente sole; et
                        factus sum germinans, sicut pluviis,
                        
 (S2, 23, 4) id est irrigatione pluviarum germinat herba de terra. Quod tamen
                     factum non est meritis meis: 
                        quia apud Deum cujus est totus mundus, non est tota domus mea,
                        
 (S2, 23, 5) id est familia et progenies mea, 
                        ut pactum aeternum iniret mecum,
                        
 (S2, 23, 5) ita 
                        firmum in omnibus atque munitum
                        
 (S2, 23, 5) nisi gratia sua hoc fecisset. Ex qua gratia est 
                        cuncta salus mea et omnis voluntas mea.,
                        
 (S2, 23, 5)id est quidquid volo et desidero per eam datur et impletur, 
                        et non est quidquam
                        
 (S2, 23, 5) circa me vel ad me pertinens, 
                        quod non germinet
                        
 (S2, 23, 5) et proficiat. 
                        Praevaricatores autem,
                        
 (S2, 23, 6) qualis Saul fuit, 
                        quasi spinae evellentur universi,
                        
 (S2, 23, 6) quoniam indigni sunt ut permaneant in agro Dei, quia 
                        spinae non tolluntur manibus,
                        
 (S2, 23, 6) quia intractabiles sunt et per rebellionem pungunt tangentes. 
                        Et si quis eas tangere voluerit
                        
 (S2, 23, 7) increpando scilicet et castigando, 
                        armabitur ferro et ligno lanceato.
                        
 (S2, 23, 7)
                     Hasta lignum est, lancea ferrum quasi diceret. Quin in eos saevire
                     voluerit, utetur non solis verbis quibus erudiantur, sed vindicta exstirpentur, ut
                     exstirpati comburantur igne scilicet, inexstinguibili usque ad nihilum consumendi.
                     Nota autem quod ligno percussio fit, ferro sectio; lignum ergo lanceatum
                     est vindicta non solum crucians, sed exterminans. 
                        Haec sunt nomina fortium David.
                        
 (S2, 23, 8)
                     Hic enumerat eos qui in exercitu David fortitudine excellentes erant; quibus
                     et ipsum David annumerat; quia perfecta gloria regis non esset fortes habere milites,
                     nisi et ipse fortis esset. Propter quod ipsum caeteris omnibus praefert,
                     quasi fortibus fortiorem, quatenus etiam ipsorum commendatio ad gloriam illi cedat.
                     Numerat autem primum tres seorsum per se, quasi excellentiores omnibus, in
                     quibus David primum ponit, ac primum ponit ac principem, secundum Eleazarum; tertium
                     Semmaa. Hi primi tres. Deinde ponit alios tres et virtutem eorum
                     exponit, quod per media hostium castra irrumpentes aquam de cisterna, quae erat in
                     Bethlehem, attulerunt; quos tamen licet inter alios triginta insignes effulserint,
                     primis tribus nequaquam aequandos esse testatur. Deinde adnumerat reliquos
                     et in summa triginta sex, et cum Uria, triginta septem, qui sunt hi.
| David primus fortium primorum | |
|---|---|
| Eleazar | 2 | 
| Semmaa 3. Hi primi. | |
| Abisai primus fortiuta secundorum | |
| Banaias | 2 | 
| Asahel 3. Hi secundi. | |
| Eleanan primus tertiorum | |
| Semma | 2 | 
| Elicha | 3 | 
| Heles | 4 | 
| Hira | 5 | 
| Abieser | 6 | 
| Mobonnai | 7 | 
| Selmon | 8 | 
| Hacharai | 9 | 
| Heleph | 10 | 
| Hithai | 11 | 
| Banai | 12 | 
| Heldai | 13 | 
| Albiadon [Albialbon] | 14 | 
| Asinaveth | 15 | 
| Eliaba | 16 | 
| Jonathas | 17 | 
| Ara | 18 | 
| Semma | 19 | 
| Haian | 20 | 
| Helefelet | 21 | 
| Helian | 22 | 
| Efrai | 23 | 
| Farai | 24 | 
| Igaal | 25 | 
| Ronni | 26 | 
| Selech | 27 | 
| Naharai | 28 | 
| Hira | 29 | 
| Gareb | 50 | 
| Urias | 31 | 
Joab non numeratur vel propterea, quia princeps aliorum et notus, vel propter mortem Abner et Amasae.
                     
                        David in cathedra sedens.
                        
 (S2, 23, 8)
                     Ecce magisterium, merito quia 
                        sapientissimus. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus.
                        
 (S2, 23, 8) Vermiculus ligni in se tener et mollis, durum lignum perforat.
                     Quando tangitur, nihil mollius illo; quando tangit, nihil durius.
                     In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo;
                     in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur. David quando
                     laedebatur, nihil mansuetius; quando laedere volebat, nihil ferocius. Tres
                     principales virtutes: sapientia, humilitas, fortitudo. Has omnes nullus
                     aliorum habere potuit, nisi ille solus, in quo directus est Spiritus Dei.
                     Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae;
                     mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis. Has autem secundas tres
                     novissimae sequentes perverse imitantur. Disciplinam, hypocrisis;
                     mansuetudinem, pigritia; constantiam, pertinacia. David sedens in cathedra,
                     
                        qui octingentos interfecit impetu uno.
                        
 (S2, 23, 8)
                     Ubi hoc factum sit, non legimus, nisi quantum hic commemoratur. In
                     Hebraeo sic est: Octingentos una vice.
                     Quod sic intelligi potest, quasi diceret David ligni vermiculo comparatur
                     propter fortitudinem; qua omnia penetrat, et nihil ei resistere potest; in tantum
                     ut
                     super octingentos una vice irruere possit, et vincere. 
                        Post hunc Eleazar,
                        
 (S2, 23, 9) secundus scilicet in fortitudine post David. 
                        Inter tres fortes, qui erant cum David quando Philisthini
                        exprobraverunt
                        
 (S2, 23, 9) Israel, scilicet timiditatem, et quod eis resistere non poterant: 
                        et congregati sunt
                        
 (S2, 23, 9) ipsi Philisthaei 
                        illuc
                        
 (S2, 23, 9) (ubi erat David) 
                        in praelium.
                        
 (S2, 23, 9)
                     Hoc Judaei dicunt ibidem factum ubi Goliath agminibus Israel exprobravit.
                     Aliud non legimus nisi quantum hic dicitur: 
                        Et post hunc Semmaa filius Aggae de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in
                        statione.
                        
 (S2, 23, 11) Hoc cohaerere non videtur; sed sic legendum est: Post hunc, Semmaa.
                     Et ipse similiter Philisthaeos percussit, et ubi subjungit: quia congregati
                     sunt Philisthiim in statione; id est in loco ubi castris positis stabant et
                     morabantur. 
                        
                        
                        
                        Cumque fugisset populus Israel a facie Philisthiim, stetit ille in medio
                        agri;
                        
 (S2, 23, 11 et S2, 23, 12) id est in campo unde populus fugerat: 
                        et tutatus est,
                        
 (S2, 23, 12) id est defendit eum; scilicet campum ut cum obtineret fugatis vel prostratis
                     hostibus. 
                        Nec non, et ante;
                        
 (S2, 23, 13) in alio scilicet praelio, quod ante hoc factum fuerat. 
                        Descenderant tres fortes, qui erant principes inter triginta
                        
 (S2, 23, 13) [non adnumerato Uria] id est aliis triginta excellentiores. 
                        Et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam.
                        
 (speluncam)
                     Horum omnium, quae dicuntur aliam notitiam habere non possumus, nisi quantum
                     conjicimus ex his quae in hoc loco commemorantur. 
                        Ipse percussit duos leones Moab.
                        
 (S2, 23, 20)
                     In Hebraeo evidentius legitur duos principes Moab. 
                        Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
                        
 (S2, 23, 20)
                     Magna audacia ad tam ferocem aggrediendum solum descendere. 
                        Verumtamen usque ad tres,
                        
 (S2, 23, 23) scilicet primum nominatos, 
                        non pervenerat,
                        
 (S2, 23, 23) ut illis aequalis esset. 
                        Fecitque eum David sibi auricularium,
                        
 (S2, 23, 23) id est consiliarium, 
                        a secreto,
                        
 (S2, 23, 23) vel pro una dictione accipiendum est, vel a secreto, id est de secreto, quasi
                     diceret de secretis, vel in secretis fecit eum consiliarium sibi.
                     
                        Et addidit furor Domini.
                        
 (S2, 24, 1)
                     Addidit supradictis flagellis hoc, id est hanc iram. Et commovit
                     ipse Dominus, 
                        commovit David in eis,
                        
 (S2, 24, 1) id est ad faciendum, quod fieret contrarium illis; David dico 
                        dicentem
                        
 Joab: 
                        Vade, numera e Israel,
                        
 (S2, 24, 1) hoc est quod sequitur: 
                        
                        
                        
                        Dixit rex ad Joab. Percussit autem cor David eum,
                        
 (S2, 24, 2 et S2, 24, 10) id est conscientia remordebat eum eo quod fecerat.
                     
                        Fecitque in templo fenestras obliquas,
                        
 (R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter
                     claritatem. 
                        Super parietes,
                        
 (R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit 
                        tabulata
                        
 (R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius,
                     supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent
                     inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista
                     tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. 
                        Trabes autem
                        
 (R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, 
                        posuit in domo per circuitum,
                        
 (R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen 
                        forinsecus,
                        
 (R3, 6, 6) ita scilicet, 
                        ut non haererent muris templi,
                        
 (R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per
                     circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant,
                     in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi
                     potest ad eumdem modum dispositis. 
                        Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
                        
 (R3, 6, 9)
                     Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata.
                     In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et
                     pavimentum texit tabulis abiegnis. 
                        Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina;
                        
 (R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in
                     posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat.
                     Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina 
                        a pavimento
                        
 (R3, 6, 16) sursum 
                        fecit
                        
 (R3, 6, 16) de parte eadem 
                        domum oraculi in Sanctum sanctorum,
                        
 (R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico 
                        interiorem,
                        
 (R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. 
                        Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
                        
 (R3, 6, 17)
                     A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant;
                     quod totum dicebatur sancta. 
                        Et juncturas suas,
                        
 (R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. 
                        Oraculum autem in medio domus,
                        
 (R3, 6, 19) id est intra domum, 
                        fecerat in interiori parte,
                        
 (R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. 
                        Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos
                        latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis.
                        
 (R3, 6, 20)
                     In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo.
                     
                        Sed, et altare vestivit cedro.
                        
 (R3, 6, 20)
                     Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta
                     sanctorum. 
                        Sed, et totum altare oraculi texit auro.
                        
 (R3, 6, 22)
                     Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum.
                     
                        Quinque cubitorum ala cherubim una,
                        
 (R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, 
                        et quinque altera, ut a summitate,
                        
 (R3, 6, 24) id est extremitate, 
                        unius usque ad summitatem alterius,
                        
 (R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini.
                     Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. 
                        Posuitque cherubim in medio templi interioris,
                        
 (R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum.
                     Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una
                     septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret
                     extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. 
                        Et fecit in eis,
                        
 (R3, 6, 29) scilicet parietibus, 
                        cherubim,
                        
 (R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; 
                        
                        
                        
                        et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit
                        ostiola duo,
                        
 (R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. 
                        Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus,
                        
 (R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. 
                        Et utrumque ostium duplex erat,
                        
 (R3, 6, 34) id est duas valvas habens; 
                        et se invicem tenens,
                        
 (R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum 
                        
                        
                        
                        aperiebantur. Et aedificavit atrium interius,
                        
 (R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur.
                     
                        Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno
                        lignorum cedri.
                        
 (R3, 6, 36)
                     
                     
                        Aedificavit quoque domum saltus Libani.
                        
 (R3, 7, 2)
                     Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia
                     ex illo materia sumpta est. 
                        
                        
                        
                        Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis
                        vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus
                        autem ordo habebat columnas quindecim.
                        
 (R3, 7, 2 et R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant
                     columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a
                     pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a
                     secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud.
                     In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta
                     quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non
                     quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus
                     tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli
                     quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres
                     ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus
                     singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas
                     respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis
                     ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus
                     alterius ad alteram. 
                        Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
                        
 (R3, 7, 5)
                     In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum
                     contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non
                     rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi
                     sic formata. 
                        Et porticum columnarum fecit,
                        
 (R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat
                     quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: 
                        et alteram porticum in facie majoris porticus,
                        
 (R3, 7, 6) id est ante majorem porticum. 
                        Porticum quoque solii in qua tribunal fecit.
                        
 (R3, 7, 7)
                     Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad
                     judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. 
                        Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati,
                        
 (R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis. 
                        Et extrinsecus usque ad majus atrium
                        
 (R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium
                     interius. 
                        Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus
                        Domini,
                        
 (R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc
                     quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia;
                     idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior.
                     Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca,
                     sive intrinseca. 
                        Et finxit,
                        
 (R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit 
                        duas columnas aereas,
                        
 (R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed
                     ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. 
                        Altitudinis octodecim cubitorum;
                        
 (R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod 
                        linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque,
                        
 (R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum
                     cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel
                     ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili
                     opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella
                     summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum,
                     quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat,
 (R3, 7, 17)
                     quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum.
                     Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed
                     perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam
                     exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum
                     in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde
                     duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata
                     extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa
                     capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem
                        ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant,
 (R3, 7, 19)
                     id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat
                     desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum,
 (R3, 7, 19)
                     obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella
                     desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata
                     fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In
                     porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse
                     dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in
                     porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta
                        mensuram columnae contra retiacula.
 (R3, 7, 20)
                     Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita,
                     non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile.
 (R3, 7, 23)
                     Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu
                     triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam
                        triginta cubitorum
 (R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter
                     quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel
                     restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum
                     mare
                     ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis.
 (R3, 7, 24)
                     Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta
                     fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus
                     sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem
                     cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus
                     ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super
                     quos
                     positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris
                     significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo
                     ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare
                     fundatum erat. Crassitudo autem luteris,
 (R3, 7, 26) id est spissitudo
                     erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia
                        metretas.
 (R3, 7, 26)
                     Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de
                     eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum
                     tria
                     millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam
                     et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas.
 (R3, 7, 27)
                     Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli
                     superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat;
 (R3, 7, 28) id est,
                     interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et
                        inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas
                        similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia.
 (R3, 7, 28 et R3, 7, 29)
                     Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur.
                     Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi
                     fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae
                     variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes.
                     Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes,
                     habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii
                     leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper,
                     ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae
                     sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae.
                     Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor
                        rotae per bases singulas, et axes aerei,
 (R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti,
                     quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os
                        quoque luteris intrinsecus erat.
 (R3, 7, 31)
                     Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda
                     surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra
                     luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat.
                     In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae
                     egrediebantur. In angulis autem columnarum,
 (R3, 7, 31) id est basium,
                     variae coelaturae erant; et media intercolumnia,
 (R3, 7, 31) id est, quae inter angulos
                     erant, quadrata erant, et non rotunda.
 (R3, 7, 31)
                     Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super
                     quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate
                        autem basis,
 (R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et
                        dimidii,
 (R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit
                        quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis;
 (R3, 7, 36) fortassis
                     humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae
                     factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra
                        orientem ad meridiem,
 (R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries
                     domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super
                        capitella columnarum duos.
 (R3, 7, 41)
                     In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et
                        retiacula duo.
 (R3, 7, 41)
                     Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud
                     significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem
                     funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis
                     capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti
                     et
                     ambientis.
                     Cherubim expandebant alas suas super locum arcae, et protegebant
                        arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates
                        eorum extra Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus,
 (R3, 8, 7 et R3, 8, 8) id est
                     cum tantum porrigerentur in anteriora, ut usque ad velum pervenientes ipsum velum
                     contingerent, aliquantulum in ipsum impingerent, ut per velum ab iis, qui extrinsecus
                     stabant, eorum capita notari possent; non tamen velum penetrabant, neque extrinsecus
                     extra velum prominebant. Si peccaverit homo in proximum suum,
 (R3, 8, 31) hoc
                     modo scilicet, si habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus;
 (R3, 8, 31) id
                     est, si astrictuo est adversus proximum aliquo juramento et non teneat quod juravit:
                     coactusque ab illo cui juravit; veniat coram altari tuo in domum tuam,
 (R3, 8, 31) ut
                     testificatione praesentis Divinitatis se absolvat; si negaverit coram te juramentum,
                     quod fecit proximo suo occulte de quacunque re, et non reveritus fuerit praesentiam
                     tuam, quominus mentiatur: Tu exaudies in coelo,
 (R3, 8, 32) id est cognosces et
                     intelliges fallaciam illius qui fraudat, et facies hoc, scilicet
                     judicabis servos tuos,
 (R3, 8, 32) non secundum hoc quod ille hominibus mentitur; sed
                     secundum quod tu nosti, cui quod verum est, abscondi non potest: Condemnans
                        impium, et justificans justum.
 (R3, 8, 32)
                     
                     Appellavit eas terram Chabul,
 (R3, 9, 13) id est paludosam vel palustrem
                     propter vilitatem muneris.
                     In domo saltus Libani,
 (R3, 10, 17) quia forte de Libano materia sumpta
                     est.
                     Aedificavit mello, et caoequavit voraginem civitatis David patris
                        sui aedificans mello,
 (R3, 11, 27) id est locum illum, partem scilicet inferiorem civitatis
                     coaequavit ipsum, qui prius vorago, et quasi sentina erat civitatis David patris sui:
                     Ut aequalis, scilicet esset parti eminentiori civitatis in quo injuriam
                     patri facere videbatur vilissima et abjecta summis operibus illius coaequans.
                     In Hebraeo sic habetur: Aedificavit mello et clausit aperturam civitatis
                     David patris sui, quod sic intelligi potest, quod mello aedificavit et extulit in
                     altum et per hoc exitum, qui prius erat in civitate David patris sui clausit: Hanc
                     fabricam contra portam civitatis exstruens.
                     In libro verborum Salamonis, hic apud nos non invenitur: quemadmodum nec
                     liber verborum regum Israel vel Juda.
                     Ascendit super altare.
 (R3, 12, 33)
                     Sic dictum est, quasi ascendit ad altare. Ascendit ut super altare incensum
                     poneret, sive aliud in hunc modum.
                     Me projecisti post corpus tuum,
 (R3, 14, 9) id est
                     contempsisti.
                     Curavit altare Domini quod destructum fuerat et aedificavit
                        altare ex lapidibus in nomine Domini.
 (R3, 18, 30 et R3, 18, 32)
                     Sic est quasi diceret: Mundavit locum, ubi prius altare destructum fuerat et
                     aedificavit aliud novum.
                     Omne os quod non adoravit eum osculans manum,
 (R3, 19, 18) videlicet ejus
                     Baal. In Hebraeo sic habetur: Omnes os quod non osculatum est eum.
                     Notat modum venerationis in curvatione genuum et osculo oris.
                     Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio faciam; hanc
                        autem rem facere non possum.
 (R3, 20, 9)
                     Sic est quasi diceret quod in initio petitionis tuae fuit de argento et auro
                     tribuendo faciam; hanc autem rem, hoc est, ut etiam uxores et filios tribuam, facere
                     non possum. Quis incipiet praeliari? Et ait: Tu;
 (R3, 20, 14) ne videatur
                     contrarium quod prius dixerat per pedissequos principum provinciarum victoriam
                     obtinendam. Nunc autem volo ipsum regem pugnam incipere. Sic
                     enim dictum est, ut non exspectet assultum hostium; sed ut ipse, id est sui praelium
                     incipiant, vel ipse incipiet totum exercitum producens; et deinde pedissequi principum
                     provinciarum victoriam obtinebunt. Hoc est quod sequitur: Egressi sunt
                        autem pueri prima fronte.
 (R3, 20, 17)
                     Incipiente igitur rege praelium cum universis, isti praeeuntes victoriam
                     obtinuerunt.
                     Praedicate jejunium et sedere facite Naboth,
 (R3, 21, 9) etc.
                     Religiose inchoari vult opus malitiae, ut per devotionem jejunii crudelitas
                     homicidii tegatur. Benedixit Naboth Deum et regem.
 (R3, 21, 13)
                     Ironia est quasi maledixit regem, ac per hoc Deum cujus minister est.
                     Occidisti insuper et possedisti. Et post haec addes.
 (R3, 21, 19)
                     In Hebraeo sic est: Occidisti, et post haec haereditabis? sub interrogatione, quasi
                     dicat: Nunquid non sufficit tibi occidisse hominem, nisi et haereditatem ejus
                     possideas? In loco hoc,
 (R3, 21, 19) etc. Quomodo dictum est ad Achab: In
                        loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum
                        sanguinem;
 (R3, 21, 19) cum sanguis Naboth in Jezrael effusus sit, sanguinem vero Achab
                     juxta piscinam Samariae canes linxerint? Sed in hoc loco dictum est, id est tali loco,
                     quasi ita viliter effusum, sicut tu sanguinem Naboth effudisti. 
                     Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
 (R4, 3, 16)
                     Vel sicut alii dicendum putant multas fossas, id est torrentis hujus, qui
                     modo exsiccatus est, alveum arentem fodit altius sive profundius et in multis locis,
                     ut aquas supervenientes in abundantia capere possit.
                     Dixitque Naaman, ut vis. Fiat,
 (R4, 5, 17) scilicet voluntas tua.
                     Ecce non rogo amplius ut mea accipias; sed
 tamen obsecro
 (R4, 5, 17)
                     ut tua concedas. Concede mihi servo tuo, ut de
 hac terra
 (R4, 5, 17) sancta in
                     qua Deus verus adoratur, tollam
 et feram mecum onus duorum burdonum.
 (R4, 5, 17)
                     Quare autem portare voluerit terram subjungit. Non enim faciet
                        servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
 (ultra holocaustum)
                     Adhuc igitur terram ferre volebat. Ut ex ea in terra sua altare
                     faciat Domino, in quo immolaret. Abiit ergo ab eo electo tempore.
 (R4, 5, 19)
                     Ambiguitate dictionis in terrae spatium et tempus deceptus esse videtur.
                     Nam in Hebraeo sic expressius sonat: Abiit ab eo ergo quasi aliquando
                     terrae spatio et sic convenienter adjungitur: Dixitque Giezi puer,
 id est
                     famulus, viri Dei,
 (R4, 5, 20) simile est quod in Genesi legitur: Eratque vernum
                        tempus et ingrediebar Ephratha
 (Gn, 48). In Hebraeo expressius
                     sonat: Et adhuc spatium terrae, subauditur supererat: Et ingrediebar
                     Ephratha.
                     Quarta pars cadi stercoris columbarum.
 (R4, 6, 25)
                     Cadus mensura est: stercus columbarum quidem idcirco ab esurientibus ereptum
                     putant, ut grana a columbis a longe delata stercori forte mista et electa aliquam
                     famelicis refectionem praeberent.
                     Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et infudit ipsi
                        aquam,
 (R4, 8, 15) vel aqua ipsum infudit, id est perfudit, hoc est accepit pannum et
                     madefecit in aqua et expandit super faciem ejus.
 (R4, 8, 15)
                     Ipse Hazael tulit pannum et madefactum expandit super faciem domini sui,
                     scilicet, ad refrigerandam faciem ejus quia calore aestuabat. In Hebraeo expressius
                     dicitur: Expandit super faciem suam, ut non Hazael, sed ipse Benadab pannum
                     madefecisse et ob refrigerium super faciem suam expandisse intelligatur.
                     Quod tamen nil prodesse potuit, quia mortuus est. Quo
                        mortuo, regnavit Hazael pro eo.
 (R4, 8, 15)
                     
                     Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum et dedit
                        Dominus salvatorem Israel.
 (R4, 13, 4)
                     Joam scilicet filium ejus, quia ipse postea liberavit Israel de manu regis
                     Syriae.
                     Musach quoque Sabbati.
 (R4, 16, 18)
                     Tectum significat vel cooperturam, ubi Sabbato rex sedere consueverat juxta
                     templum. Hoc igitur Musach et ingressum regis,
 (R4, 16, 18) id est porticum per
                     quam ingrediebatur extrinsecus positam, convertit in templum Domini,
 (R4, 16, 18) pro
                     timore regis Assyriorum.
                     Nunquid non audivisti quod ab initio fecerim?
 (R4, 19, 25) id est quomodo
                     olim Pharaonem et Aegyptios populum meum persequentes submersi? Ex diebus antiquis
                        plasmavi illud,
 (R4, 19, 25) id est in diebus antiquis operatus sum illud, id est illam
                     vindictam. Et nunc adduxi,
 (R4, 19, 25) id est nunc iterum ad exemplum revocare
                     volo, ut simile in te exerceam. Tibi autem Ezechia hoc erit
                        signum.
 (R4, 19, 29)
                     Hoc scilicet, quod hostem tuum prosternam, et repellam; hoc erit signum
                     sequentis propitiationis; quod videlicet terram ab eodem vastatam post ejus abscessum
                     multipliciter germinare faciam, ut populus meus afflictus abundantia relevetur.
                     Igitur hoc anno comede quod repereris.
 (R4, 19, 29)
                     Id est contentus esto eo quod habere poteris, ut si quid minus fuerit,
                     patienter feras. Et si non habes quod semines, ne timeas. In
                        secundo anno germina sponte nascentia multiplicabuntur;
 (R4, 19, 29) in tantum ut abundantia
                     frugum, et ad praesentem sustentationem, et ad futuram sementem sufficiat.
                     Propterea, In tertio anno seminate.
 (R4, 19, 29)
                     Porro quod hoc futurum sit, scire poteris ex eo quod regem Assyriorum tibi
                     modo comminantem repellam, et destruam.