This work is licensed under LO
Navigation rapide :
v. 1 : Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
v. 2 : Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
v. 3 : Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
v. 4 : Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
v. 5 : Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
v. 6 : David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.
v. 7 : Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
v. 8 : Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
v. 9 : Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
v. 10 : Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
v. 11 : Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
v. 12 : Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
v. 13 : Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
v. 14 : Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
v. 15 : Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
v. 16 : Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
v. 17 : Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
v. 18 : Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
v. 19 : Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
v. 20 : Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
v. 21 : Pariet autem filium: et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
v. 22 : Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
v. 23 : Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
v. 24 : Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.
v. 25 : Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.
v. 1 : Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
v. 2 : dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
v. 3 : Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
v. 4 : Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
v. 5 : At illi dixerunt: In Bethlehem Iudae: sic enim scriptum est per prophetam:
v. 6 : Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
v. 7 : Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis:
v. 8 : et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
v. 9 : Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
v. 10 : Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
v. 11 : Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
v. 12 : Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
v. 13 : Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
v. 14 : Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte, et secessit in Aegyptum:
v. 15 : et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.
v. 16 : Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
v. 17 : Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
v. 18 : Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
v. 19 : Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto,
v. 20 : dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
v. 21 : Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
v. 22 : Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
v. 23 : Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.
v. 1 : In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae,
v. 2 : et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
v. 3 : Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas eius.
v. 4 : Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre.
v. 5 : Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem;
v. 6 : et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
v. 7 : Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
v. 8 : Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
v. 9 : Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
v. 10 : Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
v. 11 : Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
v. 12 : Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
v. 13 : Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
v. 14 : Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
v. 15 : Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
v. 16 : Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
v. 17 : Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
v. 1 : Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
v. 2 : Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
v. 3 : Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
v. 4 : Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
v. 5 : Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
v. 6 : et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
v. 7 : Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
v. 8 : Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
v. 9 : et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
v. 10 : Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
v. 11 : Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
v. 12 : Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam:
v. 13 : et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
v. 14 : ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
v. 15 : Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilaea gentium:
v. 16 : populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
v. 17 : Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
v. 18 : Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
v. 19 : et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
v. 20 : At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
v. 21 : Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
v. 22 : Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
v. 23 : Et circuibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
v. 24 : Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
v. 25 : et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem.
v. 1 : Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
v. 2 : et aperiens os suum docebat eos dicens:
v. 3 : Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
v. 4 : Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
v. 5 : Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
v. 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
v. 7 : Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
v. 8 : Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
v. 9 : Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
v. 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
v. 11 : Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
v. 12 : gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
v. 13 : Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
v. 14 : Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
v. 15 : neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
v. 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
v. 17 : Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
v. 18 : Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
v. 19 : Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
v. 20 : Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
v. 21 : Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
v. 22 : Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.
v. 23 : Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
v. 24 : relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
v. 25 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
v. 26 : Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
v. 27 : Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.
v. 28 : Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
v. 29 : Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
v. 30 : Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
v. 31 : Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
v. 32 : Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
v. 33 : Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
v. 34 : Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:
v. 35 : neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
v. 36 : neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
v. 37 : Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
v. 38 : Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
v. 39 : Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:
v. 40 : et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
v. 41 : et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
v. 42 : Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
v. 43 : Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
v. 44 : Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
v. 45 : ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos.
v. 46 : Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
v. 47 : Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
v. 48 : Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.
v. 1 : Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.
v. 2 : Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
v. 3 : Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
v. 4 : ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 5 : Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
v. 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 7 : Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
v. 8 : Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
v. 9 : Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
v. 10 : Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
v. 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
v. 12 : et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
v. 13 : Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
v. 14 : Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
v. 15 : Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
v. 16 : Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
v. 17 : Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
v. 18 : ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 19 : Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
v. 20 : Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
v. 21 : Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
v. 22 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
v. 23 : Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
v. 24 : Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
v. 25 : Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
v. 26 : Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
v. 27 : Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
v. 28 : Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
v. 29 : Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
v. 30 : Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?
v. 31 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
v. 32 : haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
v. 33 : Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
v. 34 : Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
v. 1 : Nolite iudicare, ut non iudicemini.
v. 2 : In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
v. 3 : Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
v. 4 : aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
v. 5 : Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
v. 6 : Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
v. 7 : Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
v. 8 : Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
v. 9 : Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
v. 10 : aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
v. 11 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?
v. 12 : Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.
v. 13 : Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
v. 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!
v. 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
v. 16 : a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
v. 17 : Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
v. 18 : Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.
v. 19 : Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
v. 20 : Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
v. 21 : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
v. 22 : Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
v. 23 : Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
v. 24 : Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,
v. 25 : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
v. 26 : Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam:
v. 27 : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
v. 28 : Et factum est: cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius.
v. 29 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.
v. 1 : Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:
v. 2 : et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
v. 3 : Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
v. 4 : Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
v. 5 : Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
v. 6 : et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
v. 7 : Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
v. 8 : Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
v. 9 : Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
v. 10 : Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
v. 11 : Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:
v. 12 : filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 13 : Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
v. 14 : Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
v. 15 : et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
v. 16 : Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
v. 17 : ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.
v. 18 : Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
v. 19 : Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
v. 20 : Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
v. 21 : Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
v. 22 : Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
v. 23 : Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
v. 24 : et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
v. 25 : Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
v. 26 : Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
v. 27 : Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
v. 28 : Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
v. 29 : Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
v. 30 : Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
v. 31 : Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
v. 32 : Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
v. 33 : Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
v. 34 : Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
v. 1 : Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
v. 2 : Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
v. 3 : Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
v. 4 : Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
v. 5 : Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
v. 6 : Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
v. 7 : Et surrexit, et abiit in domum suam.
v. 8 : Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
v. 9 : Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
v. 10 : Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
v. 11 : Et videntes pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
v. 12 : At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
v. 13 : Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
v. 14 : Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et pharisaei, ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
v. 15 : Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
v. 16 : Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit.
v. 17 : Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
v. 18 : Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
v. 19 : Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
v. 20 : Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
v. 21 : Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.
v. 22 : At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
v. 23 : Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
v. 24 : Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
v. 25 : Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et surrexit puella.
v. 26 : Et exiit fama haec in universam terram illam.
v. 27 : Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
v. 28 : Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
v. 29 : Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
v. 30 : Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
v. 31 : Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
v. 32 : Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
v. 33 : Et eiecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
v. 34 : Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones.
v. 35 : Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
v. 36 : Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
v. 37 : Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
v. 38 : Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
v. 1 : Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
v. 2 : Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater eius,
v. 3 : Iacobus Zebedaei, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei, et Thaddaeus,
v. 4 : Simon Chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
v. 5 : Hos duodecim misit Iesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
v. 6 : sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
v. 7 : Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum.
v. 8 : Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
v. 9 : Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
v. 10 : non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
v. 11 : In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
v. 12 : Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
v. 13 : Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
v. 14 : Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
v. 15 : Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati.
v. 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
v. 17 : Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
v. 18 : et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
v. 19 : Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
v. 20 : non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
v. 21 : Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
v. 22 : et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
v. 23 : Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
v. 24 : Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
v. 25 : sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servo, sicut dominus eius. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius?
v. 26 : Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
v. 27 : Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
v. 28 : Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
v. 29 : Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
v. 30 : Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
v. 31 : Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
v. 32 : Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
v. 33 : Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
v. 34 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
v. 35 : veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
v. 36 : et inimici hominis, domestici eius.
v. 37 : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
v. 38 : Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
v. 39 : Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
v. 40 : Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
v. 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
v. 42 : Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
v. 1 : Et factum est, cum consummasset Iesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
v. 2 : Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
v. 3 : ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
v. 4 : Et respondens Iesus ait illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis, et vidistis.
v. 5 : Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
v. 6 : et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
v. 7 : Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
v. 8 : Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
v. 9 : Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
v. 10 : Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
v. 11 : Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
v. 12 : A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
v. 13 : Omnes enim prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
v. 14 : et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
v. 15 : Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 16 : Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
v. 17 : dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
v. 18 : Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
v. 19 : Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
v. 20 : Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent poenitentiam:
v. 21 : Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
v. 22 : Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
v. 23 : Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
v. 24 : Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
v. 25 : In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
v. 26 : Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
v. 27 : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
v. 28 : Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
v. 29 : Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
v. 30 : Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.
v. 1 : In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
v. 2 : Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
v. 3 : At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
v. 4 : quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
v. 5 : aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
v. 6 : Dico autem vobis, quia templo maior est hic.
v. 7 : Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
v. 8 : dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
v. 9 : Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
v. 10 : Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
v. 11 : Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
v. 12 : Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
v. 13 : Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
v. 14 : Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
v. 15 : Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
v. 16 : et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
v. 17 : Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
v. 18 : Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
v. 19 : Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
v. 20 : arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:
v. 21 : et in nomine eius gentes sperabunt.
v. 22 : Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
v. 23 : Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David?
v. 24 : Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
v. 25 : Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
v. 26 : Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
v. 27 : Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? ideo ipsi iudices vestri erunt.
v. 28 : Si autem ego in Spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
v. 29 : Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
v. 30 : Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.
v. 31 : Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
v. 32 : Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
v. 33 : Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
v. 34 : Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
v. 35 : Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
v. 36 : Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
v. 37 : Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
v. 38 : Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
v. 39 : Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
v. 40 : Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
v. 41 : Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Ionas hic.
v. 42 : Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
v. 43 : Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
v. 44 : Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
v. 45 : Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
v. 46 : Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
v. 47 : Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
v. 48 : At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
v. 49 : Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
v. 50 : Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
v. 1 : In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
v. 2 : Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
v. 3 : et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
v. 4 : Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
v. 5 : Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:
v. 6 : sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.
v. 7 : Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
v. 8 : Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
v. 9 : Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 10 : Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
v. 11 : Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.
v. 12 : Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
v. 13 : Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
v. 14 : Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
v. 15 : Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
v. 16 : Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
v. 17 : Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
v. 18 : Vos ergo audite parabolam seminantis.
v. 19 : Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
v. 20 : Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
v. 21 : non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
v. 22 : Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
v. 23 : Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
v. 24 : Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
v. 25 : cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
v. 26 : Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
v. 27 : Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
v. 28 : Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
v. 29 : Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
v. 30 : Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
v. 31 : Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
v. 32 : quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius.
v. 33 : Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
v. 34 : Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
v. 35 : ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
v. 36 : Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
v. 37 : Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
v. 38 : Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
v. 39 : Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
v. 40 : Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
v. 41 : Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
v. 42 : et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 43 : Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 44 : Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
v. 45 : Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
v. 46 : Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
v. 47 : Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
v. 48 : Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
v. 49 : Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
v. 50 : et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
v. 51 : Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.
v. 52 : Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
v. 53 : Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
v. 54 : Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?
v. 55 : Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas?
v. 56 : et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
v. 57 : Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
v. 58 : Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
v. 1 : In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu:
v. 2 : et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
v. 3 : Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
v. 4 : Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
v. 5 : Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
v. 6 : Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
v. 7 : unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
v. 8 : At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae.
v. 9 : Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, iussit dari.
v. 10 : Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
v. 11 : Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
v. 12 : Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Iesu.
v. 13 : Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
v. 14 : Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
v. 15 : Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
v. 16 : Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
v. 17 : Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
v. 18 : Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
v. 19 : Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
v. 20 : Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
v. 21 : Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
v. 22 : Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
v. 23 : Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
v. 24 : navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
v. 25 : Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
v. 26 : Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
v. 27 : Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
v. 28 : Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
v. 29 : At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
v. 30 : Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
v. 31 : Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
v. 32 : Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
v. 33 : Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
v. 34 : Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
v. 35 : Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
v. 36 : et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
v. 1 : Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
v. 2 : Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
v. 3 : Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
v. 4 : Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
v. 5 : Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
v. 6 : et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
v. 7 : Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
v. 8 : Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
v. 9 : Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
v. 10 : Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
v. 11 : Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
v. 12 : Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
v. 13 : At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
v. 14 : Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
v. 15 : Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
v. 16 : At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
v. 17 : Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
v. 18 : Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
v. 19 : de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae:
v. 20 : haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
v. 21 : Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
v. 22 : Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
v. 23 : Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
v. 24 : Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
v. 25 : At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
v. 26 : Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
v. 27 : At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
v. 28 : Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
v. 29 : Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
v. 30 : Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
v. 31 : ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
v. 32 : Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
v. 33 : Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
v. 34 : Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
v. 35 : Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
v. 36 : Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
v. 37 : Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
v. 38 : Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
v. 39 : Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
v. 1 : Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
v. 2 : At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
v. 3 : Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
v. 4 : Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.
v. 5 : Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
v. 6 : Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.
v. 7 : At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
v. 8 : Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis?
v. 9 : Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
v. 10 : neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
v. 11 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?
v. 12 : Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
v. 13 : Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
v. 14 : At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
v. 15 : Dicit illis Iesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
v. 16 : Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
v. 17 : Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
v. 18 : Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
v. 19 : Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
v. 20 : Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
v. 21 : Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
v. 22 : Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
v. 23 : Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.
v. 24 : Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
v. 25 : Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
v. 26 : Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
v. 27 : Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
v. 28 : Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
v. 1 : Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
v. 2 : et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
v. 3 : Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
v. 4 : Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
v. 5 : Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
v. 6 : Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
v. 7 : Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
v. 8 : Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
v. 9 : Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
v. 10 : Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?
v. 11 : At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
v. 12 : Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
v. 13 : Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
v. 14 : Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.
v. 15 : Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
v. 16 : Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
v. 17 : Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
v. 18 : Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
v. 19 : Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
v. 20 : Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.
v. 21 : Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
v. 22 : et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
v. 23 : Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
v. 24 : Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
v. 25 : Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
v. 26 : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.
v. 1 : In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelorum?
v. 2 : Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
v. 3 : et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
v. 4 : Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
v. 5 : Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
v. 6 : qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
v. 7 : Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.
v. 8 : Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
v. 9 : Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
v. 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
v. 11 : Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
v. 12 : Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit?
v. 13 : Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
v. 14 : Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
v. 15 : Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
v. 16 : Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
v. 17 : Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
v. 18 : Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
v. 19 : Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
v. 20 : Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
v. 21 : Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
v. 22 : Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
v. 23 : Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
v. 24 : Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
v. 25 : Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.
v. 26 : Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
v. 27 : Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
v. 28 : Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
v. 29 : Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
v. 30 : Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
v. 31 : Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
v. 32 : Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
v. 33 : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
v. 34 : Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
v. 35 : Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
v. 1 : Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Iudaeae trans Iordanem,
v. 2 : et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
v. 3 : Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
v. 4 : Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
v. 5 : Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
v. 6 : Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
v. 7 : Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
v. 8 : Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
v. 9 : Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.
v. 10 : Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
v. 11 : Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
v. 12 : Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.
v. 13 : Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
v. 14 : Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum.
v. 15 : Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
v. 16 : Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?
v. 17 : Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
v. 18 : Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
v. 19 : honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
v. 20 : Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea: quid adhuc mihi deest?
v. 21 : Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
v. 22 : Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
v. 23 : Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
v. 24 : Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
v. 25 : Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
v. 26 : Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
v. 27 : Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
v. 28 : Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
v. 29 : Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
v. 30 : Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
v. 1 : Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
v. 2 : Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
v. 3 : Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
v. 4 : et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
v. 5 : Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
v. 6 : Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
v. 7 : Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
v. 8 : Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
v. 9 : Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
v. 10 : Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
v. 11 : Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
v. 12 : dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
v. 13 : At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
v. 14 : Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
v. 15 : Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
v. 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
v. 17 : Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
v. 18 : Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
v. 19 : et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
v. 20 : Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
v. 21 : Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
v. 22 : Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
v. 23 : Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
v. 24 : Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
v. 25 : Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
v. 26 : Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
v. 27 : et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
v. 28 : Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
v. 29 : Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
v. 30 : et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
v. 31 : Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
v. 32 : Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
v. 33 : Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
v. 34 : Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
v. 1 : Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
v. 2 : dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
v. 3 : et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
v. 4 : Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
v. 5 : Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
v. 6 : Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus.
v. 7 : Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
v. 8 : Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
v. 9 : turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
v. 10 : Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
v. 11 : Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.
v. 12 : Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
v. 13 : et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
v. 14 : Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.
v. 15 : Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
v. 16 : et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
v. 17 : Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
v. 18 : Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
v. 19 : Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
v. 20 : Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
v. 21 : Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et iacta te in mare, fiet.
v. 22 : Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
v. 23 : Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
v. 24 : Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
v. 25 : Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
v. 26 : Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
v. 27 : Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
v. 28 : Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
v. 29 : Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
v. 30 : Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
v. 31 : quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
v. 32 : Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
v. 33 : Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
v. 34 : Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
v. 35 : Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
v. 36 : Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
v. 37 : Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
v. 38 : Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius.
v. 39 : Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
v. 40 : Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?
v. 41 : Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
v. 42 : Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
v. 43 : Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
v. 44 : Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
v. 45 : Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
v. 46 : Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
v. 1 : Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
v. 2 : Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
v. 3 : Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
v. 4 : Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
v. 5 : Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
v. 6 : reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
v. 7 : Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
v. 8 : Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
v. 9 : ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
v. 10 : Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
v. 11 : Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
v. 12 : Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
v. 13 : Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 14 : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
v. 15 : Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
v. 16 : Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
v. 17 : dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
v. 18 : Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
v. 19 : ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
v. 20 : Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio?
v. 21 : Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
v. 22 : Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
v. 23 : In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
v. 24 : dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
v. 25 : Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
v. 26 : Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
v. 27 : Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
v. 28 : In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
v. 29 : Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
v. 30 : In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
v. 31 : De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
v. 32 : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
v. 33 : Et audientes turbae, mirabantur in doctrina eius.
v. 34 : Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
v. 35 : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
v. 36 : Magister, quod est mandatum magnum in lege?
v. 37 : Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
v. 38 : Hoc est maximum, et primum mandatum.
v. 39 : Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
v. 40 : In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
v. 41 : Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus,
v. 42 : dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
v. 43 : Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
v. 44 : Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
v. 45 : Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
v. 46 : Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
v. 1 : Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
v. 2 : dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.
v. 3 : Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
v. 4 : Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
v. 5 : Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
v. 6 : Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
v. 7 : et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
v. 8 : Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
v. 9 : Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est.
v. 10 : Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
v. 11 : Qui maior est vestrum, erit minister vester.
v. 12 : Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
v. 13 : Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
v. 14 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis iudicium.
v. 15 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
v. 16 : Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
v. 17 : Stulti et caeci: quid enim maius est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
v. 18 : Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
v. 19 : Caeci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
v. 20 : Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
v. 21 : Et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
v. 22 : et qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
v. 23 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem! haec oportuit facere, et illa non omittere.
v. 24 : Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
v. 25 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!
v. 26 : Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
v. 27 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
v. 28 : Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
v. 29 : Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
v. 30 : et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!
v. 31 : itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
v. 32 : Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
v. 33 : Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
v. 34 : Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
v. 35 : ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
v. 36 : Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
v. 37 : Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
v. 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
v. 39 : Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
v. 1 : Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi.
v. 2 : Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
v. 3 : Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
v. 4 : Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
v. 5 : multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
v. 6 : Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:
v. 7 : consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:
v. 8 : haec autem omnia initia sunt dolorum.
v. 9 : Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
v. 10 : Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
v. 11 : Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
v. 12 : Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
v. 13 : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
v. 14 : Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
v. 15 : Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
v. 16 : tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes:
v. 17 : et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
v. 18 : et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
v. 19 : Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
v. 20 : Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
v. 21 : erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
v. 22 : Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
v. 23 : Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
v. 24 : Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
v. 25 : Ecce praedixi vobis.
v. 26 : Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
v. 27 : Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
v. 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
v. 29 : Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:
v. 30 : et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate.
v. 31 : Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
v. 32 : Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:
v. 33 : ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in ianuis.
v. 34 : Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
v. 35 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
v. 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
v. 37 : Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:
v. 38 : sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
v. 39 : et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
v. 40 : Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
v. 41 : Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
v. 42 : Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
v. 43 : Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
v. 44 : Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
v. 45 : Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
v. 46 : Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
v. 47 : Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
v. 48 : Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
v. 49 : et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
v. 50 : veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
v. 51 : et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
v. 1 : Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
v. 2 : Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
v. 3 : sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
v. 4 : prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
v. 5 : Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
v. 6 : Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
v. 7 : Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
v. 8 : Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
v. 9 : Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
v. 10 : Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
v. 11 : Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
v. 12 : At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
v. 13 : Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
v. 14 : Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
v. 15 : Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
v. 16 : Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
v. 17 : Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
v. 18 : Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
v. 19 : Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
v. 20 : Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
v. 21 : Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
v. 22 : Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
v. 23 : Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
v. 24 : Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
v. 25 : et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
v. 26 : Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
v. 27 : oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
v. 28 : Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
v. 29 : omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
v. 30 : Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
v. 31 : Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae:
v. 32 : et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis:
v. 33 : et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
v. 34 : Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
v. 35 : esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
v. 36 : nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
v. 37 : Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
v. 38 : quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
v. 39 : aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
v. 40 : Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
v. 41 : Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius:
v. 42 : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
v. 43 : hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
v. 44 : Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
v. 45 : Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
v. 46 : Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.
v. 1 : Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
v. 2 : Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
v. 3 : Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
v. 4 : et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
v. 5 : Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
v. 6 : Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
v. 7 : accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
v. 8 : Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?
v. 9 : potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
v. 10 : Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
v. 11 : Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
v. 12 : Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
v. 13 : Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
v. 14 : Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
v. 15 : et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
v. 16 : Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
v. 17 : Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
v. 18 : At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
v. 19 : Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
v. 20 : Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
v. 21 : Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
v. 22 : Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
v. 23 : At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
v. 24 : Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
v. 25 : Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
v. 26 : Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
v. 27 : Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
v. 28 : Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
v. 29 : Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
v. 30 : Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
v. 31 : Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
v. 32 : Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
v. 33 : Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
v. 34 : Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
v. 35 : Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
v. 36 : Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
v. 37 : Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
v. 38 : Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
v. 39 : Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
v. 40 : Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
v. 41 : Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
v. 42 : Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
v. 43 : Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
v. 44 : Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
v. 45 : Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
v. 46 : Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
v. 47 : Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
v. 48 : Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
v. 49 : Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
v. 50 : Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
v. 51 : Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
v. 52 : Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
v. 53 : An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
v. 54 : Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
v. 55 : In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
v. 56 : Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
v. 57 : At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
v. 58 : Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
v. 59 : Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
v. 60 : et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
v. 61 : et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
v. 62 : Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?
v. 63 : Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
v. 64 : Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
v. 65 : Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
v. 66 : quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
v. 67 : Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
v. 68 : dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
v. 69 : Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilaeo eras.
v. 70 : At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
v. 71 : Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
v. 72 : Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
v. 73 : Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
v. 74 : Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
v. 75 : Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
v. 1 : Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
v. 2 : Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
v. 3 : Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
v. 4 : dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
v. 5 : Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
v. 6 : Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
v. 7 : Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
v. 8 : Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
v. 9 : Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
v. 10 : et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
v. 11 : Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Iudaeorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
v. 12 : Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
v. 13 : Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
v. 14 : Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
v. 15 : Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:
v. 16 : habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
v. 17 : Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
v. 18 : Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
v. 19 : Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
v. 20 : Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
v. 21 : Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
v. 22 : Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?
v. 23 : Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
v. 24 : Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
v. 25 : Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
v. 26 : Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
v. 27 : Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
v. 28 : et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
v. 29 : et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum.
v. 30 : Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
v. 31 : Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
v. 32 : Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
v. 33 : Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
v. 34 : Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
v. 35 : Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
v. 36 : Et sedentes servabant eum.
v. 37 : Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Iesus rex Iudaeorum.
v. 38 : Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
v. 39 : Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
v. 40 : et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
v. 41 : Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
v. 42 : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
v. 43 : confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
v. 44 : Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
v. 45 : A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
v. 46 : Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
v. 47 : Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
v. 48 : Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
v. 49 : Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
v. 50 : Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
v. 51 : Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt,
v. 52 : et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
v. 53 : Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
v. 54 : Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
v. 55 : Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei:
v. 56 : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
v. 57 : Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu:
v. 58 : hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
v. 59 : Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda,
v. 60 : et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
v. 61 : Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
v. 62 : Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,
v. 63 : dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
v. 64 : Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
v. 65 : Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
v. 66 : Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
v. 1 : Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
v. 2 : Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
v. 3 : erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
v. 4 : Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
v. 5 : Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
v. 6 : Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
v. 7 : Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.
v. 8 : Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius.
v. 9 : Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
v. 10 : Tunc ait illis Iesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.
v. 11 : Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
v. 12 : Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
v. 13 : dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
v. 14 : Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
v. 15 : At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem.
v. 16 : Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus.
v. 17 : Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
v. 18 : Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:
v. 19 : euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
v. 20 : docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.