Auctor incertus

Commentarii in libros Regum

This work is licensed under LO

image

Liber 1

Caput 1 : De Helcana. (Cap. I.)

Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Helchana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrathaeus. (S1, 1, 1) Helcana non de Amram ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath, etCaath filius Levi. Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte, filii ejus remanserunt. De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus David etSalomon, cantatores et prophetae in populo et templo Dei fuerunt. Hujus Caath familiae acceperunt urbes et suburbana ad inhabitandum, ut liberJesu Nave testatur, in monte Ephraim, ubi fuerunt civitates Sichem, et Gazer,et Cethsain, et Bethoron; fuit enim Helchana filius Hieroboam, filii Heliu,filii Tau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abisaph, filii Chore, filii Isaar,filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut Verba dierum narrant. etc. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomensecundae Phenenna. Habebat autem filios de secunda Phenenna, sterilis vero erat prior illa, quaeet nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata quippe sibi est Scripturadivina. Invenies ibi (voir: Gn, 16) primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem;secundam vero Aegyptiam Agar, ignobilem fuisse; et ante patrem effectum Abrahamde ignobili quam de nobili. Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helchana hic qui est possessio Dei, prius de secundauxore efficitur pater: quoniam quidem concluserat Deus vulvam Annae, sicut etprius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phenennae, etiam Annae vulva orationibus etprecibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, obtulit Deo. Quid ergo haec in se sacramenti contineant videamus. Phenenna interpretatur conversio, Anna autem interpretatur gratia. Unusquisque ergo nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duasjungat uxores, et cum ipsis sibi nuptias celebret. Primam sibi jungat, quae nobilior est et generosior, gratiam: haec enim nobisper fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem (Ep, 2, 8). Secundae vero conjungimur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiamcredulitatis, emendatio fit morum et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima nobis filios parit Phenenna, quia primos fructus de conversioneproferimus, et prima justitiae germina de actibus et operibus procreamus:primum namque justitiae opus est, converti a peccatis, quia nisi anteconvertamur et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec degratia liberos generare. Videamus ergo nunc uniuscujusque differentias. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt Deo, neque enim tales filiipossunt esse conversionis, ut assistant et adhaereant Deo; nec tamen inanes etpenitus alieni sunt a rebus Dei: accipiunt namque partes de sacrificiisdivinis, et edunt de hostiis Dei. Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, et ex conversionegenerat opera justitiae; postea vero excitata in nobis Anna, per zelum etaemulationem boni precem fundat ad Deum, ut ipsa filios generet. Quales ergo Anna, quae est gratia, filios generat, qui assideant Deo? Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est (Jn, 1, 17). Hic ergo filius gratiae, qui verbo Dei et Deo vacat.

Caput 2 : De cantico Annae. (Cap. II.)

etc. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti laudationelaudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? (S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sedin Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum (S1, 2, 1). Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec inpraeconibus alligatis. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30). Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa. Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum seducit (Ga, 6, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam (Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque justificans; et suam volentes constituere (Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, justitiae Dei non sunt subjecti (Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo: qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est, quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est, divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quoest universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc anteapraefigurans, Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa virtute infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit (S1, 2, 6). Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo, Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Co, 2, 20 et Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis, inquit. Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Co, 3, 3). Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo (voir: Co, 3) ;nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos,et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat (S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4] . Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat (S1, 2, 7). Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia ejus. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur (voir: 2Co, 8) : ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est, rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops. Et sedeat cum principibus populi (S1, 2, 8). Quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes (Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverunt. Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans votum voventi. Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est. Dans,inquit, votum voventi. Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo acciperetquod voveret. Sequitur: Et benedixit dans annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient (Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo fineveniunt. Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir (voir: Jr, 9) . Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae (Jr, 9, 22 et Jr, 9, 23). Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum: Quid enim habes , ait Apostolus: quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit, quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et fide nonficta. Porro ista charitas , sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est (1Jn, 4, 7). Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit? Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita, suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore: nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula, quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium: ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit , sicut dicit Apostolus, nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10). Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum ascendissetimplevit. De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est. Ipse judicabit extrema terrae (voir: Es, 5) , ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? (S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem. Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa translationeampliorem et veriorem continet historiam. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot (voir: S1, 2, 18) . Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantesminus severa animadversione plectebat. Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si noncoerceant, imputatur.

Caput 3 : De prophetia ad Heli et filios suos. (Cap. II)

Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est: Christum Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat, adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christumoportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod et hic commemoratum est,illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles (S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem (S1, 2, 27 et S1, 2, 28). Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmusimpletum. Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre nolentiumoculis ingeruntur. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel (S1, 2, 31 et S1, 2, 32). Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequiturpertinet: Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.

Caput 4 : De sacerdote fideli.

Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdotedicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat (S1, 2, 35). Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel (Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat (S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper (Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, etalia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis istadici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus (S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus (He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum (S1, 2, 30). Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit (S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atquesalvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum (S1, 7, 2); et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli (S1, 7, 4). Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo (S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo (S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius prophetadixit, Reliquiae salvae fient (voir: Es, 10, 22) ; unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua (S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis (S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmistatestante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum (Ps, 11, 7). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (1P, 2, 9). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.

Caput 5 : De caligine oculorum Heli. (Cap. III.)

Factum est autem in die quodam Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur (S1, 3, 2 et S1, 3, 3). In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane summopontifice lucernas vespere concinnante jugiter extra velum praeparataelucebant, ut Dominus jusserat; isto pontifice intrante in tabernaculum jamgrandaeva senectute confecto, oculi ejus intantum caligaverant, ut nec incensamlucernam posset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna DeiHeli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitia claritatis fulgebat,quam exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatemmeritorumque lumen amisit. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis jus in terra (S1, 3, 19). Significat quia nihil ex iis quae locutus est irritum fuit, sed omnia suntrebus completa quae dixit. Cadunt namque in terra verba supervacua, quae pro nihilo habenda, etuniversorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terra; qui nimirum in tanta gravitate vultumtenere consueverat, ut numquam contemptibili laetitia resolveretur, sedquotiescumque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causautilitatis eorum faceret.

Caput 6 : De captivitate arcae. (Cap. IV.)

Igitur posteaquam haec in figura mutationis veteris Testamenti a prophetaillo praenuntiata sunt ad Heli, offendente Dominum Israel, instruxerunt aciemPhilistaei contra eos; tollunt autem Israelitae arcam ad stationem suam, captaest ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt, et in fugam versi, immoetiam magna strages facta est occisorum. Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec: in prophetia enim arcailla ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum adgentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est. Transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit sacerdotiumJudaeorum. Duo quoque filii Heli corruerunt, unius uxor viduata, et mox in partu mortuaest, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum,carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem; prostratoque Helide sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii,regnique exstinctam. Sed quid est quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonisdei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum atqueconfractum, caput ejus duaeque manus abscissae? Statim enim ut testamentumDomini pervenit in gentes, confestim idola quae deceptum possidebant orbemdestructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre nonsustinens; nam in manibus praecisis Dagon, potest idololatriae finis agnosci:limen enim finem itineris significat. Etiam et illud, ad magnam pertinet significationem in ipsa ruina Dagon deisui atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis omnibus ejusmembris; dorsum quippe fugam significat: quicumque enim fugiunt, persequentibusdorsum dant: unde scriptum est de hostibus, Quoniam pones eos dorsum (Ps, 20, 13); ubi enim idola perierunt, et si aliqua remanentia abaliquibus absconduntur, fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora ii qui arcam Dei captivaverunt, hacpoena significatum videtur: quia si qui susceperint testamentum Dei, etposteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae, sicutApostolus, existimare debent sicut stercora: qui enim sic assumunt testamentumdivinum, ut in posteriora respicientes veteri se vanitate non exuant, similessunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt;et illa quidem veraciter etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas omnis, ut flos feni, aruit fenum, et flos decidit (voir: Es, 40) . Arca autem Domini manet in aeternum: secretum scilicet testamentumregni coelorum, ubi manet Dei verbum.

Caput 7 : De reversione arcae. (Cap. VI.)

Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuissememorantur, quarum filios clauserant domi, ut scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsamis, uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram (S1, 6, 12). Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesiasignant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositamDomini arcam portant. De quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia suntplerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibusligantur; sed non declinat a recto itinere, qui arcam Dei portat in mente; ecceenim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis: Propheta ait: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur Sol justitiae. Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut deDei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus: tota enim virtutepensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt. Dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non retorquent gressus. Amoremquidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam essedebent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei nonexorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsamis pergere est, cum superna scientia adinternae lucis habitaculum appropinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicinaerroris latera non pro affectu pignorum declinamus. Sic namque, sic necesse est ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi,jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quodpropinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere nondeclinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, ne haec eadem mens aut, siaffectu non tangitur, dura sit, aut, plus tacta si inflectitur, remissa.

Caput 8 : De percussione Bethsamitarum.Percussit autem de viris Bethsamitis, eo quod vidissent arcam Domini, percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis.

Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam et ex uno Graeco quod est λαὸς, solet utrumque transferri. De percussione Bethsamitarum. Percussit autem de viris Bethsamitis, eo quod vidissent arcam Domini, percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis (S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam et ex unoGraeco quod est λαὸς, solet utrumquetransferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additumest viros, viros enim majores natu significat: ut sit sensus: Quia deoptimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgarihominum quinquaginta millia. Quod ne pateretur in Exodo populus a longe stabat et orabat, solusque Moysesascendit ad Dominum. Isti ob hoc a Deo percussi sunt, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam,ut alia translatio habet, despexerunt, quod rationi plus congruum est. Nam in Exodo, viderunt et audierunt, perspicua divinae potentiae inspexerunt,nec perierunt: et ideo isti, non de visione, sed de despectione et temeritatemultati sunt.

Caput 9 : De eo quod scriptum est, Ex qua die, etc. (Cap. VII.)

Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum (S1, 7, 2). Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret inCariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quo eam congregata frequentiapopuli in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de haccivitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic etenimscriptum est: Et ait Saul ad Ahaim, Applica arcam Dei (S1, 14, 18); erat enim arcaDei in die illa cum filiis Israel. Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit de domo Aminadab, inquam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relatade castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo regnante Davidaffertur in Jerusalem. Est ergo sensus temeratae sententiae, quia ex quo mansit arca inCariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saulcausa belli contingeret; vel certe vicesimus annus, cum adhuc omnis domusIsrael post Dominum requievit, abjectis videlicet idolis illi soli serviens;quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecimannis completus est, et primo tempore regni Saul, quod eodem historicoaffirmante viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosusignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule Spiritus Domini, et agitaret eumspiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse eratpartem militiae vel plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitissecomplicem. Cariathiarim ipsa est quae alio nomine Cariath Baal vocatur, civitas saltuum,una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda euntibus ab JerusalemDiospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicutscribitur. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel.

Caput 10 : De precibus Samuelis pro populo. (Cap. VIII.)

Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudiviteum. Et cum offerret holocaustum accedentibus alienigenis ad pugnam contra populumDei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel,atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et Sicelech (S1, 7, 12); et ut interpretes Septuaginta transtulerunt, inter Masphat novam et veterem et vocavit nomen ejus, Lapis adjutorii, et dixit, Usque adhuc auxiliatus est nobis Deus. Masphat interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii, medietas est Salvatoris, per quem transeundum est aMasphat vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnaleregnum, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem quae per novum Testamentumexspectaretur in regnum coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis: quaquoniam nihil est melius, hucusque auxiliatur Deus. Iste Samuel invocato nomine Domini exaudivit eum Deus, et in tempore messispluviam impetravit: pluvia enim in sanctis Scripturis, verba sunt Evangeliisive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (voir: Dt, 32) . Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quandogentes colligi oportebat, ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiaesinum congregentur. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntqueusque ad eum judices et principes super Israel.

Caput 11 : De filiis Samuelis. (Cap. IX.)

Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam et accipiebant munera, et taminiqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi insimilitudinem gentium caeterarum postularet: quibus dedit Dominus Saul regem,cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuelem in Ramatha: intercaetera quae locuti sunt, simul praedicens ei signa Samuel, quae ventura erantei eo die, cum recederet ab eo; cumque ab eo recessisset, venit ad collemDomini, ubi erat statio Philistinorum; jam primum peractum, sicut locutusfuerat homo Dei. Hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim ubi vult spirat (Jn, 3, 8), et spiritum prophetiae nullarumanimarum potest maculare contactus; attingit enim ubique propter suammunditiam: afficit enim omnes non eodem modo, sed alios per informationemspiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructummentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione; alios etiam nescientesper informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non solumplerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorumintelligere valebat, sed tamen videre uterque poterant; aut demonstratione inecstasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur, mirum si proprie, sedvicine; et tamen cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritushominis divino Spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet,sicut Danieli demonstratum est, quod non intelligebat; et Petro illud vassubmissum est de coelo quatuor lineis (voir: Ac, 10) : nam et ipse quid illademonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam, uno modo cum haec ipsa quaedemonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur,quae certior prophetia est: nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam, sicutJoseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi,quod ille cernit et nescit. Cum vero mens ita afficitur ut non rerum imagines conjecturali examinationeintelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia,omnisque incommutabilis et divina species ad prophetiam non pertinet, de quanunc agimus. Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in spirituvident, et quid valeant simul intelligunt; aut certe manifestis locutionibus inipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum essetpontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, cumaliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non a se ipso dicerenesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo quod positum est, Insiluit in eum spiritus, tamquamex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satisapparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saul cor aliud;sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus, utimaginum significantium et praefigurantium capax fieret ad propheticamdivinationem. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicutJeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saulapparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cumeadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebatBalaam propheta (voir: Nb, 23) : accepit enim hoc ad tempus illudjumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo bestialoqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum esthomini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorioprophetiam, quando ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit; magisenim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab electis etiam hominibus: nonenim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiensexistimandus est; sic nec quisquam, si aliquando prophetavit, jam interprophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudioverbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabola, Et Saul inter prophetas (S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid,quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdamsignificationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, quiprophetiae prius spiritum acceperat, neque hoc mirandum est: illud enim factumest ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est, in creaturamutabili, praesertim eodem tempore quo caro corruptibilis mortalisqueportatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantamconfessionem, ut audire meruerit: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Mt, 16, 17); et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, utstatim audiret: Vade post me, Satanas, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Mt, 16, 23). Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad illa visamentis haec differentia, qua Petrus intellexit, Deo Patre revelante, quodFilius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit, quantum valet addistinguenda visa quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt,revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali,quo postea premebatur.

Caput 12 : De unctione Saul. (Cap. X.)

Ungitur post haec, jubente Domino, rex prior a propheta in regnum; qui etipse quidem, in id quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et beatusDavid, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saulumoccidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? Hinc est quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, quiacaput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus. In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in regnumDavid, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit; qui populus regnumadeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per novum Testamentum, noncarnaliter, sed spiritaliter regnaturo. Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel (S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedensdissimulavit se esse regem, reliquis duobus annis publice judicavit omnemIsrael, tenens obedientiam cum humilitate, et hoc fuit illud tempus antequammandatum Domini transgrederetur in Amalech; reliquo vero tempore quo vixit etimperavit, transgressor mandati Domini exstitit. Post haec exspectans Saul Samuelem in Galgalis, videns quod tardaret, obtulitholocaustum. inter caetera Non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem in aeternum Deus praeparaveritregnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti, neque enim eum nesciebat;sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic, quia nonin aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut saltem per posterosalter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est, In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem. Sive David, sive ipsum mediatorem significans novi Testamenti, quipraefigurabatur in chrismate, etiam quo unctus est ipse David et progeniesejus. Non autem quasi nesciat ista, sibi hominem Deus quaerit, sed hominibus morehominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri,verum ipsi quoque unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeojam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi, ergo dixit, suum habebit. Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et Acquiritdicitur, quod satis apertum est quid significet: quamquam et sine additamentopraepositionis, quaerere intelligatur acquirere; ex quo lucra vocantur etquaestus. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni Israel; caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (S1, 13, 19). Sicut enim tunc Philistiim caverant ne forte facerent Hebraei gladium autlanceam, et ne haberent fabros ferrarios qui arma ad repugnandum facerent, itaChaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra repromissionis,satagebant ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedataurbis moenia componere, vel posset resarcire dirupta; quin potius quidquid apudgentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt, ut velad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Arma quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Domino nobis donatamdefendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum in quibus et ipsiusDomini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant,luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cummaligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo, retardant; ne vel ipsi per hujus exercitium resistendifiduciam sumant; vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiisexhortando aut corripiendo accendant.

Caput 13 : De jejunio indicato a Saul. (Cap. XIV.)

Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantissceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Saul autem post haec dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim, indixitcuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio; sed Jonathanfilius ejus videns supra faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus (S1, 14, 27). Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad discernendum,quia vetita tetigerat; tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illumattentum, reddiditque confusum; quo facto admoneremur omnes illecebrasvoluptatum in saeculo debere contemnere, qui Deo nitimur militare; non enimpotest contra allophylos spiritales, id est, adversus principes tenebrarumviribus animi concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinemdeclinare. Mel enim distillant labia meretricis (voir: Pr, 3) , quod estdelectatio voluptatis carnalis; de quo putatur juxta mysticos intellectus huncgustasse Jonathan, et forte deprehensum vix precibus populi liberatum.

Caput 14 : De praelio Saul contra Amalech. (Cap. XV.)

Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectis cunctis hostibus ab Evila usque Sur. Est una Evilath regio, quam circuit fluvius Phison,exiens de paradiso, quae hodie India vocatur; dicta autem Evilath a quodamnepote Noe. Est et alia Evilath, solitudo contra faciem Aegypti; haec enim Evila, illaEvilath debet nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque admare Rubrum et Aegypti confinia. Percusso hoc termino pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxtapraeceptum Domini, irasciturque ei Dominus. Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit (S1, 15, 10 et S1, 15, 11). Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est deomnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Nos vero cum de Deo hoc in divinis Scripturis audimus, indignum arbitramurhoc de illo sentire; sed necesse est ut aliquid dicatur per quod hoc aliquomodo demonstretur. Cum verba omnia quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtuset divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniterdicitur, quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana admoneturinfirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dictaexistimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hocetiam ipsa esse transcendenda, est sanior intellectus, sicut ista qualicumquemodo transcensa sunt: quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cunctapraesciente poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt,poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est,praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans quaesieritquemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbinotionem illius ineffabili divinitate longe alteque superari, non miraturutrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsumincongrue diceretur, quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? quidest autem futurum Deo, qui omnia tempora supergreditur? si enim scientia Deires ipsas habet, et non sunt ei futurae, sed praesentes, ac per hoc non jampraescientia, sed scientia dici potest: si autem sicut in ordine temporaliumcreaturarum, ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt, sed ea praevenitsciendo: bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam,altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum atquefalsissimum est; nec enim potest quae ventura praenoscit nosse, nisi cumvenerint, nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint, et cognoscendocum jam sunt: ita fit ut quod longe a veritate seclusum est, temporaliteraliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur, etiampraesentia sentiuntur, quae non sentiebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil noviaccidet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat, etiampriusquam venirent quae praesciebantur, quomodo jam praescientia dicereturquando non est rerum futurarum? jam enim praesentia sunt, quae futura cernebat,et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum sicut praesentium, nullo modo potest dicipraescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdemrebus futuris erat praescientia, et cum ea quae praescientia erat prius, posteascientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem, et temporalis est, cum sit Deus,qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitiotemporalis. Placet igitur ut non dicamus praescientiam, sed tantummodo scientiam. Quaeramus et hoc quomodo: non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisicum sensa et intellecta memoria retinemus, cum meminimus aliquid sensisse nosvel intellexisse, ut id quod volumus, recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici intelligit et intellexit,sentit et sensit, admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas,quae longe a Dei substantia removenda est, et tamen et scit Deus, et praescitDeus ineffabili modo, sic eum et poenitet ineffabili modo, cum enim scientiaDei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraquetamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut de illa dicatApostolus etiam, scientia destruetur (1Co, 13, 8): quod nullo modo descientia Dei recte dici potest, sic et ira hominis turbida est, et non sinecruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio: Sed ira Dei manet super eum (Jn, 3, 36); et Apostolus: Revelatur enim Dei ira de coelo super omnem impietatem (Rm, 1, 18): illo in tranquillitatejugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitatevindictam. Misericordiam quoque hominis nonnulla cordis sequitur miseria. Unde etiam in Latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus , sedetiam flere cum flentibus (Rm, 12, 15), hortatur Apostolus . Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubiqueScriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus, zelantem vero Deum nonita, sed eodem verbo, non eodem modo. Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenduntur multadivina eisdem nominibus appellari, quibus humana cum incomparabili diversitatesejuncta sint. Nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haeccognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentisusitatioribus innotescunt, nonnulla ad intelligenda illa sublimia praebentviam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, qua transitus quosdam acogitatione in cogitationem recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejuspaulo ante non erat; atque ita de parte in partem crebris recordationibustransilimus, unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam. Cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atqueinconcussae veritatis, una atque aeterna contemplatione collustrantis; immo nonreliquero, non enim habet hoc humana scientia, si pro viribus cogitavero:insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen ex eo quod sciendoaliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune: quamquam et inipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum (1Co, 12, 8). In Deo autem non sunt haec duo, sed unum; et in hominibus quidem ita discerniprobabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientiavero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, nonsic ab Apostolo distinguerentur: quod sane si ita est, ut nomen scientiaerebus, quas per sensum corporis experimur, deputandum sit, nulla est omninoscientia Dei: non enim Deus per seipsum ex corpore et anima constat, sicuthomo; sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis,cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur,longe aliud est, quam quemadmodum est dictum, quod stetit in synagoga deorum:tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli: sic etiamde ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atqueita utcumque surgo ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem de eo quod miseraris,participatus es miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi, et amiseria liberandi insinuatur misericordiae divinae qualiscumque cognitio. Zelum quoque non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus; sedauferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationemanimi remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita essenon sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem: Poenitet me (Gn, 6, 7):consideremus quod id esse soleat in hominibus opus poenitendi, cum proculdubioreperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est: reprehenditenim in se, quod temere fecerit. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, etremaneat solum, velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quodpoenitet Deum: cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicutfecerat, ut esset, sed tamen cum ita esset, ut ita esse debeat, et cum ita essejam non sinitur, jam non esse debet, ita perpetuo quodam et tranquilloaequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntatedisponit. Sed quomodo praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibusappellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremerepotius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, velculpam in se corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici,propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illaquae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibusintelligi: per haec enim quae displicent, cum ea non videamus sic intelligere,ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere quae apta esse atqueconvenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet, nondicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, non enim est illis commutatio (Ps, 54, 20). Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse nonpossunt, sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicuttimor Dei, non tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei (2Co, 7, 1), quiutique nullus in Deo est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non ita inhominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione etmodo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: Poenitet me quod constituerim regem Saul (S1, 15, 11); ipsi Sauli ait de Deo: Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ubi videlicet satis ostendit etiam cumdicit Deus. Poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam quantumvaluimus disputavimus.

Caput 15 : De objurgatione Samuelis in Saul. (Cap. XV.)

Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem sealienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elationecogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptaepotestatis intumuit. At contra David semper de sese humilia sentiens, ejusdemque Saul secomparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, pepercit; et eidemsaevienti adversario humili se professione substravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? canem mortuum et pulicem unum (S1, 24, 15). Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu super seoleo fundente didicerat quod eum divina gratia Saul reprobato ad regnigubernacula possidenda servabat; et tamen persequenti adversario mente sehumili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se postponebat humilem, cui per gratiam electionisincomparabiliter se noverat esse meliorem. Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam,fecisset malum in oculis Domini, parcendo et non interficiendo Amalech, aitSamuel, Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, perobedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressaarbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat, quo contra ariolandipeccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiaedemonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur: si enim quasiariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolleacquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelisconvincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Pr, 21, 28). Vir obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Jn, 6, 37 et Jn, 6, 38); quid enim si suam faceret, eos qui ad eumveniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntatenon discrepet? Sed quoniam primus homo, qui suam facere voluntatem voluit, aparadisi gaudio exivit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dumvoluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intusdocuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt forasnon ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subdit, viam nobis egressionisclaudit. Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem hanc poneresententiam, quia multo amplius habetur illic; ita enim illic scriptum est: Iste cui dicitur, Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie. Quadraginta annos regnavit super Israel, tanto scilicet spatio temporis,quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui: ut intelligamusideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus, et respiciamus adstirpem David, unde exortus est secundum carnem, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1Ti, 2, 5) . Non autem habet Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur, Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua, sicut a nobis positumest, et inventum in Graecis. Disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua, ut hoc intelligatur demanu, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste. Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per novumTestamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur, Et dabit illud proximo tuo (S1, 28, 17), ad carniscognationem refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, Bono super te, potest quidem intelligimeliori te, ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud propheticum, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Ps, 109, 1) , in quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic etIsrael, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus,inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione ejusmagnificantes Deum. De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur, et Israel dividetur in duo, in Israel scilicet inimicum Christo, in Israel adancillam, et Israel ad liberam pertinentem; nam ista duo genera primum simulerant velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christigratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. Propter peccatum Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duodivisum esse, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos,donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atquetranslata. Sed quid hoc ad Saulem? Si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fueratpotius comminandum, cujus erat filius Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter inejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa quam Deus sub persona Saulis, illius populi et regnifiguram gerentis, eidem regno et populo comminatus est, aeterna atqueimmutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est, Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur et non permanet, id est, homo minatur et nonpermanet. Non autem sic Deus, quem non poenitet sicut hominem; ubi enim legitur quodpoeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabiliter manente praescientiadivina; ubi vero non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuissesententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam; quicumque enimad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, nisisecundum Dei praescientiam, non secundum humani generis unam eamdemquenaturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo, perseverant in illo,numquam erunt cum Israelitis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus essepersistunt, sed in divisione quae praenuntiata est, perpetuo permanebunt: nihilenim prodest Testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quiatestimonium perhibet Testamento novo. Alioquin quamdiu legitur Moyses velamen supra corda eorum positum est, cumquisque transierit ad Christum, aufertur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non quisqueintendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag (voir: 1S, 15, 33) ; quod faciendo Samuel usque adeo non peccavit, ut nonfaciendo peccaret. Dominus enim jusserat interfici Amalechitas, qui utique nonsolum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque velper quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut taliapaterentur, qui divino nomini honorem non dederunt, sed populum Dei, qui siccovestigio mare transierunt, interimere voluerunt. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eo malignus. Jam vero illud quod etiam malus appellatus est Spiritus Domini, sicintelligitur quomodo dictum est, Domini est terra, tamquam creatura,et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non estmala, omnis enim creatura Dei bona est, illud congruat, quod ipse Saul jamreprobus et sceleratus, atque iratus sancto David, persecutor etiam ejus cumsaevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur:sic eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum. Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saul, et ideo dictum Domini, quod occulto judicio Domini Saulem vexabat: utitur enimDeus ministris, etiam spiritibus malis ad vindictam malorum vel ad bonorumprobationem, alio modo ad illam rem, alio ad istam: quamvis enim inde quisquesit malignus spiritus, quia voluntate nocere appetit, tamen nocendi potestatemnon accepit, nisi ab illo sub quo sunt omnia, certis et justis meritorumgradibus ordinata; quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo (Rm, 13, 1) ; quamvis enim sit in cujusque potestatequid velit, non est tamen in cujusque quid possit, vel facere cuiquam, vel aquoquam pati: nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus, humiliter,superbe loquenti homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum etdimittendi, Non haberes , inquit, in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Jn, 19, 11). Diabolus enim volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntate diaboluserat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens, Mitte manum tuam et tange carnem ejus (Jb, 2, 5) (Job II), quamvis et ipse hoc, si permitteretur,esset facturus: ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Dominiappellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebataccipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait: Hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum (voir: Lc, 22) . Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei adfaciendum in Saul quod eum judex omnipotentissimus pati judicabat, quoniamspiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei, creatura vero quiaconditus erat, Dei erat; potestas autem, quam non sua, sed Domini omniumaequitate acceperat, Dei erat.

Caput 16 : De daemonio Sauli. (Cap, XVI.)

Et perrexit Samuel, et abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce Spiritus Domini malus suffocat te (voir: S1, 16, 13, S1, 16, 14 et S1, 16, 15) . Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum Spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis: Spiritus malignus a Domino: secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat, id est, comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur; si enim juste vindicatDeus, quemadmodum ipse dicit Apostolus (voir: Rm, 1) , cum tradit homines adconcupiscentias cordis eorum, non mirum si nihilominus juste vindicans traditeos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabiliaequitate servata. Animadvertendum sane cum additamento dici, Spiritus Domini malus. Cum autem tantummodo dicitur, Spiritus Domini, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus: unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei: quamquamquaeri adhuc possit utrum cum Spiritus Dei dicitur, et ex ipso jam etsi nihil addatur, intelligitur bonus ille qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio, Spiritus sanctus; de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (2Co, 3, 17) [mauvais référencement: 1Co, 3] ; et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (1Co, 2, 10); et illud, Sic et qui Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei; et multis hic modis dicitur Spiritus Dei, etintelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant satis indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et tamenintelligatur ille Spiritus Dei principaliter sanctus; nam quem alium commemoratubi dicit, Ipse Spiritus dat testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei (Rm, 8, 16), et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, et omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult; et divisiones donationum, idem autem Spiritus (voir: 1Co, 12, 11 et 1Co, 12, 12) : in his enimomnibus sententiis nec Dei nec sanctus est additum, et tamen ipseintelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictumSpiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur; sedaliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae enim praeferuntur dubia,indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gn, 1, 2); nam et ibi Spiritum sanctum acciperequid impediat non invenio: cum enim aquarum nomine illa materies insinuareturinformis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibetintelligere Spiritum sanctum conditoris, qui superferebatur huic materiae nonlocorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporearecte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis,ut omnia conderentur: praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mosest, etiam propheticum quoddam sonet mysterium, quo futuri baptismatis ex aquaet Spiritu sancto populi praefigurarentur. Non ergo cogit quod dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gn, 1, 2),illum intelligere spiritum, sicut nonnulli intelligunt, quo mundi molesuniversa ista corporea velut animatur ad ministerium quorumque gignentium, etin sua specie continendarum corporalium creaturarum: creatura est enim quidquidest tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sg, 1, 7), non desunt qui eumdem spiritum velint accipere,invisibilem scilicet creaturam, cuncta visibilia universali quadam aspirationevegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deusdicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jr, 23, 24); nonenim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum (Sg, 1, 7)? Aliter etiam replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto, et de caeteris talibus aliter:replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter astante atqueordinante praesentia, sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi,cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini, aliquidaliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod impraesentiarum non occurrat, illud certe arbitrornon temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, necadditur aliquid, sive illi Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus,sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum autem non posse intelliginisi addatur etiam malus; malo enim quia bene utitur Deus ad ministeriumjudicii sui; appellatur etiam ipse Spiritus Dei ad vindictam malorum etdisciplinam vel probationem bonorum. Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est eumdem SaulemSpiritu Dei super se facto prophetasse: quomodo post bonum Spiritum, spiritusmalus, et rursus post malum bonus: hoc enim fit non mutabilitate Spiritussancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animihumani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis velemendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae: quamquam videri possitetiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul, malus autem illi quod ejussubstantiae capax non esset; sed non recte hoc videtur: tutior est enim illesensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae, Spiritus Dei bonusbene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet in munere divino:afficiat autem malus qui propter mysterium divinae aequitatis omniadistribuentis, et omnia recte utentis, dicitur et ipse Spiritus Dei: praesertimquia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, ei comprehendit eum spiritus malignus a Domino; nullo pacto enim potest idem videri recessisse etapprehendisse. Porro in nonnullis exemplaribus, et in eis maxime quae de lingua Hebraea adverbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, etintelligitur malus ex eo quod arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendocitharam. Manifestum est tamen ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictumerat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat: ita enim inejusmodi exemplaribus legitur. Igitur quandocumque Spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, etpercutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enimab eo spiritus malus. Sive ergo quod dictum hic non est, Spiritus Dei, sed tantummodo spiritusmalus, quod ibi minus dictum erat, tamquam redditum apparet: sive quia superiusita positum erat, Et dixerunt servi Saul ad eum, Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster ut servi tui qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando te arripuerit spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Non opus erat, cum rursum diceretur, Quandocumque spiritus Dei arripiebatSaul, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur.

Caput 17 : De unctione David. (Cap.)

XVI. Itaque Saul propter inobedientiamreprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei, unxit in regemDavid. Sed videamus David quomodo Christum prophetice signaverit. David eniminterpretatur Manu fortis, sive desiderabilis. Ecquid fortius leone illo de tribuJuda, qui vicit mundum? ecquid desiderabilius illo, de quo dicitur, Veniet desideratus cunctis gentibus (voir: Ag, 2, 7) ? Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illam Christum. Christus enim a chrismateappellatur, David ab officio pastorali ad hominum regimen transfertur; nosterautem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regno gentiumtranslatus est; a Judaea enim plebe modo Christus ablatus est, unde nunc gentiumgreges pascit. Erat autem David in canticis musicus eruditus: diversorum enimsonorum rationabilis moderatusque concentus, concordi varietate compactamordinatae Ecclesiae insinuat unitatem, quae miris modis quotidie resonat, etsuavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter, immo fortitercanens, malignum spiritum qui operabatur in Saule compescuit, non quod citharaeillius tanta virtus erat, sed figura crucis Christi quae de ligno et extensionenervorum mystice gerebatur, ipsaque passio cantabatur, in hoc tribuens moraliterexemplum, ut fastum divitum sermone humili ad aliquod bonum provocemus. Plerumqueenim superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumquedura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutemmedico blandiente reducitur. Cumque eis in dulcedine condescenditur, languorinsaniae mitigatur; neque enim negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritusadversus invaderet, apprehensa David cithara ejus vesaniam mitigabat: quid enimper Saulem nisi elatio potentium, et quid per David innuitur, nisi humilis vitasanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente ejus vesaniatemperatur, quia cum sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignumest ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostraetranquillitate revocetur.

Caput 18 : De certamine David et Goliae. (Cap. XVII.)

Post haec David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Deialienigenae dimicarent. Provocavit diabolus Christum, accepit arma bellica sanctus David, ut adversusGoliam procederet. Hic arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit, abjecitonerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali; hisarmatus processit et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David Christus intelligitur, qui temporerevelationis novi Testamenti, insinuandae et commodandae gratiae praevidensarma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis quae non sunt impositagentibus. Deposuit quae non observamus, quia veterem legem legimus, et non observamus,sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit tamquam onera sacramentorum veteris legis, etipsam legem accepit; quinque enim lapides, quinque libros Moysissignificant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est, de saeculo; labitur enimmortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum: erant enim influmine tamquam in populo illo primo lapides, erant illic inutiles et vacabant;nihil proderant, transibant sicut fluvius. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? accepit gratiam: lex enimsine gratia impleri non potest: plenitudo enim legis charitas (voir: Rm, 13, 10) . Quia ergo gratia facit impleri legem, significatur gratia lacte: hoc enim estin carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare. Hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cumillos lapides quinque, quibus significabatur lex in libris quinque, quosconjungere voluit gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgereconsueverat? His armatus processit adversus Goliam superbum, se jactantem, dese praesumentem; tulit unum lapidem, et dejecit diabolum; in frontem percussit,et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides deposuit, unum misit. Quinque libri legis sunt, sed unitas vicit: Plenitudo enim legis charitas ut ait Apostolus (voir: Rm, 13, 10) ; sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (voir: Ep, 4, 2 et Ep, 4, 3) . Deinde illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde illicaput abscidit. Et hoc facit noster David. Dejecit diabolum de suis, qui credunt magis ei quos ille in manu habebat, etde quibus certas animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caputinciditur. Convenit etiam et hoc illi viro qui recta fide plenus, quae sanctis solet adjustitiam deputari, cum ea ipsa Scripturae sacrae, quam haereticus affert,testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit; contra nosnamque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt undevincantur. Unde et David typum Domini, qui videlicet manu fortis interpretatur, Goliasvero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt, quod nos verbisaperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum virga pastorali venit ad praelium;sed eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio. Quod nos quoque agimus, qui praemissi David membra ex ejus fieri dignationemeruimus: nam cum superbientes haereticos, et sacrae Scripturae sententiasdeferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasielatum Goliam suo gladio detruncamus.

Caput 19 : De eo quod Saul pro praeputiis Philistaeorum David generum adsciscit. (Cap. XVIII.)

Interea victoria David animum Saul regis offendit, indignans quod Saul inmille, et David in decem millibus conclamantium publicae gratulationis orainsonarent. Hinc invidia Saulis et semen odiorum adversus David, quem dissimulatorcallidus, ut sine insidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Micholfiliae suae nuptiis alligari, si centum sibi allophylorum praeputia victorofferret, pro quibus centum ducenta dedit. Et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosioritropaeo. Ita et Judaei dum contra voluntatem Dei Christum occidere nituntur, per idsalutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiaeSaul nuptus haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suosponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret; prius enim in nationibusresecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae; postquam enim,sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (voir: Rm, 11) . Dupla autem, id est, ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibusacquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quamcredentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum ut rex ad medelam suispiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. Sed quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa Davidcithara, ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim Judaeorum elatio, per Davidautem humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesaniatemperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur,dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae locutionisevangelicae tranquillitate revocentur.

Caput 20 : De fuga David. (Cap. XIX.)

Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus (voir: S1, 19, 11, S1, 19, 12, S1, 19, 13, S1, 19, 14, S1, 19, 15 et S1, 19, 16) . Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet; crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.

Caput 21 : De fuga David ad Samuelem. (Cap. XIX.)

Igitur David regiae manus ictum evitans ejusque persecutionem declinans,fugit, venitque ad Samuelem; et misit Saul nuntios qui apprehenderent David (voir: S1, 19, 15) . Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum qui illo temporeprophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu, prophetaverunt,missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat (S1, 19, 23). Non enim potest hic nisi Spiritus bonus intelligi, per quem sancti prophetaefuturarum rerum imagines et visa cernebant, non ex eo tantum quia dictum est, et prophetabat (S1, 19, 23): nam in exemplaribus quae sunt ex Hebraeo hoc quoqueinvenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit Spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. Et in aliis Scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantumbona, sed et mala dicitur, et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum estquibusdam qui prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est intelligi bonus Spiritus, qui factus estpostea super Saul, quia dictum est, et ambulabat ingrediens et prophetabat (S1, 19, 23); sed quia sine additamento positum est, et factus est Dei Spiritus super eum; non enim sicut in illo loco dictum erat supraDei spiritus malus, ut ex hoc posset et in consequentibus subaudiri, quinimmosuperiora magis magisque attestantur, illum Spiritum Dei bonum fuisse et verepropheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saul nuntios qui apprehenderent David (voir: S1, 19, 15) . Quomodo autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illotempore prophetabant, et nuntii qui missi sum, accepto ab eodem spirituprophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus? Postea cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat; cum enim dicitur, Factus est et super ipsos Spiritus Domini, et prophetabant et ipsi; idem utiquespiritus erat qui erat in prophetis; inter quos et Samuel inventus est; et exhoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum; atque ideo quaestiodiligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendumhominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt; et Saul ipse, quimiserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, acciperemeruit spiritum illum, et prophetare? Hic nimirum illud occurrit, quodapostolus Paulus exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum , inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (1Co, 13, 1, 1Co, 13, 2 et 1Co, 13, 3). Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae sancti Spiritusdivisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo scientiae, alii sermo sapientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (1Co, 12, 7, 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9, 1Co, 12, 10 et 1Co, 12, 11). Satis igitur apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamensi quis habeat et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoquecoelorum aspergantur quibusdam Spiritus sancti muneribus, non habentescharitatem, sine qua illa munera nonnihil sunt, sed illis nihil prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit adregnum Dei. Charitas vero sine prophetia utique perducit: cum enim loquens de membrisChristi ait, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae (1Co, 12, 29) ,indubitanter ostendit, etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membrisChristi numerari, ubi quem locum haberet sine charitate, sine qua homo nihilest, si non habet? Nullo modo autem ita diceret, quando de membris agebat,quibus corpus Christi impletur, Numquid omnes habent charitatem quemadmodumdicit, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae, numquid omnes virtutes, numquid omnes dona habent curationum? (1Co, 12, 29 et 1Co, 12, 30) Et caeterahujusmodi. Sed dicet aliquis posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat. Nihilest homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animamsine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat, habens animam;sed quia nihil esset si inveniri posset. Sic etiam dici potest corpus, si figuram habeat, colorem non habeat, viderinon potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerninon posset. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habeat prophetiam, et charitatem nonhabeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate,sed quia, si esset, prodesse non potest. Opus igitur est ad solvendum istam quaestionem ut ostendamus aliquem reprobumhoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamenet ille Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicioesse damnatum, et tamen prophetiam habebat, quia ei charitas deerat, ineratvoluntas maledicendi populo Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, quieum ad maledicendum mercede conduxerat. Dono tamen ille prophetizandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus: necilla verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt,multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus: in nomine tuo multas virtutes fecimus. Quibus tamen dicturus est, Non novi vos, recedite a me, operarii iniquitatis (voir: Mt, 7, 23 et Lc, 13, 27) ; non enim eos mentientes putabimusista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus; aut ullam vocemtalium legimus dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbiet reprobi, non autem poterunt dicere, dilectionem quam mandasti,tenuimus. Nam si dicent, tunc eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscitur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (voir: Jn, 13) . Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui velaliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortemsanctorum non pertinent, cum eis dicimus habere posse illos baptismisacramentum, quod, cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullomodo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos non ideosaluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus,sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sinequa omnino quidquid habere potuerunt, quamvis per se sanctum atque venerandum,ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quantoillis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est,acceperunt. Non autem bene utitur nisi charitas: et charitas omnia tolerat, atque ideonon scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum; non enim et servusille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum, quam munusutique aliquod divinum. Sed qui habet dabitur ei, qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (voir: Lc, 8, 18) . Quod non habet, auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferaturquod habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sinecharitate non prodest. Non igitur mirum, regem Saul et eo tempore, quo primum unctus est, accepissespiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus,recedente ab eo spiritu Dei, arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiamipse spiritus Domini appellatus est propter ministerium, quia omnibus etspiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel adprobationem; et quamvis non sit malignitas a Deo, non est tamen potestas nisi aDeo. Dictum est etiam sopor Domini, qui occupaverat ejusdem Saul milites, cumDavid hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis: non quia tunc sopor inDomino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc hominesapprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David et servi ejus in eo locopraesentia sentiretur. Neque illud mirum est, rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae cumpersequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubierat congregatio prophetarum; sic enim satis demonstratum est, neminem de talimunere securum esse debere, tamquam sit acceptissimus Deo, si non habeatcharitatem, quandoquidem illud donum, et Sauli dari potuit, propter arcanumquidem alicujus sacramenti, sed tamen dari potuit reprobato, et invido, etingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionemspiritus correcto in melius et mutato.

Caput 22 : De foedere David et Jonathae. (Cap. XX.)

Ivit autem Jonathas ad David, quem in persecutionibus patris sui non justisdolebat fatigari. Si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si autem mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra (S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura, Pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David , continuo subintulit dicens, Et requisivit Dominus de manu inimicorum David (S1, 20, 16). Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo posttempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatumest, et qui innocentem eum injuste persequebantur, juste sunt divinitus ultionemulctati; tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum David, quare virumsanctum afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus contraillum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus Davidaeque potest intelligi. Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus,potes, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod foedus pepigeritJonathas; requisivit enim quare non et ipsi foedus cum eo pacis inirevoluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponerevidetur, ut testimonium Jonathae quo dixerat, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra (S1, 20, 15); non ipso David se adversariisulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: Et addidit Jonathas jurare David, eo quod diligeret illum, sicut animam enim suam ita diligebat eum (S1, 20, 17): ut illenimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, aperditione inimicorum ejus videretur immunis, qui etsi sit ita mortepraereptus, ut regnum cum eo, ut sperabat, habere nequisset commune, absqueulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloriavirtutum tantopere dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

Caput 23 : De adventu David ad Abimelech. (Cap. XXI.)

Surrexit itaque David iterum, ut fugeret in die illa a facie Saul (S1, 21, 10), venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panespropositionis accepit. Ex qua re et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosaecivitati. Haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostroimpletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam adapostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio , enim, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Lc, 22, 15); ex quibus Goliae, id est, diaboli arma sustulit, fortisenim spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est Christus,tribulationes induxit diabolus et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutiones patiuntur (2Ti, 3, 12). Et Dominus ait, Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Jn, 15, 20) . Quod vero Dominus in Evangelio Abiathar principem sacerdotum Abimelechappellat, nihil habet dissonantiae; ambo etenim fuerunt illic, cum veniensDavid panes petiit et accepit: Abimelech videlicet princeps sacerdotum, etAbiathar filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule, cum viris domus suae generis sacerdotalis 85 fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exsilii ejus, postea, regnante eo, summi sacerdotii gradum et ipse accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est, ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. In Doech autem Idumaeo qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditorispersona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus proditione factain Christo persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multidiscipuli et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutionis exitiapaterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit:quia sicut ille sacerdotes 80 peremit, sic et iste martyres, qui fidemresurrectionis tenent, sit occisurus.

Caput 24 : De fuga David ad Achis. (Cap. XXI.)

Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth nomine Achis; sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne perlivorem rex ad quem fugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae. Et dixit Achis rex ad servos suos: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. Achis interpretatur, Quomodo est, per quod significatur ignorantia, et verbummirantis, et non agnoscentis: quod in gente Judaeorum impletum est, qui, dumviderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum, et abiit;erant enim praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron,et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundumMelchisedech. Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis,dans aliud testamentum evacuata carnali operatione; atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostia portae, hoc est, humiliabat se, hoc estprocidere ad ostium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, inde incipit Ecclesia, et pervenit usque adspeciem, ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum ea videre faciead faciem coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero Judaeis vocatis et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (1Co, 1, 22, 1Co, 1, 23, 1Co, 1, 24 et 1Co, 1, 25). Salivae enim significant infirmitatem, sed quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (1Co, 1, 25): non tantum salivae attendantur, sed attende quod superbarbam decurrunt; quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtusostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae, et quod forinsecusinfirmabatur tamquam in saliva apparebat, intus autem divina virtus tamquambarba tegebatur.

Caput 25 : Quod in spelunca David Saulis chlamydem abscidit. (Cap. XXII.)

Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret, ingressus estDavid in speluncam, et ibi latebat. Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur inciderat:scriptum est enim: Qui fodit foveam, incidet in eam. David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed protestimonio oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiisadversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autemlatuit? nisi ut occultaretur et non inveniretur. Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in spelunca,terra tegitur ne videatur. Portabat autem terram Jesus carnem quam acceperat de terra, et in ea seoccultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1Co, 2, 8). Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia in spelunca se texerat, idest, carnis infirmitatem solum objiciebat, et majestatem divinitatis corporistegmine tamquam speluncae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes persecuti sunt hominem, nec mori potuit nisi inhomine, nec crucifigi potuit nisi in homine, quia nec teneri potuit nisi inhomine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam:fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usqueadeo se occultans Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul inspeluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi: et certe quodmanifestum est, et notum omnibus corpus ejus in monumento positum est, quoderat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat, illuc fugit nosterDavid a facie Saul; tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusqueponeretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur,nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem fetidumemiserunt, et cogitata noxia factis deterioribus, dum Christum perimunt,ostenderunt: sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum eum in abditooccultatus antro haberet in potestate, reservare potius quam occideremaluit. Ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum inpotestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per prophetam, Ne occideris eos. Tamen denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, utostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed tamen ejus regnigloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel imperioreliquisse; chlamydis enim abscisio regni est amputatio. In eo autem quod tantum veneratus est Saul ipse David, ut percusso cordepoenituerit, quando, in tenebroso occultatus antro quo etiam Saul urgenteintraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus retrorsumlatenter abscidit, ut haberet unde monstraret quomodo ei pepercerit, cum possetoccidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David putansinimicum suum vehementer persequebatur, auferret, futuri regni erat umbra inaeternitate mansuri. Oleum quippe illud quo unctus est pro charismate, ab eo christus estdictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentumejus sic attrectavit, extimuit; ita enim scriptum est, Et percussit cor Davidsuper eum, quia abstulit pinnam chlamydis ejus. Viri autem qui cum illo erant, ut Saulem in manus suas traditum interimeret,suadebant. Non mihi, inquit, contingat a Domino ut faciam verbum hoc domino meo christoDomini, inferre manum meam super eum, quia christus Domini hic est. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud quodpraefigurabat, tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero quid per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi bonisubditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositosconceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitataapud se noxia factis deterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia subditorum mentes ab omni se pesteobtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladiopercutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando propter infirmitatem sese vix abstinere possunt, ut extremaquaedam atque exteriora praepositorum mala, si tamen humiliter loquantur, quasioram chlamydis silenter incidunt: quia videlicet dum praelatae dignitati salteminnoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbilaceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul (S1, 24, 6); facta quippepraepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda rectejudicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut perafflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat, et cumpraepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium a quo sibi praelatusest perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordini qui nobis eos praetulitobviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Ex, 16, 8).

Caput 26 : De adventu David ad Nabal. (Cap. XXV.)

Posthaec David descendit in solitudinem Aon [Vulg. Maon], ubi Nabal habitabat, nomenque uxoris ejus Abigail (voir: S1, 25, 1 et S1, 25, 2) . Ad quem David mittens pueros suos, ut quodcumque invenisset manus ejus,misisset David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus armis,voluit eum depraedare. At Abigail abiit obviam David, interpellans pro se et pro domo sua, quem virejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae (S1, 25, 29). Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit. Horumquippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiritali mortepraeoccupatas insinuet: juxta illud prophetae: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur,ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus ponitur, utabjiciatur: sic etenim in hoc saeculo electi pressuris tribulationumcoangustantur, ut his admoniti arctius se adinvicem manu sui redemptoris inperpetuum conservent. At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatis propriis velut liberidimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, utde eis merito dicatur, Equidem ipsi de manu tua repulsi sunt (Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 27] . Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris cum dicit,Animam viri sancti quasi in fasciculo viventium, apud eum esse custoditam:sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni sua manu retentumconservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos abinitio usque in finem saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat, sine laboretuetur, juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens, Et sequuntur me , inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea (Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis coetussanctorum una eademque fide, spe et charitate adinvicem constringitur, unodivinae protectionis munimine circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David persequentibus licet hostibuscustodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus sicut lapis fundacircumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis de finibus essentexpellendi, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail, quid nobis per renuntiationem suam innuit, nisi quodiracundos melius corrigimus, si in ipsa ira sua a commonitione declinamus?Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti, tanto libentiusexhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratoserubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum videtur. Unde et recte Nabal ebrio culpam suam laudabiliter tacuit, quam digesto vinolaudabiliter dixit: idcirco enim malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hocebrius non audivit.

Caput 27 : Quod David dormienti Sauli hastam scyphumque abstulit. (Cap. XXVI.)

Item David fugiens a facie Saul, castra regis ingressus est, et cumdormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae eratad caput ejus fixa, et scyphum aquae, qui erat ad caput ejus, sustulit. Dormientibus cunctis egressus de castris, transivit in cacumine montis. Quid ergo est hoc? Persequebantur namque Christum Judaei, sed persequendodormiebant, quia non vigilabant corde: duritia enim cordis obdormitioest. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est,gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam promagno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum perincredulitatem gerebant. Deinde victor noster David de castris eorum regressus, transcendit inaltitudinem montis coelorum.

Caput 28 : De praelio David in Amalech. (Cap. XXVII.)

Interea fugiens David dum pergeret ad Achis regem Philistinorum, inpraelium adversus Israel insurrexerunt Amalechitae, et irruerunt in Sicelech,succedentes eam, et captivantes omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas, invenit Aegyptium puerumlassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant. Hunc autem David inventum cibo reficit, ducem sui itineris fecit: sicqueAmalechitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus exstinguit. Quid est quod Aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet, nisiquod: mator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodemsaeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat,sed fractus adversitate torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus,quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum: is enim qui patremreliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit, postquamesurire coepit, in se reversus dixit, Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus (Lc, 15, 17)! Longe quippe a se recesserat, quandopeccavit: et si non esurisset, in se minime redisset. Qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit, quid despiritalibus amisit. Infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocemDei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, qui Amalechitispraedantibus atque currentibus aeger remansit in via, fame sitique aruit, quemtamen David invenit, ei cibum potumque praebuit, qui illico convalescens duxDavid factus est, convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilemreliquerant, cum magna fortitudine prostravit. Amalechitae quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum, nisi mens saecularis, designatur? quae terrenacuncta ambiendo quasi lambit, dum solis temporalibus delectatur: quasi enimpopulus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damniscongregant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque duminfirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectumvenit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebuit, quia manu fortisDominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui mundum sequi minimevalent, quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbisui cibum porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiampraedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostesducunt: qui convivantes Amalechitas velut David gladio feriunt, quia superbosquosque, qui se in mundo despexerant, Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit, quiaplerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cumsaecularibus in hunc mundum currere non valebant.

Caput 29 : De Saulo pythonissam consulente. (Cap. XXVIII.)

Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philisthim contra Israel,consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem, statimquesuscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer (S1, 28, 15)? etcaetera. Quaeritur secundum historiam, utrum pythonissa ipsum prophetam de infernoevocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum fictam. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus Mediolanensi episcopoSimpliciano ita scripsit. Inquiris, inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potueritagere ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo: sed multo majorismiraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum spirituum potuit loqui cumDeo, et petere tentandum Job justissimum virum, qui etiam apostolos tentandospetiit. Aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam volueritcreaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, necpropterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquitur,quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissimeconsulit ad salutem: et cum multis nocentibus loquitur, quos jubetinterfici. Si ergo propterea hinc nulla quaestio est, nulla sit quaestio quomodo etiamimmundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit: omnibus enim sanctisDeus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, ettamquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, nonne magis mirandum, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi (voir: Mt, 4, 5) ? Quolibet enim modo fecerit hoc ille, et modus quo Samueli factumest, ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem fuissediabolo licentiam ad Dominum vivum, unde voluit, assumendum, et ubi voluitconstituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibusexcitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atquepermisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut abipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus,et teneri se et vinciri et illudi et crucifigi atque interfici passus est: nonest absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissumfuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sedvolens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae Pythonissam illam etSamuelem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectibusregis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amitterevideatur dignitatem suam, cum vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, etagant cum eis, quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcussodecore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu velnecessitate tractatis? quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus,et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie suacredamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diabolimachinationibus factam: quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quiasolent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicutomnia quae pinguntur atque finguntur, ex aliqua parte materiae metalli autligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur et insomnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellarinominibus solent. Quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem, quandoquidem etsingulorum quorumque picturam cum aspicimus, proprie incunctanter quaequenomina adhibemus velut cum, intuentes tabulam aut parietem, dicimus, illeCicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois,illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubin, cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quodimperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, nonaliud quam Cherubin illae quoque effigies vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicit vidi imaginem Augustini autSimpliciani, sed vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore, quo talealiquid vidit, nos ignoraremus: usque adeo manifestum est non ipsos homines,sed imagines videri. Et Pharao se spicas dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum aut boumimagines. Si ergo liquido constat nominibus eorum quorum imagines sunt, easdemimagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiam siforte imago Samuelis apparuit machinamento ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae (voir: 2Co, 11, 14 et 2Co, 11, 15) . Jam vero si illud movet, quomodo a maligno spiritu Saul vera praedicta sint,potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaeinon agnoscebant: cum enim vult Deus etiam per infimos supremosque spiritusaliquem cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad istam mortalitatempertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorumpoenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod imminet eis antequam veniat,praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministrorum suorum etiam spiritibustalibus aliquid divinationis impartiat, ut quod audiunt ab angelis, denuntienthominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet velsinit. Unde etiam spiritus pythonicus in Actibus Apostolorum attestatus Paulo apostolo (voir: Ac, 16) , evangelizare est conatus. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerunt, non docendimagis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est cum illa imagoSamuelis Saulem praedicaret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utiquefalsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio (voir: Lc, 9) legimus; cum Dominus inter superbum illum divitem, cumjam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosusjacebat jam in requie constitutus, magnum chaos interjectum essetestatur. Aut si propterea Samuel Sauli dixit, Mecum eris, ut non adaequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, ut uterquehomo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus, mortem vivopraenuntiabat: perspicit quantum opinor prudentia tua, secundum utrumqueintellectum habere exitum jam lectionem, quae non sit contra fidem: nisi forteprofundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum, vel temporisexcedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animamhumanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorumapparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum viderivaleat, sed et agnosci; et si potest, utrum etiam justi anima non quidemcogatur magicis, sed dignetur ostendi, occultioribus imperiis summae legisobtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujusscripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo exclusoimaginario, simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae,atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibusmultiformis invigilat, pedetentim quidem ne inquisitionibus diligentioribuspraescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritupythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare, atqueexplicare non datur.

Caput 30 : De caede Saulis. (Cap. XXVIII.)

Igitur exorto praelio percusserunt Philisthaei Israel plaga magna, mortuusqueest Saul, et Jonathas filius ejus. Evadens autem quidam, venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagammagnam quae facta est in populo, insuper etiam mentiendo addidit, quod illepercussisset Saul. At David christum Domini vindicans, jussit eum occidi. Et planxit David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus, et praecepit ut docerent filios Juda, sicut scriptum est in libro justorum. Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde etSaul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites adrevincendos eos discerent. Quod vero sequitur, sicut scriptum est in libro Justorum, ipsumlibrum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant,sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, nequecarmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum naturaherbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium: velquod in libro Dierum dicitur, reliqua vero operum Salomonis priorum etnovissimorum scripta sunt in verbis Natham prophetae, et Abiae Salonitis, invisione quoque Addo videntis contra Hieroboam filium Nabath: et multa hujusmodivolumina, quae Scriptura quidem probat, sed hodie constat non esse: vastatanamque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter aliasprovinciae opes hostili est igne consumpta, ex qua pauci qui nunc in sanctaScriptura continentur libri, postmodum Esdrae pontificis et prophetae suntindustria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Esdras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi (Esd, 7, 6), velox videlicet, quodpromptiones litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit; et in epistola regis Persarum Artaxerxis: Esdrae sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salus. Montes Gelboe, nec rores, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Scire debes quia veraciter Saul, qui post unctionem sancti chrismatis, a quoet Christus Domini vocatus est, occidi meruit, mortem veri Christi,quam sine culpa subire dignatus est, insinuat montes quoque Gelboe, in quibusinteriit, superbos Judaicae plebis conatus quibus contra auctorem vitaerebellabant, insinuant. Unde bene Gelboe Volutatio sive Decursus interpretatur; volutabantur enim insorde peccatorum, juxta illud proverbium, Et sus lota in volutabro luti (2P, 2, 22); atque a rectitudine vitae salutaris aberrantes, jam jamquead inferiora, hoc est, hujus saeculi desideria infima decurrebant, ob quorumdesiderium regem coeli et terrae in mortem tradere non dubitabant: propter quodeis merito optatur ne rorem de coelo pluviamve suscipiant; quod hodie rebusipsis videmus expletum, in eo quod illos gratia coelestis deserens ad plebemgentium translata est. Quod etiam Isaias sub figura vineae futurum illis ex persona Dominicomminatus est, dicens, Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem (Es, 5, 6). Quod est aperte dicere, Et apostolis atque apostolicis viris omnibus mandabone illis ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod ase protervi repulerunt, indignos in sua sterilitate vacuos, ac perpetuo ignicomburendos relinquant. De quibus et benedicitur, ut agni primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia inRedemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fideisequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vixin mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipit; et extrema colligens, eosquasi reliquias frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Rm, 9, 27) (voir: Es, 10, 22) [mauvais référencement: Es, 9] . Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructusexarescens e terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur,quatenus ipsi maledictionis sententiam accipiant, qui apud se mortem regissuscipere iniquitate sua exigente meruissent. Nec tibi absurdum videri debet, ut mala reproborum acta boni aliquidsignificent, aut rursum bona justorum opera in contraria significationeponantur. Lege Moralia sancti papae Gregorii, ubi exposuit quomodo beatus Job maledixitdiei suo dicens. Pereat dies in qua natus sum (Jb, 3, 3), etc., et videbis quiausitatissimum est in Scripturis, ut et bona in malorum significationeaccipiantur, et e converso. Denique Uriam fidelissimum David regis militem, ac piissima atqueinnocentissima ejus opera vel dicta in mala significatione, et e contra ipsumDavid in maximo suo scelere in bono accipiendum interpretantur; alioquin si nonper bona malum, et bona per malum significari possent, numquam liceret nigroatramento nomen Dei, sed semper lucido auro deberet scribi: quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (1Jn, 1, 5); nec rursum in titulis psalmorumnomen Absalon et Doeh hominum reproborum minio fulgente, sed solo atramentodeberet scribi. Sicut ergo in paginis librorum quovis colore et mala possunt et bona absqueulla reprehensione figurari, ita et in parte significationum per quaelibethominum gesta, et bona rectissime et mala possunt exprimi; quamvis et multosaepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona per bona, et mala figurariper mala. Sicut autem in pictura parietum neque obscurum Aethiopem candido, nequecandidi corporis sive capilli Saxonem atramento decet depingi, ita inretributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, et qualis erit actu,talis etiam vultu apparebit in judicio; neque omnino ad rem, quid quisquefigurarit, sed quid egerit, pertinebit.

Liber 2

Caput 1 : De unctione David. (Cap. II.)

Post mortem Saul, venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, quia fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem (S2, 2, 4, S2, 2, 5 et S2, 2, 6). Cur ergo isti qui Saulem et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecissedicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur cordamiserantium, quando condolent mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu,quo nemo carnem suam umquam odio habuit, volunt fieri post mortem suamcorporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliisnon sentientibus curant exhibere dum sentiunt.

Caput 2 : Isbosethi in regem unctio seditionem peperit. (Cap. III.)

David uncto super domum Juda rege, Abner filius Ner, Hisboseth filium Saulregem constituit super universum Israel. Egressusque est Abner filius Ner, cum pueris Hisboseth, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae cum pueris David egressi de Hebron, concitaverunt bellum juxta piscinam Gabaon, et persequebatur Asahel Abner. Locutus est Abner ad Asahel dicens, Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra. Qui contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est (S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 19, S2, 2, 22 et S2, 2, 23). Cujus Asahel typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor, inpraeceps ducit, qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt,quanto et insanius rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro Patris lucerna dicitur, fugit, quiadoctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentemcujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jaculareddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, quasi Asahel persequi etinsanire non cessat, necesse est ut ii qui furentes reprimere conantur,nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant;quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animumpungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta, sed aversahasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare; aversavero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere,et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occubuit, quia commotae mentes dum parci sibi sentiunt,et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eoquod se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasisine ferro moriuntur.

Caput 3 : Bahana et Rechab, militum praefecti, Isboseth dormientem caedunt. (Cap. IV.)

Igitur venientes filii Remon, Berothitae, et Rechab, et Bahana, ingressi sunt fervente die, in domum Hisboseth, qui dormiebat supra stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine (voir: S2, 4, 5 et S2, 4, 6) . Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiisseparat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit, quia cumdiscretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignisspiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt;atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnisoccidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectationeperforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morti succumberet, si non ad ingressum domusmulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeconi cordis foribus debet, quem necnegligentiae somnus opprimat, nec error ignorantiae fallat; unde et beneHisboseth appellatus est, qui custode femina hostium gladiis nudatur. Hisboseth quippe Vir confusionis dicitur; vir autem confusionis est, quiforti mentis custodia munitus non est: quia dum virtutes se agere existimat,subintrantia vitia nescientem necant. Tota igitur virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidianteshostes penetrent foramine neglectae cogitationis.

Caput 4 : De adducta arca per David. (Cap. VI.)

Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super eam (S2, 6, 1 et S2, 6, 2). Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine (voir: Rm, 9, 8) . Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantesinsinuant. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus mandetur. Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in civitateCariathiarim. Allata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino (S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes invitat dicens, Qui mihi ministrat, me sequatur (Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. (voir: 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9 et 1Co, 12, 10) . Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam; de quaJoannes ait, Et permundabit aream suam (Mt, 3, 12). Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiamtollit. Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves (S2, 6, 6). Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebantfratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum, Vides ,inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis (Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentesimbuendas missi sunt. Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salusgentibus advenit. Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo Dominusad Patrem, Constitues , inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi (Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi (Ps, 17, 44). Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular, significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Ga, 6, 14). Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios. Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephot lineo (S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate sunt damnandi. Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino (S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis, partitur singulis collyridam panis unam (S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo. Et assaturam bubulae carnis unam (S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens: Ex aruit velut testa virtus mea (Ps, 21, 16). Et similam frixam oleo (S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium (Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes,ac servituti subjicientes. Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (voir: Greg, 27 et Moral, 26) ? Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus, admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coramDomino semetipsum vicit. Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatumdespiceret dicens, Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de scurris (S2, 6, 20); protinus audivit: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum (S2, 6, 21); ac paulo post ait: Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis (S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram Deoingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuatdicens: Ludam, et vilior fiam (S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interiusintumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis (S2, 6, 22). Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interiusattendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis (S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi nequaquam veraciter possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere voluit, mox sententiammortis excepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest, dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis condescensionemex sola dilectione permovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sortereprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta velut infirma judicarent.

Caput 5 : David a propheta vetatur aedificare templum. (Cap. VII, VIII.)

Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deodomum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a rege Salomonefilio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quodperferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus,neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domuscedrina: Et nunc , inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (S2, 7, 8, S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14). Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum errat,attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniamSalomon templum illud nobile struxit; et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis,colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdemidololatriam seductum atque dejectum; et non audeat existimare Deum vel hocpromisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuissepraescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rm, 1, 3), jamvideremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus,sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium quem loco isto regi Davidpromissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tantajam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se speraredicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quodtemplum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon quippePacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sedeadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum Christum Dominum,non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dumScriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in eo figuramdelineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi regnassenarratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est; in quo tammulta dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christoaptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat quod in illo figuraqualiscumque adumbrata sit, in isto veritas praesentata; notum est enim quibusterminis regnum conclusum fuerat Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, utalia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Ps, 71, 8), quod in Christo videmusimpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodemmonstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verumetiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod nulliregum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum quemprophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur dicens: Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius (S2, 7, 12). Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum,iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius, propter id quod praecedit: Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te (S2, 7, 12), alius pacificus intelligitur esse promissus, quinon ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cumenim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortemregis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domumDeo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificaregaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae (Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est illud: Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo semen tuum (Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit: Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea (S2, 7, 14 et S2, 7, 15); non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humana correptioneservata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quodpopulus ejus est. Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praeter mittendum est, ubi ait: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonumquisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scripturain umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum (voir: S2, 7, 10) , continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (voir: S2, 7, 11) . Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum illumfuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per intervalla temporum,quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eojudice, qui est appellatus Aoth. octoginta pacis anni fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur,multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum in tanta quantaille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum tenuit, ut sollicita nonfuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nullialiquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles nonformidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternusest, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit veraciter populusIsrael; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus praemii desiderio piaper fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est. Nuntiante verba haec Nathan ad David: Ingressus est rex David, et sedit coram Domino (S2, 7, 18). Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini,sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et commendatior praesentiaquaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisiin conspectu Dei, hoc est, in intimis cordis? Potest enim sic accipi quoddictum est. Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis arbitris,sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictumest: Sedit ante Dominum, nisi forte quod sedens oravit, hoc monet, cumet sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus constituaturad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam; nam et stantesoramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longe stabat (voir: Lc, 18, 13) . Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (voir: Ac, 20) . Et sedentes, ut ecce David et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps, 6, 7): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut eioccurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem nonquaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in mentem quosupplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus, quocumque modoinvenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quosecedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit enim sibi mentisintentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem,vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit. Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis centum viginti millia (S2, 8, 13) [Vulg., decem et octo mill.]. Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur, nisiquia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui de illoprava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?

Caput 6 : De injuria Ammonitarum in legatos David. (Cap. X.)

Sicut enim Annon rex Ammon servos David ad se missos deturpavit, atqueludibriter foedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujusmundi plerosque religiosos per subrepentia vitia deturpare consuevit. Qui dum eorum latentia mala in aperta et flagitiosa perpetrataque luxuriadetegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis, nudos a dignitatecastitatis relinquit; et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbamradit, quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator noster, clementirespectu a poenitentiae indulgentia non exclusit, quos et in Jericho, hoc est,sub anathemate poenitentiae residere jubet, donec sacramenta spiritalia etfortitudinem mentis, quae peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant, et sicdemum in conspectu ejus stare valeant.

Caput 7 : De adulterio David. (Cap. XI.)

Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa;sicut aliquando res gesta in causa facta damnatio est, in scripto autemprophetia virtutis, quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacraeScripturae testimonium ad utraque approbanda ad medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimodisdetestetur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem?Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, pedes lavare; quiprotinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolasper quas mori debeat, tradidit. Cujus David in solario deambulans, typum tenuit, nisi ejus de quo scriptumest: In sole posuit tabernaculum suum (Ps, 18, 6)? Ecquid est Bersabeead se producere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam, spiritali sibiintellectu sociare? Bersabee enim Puteus septimus dicitur, quia nimirum percognitionem legis infusione spiritalis gratiae perfecta nobis sapientiaministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat, cujus nomen interpretatumdicitur: Lux mea Dominus. Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi deDei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens dum spiritaliterloqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaicopopulo extraneam monstravit, sibique conjunxit, quia semper illam praedicandodeclaravit. Uriam tamen ad domum David ire admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominusveniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operumfletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat, ut post tantamduritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laboremdecurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domumsuam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibusvideo, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro;quasi enim arcam sub pellibus dicit esse, quia praeceptis Dei non nisiadhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvisJudaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniensmandata spiritalia praedicat dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idempopulus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat mittitur, quiaidem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur; dum enimmandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium undedamnetur. Quid ergo perfecto isto David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sedrursus per mysterium quid David sacratius, quid Uria infidelius invenitur,quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste pervitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquiisic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facta re approbat, ut inmysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerendapersuadeat. Ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri, peccatasunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic etiam poenitentia insinuatur et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat; de lapsu etiam suo Davidsurgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit quo humileslevat, unamquamque rem gestam retulit, et diverso modo; superbos quidem adhumilitatis formidinem, humiles vero ad fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum,et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum noslapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia etsuperbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto tanti facinoris memoriamfecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur omnipotens Deus eos quos inperpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesosa corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondemus, nonnulli enimpercepto dono virtutum per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitiumcadunt, sed tamen quomodo ceciderint non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exteriusetiam saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnisluxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptione cadere, quamcogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur, luxuriam vero eo magiserubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli per superbiam in luxuriam corruentes, exaperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt,cum prostrati in minimis gravius confunduntur; reos enim se inter minoraconspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderant; pia enim Dominidispensatione laxatus nonnumquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit;et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit; atque unde vicissecernitur, inde superatur. Considerare libet, intra munitum gratiae sinum quanto Deus misericordiaefavore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit, et qui deacceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed (ut ita dixerim) medicamentovulneratur; quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid vitium, nisivulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulneremedicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille illecebrasassumit in arce virtutum, et salutis statum percutit, ut servet: ut quihumilitatem curantis fugimus, saluti cedentis haereamus. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, quo in multis corruunt,arctius ligantur; cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit utconcidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam in sealiquid deliquisse perpendit, saltem per culpam pertrahi ad culpam pertimescat,ut studiose vitentur vulnera quibus frequenter interficitur: quia valde rarumest quod hostis noster electorum salutem etiam vulneribus servet; erudiendosenim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut postparadisi claustra, post tertia coeli secreta, ne revelationum magnitudinePaulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est: sed, ut praefati sumus,ipsa hac tentatione disponitur ut qui elati perire poterant, humiliati aperditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitasdiaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster indeobtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatissuae. His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David.

Caput 8 : Nathan ad David missus. (Cap. XII.)

Et veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: unus habensoves et boves, alter tantummodo ovem unam; hanc unam ovem pauperi tulitdives. Audito hoc David, indignatus ait adversus hominem illum: Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omniaquae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum toleravit?Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hochomo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcit, quod nullatenus sine vindicta dimittit; sicenim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum (S2, 12, 13); et tamen post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpaequod perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delictanostra sive per nos sive semetipsum resecat, etiam cum relaxat; ab electis enimsuis iniquitatum studet maculas temporali afflictione tergere, quas inperpetuum non vult vindicare. Quod vero dicit: Duo homines erant in civitate una (S2, 12, 1), Urias et Davidintelligitur. Et addisce personas. Pauperculi ovem meliorem dicit, hoc est, uxorem ejus quae adulterata est,quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejuscubabat. Considera pauperem incentiva pietatis habere fulcimina, in divitibus autemmulta superbia. Apud pauperes uxor, et ancilla et ministra est, et procreat filios, et ipsamater et nutrix est; apud divites autem non est ita, sed cum generaveritfilium, statim eum tradit foris, et pietatis insignia abscindit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Ovis ergo in gremio ejus cubabat. Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? Concupiscentia videlicet. Ut ergo illiusostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit; numquam enimalienas nuptias dissipavit, neque iniquis conspexit oculis, sed percussus inilla muliere perdidit castitatem, quia paululum se reddiderat remissioremsecuritate pacis. Venit peregrinus, iniqua et agrestis concupiscentia ad illum divitem; venitet ille, accepit non de gregibus suis vel armentis, ut peregrino pararetepulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubabat, et demensa edebat. Haec igitur cum audisset David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum (S2, 12, 5 et S2, 12, 6), et ipse gladio punietur. O judicii super effluentem justitiam! Non enim erat illa amoris fibra, utjuste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem, lex enim praecepit furentem quadrupli restitutione vinciri; iste autem et legem est praeter gressus. Jubet quidem et ipsum interimi, et in quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium elimatum. Cum hoc audisset propheta, jactat omnem umbram imaginis, et in medium profertgladium, cum fiducia dicit: Tu es (S2, 12, 7), rex, qui hoc opus fecisti. O sectura non gladio secans sensum doloris, sed compendio accusationis! Cumenim oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statimpercussit et abscidit, sine grandi plagae vulnere, hoc solummodo dicens: Tu es (S2, 12, 7), rex. At ille velociter ad conscientiam rediens, tamquam fidelis et idoneus servus,culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et propheta respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum (S2, 12, 13). Velox confessio,velocior medicina. Facto peccavit, verbo poenituit. Annuit Deus, et correctio facta est; vulnus apparuit, et sanitasrediit. Sed non fuit his propheta contentus: nam post correctionem, postpoenitentiam, post peccatorum absolutionem, psalmum eam ob causam scripsit; itaut etiam posterae generationi fiat illius passio medicina, et illius naufragiumsit aliis portus, et quibus ille vulneratus est et emendavit, alii in iisdemincidentibus ipsa possint uti medicina et emendatione sanari.

Caput 9 : De David fugato per filium. (Cap. XV.)

Fugiens David Absalom filium suum, nudisque pedibus incedens, transgressusest torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Baurim;et ecce egressus Semei, filius Gera, de cognatione domus Saul, mittens lapidesmaledicebat regem dicens: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial (S2, 16, 7). Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, et sanctodesiderio de imis ad summa supernae contemplationis penna festinat, haec gestabeati David et aliorum sanctorum praecedentium patrum, ubi aliquid injusteperpessi sunt, ante mentis oculos ponat; atque in eis se imitatione exercendoproficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorummemoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restinguat, vel etiamimitatione, ut dictum est, patrum praecedentium retundat, quod necesse est, ut,sicut proposuimus, exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in unointelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtute patientiamservare non sufficit, David factum ad memoriam reducat. Qui cum a Semei tot conviciis urgeretur, et armati proceres ulciscicontenderent, ait: Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bersabeae scelere,exsurgentem contra se filium, fugiens reduxit ad animum, malum quodperpetravit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit,quibus se purgari sibique misereri posse judicavit; tunc enim illata conviciabene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus; levequippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione concipimus, quia pejusest quod meremur, sicque fit ut potius contumeliis gratia quam ira debeatur,quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur. Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem insequens,primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria; quiaspiciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitumparricidae; scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii,et quoniam scriptum est de populo Hierusalem: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem contemnenter spreverunt me (Es, 1, 2); filius ipsiussignificatur tropice, id est, populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalonautem, sicut quidam interpretantur, intelligitur Patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit intelligi, quipatrem bello persecutus est. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esseHierusalem: quia etiam et ipsa, Pax interpretatur, a cujus facie Christusfugit, quando eam patiendo deserens in gentibus per fidem successit. Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam miranda patientiaChristus pertulit tamquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cumadhibuit convivio, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipuliscommendavit, et tradidit. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligi Christumpacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationisinterno bello vastaretur. Et ideo Absalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille nonhabuit. Sed fortasse quis dicet: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multasuxores habuisse et concubinas scribitur, cum has res Christus et horrescat etdamnet? Hoc enim in prophetia fiebat; multae enim uxores David multarum gentiumet nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungerentur;concubinae vero ejus significant haereticorum Ecclesias, quae sub Christinominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christumsectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas crimen est, quiajam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur;at nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur. Percusso Absalon cum rediisset David in Hierusalem, dixit Amasae utcongregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem proJoab, qui moratus extra placitum, praecepit David Joab et Abisai ut irent etapprehenderent Siba filium Bochri; cumque venisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextra mentum Amasae, quasi osculans eum, percussit eum in latere, et mortuus est (S2, 20, 9 et S2, 20, 10). Quid est quod Joab Amasae mentum manu dextra tenuit, et sinistram ad gladiumlatenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi?dextra namque manu tenere, est quasi ex benignitate blandiri; sed sinistram adgladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

Caput 10 : Canticum David. (Cap. XXII.)

Sequitur psalmus XVII. Et merito quaeritur cur solus iste psalmus in libris Regum reperiaturconscriptus. Nec immerito psalmus iste in Regum libris solus invenitur, quia regnum illudsignificat ubi adversarium non habebimus; titulus enim ejus est: In die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saul (Ps, 17, 1); quis enimfiguratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Quiutique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos, unde illipersecutori, quem voce prostravit, et in suum corpus trajiciens quodammodomanducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? (Ac, 9, 4) Quando autem meretur eripi hoc corpus de manu inimicorum ejus,nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei? Diligam te, Domine, virtus mea (Ps, 17, 2). Diligam te, Domine, per quem fortis sum. Domine, firmamentum meum, et refugium meum, liberator meus (Ps, 17, 3). Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi ad te, quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum (Ps, 17, 3). Deus meus qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperarein te possim. Protector meus, et cornu salutis meae, et liberator meus (Ps, 17, 3). Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornusuperbiae; sed te ipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis inveni,quod ut invenirem redemisti me. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Ps, 17, 4). Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum; et non erit undemihi noceant iniquitatis errores. Circumdederunt me dolores mortis (Ps, 17, 5), hoc est dolores carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me (Ps, 17, 5). Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura,egerunt ut conturbarent me. Dolores inferni circumdederunt me (Ps, 17, 6). In his qui me circumdederunt ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortemoperantur, perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt me ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserintjactatione justitiae, cujus non re, sed nomine adversus gentesgloriantur. Et in pressura mea Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus (Ps, 17, 7). Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus (Ps, 17, 7). Et commota est, et contremuit terra (Ps, 17, 8). Ita clarificato Filio, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt (Ps, 17, 8). Et spes superborum, quae in hoc fuerunt saeculo, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis (Ps, 17, 8) Dominus, ut scilicet jam fundamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum. Ascendit fumus in ira ejus (Ps, 17, 9). Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie ejus exardescet (Ps, 17, 9). Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus exardescet. Carbones succensi sunt ab eo (Ps, 17, 9). Quia jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt. Et inclinavit coelum et descendit. (Ps, 17, 10) Et humiliavit justum ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus ejus (Ps, 17, 10). Caligo ei sub pedibus est, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur,quae in superioribus dominatur; impii enim, qui terrena sapiunt, caliginemalitiae suae non cognoverunt eum, terra enim sub pedibus eis, tamquamscabellum pedum ejus. Et ascendit super Cherubin, et volavit (Ps, 17, 11). Cherubin quippe Plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse et volasse perhibetur, quiamajestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo qui longe in altum ab intellectu nostro se rapuit, ut nemo adDeum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas. Et cito se incomprehensibilem monstravit dilectoribus suis, ne illumcorporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Super Cherubin Dominus ascendit et volavit, quia super plenitudinemscientiae, quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae gloriam exaltaredignatus est; ut hoc ejus volare, sit potentiae suae mysterium ab intellectuhumano subducere; quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritaliumfulgeat, apprehendere non valet quomodo factum sit ut qui exstititconciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in finesaeculorum, Deus caro, Verbum infans fieret. Unde et recte illic additur: Volavit super pennas ventorum. (Ps, 17, 11) Quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari pro velocitate suae cogitationis, noninconvenienter accipimus. Illa autem celeritas qua se incomprehensibilem esse monstravit, supervirtutes animarum est, quibus se velut pennis, aeternis timoribus in auraslibertatis extollunt. Et posuit tenebras latibulum suum (Ps, 17, 12). Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium,ubi lateret ipse non eos deserens: quia dum caligine nostrae infirmitatisobscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo inaeterna et firma claritate videatur. In his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiuquod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quia vero auctor noster nobis in hoc exsilio dejectis, lucem suae visionisabstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibula abscondit, quasnimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamentarevocamus; flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit, quode interiori lumine privatur. Cumque tenebras quibus circumdatur respicit, per splendoris intima ardenti sedesiderio affligit, omnique intentionis visu semetipsam concutit, et supernamlucem quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritaserumpat, et mens, quae in corpore prius caeca jacuerat, ad inspectionemfulgoris intimi superius vegetata convalescat. In circuitu ejus tabernaculum ejus (Ps, 17, 12). Conversi tamen ad ipsum ambiunt, qui credunt ei, quia in medio ipsorum est,cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo habitat in hoctempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Ps, 17, 12). Nec propterea quisquam in illa luce quae futura est, cum ex fide ad speciemvenerimus, jam esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in prophetisenim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus doctrina obscura est, quiaante adventum Domini dum occultis sacramentis gravidi in ministeriis mensamgestarent, intuentium oculi eorum intelligentia caligabant. Prae fulgore in conspectu ejus (Ps, 17, 13). In comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Nubes ipsius transierunt (Ps, 17, 13). Praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sedtransierunt ad gentes, et universa mundi spatia miraculorum claritatepercurrunt. Grando et carbones ignis (Ps, 17, 13). Objurgationes figuratas, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si terradura et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id estterror fulguratae et quasi congelatae objurgationis, in doctrinam satiantemresolvitur, igne autem charitatis accensa corda reviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt, quia videlicet sanctiviri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes infundunt; nam,quemadmodum feriant propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Ps, 144, 6). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt (Ps, 144, 7). Et intonuit de coelo Dominus (Ps, 17, 14). Et evangelica tuba de corde justi sonuit. Et Altissimus dedit vocem suam (Ps, 17, 14), ut haberemus eam, et in profundo rerumhumanarum audiremus coelestia. Et emisit sagittas, et dissipavit eos (Ps, 17, 15). Et emisit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis,sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam, aliis odormortis in mortem. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos, et apparuerunt fontes aquarum (Ps, 17, 15 et Ps, 17, 16). Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum, salientiumin vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum (Ps, 17, 16). Relati sunt prophetae, qui non intelligebantur super quos aedificaretur orbisterrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine (Ps, 17, 16). Clamantis, Appropinquabit super vos regnum Dei (Lc, 10, 9). Ab inspiratione spiritus irae tuae (Ps, 17, 16). Dicentis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (voir: Lc, 13, 3) . Misit de summo et accepit me (Ps, 17, 17). Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ep, 5, 27) (voir: Ct, 4, 7) . Assumpsit me de multitudine aquarum (Ps, 17, 17). Assumpsit me de multitudine populorum. Eruit me de inimicis meis fortissimis (Ps, 17, 18). Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et adpervertendam istam temporalem vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me (Ps, 17, 18). Ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me, quamdiu sub ipsissum ignorans Deum. Praevenerunt me in die afflictionis meae (Ps, 17, 19). Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum corpusgero. Et factus est Dominus firmamentum meum (Ps, 17, 19). Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatiscontribulatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum. Et eduxit me in latitudinem (Ps, 17, 20). Et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem fideilatitudinem. Eruit me, quoniam voluit me, quoniam voluit me, antequam illum egovellem. Eruit me de inimicis meis potentissimis (Ps, 17, 18), qui mihi invident jam volentieum. Et ab his qui oderunt me (Ps, 17, 18), quia volo eum. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam (Ps, 17, 21) bonae voluntatis; qui prior praebuit misericordiam antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi (Ps, 17, 21), et secundumpuritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem,educendo me in latitudinem fidei. Quia custodivi vias Domini (Ps, 17, 22), ut latitudinem bonorum operum, quae perfidem sunt, longanimitas perseverantiae consequatur. Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo (Ps, 17, 22 et Ps, 17, 23) sunt semper. Quoniam omnia judicia ejus, id est praemia justorum, et poenas impiorum, etflagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplationeconsidero. Et justitias ejus non repuli a me (Ps, 17, 23). Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad vomitumsuum. Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur,sed etiam propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi Dominus secundumjustitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in conspectu oculorum ejus (Ps, 17, 25). Non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam quaevidentur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt, quo pertinetaltitudo spei. Cum sancto sanctus eris (Ps, 17, 26). Est etiam occulta profunditas qua intelligeris, cum sancto sanctus eris, quiatu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris (Ps, 17, 26), quia nulli nocens, sed funiculispeccatorum suorum unusquisque constringitur. Et cum electo electus eris (Ps, 17, 27), et ab eo quem eligis eligeris. Et cum perverso subverteris (Ps, 17, 27), et cum perverso videris perversus, obquod eis non faves, perversus esse videris, quoniam dicunt: Non est recta viaDomini, et ipsorum via non est recta. Quoniam tu populum humilem salvum facies (Ps, 17, 28). Hoc autem perversum videturperversis, quod confitentes peccata sua salvos facis. Et oculos superborum humiliabis (Ps, 17, 28). Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere,humiliabis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine (Ps, 17, 29), quoniam non est nostrumlumen ex nobis, sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus illuminabis tenebras meas (Ps, 17, 29). Nos enim in peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabittenebras meas. Quoniam a te eripiar a tentatione (Ps, 17, 30), quoniam non a me, sed a te eruar atentatione. Et in Deo meo transgrediar murum (Ps, 17, 30), et non in me, sed in Deo meo,transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Hierusalem peccataerexerunt. Deus meus immaculata via ejus (Ps, 17, 31). Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat adeos, quia immaculata via ejus. Eloquia Domini igne examinata (Ps, 17, 31). Eloquia Domini igne examinationisprobantur. Protector est omnium sperantium in se (Ps, 17, 31) et omnes qui non in se ipsis,sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur: spes enim sequiturfidem. Quoniam quis Deus praeter Dominum (Ps, 17, 32) cui servimus? Et quis Deus praeter Dominum nostrum? (Ps, 17, 32) Et quis Deus praeter Dominum, quem post bonamservitutem tamquam haereditatem sperantes filii possidebimus? Deus qui praecinxit me virtute. Deus qui praecingit ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis impediantopera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam (Ps, 17, 33), et posuit immaculatam viam charitatis qua ad illum veniam, sicut est immaculata via fidei qua venit ad me. Qui perfecit pedes meos tamquam cervi (Ps, 17, 34). Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamentahujus saeculi. Cervos, spiritales viros appellat, propter alacritatem velocis cursus;robustorum enim mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaequedespiciunt, quanto cernunt, quod contra praecepta Conditoris excrescunt. Aeternitatis quoque praemia praestolantes, vires ex adversitatibus sumunt,quia, crescente pugna, gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum premuntur, adversitate proficiunt, sicutignis flatu premitur ut crescat, et unde quasi exstingui cernitur, inderoboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum adeum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Bene ergo per psalmistam dicitur, Qui perfecit pedes meos tamquam cervi (Ps, 17, 34). Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se objiciuntsentibus illigata, dato saltu transgreditur, etiam absque ullo cursus suiobstaculo in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes quae sibi in hoc mundo obsistere atque obviareconspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum, despectisterrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt. Et super excelsa statuit me (Ps, 17, 34), et super coelestem habitationem figet intentionem meam, utimpleatur in omnem plenitudinem Dei. Qui docet manus meas ad praelium (Ps, 17, 35), qui docet me operari ad superandosinimicos, qui nobis intercludere regna coelestia conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea (Ps, 17, 35), et posuisti infatigabilemintentionem bonorum operum. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me (Ps, 17, 36), id est favor gratiae suscepit me. Et disciplina tua direxit me in finem (Ps, 17, 36). Et correctio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finemreferam qui cohaeret mihi. Et disciplina tua, ipsa me docebit (Ps, 17, 36), et eadem correctio tua ipsa medocebit pervenire, quo direxit. Dilatasti gressus meos subtus me (Ps, 17, 37); nec impedient carnales angustiae,quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis, quaesubter me sunt, mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea (Ps, 17, 37). Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressi adimitandum sequentibus. Persequar inimicos meos et comprimam illos (Ps, 17, 38). Persequar affectus carnales meos ne ab eis comprehendar; sed apprehendamillos ut absumantur. Et non convertar donec deficiant (Ps, 17, 38). Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant quiobstrepunt mihi. Et confringam illos, nec poterunt stare (Ps, 17, 39); confringam illos, nec durabunt adversum me. Cadent sub pedes meos (Ps, 17, 39); dilectos illis praeponam amores quibus ambuloin aeternum. Et praecinxisti me virtute ad bellum (Ps, 17, 40); et constrinxisti fluentiadesideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me (Ps, 17, 40); decipi fecisti eos qui meinsequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum (Ps, 17, 41); et inimicos meos convertisti etdorsum mihi eos fecisti esse, id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me disperdidisti (Ps, 17, 41); alios autem eorum qui in odioperdurarunt disperdidisti. Clamabunt, nec erit qui salvum faciat (Ps, 17, 42). Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum nec exaudiet eos (Ps, 17, 42); nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditionedignos judicavit, non recedentes a malitia sua. Et comminuam illos ut pulverem juxta faciem venti (Ps, 17, 43); et comminuam illos,aridi enim sunt non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati et inflatisuperbia, a spe firma et inconcussa, tamquam terrae soliditate et stabilitaterapiantur. Ut lutum platearum delebo eos (Ps, 17, 43). Per latas, quas multi ambulant, vias perditionis, luxuriantes et lubricosdelebo eos. Erues me de contradictionibus populi (Ps, 17, 44); erues me de contradictionibuseorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, saeculum post illum abit. populus gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi, nequeoculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obaudivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps, 17, 46); filii non mei dicendi, sed potiusalieni, quibus recte dicebatur: Vos a patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ps, 17, 46); ettamquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum respuerunt. Filii alieni, quibus, ut renovarentur, novum Testamentum attuli, in veterihomine remanserunt. Claudi effecti sunt etiam in ipsa veteri lege, potius suas traditionessequentes quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis, quibus taleserant semitae, quasi ipsi fererant, et consuetudinem tribuerant, errando abitinere praeceptorum Dei. Vivit Dominus et benedictus Deus meus (Ps, 17, 47). Secundum carnem autem sapere, mors est, vivit Dominus et benedictus Deusmeus. Et exaltetur Deus salutis meae (Ps, 17, 47), et non terrena consuetudine de Deosalutis meae sentiam, sed aeternam ipsam salutem in excelso de illosperem. Deus, qui das vindictas mihi (Ps, 17, 48); Deus, qui vindicas me, subdendo sub mepopulos. Liberator meus de inimicis meis iracundis (Ps, 17, 48). Clamantibus: Crucifige, crucifige. Ab insurgentibus in me exaltabis me (Ps, 17, 49). Ab insurgentibus in me Judaeis exaltabis me, resurgentem a morte. A viro iniquo eripe me (Ps, 17, 49); a regno eorum iniquo erues. Propterea confitebor tibi in generationibus, Domine (Ps, 17, 50). Propterea per me tibi confitebuntur gentes, Domine. Et nomini tuo psalmum (Ps, 17, 50), et latius innotesces bonis operibus meis. Magnificans salutes regis ipsius (Ps, 17, 51). Deus qui magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius datcredentibus. Et faciens misericordiam Christo suo (Ps, 17, 51). Deus qui facit misericordiam Christo suo. David, et semini ejus usque in saeculum (Ps, 17, 51). Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eos quos credentes inEvangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino non proprie, id est,capiti Ecclesiae congruere non possunt ad Ecclesiam referenda sunt; totus enimChristus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus. Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai (S2, 23, 1). Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda; non consumenda,sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant. Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per linguam meam (S2, 23, 2). Spiritum Domini Spiritum sanctum dicit; sermo Dei. Christus Filius Dei accipitur; ipse est enim Christus Dei Jacob. Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi (Ps, 23, 6). Praevaricatores Judaei atque haeretici, velut spinae de Ecclesia, quae estterra viventium, evulsi, atque incendio combusti aeterno peribunt. Non Jesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus (Ps, 23, 8), per quod virtus simul bellica et modesta viridesignatur civilitas; quia videlicet sicut ligni vermiculus, tener quidem etfragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamenfortissimum robur exedens consumit, et corrosum reddit, unde et a terendo lignateredonis nomen habet; sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilisvidebatur, et in certamine publico robustum se ac intolerabilem hostibusexhibebat. Absurdum non est ut ii tres fortissimi David, et Eleazar, et Sama,intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ad quorumaequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt.

Caput 11 : De siti David. (Cap. XVII.)

Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, etaquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu [cisterna] quae est in Bethlehem? (voir: S2, 23, 15) et ad portas erat itercisternae, et David interfusus hostibus, et media hostilium cinxerat septacastrorum; praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauseruntaquam de lacu qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam, sed rexnoluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum qui abierunt, exanimis bibam (voir: S2, 23, 17) . Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quoomnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare et introspicere mysterium, sitiebat David, nonaquam, quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex VirgineChristum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christifluens: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde etiam non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans se sitiresacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium in quo esset remissiopeccatorum: illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaerereturalienis, sed pericula atiena deleret. In hoc facto cogitandum summopere est quantum ad mores hominum pertinet utqui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere,quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, asemetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quise meminit in maximis deliquisse. Lex certe veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, regi verofortia jubere militibus, vel aquam desiderare non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus, alienamuxorem et concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, etmalum, quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos se daret, aquam bibere ex cisternaex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium mediaserumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir Domini flagellis eruditur, semetipsum protinus cum periculo militumaquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut hicscriptum est: Libavit eam Domino (S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini aqua effusa conversa est, quia culpamconcupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiamquia aquam concupisset, expavit: qui enim se illicita perpetrasse meminerat,contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat. Ad hanc aquam hauriendam irruperunt tres fortes: Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsaquoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata; quam cum leo supervenienspericuli nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret,accurrebant homines videre quid esset; et dum cum aliis ad tale spectaculumadveniret Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis innivibus percussit et interfecit leonem. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudinevirtutum boni operis et scientia divinae Trinitatis fulti, non tantummodoseipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibetprotegunt.

Caput 12 : De peccato David in populo numerando. (Cap. XXIV.)

Peccat post haec David populum numerando. Praecepit enim David Joab ut perambularet totum Israel, et afferret populinumerum. Et hoc ideo Scriptura dicit: Quia furor Domini coepit irasci contra Israel (S2, 24, 1). Quid in hoc facto aliud demonstratur, nisi quia sic pro qualitatibussubditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam viri bonidelinquant in vita pastoris? Iste enim Deo attestante laudatus, iste supernorummysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus,populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante,suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebis disponuntur cordarectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, exquorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit,vindictam culpae etiam ipse suscepit; nam ira saeviens quae corporaliterpopulum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit:certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur, etplebeium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebeium; et saepe exmerito plebeium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, nontemere vitam judicare regentium, neque enim frustra per semetipsum Dominus aesnummulariorum effudit, et cathedras vendentium columbas evertit, nimirumsignificans quia per magistros quidem vita judicatur plebeium. sed per semetipsum facta examinat magistrorum; quamvis etiam subditorumvitia, quae a magistris modo vel dissimulantur, vel judicari nequeunt, ejusproculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid priorisest toleratur: debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicetemendari; sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiaeinordinata defensio; et dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistrarectitudinis humilitas amittatur; nec eum sibi praeesse quisque despiciat, quemfortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat, contra hunc tumoremsuperbiae, subditorum mens ad custodium humilitatis edomatur, si infirmitaspropria incessanter attenditur; nam vires nostras veraciter examinarenegligimus, et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos qui nobis praelatisunt, districte judicamus: quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quosreprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatisin subditos committuntur, quia et subditos omnes ii qui praesunt minus quamipsi sunt sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt rectorum suorumactiones judicant; et si ipsos regimen tenere contingeret. se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda suntvideant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnumquam is quisubjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectusarguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicaviterubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimationis singularissapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibirectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiamcum disciplina venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est imitariappetas, aut quem imitari despicis venerari contemnas; subtilis etenim viatenenda est, via rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibiliamagistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisteriireverentia non recedat.

Liber 3

Caput 1 : De successione Salomonis. (Cap. 1.)

Senuit David, ungiturque Salomon in regem super Israel in Gion, ut implereturin illo illa promissio quae facta est ad David: Non tu aedificabis mihi domum, sed filius tuus qui egredietur de utero tuo. In quo quidem futurae rei imago facta est, in eo quod templum aedificavit, etpacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur Pacificus, ac per hoc illud vocabulum illiverissime congruit per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissionepeccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Idem ipse est pacificus, ille qui fecit utraque unum et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem his qui longe et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Jn, 14, 27) . His et aliis multis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur:nam id quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christumsignificat, qui aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis etlapidibus, sed de omnibus sanctis, hoc est fidelibus, quibus dicit Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1Co, 3, 17). Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent:Pacificum, id est, Salomonem; et Ididam, id est, Dilectum Domini; et Coeleth,id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiamcongregat, quem nos nuncupare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum,et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliterdirigitur. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, eteum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus XLIV et LXXI Dilecti et Pacifici titulo praenotantur, quitametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et viresSalomonis excedant, tamen secundum historiam, super Salomonem conscriptisunt.

Caput 2 : De sapientia collata Salomoni et judicio ejus. (Cap. III.)

Abiit itaque Salomon in Gabaon, et immolavit ibi holocaustum Domino, ubi apparuit ei Dominus per noctem, et exaudivit deprecationem quam postulavit, deditque ei sapientiam et scientiam, in tantum ut nullus ante similis illi fuerit nec post illum surrecturus sit (voir: R3, 3, 4, R3, 3, 5, R3, 3, 6, R3, 3, 7, R3, 3, 8, R3, 3, 9 et R3, 3, 12) . Post acceptam autem divinitus sapientiam, mox turpium mulierum de causajudicio tentatur. Ubi notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras lucis suaecognitione illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat, quia etaccedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentationepermittit; si enim post virtutum munera nulla tentatione concuteretur, hoc jamse habere animus ex se ipso gloriaretur. Ut ergo ea infirmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat,per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex se ipso sitprobatur: quod bene nobis ex historia sacrae hujus lectionis innuitur, quiaSalomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdemsapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur; mox enim utgratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit: quianimirum cum saepe mentem nostram concessis virtutibus respectus intimaeclaritas illuminat, hanc protinus lubricae cogitationes turbant: ut quaesublevata immenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sitinveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit, et tamen probatussubito infirmus per deserta fugiens nimium mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat;et tamen ad semetipsum rediens contra carnis bellum laborat, legem aliam inmembris sustinet, cujus rei bello fatigari spiritus lege dolet. Et post dationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia et collatomunere sublevat, et abstracto paululum ipsum sibi hominem monstrat. Quod eousque proculdubio patimur, donec de terra funditus et labe peccati adpromissae incorruptionis substantiam reformemur. In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas mulieresdescribitur de pietate certantes, quarum in una dilectio ardebat, in alterasimulatio subripiebat, Christi figura fuit: ubi improba plebs, scilicetSynagogae, vel haereticorum, verae matris, hoc est Ecclesiae filium appetebat;quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret, cupiebat. Sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu iste verusrepertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi qui amatre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnumquam merentur prosemetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem. Unde satis convenienter apparet hanc mulierem haereticorum vel Synagogaefigurasse impietatem; qui et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienosquousque perdant illiciendo persuadent. Moraliter vero in hac sententia quid aliud per matres lactentium, nisidoctorum ordo; quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur?Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditoressuos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facerenegligunt, per somnum torporis occidunt; et negligendo opprimunt, quos alereverborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitaelaudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur: quatenus dum bonos sehabere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, etquasi subditorum vitam mortifera negligentia tegant, unde et illic mulier quaefilium exstinxit proprium, quaesivit alienum; sed tamen veram matrem Salomoninvenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, in extremoexamine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud solerter est intuendum, quod vivens filius prius dividipraecipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiriconceditur vita discipuli, dum ex illa nonnumquam alter apud Deum meritum,alter apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantesmagistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienisdiscipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur; invidiae enimface succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere;unde et illic perversa mulier clamat: Nec meus sit, nec istius (voir: R3, 3, 26) ; utenim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliisinvident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat,quia concedunt veraces magistri discipulos, ut ex eorum discipulis alii quidemmagisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli nonamittant, per quae pietatis viscera vera mater agnoscitur: quia omnemagisterium in examine charitatis approbatur, et sola tantum recipere meruit,quae quasi totum concessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonisdiscipulis suis, non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiamprovectius exorant ipsi, et integros et viventes filios recipiunt, quando insuperno examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudiaconsequuntur.

Caput 3 : De parabolis, carminibus et disputationibus Salomonis. (Cap. IV.)

Locutusque est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia (R3, 4, 32). Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege etEvangeliis a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter perallegoriae sensum sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria milliaparabolae nuncupantur. Carmina ejus quinque millia, pro quinque sensibus corporis intelliguntur,quos qui in diversis virtutibus bene egerit beatus est, et per eos quasiquinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum (voir: R3, 4, 33) . Cedri nomine, celsitudo gratiae in electis accipitur, sicut et prophetatestatur, dicens: Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano monte (Ps, 91, 13). Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitasChristi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia abexcellentia gloriae coeli usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit,siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per Daviddicitur: Vox Domini confringentis cedros (Ps, 28, 5). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse pravorum cordaet humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit: tunc enim in cedrosaeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est,usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.

Caput 4 : Quomodo Hiram Salomonem in opere templi juvet. (Cap. V.)

Sequitur dehinc historia quando Salomon aedificaturus domum Domino quaesieritauxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipsoSalomone, postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumquemox ad adjuvandum se omnibus ejus invenerit animum, ita ut artifices illi etligna et aurum, prout opus habebat, dederit, cujus beneficii gratia Salomon eiper annos singulos plurimos tritici et hordei coros, in cibum domui ejusdabat. Nulli autem dubium quod Salomon qui interpretatur Pacificus, et ipso nomineet serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo Isaias dixit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (voir: Es, 9, 6) . Hiram vero qui Latine dicitur Vivens excelse, credentes ex gentibus et vitasimul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique potentiaSalomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem ipsos rerumdominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius adjutam acnobiliter augmentatam, et ejus haereticos, schismaticos et paganos,principalibus erectos esse decretis. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens incarne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam aedificare disponeret,non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus adjutores operis elegit; namde utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae indomum Domini ponerentur: quia conversa gentilitas misit ad Dominum virosquondam ad saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis de monte suaesuperbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatisinstituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quique merito et temporecollocarentur. Misit etiam artifices, quia conversos ad veram sapientiam philosophos, quigratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Dominogentilitas obtulit: qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita,qualis deinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliiquequamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem significatione accipitur, quia nimirum virossapientia et ingenio praeclaros ostendit; pro quibus oblationibus cunctagentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbiDei, et oleum charitatis et unctionis, atque illuminationis Spiritussancti. Convenit apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad Hiram Salomon: Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis (R3, 5, 6). Servi quippe Hiram qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores suntelecti de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et glorialaetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad hoc secundum suiRedemptoris eorum vota transferre, cum quibus videlicet servis erant et serviSalomonis, ac pariter memorato instabant operi: quia primi doctores ex gentibusnecesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerunt eruditione inverbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistriexisterent erroris; idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluitligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum; sed idcircoetiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujusmensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbumEvangelii, qui a Domino audire noverunt, sed gentiles ab errore conversi, atquead veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant; etquo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque evacuaredidicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, meliusnovit, sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorumcum erroribus syllogismos a puero et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur: Scis enim quod non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere, sicut Sidonii (R3, 5, 6). Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat,ullus virorum qui tam docte nosset refellere errores gentilium, quam ipsi adfidem conversi gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuerunt populi, merito in figuragentium accipiuntur.

Caput 5 : Numerus caesorum, portantium onera, (Cap. VI.)

Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur:quia nimirum non nunc de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini, vel exemplo suo vel dictosufficiant, et ubicumque inventi fuerint mox in officium doctorum absque ullapersonarum acceptione promovendi; talesque cum ad erudiendos infideles atque incollegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano materiastempli viri strenui atque electi mittuntur. Equidem numerus, triginta millia, quo iidem ligni caesores censebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis suntperfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulosoperi suo instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Dominimittuntur, quia quicumque doctores atque insipientium eruditores suntordinandi, decem praecepta legis, et ipsi per omnia observare, et auditoribussuis debent observando monstrare, sed et praemia in coelis futura quae denariosolent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semperintimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribusimposita, perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice denuntiant,eleemosynae videlicet, orationis et jejunii; cum enim dixisset Dominus in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Mt, 6, 1); in prosecutione ejusdem sententiae non aliud quameleemosynae, orationis et jejunii, fecit mentionem, quae non ad hominumostentationem, sed ad solam interni inspectoris essent gloriam facienda;alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus his tribus quasi ramisdeuna charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximiexplemus, benevole in fratres operantes, per orationem omnia quibus perinternam compunctionem nostro Conditori conjungimur, per jejunium omnia quibusnos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente etcorpore casto dilectioni valeamus inhaerere, et nostri Conditoris etproximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: nam quia mensis plenitudinedierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusquespiritalis ostenditur, in quo mens fidelium a Domino quotidiana illustrationequasi luna a sole respicitur. Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebantur, eleemosyna est, idest, opera misericordiae, quae erga salutem proximi et in unitatem sanctaeEcclesiae bene proficiendo proveniant, docendo, castigando, temporalia bonaimpendendo, vitae exempla monstrando. Duo tamen reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis suntnecessitatibus vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeter ea quaeerga necessitatem fratrum foris operamur, nostrae salutis propriae curam intusconversa ad Dominum mente gerimus; et quoniam illi solum perfecte vel suae velfraternae salutis curam gerunt, qui se intuitione divinae gratiae humilitersubdunt, recte sequitur: Et Adoniram erat super hujusmodi indictione (R3, 5, 14). Adoniram, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsumnomine insinuat Dominum Salvatorem? Et tunc Adoniram operariis templipraeponitur, ut sua provisione rite ordinetur, quibus mensibus singuli adoperandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant, cum Dominus etSalvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustrationeinformat ad discernendum quando oporteat aedificandi Ecclesiam opus inirepraedicando, vel alia pietatis officia praestando, et quando rursum conveniatad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum suamreverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatoredignam reddere.

Caput 6 : De numero operariorum Templi. (Cap. V.)

Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus (R3, 5, 15 et R3, 5, 16). Latomos dicit lapidum caesores. Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum figurate designant, hoc estsanctos praedicatores, qui mentes insipientium de labore verbi Dei exercent, eteas ab ea qua inquinati sunt turpitudine ac deformitate transmutare contendunt,ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei aptosreddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparatautraque materia ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omneshomines in monte superbiae nati sumus, quia de praevaricatione primi hominisquam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicumque autem gratia praeordinati ad vitam excidimur, catechizando adsacramenta fidei percipienda, de monte superbiae ad montem domus Dominitransferimur, qui eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum, quae est inunitate sanctae Ecclesiae pervenimus. Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in montelapides caederet, pars item onera portaret. Diversa namque sunt dona spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervosarguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes etinfirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti adopus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos quibus loquitur Apostolusdicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (1Th, 5, 14). Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt conditores sacraeScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamuslegem Christi, conveniat. Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive incastigandis eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, velquietis animarum post mortem, vel beatae corporum immortalitatisexspectat. Unde recte praefati operarii septuaginta millia et octoginta millia esseperhibentur: septuaginta videlicet propter sabbatum animarum, septimus enimdies in sabbatum, id est, requiem consecratus est; octoginta, propter spemresurrectionis quae octava die, id est, post sabbatum in Domino praecessit, etin nobis quoque octava die simul et aetate octava futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctaeTrinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenontria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorumperfectionem respicit: nam quia in senario numero Dominus mundi ornatumcomplevit, recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis et justitiae opera docet habenda,recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisseperhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium oneraet latomorum cum praepositis suis non fuerunt de Israel, sed de proselytis, idest, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui onera portarent, etc. (voir: Ch2, 2) . Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, infidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis,fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia, qui ad praecidendas de Libanocedros missi sunt; de proselytis, isti de quibus locuti sumus, lapidumcaesores; de gentibus, ipse Hiram et servi ejus, qui cum servis Salomonis lignacaedebant de Libano. Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, inaedificatione templi praecessit. Judaei namque proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendoconstruunt.

Caput 7 : De lapidibus. (Cap. V.)

Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos (R3, 5, 17). Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud quodostendit Paulus, dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus (1Co, 3, 11). Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia, sicut aitbPetrus: Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos fieri (voir: Ac, 4, 12) . In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi ponuntur cum praecipui factisac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quofirmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, quod estaltitudinem portare sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omneponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramentaveritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientiaperceperunt. Unde et nobis qui corum vitam sive doctrinam studemus pro nostro moduloimitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum etprophetarum. Sed et generaliter perfecti quique qui fideliter ipsi Domino adhaerere, etimpositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possuntlapidibus grandibus ac pretiosis indicari; qui bene lapides primo quadrari, acsic in fundamento poni jubentur; quadratum namque omne quocumque vertitur,fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur doctorum, quae ita in fidei firmitateconsistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiamsua morte a sui status rectitudine possint inclinari, quales videlicet doctoresEcclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis subditur: Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram (R3, 5, 18). Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt,atque ante conspectum sui Conditoris, solam insitae justitiae regulam, quasistabilem quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed etiamcaementarii Hiram: quia ex utroque populo fuerunt doctores sanctae Ecclesiae,immo tam sublimes ex utroque Dei populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoquedoctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi quadrantes eos adsublevandum domus Domini aedificium pararent; neque enim soli Jeremias etIsaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus Job cumfiliis suis, qui erant ex gentibus, maximam vitae suae patientiae formam,maxima doctrinae salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt,quo abjectis verbis actibus cogitationum supervacuis, ad portandum onus sanctaeEcclesiae digni et apti inventi sunt. Porro Byblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum Domino (R3, 5, 18). Byblus est civitas in Syria Phoenicis, a qua Byblii sunt vocati, cujusmeminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui Tyrii facti sunt; gubernatores tui, senes Bybli et prudentes ejus (voir: Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) . Pro quo in Hebraeo continetur Gobel, sive Gebal, qui interpretatur Definiens,sive Determinans; quod vocabulum convenit eis qui corda hominum ad aedificiumspiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant; sic enim solum suosadjutores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacrispaginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calleincedendum, certa definitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui dissertionem fidei catholicaeignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere aliosregulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificanda domo Domini, primo sunt ligna et lapides de monte caedendi;quia eos quos in fide veritatis instruere quaerimus, primo necesse est utrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt,doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentumtempli ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum vitam inomnibus moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere,quos per virtutem humilitatis spiritaliter Domino adhaerere noverimus; quosinvincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo atque ad omnestentationum incursus immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos et grandesmerito hac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum aedificanda estdomus, praeparatis diligenter lignis ac lapidibus, ac decenti ordinecollocatis, quae olim de prisco suo statu vel radice fuerant abstracta: quiapost prima fidei rudimenta collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorumhumilitate, addendus est in altum paries bonorum quasi superimpositis sibiinvicem ordinibus lapidum, ambulando ac proficiendo de virtute invirtutem. Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi, quadrati, primi sunt, utsupra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audieruntsalutis. Superpositi autem ordines lapidum vel lignorum, sequentes suo quosque temporedesignant sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministeriofabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum eiimpensas templi quas praeparaverat, ostenderet: Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi (Ch1, 29, 2). Marmor autem Parium, marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignereconsuevit. Unde poeta de illa: Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequorCycladas, et crebris legimus freta concita ventis (Verg, Aen, 3). Nivea ergo Paros dicitur, eo quod candidissimigeneris marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insula, quo videlicet lapide templum fuisse factum, Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide constructum albo. Altitudo fuit viginti cubitorum et centum. Nec mysterii sensus in abdito est: cuivis enim patet quia marmor candidum, exquo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul etconscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales voluit essesapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapidespretiosos, auro argentoque redimitos. Charissimi , inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (2Co, 7, 1).

Caput 8 : Quando vel ubi Templum sit factum. (Cap. V.)

Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super Israel, et aedificare coepit domum Domino (R3, 6, 1). Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figura facta estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum, qui infine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici sui, videlicetRedemptoris aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris,partim evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis, ubi peractoultimo judicio tota est regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vitapromittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, et filii resurrectionis (voir: Mt, 22) . Ad hanc pertinet ipse Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1Ti, 2, 5),ipso attestante cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Jn, 2, 19). Quod exponens Evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (voir: 1Co, 3) . Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (1Co, 3, 16) Si ergo ille templum Dei per assumptamhumanitatem factus est, et nos templum ejus per inhabitantem ejus Spiritumefficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum, et ipsius Dominividelicet et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit;sed ipsius tamquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi infundamento fundati; nostri autem tamquam lapidum vivorum superaedificatorumsuper fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsumDominum. Quod melius considerata ex ordine ipsius templi aedificatione patebit, ut inquibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad omnes electospertineat; in quibusdam intemeratam in coelis angelorum felicitatem, inquibusdam invictam in terris hominum patientiam describat; in quibusdam collatahominibus angelorum auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominumcertamina demonstret. Designat eamdem domum Domini spiritalem, etiam tabernaculum quondam factum ineremo per Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur,haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitateHierusalem, illud ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portatum,tandem in terra repromissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patriaipsa et in civitate regia constructa, inviolabili semper fundamentoconsisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest inilla praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura quies et beatitudofigurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam etgentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris Testamenti, etantiquus ille Dei populus; in hac autem congregata de gentibus Ecclesiafiguraliter exprimi: quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritalisensu discursum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia infuturo perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de IsraelEcclesiae, et salutem omnium gentium in Christo, multis modis ostendaturinsinuare in figuris. Quod autem dicit: In anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel (R3, 6, 1), ordo sensus est: In anno quarto regis Salomonis, mensa Zio, ipse est mensis secundus: mensem autem secundum, Maiumdicit: nam Aprilis, quo Pascha celebratur, principium apud Hebraeos primus eratin mensibus anni. Ex quo manifeste claret quia mox peracto Pascha coepit aedificare domumDomino, et consecratus mystica solemnitate populus manus ad mysticum opusmisit. Fit autem commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationemutriusque domus transierit, et hujus quoque summae temporis sacramentumspiritale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt; quatuorautem evangelicae perfectioni apte conveniunt propter ipsum evangelistarumnumerum; centum viginti doctrinae legali propter annos totidem legislatoris; inquo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti primaeva suscepit Ecclesia,patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in eagratiam cognoscentes amplectuntur, jure spiritus ejus gratia replentur, quia incharitate ejus amplius ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto,Synagogam, per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum etgentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos etoctoginta ac sic templum aedificari incoepit, quia Scriptura veteris Testamentitanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit, cuncta in se noviTestamenti mysteria contineat. Patres quoque veteris Testamenti tanta perfectione arcem perfectionistenuerunt, ut in nullo apostolis virisque apostolicis putandi sint esseminores. Permanebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei perannos quadringentos et octoginta, id est, centum viginti per quatuormultiplicatos: quia ex tempore datae legis usque ad incarnationem Dominicam ettempus revelatae gratiae, non defuerunt viri qui in lege constituti Evangelicaper omnia perfectionem mente et opere servarent; non defuit Scriptura, quaegratiam novi Testamenti, in veteri propheticis intimaret eloquiis. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini,potest eos referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicaeincarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelisSpiritu sancto Ecclesiae structura coeperit; et quod mense secundo loco postIsrael aedificationem in se susceperit Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, his quiimmundi super anima vel in via procul positi, ad faciendum in primo mensePascha occurere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae nostrae,et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod incarne agni et sanguine fiebat. Celebramus autem hoc Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti sumus et mundati, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur, ut scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei (Ch2, 3, 1). Aedificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per orbemEcclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consistit: namin scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace locus ejus, ethabitatio ejus in Sion. Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Es, 2, 2). Et ipse de se in Evangelio: Non potest , inquit, civitas abscondi super montem posita (Mt, 5, 14); ipse enim est mons montium, qui deterra quidem per originem carnis assumptae ortus est, sed omnium terrigenarumpotentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non inillo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria vocatur, id est, Visionis, quia electos suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantesvidere et adjuvare dignatur: ipse est enim locus in quo obtulit Abraham Isaacfilium suum Domino, ac devotione obedientiae videri ab illo meruit. Unde et nomen accepit, de quo Dominus ait: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis, atque offer eum in holocaustum (Gn, 22, 2). Pro terra Visionis, in Hebraeo terram Moria habet. Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in locoejusdem immolationis templum aedificatur, quia per fidem et mysterium Dominicaepassionis Ecclesia dedicata, crescit in templum sanctum Domino. De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque fuerat David, sicut et caeteris prophetis venturus in carneDominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam, per sacramenta ejusdem suaeincarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem dilectamqueconsecraret. Bene autem additur: In loco quem paraverat David. Paraverat namque David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locumDomino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorumsuorum fide veritatis instituerunt, sedulo admonentes ut venientem in carne DeiFilium fideli ac devota mente susciperent: hinc etenim Dominus de paratis adcredendum sibi populis, ait discipulis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem; et qui metit mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui mittit (Jn, 4, 35 et Jn, 4, 36). Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret: Levate oculos vestros, et videte (Jn, 4, 35) locum, quia paratus est jam ad aedificandum domumDomini, et qui aedificat, docendo mercedem accipit, et congregat lapidespretiosos in vitam aeternam; ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat, etqui aedificat, id est, propheta praedicens venturum, et apostolus venientempraedicans Dominum, una simul in illo mercede potiantur. Bene autem idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia Ecclesia vocabuloareae solet designari, dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Mt, 3, 12). Ornan, qui interpretatur Illuminatus, et erat natione Jebusaeus, nationequidem gentiles significat, nomine autem eosdem illustrandos a Domino atque infilios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (voir: 1Th, 5) . Jebus eadem est civitas quae et Hierusalem. Et Jebus quidem dicitur Conculcata; Hierusalem autem Visio pacis. In qua quamdiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea Davidlocum holocausti emeret, et cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, nonjam Jebus, sed Hierusalem vocata est: quia nimirum gentilitas quamdiu divinicultus nescia perdurabat, conculcabatur, et illudebatur ab immundis spiritibus,simulacra muta prout ducebatur sequens; cum vero illam gratia sui Conditorisrespexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen dicente de ipsaDomino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Mt, 5, 9). Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur; at cumlocum areae suae cum bubus ac tribulis venderet David regi, nomen Hierusalemaccepit: quia persistens in sua adhuc obstinatione gentilitas, conculcabaturquasi vilis et abjecta a malignis spiritibus. Porro cum omnia sua vendere, ac vero regi offerre didicit, non ultraconculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam cum suoconditore haberet, magis compos effecta est.

Caput 9 : De mensura Templi. (Cap. VI.)

Domus autem quam aedificabat Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine (R3, 6, 2). Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quia habebat triginta cubitos in altitudine, cum in libro Paralipomenon scriptum sit: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat (Ch2, 3, 4), nequaquam discrepare, sedutrumque verum esse noscendum est. Nam ut Josephi refert historia, triginta erant cubiti a pavimento usque admedium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quo usqueporticorum, quae templo ab australi et occidentali et septentrionali laterecohaerebant, altitudo pertingebat, id est, simul sexaginta; deinde aliisexaginta usque ad supremum domus tectum. Itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis implebatur. Longitudo autem domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, quae inexsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec adpatriam, quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, quae dilatato sinu mentis non solum amicos inDeo, sed et inimicos gaudet diligere propter Deum, donec veniat tempus quandosive ad pacem suam conversis, funditus exstinctis, cum solis gaudeat amicis inDeo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infimaquaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur contemnit, usque dumutrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. Unde apte longitudo domus sexagenario cubitorum numero comprehenditur;senarius namque numerus, in quo mundus factus est, perfectionem solet designarebonorum operum. Et necesse est nos ita per longanimitatem molestias ferre nostraeperegrinationis, ut merito bonae operationis, promissam patriam, cumapparuerit, valeamus intrare. Latitudo vicenario numero determinatur, propter geminam ejusdem charitatis,qua Deum et proximum amamus, distantiam. Altitudo tricenarii propter fidem sanctae Trinitatis, quae unus est Deus, incujus visione cuncta spei nostrae desideria suspenduntur. Sex ergo ad operis perfectionem, duo ad dilectionem Dei et proximi, triapertinent ad spem divinae visionis. Singuli autem numeri recte per decem multiplicantur, quia non nisi per fidemet custodiam decalogi legis vel patientia nostra salubriter exercetur, velcharitas utiliter accrescit, vel spes sublimiter ad aeterna desideriaraptatur. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (R3, 6, 3). De hac porticu in libro Paralipomenon ita scriptum est: Porticus vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti (Ch2, 3, 4). Patet ergo quia porticus haec ad orientalem templi partem facta est. Templum namque conversum erat ad orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ante ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet (voir: Ant, Jud, 8, 3) , ita ut solaequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis per ostia tria, porticividelicet, et templi, et oraculi, arcam testamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templumet prior lumen solis accipere solebat, quid aptius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat, in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo Solem justitiae susceperunt primi, et nascenti Domino in carne testimonium sive vivendo, sive praedicando,sive nascendo, seu etiam moriendo praebuerunt? Ostium ergo templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Jn, 14, 6), et qui alibi dicit, Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Jn, 10, 9). Ostium porticus, sermo propheticus est, qui quasi recto calle ingredientes adostium templi perducebat, et gratiam Domini Salvatoris, qua mundum eratredempturus, praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat. Ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque intrandiad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionemveritatis. Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat,quia nimirum antiqui justi multa diu patientia et longanimitate exspectabant,quando apparens in carne Dominus novam Evangelii gratiam mundo afferret, nonacceptis ipsis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes. Aequabant ergo longitudine sua latitudinem templi, quia per longanimitatemmentis devotae desiderabant videre dilatationem Ecclesiae in charitate Dei,quae est in Christo Jesu Domino nostro. Qui quamvis tempore adhuc fuerint a sacramentis Dominicae incarnationisseparati, fide tamen ac praedicatione fuerunt proximi. In hujus sacratissimae porticus prima fronte fuerunt beatus protomartyr Abel,et Seth, et Enos, caeterique justi mundi originalis. In intimo autem penetrali et quasi prope murum templi mysticum, obtinuerelocum parentes beati praecursoris Domini, Simeon et Anna, caeterique qui, etsinativitatem ejus videre meruerunt, ad auditionem tamen doctrinae ejus, et adperceptionem sacramentorum ejus pervenire nequiverunt. Quae bene porticus decem cubitis erat lata, quia tales etsi necdum verba sivemysteria Evangelii, quae erant per Dominum tradenda, receperunt, praeceptatamen decalogi, quae perceperunt, perfecta dilectione dilatati in Dominoservabant.

Caput 10 : De fenestris et tabulariis Templi. (Cap. VI.)

Fecitque in templo fenestras obliquas (R3, 6, 4). Fenestrae templi doctores sunt docti, et spiritales quique in Ecclesia,quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium specialius caeterisvidere conceditur, qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibuspandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetraliareplent. Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus latiores et forisangustiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est ut quisquis jubarsupernae contemplationis vel ad momentum percepit, mox sinum cordis ampliuscastigando, dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitationepraeparet. Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templivocantur (voir: Mt, 4) . Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnacula templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse audivimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis adcircumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam in Scripturisinvenimus. Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria, totidem fideliumgradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant; distinctosquidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes; ubi pulchre dicitur quiatabulatum quod super erat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex,tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, quia nimirum altior professio virtutis altiorem debet viam tenere vivendi. Nam quicumque, abrenuntiato vinculo conjugali, virginitatem suam Domino consecraverunt, mores simul oportet virginitati condignos ostendant, abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, detractione, habitu impudico, comessationibus,potationibus, contentione et aemulatione; et econtrario vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis et psalmis, doctrinae et eleemosynis, caeterisque sanctis fructibus operam impendant; ut qui futurae statum vitae inprofessione tenent, in qua non nubent, nec nubentur, sed sunt sicut angeli in coelo (Mt, 22, 30); hujus quoque statum, quantum mortalibuspossibile est, in praesenti contendant imitari. At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non Deus conjugatis, Vade et vende quae habes, et da pauperibus; sed si vis , inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices (Mt, 19, 17 et Mt, 19, 18), etc. Medium inter hos locum tenent continentes, qui quantum virginibus inferiores,tantum eminentiores conjugatis; quorum postea gloriosissimam primitivam inHierosolymis aedificabat Ecclesiam, scribente beato Luca, quia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Ac, 4, 32), etc. Quorum maximam partem eos reliquisse complexus, testatur historia sanctiStephani, ubi feminas eadem religione pellentes non conjuges, sed viduasappellat eorum. Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, luricas, ne quisin eisdem tabulatis consistens, sive residens posset ad inferiora decidere,quod Oziae regi contigisse legimus in Samaria. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina designant. De quibus psalmista, Immittet , inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Ps, 33, 8). Ascendit quidem in coenaculum Ozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparaverat, sed per cancellos decidit, quia etsi haeretici sive schismaticialiquam bonae actionis arcem conscendere videntur, tamen compagem unitatisEcclesiae non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis,semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio suaepertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi (R3, 6, 6). Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erantlongitudinis, ut capita carum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordinecubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibusearum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta murostrabibus, quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus quae tabulata portabant, nisi praedicatores sunttypice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorumappetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt,suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon quod trabes templi, sicut et caeteraejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus intemplo aureis essent laminis vestitae; quae vero foris patebant, hae minimedeauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent. In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in terrisinnotescere potuit, designat; quod intus in templo deauratum fulgebat,claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui Creatoris justigaudent, figurare denuntiat. Quae nimirum claritas trabium aurearum illis solummodo, qui templum intrabant, patebat, quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se (voir: Ps, 30) , et perfecit sperantibus in se, solinorunt illi qui regnum coeleste meruerunt intrare. Et tamen cum nos vitam, passiones, doctrinas sanctorum cernentes, sive inScripturis legentes, ad benefaciendum exemplo eorum excitamur, quasi incapitibus trabium foris apparentium a terra sublevamur: quia quamvis internamsanctorum gloriam perspicere necdum valeamus, ex eo tamen quod exterius viderevaluimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter adhaeremus. Possumus haec etiam de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere, quorumpuritatem dilectionis, qua in secreto cordis coram Domino refulgent, inspicerenequimus; attamen ex eis quae loquendo, vel agendo, vel patiendo forisostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus. Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur (R3, 6, 7). Haec ad illam Ecclesiae partem quae post hujus saeculi labores et certaminaad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent; ibi etenim nemo aliquid coinquinatum faciet, vel abominationem et mendacium, (voir: Ap, 21, 27) sicut in Apocalypsi scripsit Joannes. Malleus et securis et omne ferramentum non auditur, quia hic tundimuradversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritumcongruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris glutino quo adinvicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur; hic enim foris tundimur, utillic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in domoautem Dei nulli istus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam percussionumstrepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit; nequaquamsecuris incidit, quia receptos interius nulla foris sententia severitatisprojicit. Nequaquam ibi ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jamflagella sentiuntur. Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absquemallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, utintus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur:quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc solanos in aedificatione concordia charitatis liget: ut hic diversis adversitatibusextra contusus atque expiatus homo erroribus meritorum, ita jam ibi purus purumvideat Deum, quo ornamentis ipsius civitatis mereatur affigi, post transitumhabens locum sibi solummodo a Domino praeparatum.

Caput 11 : De cochlea templi. (Cap. VI.)

Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebatur in medium coenaculum, et a medio in tertium (R3, 6, 8). Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse,non attendentes quod si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret, Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae (R3, 6, 8), sed ita potiussimpliciter. Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parteorientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram, in quod introeuntesstatim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam et ascensum per ipsaparietis interiora. Unde consequenter adjungitur, Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium (R3, 6, 8). Nec dubitandum quamlibet Scriptura non dicat, quia sic ascendentescreberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce certum per omnia, et sineoffensione iter agerent. Ostium vero, quo ad quotidiana templi ministeria, ingrediebantur, erat adorientem, sicut jam meminimus, ut Josephus refert; et porticus ante faciemillius, et ipsa patens ad orientem: ita ut exoriens sol aequinoctialis sineullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quaeerat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertium, inaustrali erat templi latere; cujus dispositio ascensus mysterium nobis multummemorabile commendat. Claret namque quia templum hoc, quod Salomon fecit, corpus pacifici regisChristi non solum illud quod est Ecclesia ejus tota, verum etiam ipsum quodsacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurateinsinuat. Erat autem ostium lateris medii in pariete domus dextrae (voir: Jn, 19) . De quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascendereturin tertium, quia passo in cruce Domino unus militum lancea latus ejus aperuit (Jn, 19, 34). Et bene in parte domus dextrae, quia dextrum ei latus a milite apertum sanctacredit Ecclesia. Ubi et apto verbo usus evangelista est, ut non diceret, Percussit latus ejus aut vulneravit, sed aperuit, videlicet quasi ostium lateris medii, per quodnobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit, Et continuo exivit sanguis et aqua (Jn, 19, 34), aquascilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calicesancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medioinde in tertium; quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesentiEcclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumquede requie animarum adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporumquasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo et magnaamborum corporis videlicet et animae beatitudine perpetuo vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui intraverant,nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actusfidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possuntintueri; verum arcana fidei et intimae gratiam dilectionis nullus, nisi qui perhaec Domino duce ad coelestia ducitur, agnoscit. Qui enim se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (voir: Jn, 2) . Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur,usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta cubiti usque adtertium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erant circa templum, abaustro, et aquilone, et occasu ad tectum perveniebant, ut Josepho narrantedidicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, etsic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitosconsummata est. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad orientem juxta fidempraefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat, quividelicet illas, de quibus supra diximus, porticus circa templum cellariavocat, et cubicula. Dedit , inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et coenaculi et cubiculorum in abditis et domus propitiationis (Ch1, 28, 11). Ubi etiam exteriorum domorum, quaeerant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit, Nec non et omnium, quae cogitaverat, atriorum, exedrarum per circuitum in thesauris sanctorum (voir: Ch1, 28, 12) . Quod autem omnis altitudo templi centum viginti cubitorum, ad idemsacramentum respicit, quo et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionemet resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, et in hoc numero virorumgratiam Spiritus sancti accepit; quindecim namque quae ex septem et octoconstant, solent nonnumquam ad significationem referri vitae, quae nunc insabbatismo geritur animarum fidelium; perficietur autem in fine saeculiresurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibusannumerata, centum viginti efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo infutura vita designatur. Apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia per praesentesfidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum plena totiusEcclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuisDominus atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum inlinguis igneis misit, qui eos diversitate linguarum ad invicem cognitioneloquelarum communem in laude fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos in carneincorruptibili ascendens, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustratur,quando juxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc erit plena adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei,quia consona mente ac voce omnes gloriam divinae majestatis, quia praesentemvident, collaudant.

Caput 12 : De interiore domo oraculi in sanctum sanctorum. (Cap. VI.)

Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum laquearibus cedrinis (R3, 6, 9). Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferioriparte trabibus affiguntur clavis. Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirumhabebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a pavimento, secundapost cubitos sexaginta contra summitatem porticorum, tertia post cubitos centumviginti in summitate totius domus. Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta Ecclesiajustos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in exemploproposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis intercessionibus etexhortationibus animos infirmorum, ne in tentationibus deficiant,protegunt. Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris jucundi,aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens; quae perfectisquibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia,prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos quiveritati resistunt, constantissima, qui et in hac vita et in futura singulariprae caeteris sanctis eminentia fulgent. Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum altitudinis (R3, 6, 10). Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo, quamquisque aedificaret: Cum aedificaveris , inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente (Dt, 22, 8); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in extremo murorum, vicecancellorum erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad terminumtecti perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima. Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur,vulgus luricularum nomen indidit. Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata. Ubi cum dictum est, Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi (R3, 6, 5); continuosubjunctum est, Et fecit latera in circuitu (R3, 6, 5). In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia designata,quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superioranitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam sensus etiam hunclocum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in hac vita inter crebravel hostis impacata tentamenta, vel nostrae fragilitatis obstacula, crebro,immo continuo supernae pietatis munere, ne corruamus defendimur. In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus, insinuat,tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra peccare, necpossimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis adversarii metuafficiamur. De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit ipseDominus loquens de populo suo: Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum (Ps, 90, 15). De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur, diciteidem civitati propheta, Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te; qui posuit fines tuos pacem (Ps, 147, 1, Ps, 147, 2 et Ps, 147, 3). Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihilgustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam nos ipsos (voir: Dt, 6) . Et operuit domum lignis cedrinis (R3, 6, 10). Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est, tabulatumquod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema, quae praediximus,laquearia subter erant affixa. Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sederat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibusfacere moris est, quia ad sedendum videlicet vel deambulandum aptaconstruuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis (Lc, 12, 3). Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator velassistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat. De quo et in Proverbiis Salomon: Melius est , inquit, habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo communi (Pv, 21, 9 et Pv, 25, 24):quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma. Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima postcubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post sexaginta: planaenim et ipsorum facta erant tecta. Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper,non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae earum quae erantnumero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem inaltitudine haberent. De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed quosint ordine dispositae, plenius explicat Josephus. Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et laquearia,designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singularisanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes. De quorum uno dicitur, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Mt, 11, 11). Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius angelus ait, Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Eliae (Lc, 1, 17). Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus (R3, 6, 15). Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore lapisipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex quibussancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per orbem latitudodesignat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam,altitudo. Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt,justos, qui quasi in summo Dei domus cacumine locati docentur, et portantur abaliis, sed quos doceant, quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines,ut supra docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem parietum,et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque adperfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis bonisinsudare non desistunt operibus, cum a primis justis usque ad ultimos inconsummatione saeculi omnes virtutibus student, quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Et texit pavimentum tabulatis abiegnis (R3, 6, 15). Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat, ubiscriptum est: Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore stratum decore multo (Ch2, 3, 6). Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam interra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas superposuit,ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in sequentibuslegitur. Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad laqueariaperveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt,vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora variantia succedentessignificat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua intemporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante conversantur,non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo (Ch2, 3, 6), idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vitajustorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde virtutumspiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid utilitatis habetdecor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquidtacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemerataesuffulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui et roburdurabile mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestisemper contemplationi intentam, virtute quoque patientiae singulariterexcellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsaest latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta:quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibusin templo Dei singulari luce refulget. Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent cordeservanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens, Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos facite (Col, 3, 12 et Col, 3, 13); repente velut desuperaddendo aureo velamine adjunxit, Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis (Col, 3, 14).

Caput 13 : De mensura Templi et oraculi. (Cap. VI.)

Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (R3, 6, 16). Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, sanctasanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus. In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et Apostoloexponente, luce clarior est. Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in coelis. Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Mt, 25, 21). Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius ingressumperducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare liceat,pulsamus. Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata praemittamus. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat. Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus oraculi (R3, 6, 17). Diximus ipsum templum pro foribus oraculi (R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse. Unde recte fuit quadraginta cubitorum (R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro qualaboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens, aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari (Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae, quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur. Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternaebeatitudinis esse levigandae. Ubi ii qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur (Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua. Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut sitillud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rm, 12, 12). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem; jejunans velutclamabat, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae (Lc, 21, 34). Manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21] . Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum non tolletur a vobis (voir: Mt, 28) ; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes, quia illic pascentes sursum est cor. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes (R3, 6, 18). Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate meritodicantur. Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbecomponitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris, quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret, quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione declarabat. Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?

Caput 14 : Quod domus sit cedro vestita et auro. (Cap. VI.)

Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete (R3, 6, 18). Et lapis parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, sanctorum in Ecclesiavitam omnia designant: sed ea distinctione cum pariter ponuntur, ut lapidesvivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam sibimetagglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti, latitudine variarumvirtutum, secundum donationes sancti Spiritus, in una eademque fide sibimetalterutrum connexi; auri laminae sint sancti supereminentem scientiaecharitatem habentes, hi sunt qui fulgore gratissimo ad invicemcongaudent. Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est dicens; Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Ga, 5, 6). Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus sanctionis odoriferae,aurum transcendentis omnia dilectionis; vestiturque lapideus paries tabuliscedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne sine operibus otiosajudicetur aut mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcisus inpraeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non incongrueparietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorumqui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere; tabulae verocedrinae, sive abiegnae, novi Testamenti justos indicare, qui volentes postDominum venire abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua quotidie sequunturillum (voir: Lc, 9) . Et quoniam utriusque temporis justos communis manet supernae gloriaretributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia est species aurearum laminarum. Econtrario debet videri quae supra diximus. Porticus quae erat ante templum, antiquorum fidelium debet figuram gestare;ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae tempus, in mundumvenerunt. Porro domus interior regni coelestis gaudia, quae utrisque justis danturfigurabat. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulas cedrinasnovum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum iidem parietestempli, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis sanctorum pari fuerintmodo de lapidibus et lignis et auro compacti. Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed hoc dicendum, quod fuerunt in lege et ante scriptam legem plurimi, quilegaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtumfacientes, non falsum testimonium loquentes, honorantes patrem et matrem, etdiligentes proximos sicut se ipsos. Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et assumptacruce sua sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit, Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam,quid nisi ante ingressum tabulata cedrina in porticu fulgebant? Quos utrosquequia idem regnum coeleste communiter in mansionibus discretis recepit, quasiporticus templi post lapidem et cedrum intrinsecus est auro cooperta. Sunt hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae supracommemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam veniremereantur. Sunt alii ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus, memorespromissi illius quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed et specialempraedixit honorem esse tribuendum, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Mt, 19, 28). Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad cedrinaspertinent tabulas. Et quia utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas quibusdecorentur, exspectant, sunt in abditis templi lapides pretiosi, sunt tabulaeligni aromatici, utraque auro cooperta: quia et illi, qui in lege Dominiimmaculati ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariteraeterna vita perfruuntur. Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini (R3, 6, 19). Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domussecreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo solo foeduspacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam ascendensin coelum, carnem, quam assumpsit ex Virgine, in Patris dexteram locavit. Porro oraculum habebat viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et viginti cubitos in altitudine (R3, 6, 20). Quod dicitur viginti cubitos in altitudine, parietem significat cedrinum, quioraculum, id est, sancta sanctorum, ab aede exteriore segregaret, sicut etsupra diximus. Oraculum ergo ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, etlatitudine, et altitudine id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubiRegem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae acfraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur.

Caput 15 : Quod altare cedro et auro vestitum. (Cap. VI.)

Et operuit illud atque vestivit auro purissimo (R3, 6, 20). Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia charitatisimplevit. Sed et vestivit altare cedro (R3, 6, 20). Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum. De quo paulo post subinfertur, Et totum altare oraculi texit auro (R3, 6, 22). Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum, etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressucuram omnem impendunt. Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in conspectu sui Conditorisofferunt. Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi, Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit laminas clavis aureis (R3, 6, 21). Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad faciemvaleamus. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus eratmedius paries ob oraculi secreta. Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio, velsecretorum quorumque revelatio conceditur. Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est, quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se pollicetur, dicens, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum, et manifestabo ei me ipsum (Jn, 14, 21). Et iterum, Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Jn, 16, 25). Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem et plenam Dei cognitionem mereamur. Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae necessitatis amorcastus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia, continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus; quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur. Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui carnes meas, a judiciis enim tuis timui (voir: Ps, 118, 120) . Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis, Supra de altari dictum est. Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque auro tecta esseperhibentur. Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras caelare videtur. Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris Testamenti Deoper charitatem placuerunt. Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitasregnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris significat, juxta illudpsalmistae, Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum (Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt terrena.

Caput 16 : De factura Cherubin. (Cap. VI.)

Et fecit in oraculo duo Cherubin de lignis olivarum decem cubitos altitudinis (R3, 6, 23). Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatisvocabulum est; numeroque singulari Cherub dicitur, plurali Cherubin. Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta, angelicaministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt, possuntintelligi. Quae recte de lignis olivarum facta esse perhibentur, quia nimirum virtutesangelicae gratia Spiritus sancti, ne umquam ab amore Dei arescant, unctaesunt. Ipsae enim una nobiscum sunt participes illius, de quibus ait in laudeChristi propheta, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae participibus tuis (Ps, 44, 8). Recte de lignis olivarum figuraliter sunt facti, quos luce sapientiaecoelestis, mox ipse qui creavit, implevit. Unde Cherub appellare voluit, quod Latine multiplicata scientia, sivescientiae multitudo interpretatur. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur,habentes inviolatam in se sui Conditoris imaginem, servata in perpetuumsanctitate, et justitia, et veritate, quae prima conditione perceperunt. Denarius quippe obolis constat, et continere in se nomen regis et imaginemconsuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angelisancti in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper manent; et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant, recipiunt. Scimus enim, inquit, Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significanteorum quibus ad coelestia volare semper, atque in his conversationemdelectantur habere. Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid apertius quamgratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui semper incoelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe quia levitatespiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicumque voluerint, statim quasivolando perveniant; et hic cum alis figurati, et prophetae cum alis suntostensi. Bene autem dicitur quia quinque cubitorum fuerit alia Cherub una, et quinquecubitorum ala Cherub altera: quia virtutes angelicae legem Dei, quae in quinquelibris descripta est, indefessa devotione custodiunt: diligendo videlicet Deumet Domiminum suum ex omnibus viribus suis, diligendo et proximos tamquamseipsos: plenitudo enim legis est charitas. Proximi autem eorum, et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus et homineselecti, eorum aeque concives. Unde utraque alia ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet eadem ipsadevotione, qua se alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentiumsocietatem desiderant; sicque simul alae decem cubitos complent, cum in geminacharitatis exhibitione angeli de Conditoris praesentia laetantur. Decem quoque cubitorum erat Cherub unum, mensura parietis, et opus unum erat in duobus Cherubin (R3, 6, 25). Duo erant facti Cherubin propter consortium ejusdem, de qua loquimur,charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare nonpotest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit (voir: Lc, 10) , ut tacite doceret eos, qui verbum fidei praedicarent, virtutemdilectionis ante omnia opera esse tenendam. Uniusque mensurae et operis duo Cherubin, quia disparilitas voluntatum, sivecogitationum, in superna patria nulla est, ubi una omnes eademque praesentisvisione et gloria illustrantur. Posuitque Cherubin in medio templi interioris; extendebant autem alas suas Cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala Cherub secundi tangebat parietem alterum: Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant (R3, 6, 27). Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare Cherubin in medio templiinterioris sint positi, quorum habitatio est in coelis. Extendebant autem alas Cherubin, quasi ad volandum, quia spiritus angelicisemper habent animum ad obsequium divinae voluntatis praeparatum. Quod vero ala una tangebat parietem, ad illam charitatis administrationempertinet, quam nobis exhibent angeli. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionisgratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit. Bene autem sequitur, Texit quoque Cherubin auro (R3, 6, 28), quia et naturameorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem vera dilectionis atquehumilitatis luce replevit. Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos Cherubinaureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret, subquorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et Cherubin prioribus;sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent Cherubin duo, in temploautem quatuor. Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent, sed repetitum estopus augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur, multiplicata postincarnationem Domini sancta Ecclesia, latius esse gentibus sublimitatem civiumcoeli pandendam, qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudiniscollaudant, ut de nostra quoque ereptione atque ad eamdem beatitudinemintroductione congaudeant; extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum adlaudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alasalteras ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur,eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quia fideles utriusque populi,Judaei scilicet et gentilis, secum possessores habent aulae coelestis. Namque in illa patria distinctio fit localis inter utrumque populum. Sed quia major fit festivitas internae beatitudinis de consortio adunataefraternitatis, extendunt Cherubin ad utrumque parietem oraculi alas suas, quialaetantes in coelesti patria justos utriusque plebis visione quoque suaegloriae ad laudem Creatoris excitant; nec solum de illorum, quos secum intushabent, hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiamnostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam genuntsedulam. Unde bene de eisdem Cherubin in libro Paralipomenon scriptum est, Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum (Ch2, 2, 13); stabant etenim erectis pedibus Cherubin, quia avia veritatis, in qua mox conditi positi sunt, numquam aberraveruntangeli. Habent facies ad exteriorem domum, quia nos, ab hujus aerumna peregrinationisereptos, ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant rectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia angeli sic suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelisbeatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinariconspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestempatriam introducant; omnes enim sunt administratorii spiritus in ministeriummissi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Possunt etiam per duo Cherubin duo testamenta figurari, qui nimirum Cherubinin oraculo sunt facti, quia in consilio divinae promissionis nobis utiqueinaccessibili atque incomprehensibili ante saecula dispositum est, quando, etqualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum pietatinon defuerunt vires, unctione sancti Spiritus illustratos, divini sunt libriconscripti. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvanteflamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibusnostris. Decem cubitis sunt alti; quia per observantiam decalogi legis, Deo serviendumpraedicant, et Deo fideliter servientes denario remunerandos esse regniperpetui ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamenta per aspera aeque et prospera, indefessoproposito semper ad coelestia tendisse ac pervenisse declarant; et hoc idemsuis auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum erat ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera (R3, 6, 24); quia in omni labentium rerum varietate, sancti universoscorporis sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt: oculos habentessemper ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et narrare universamirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius, super mel etfavum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus; et donec superest halitusin eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loquentes labiis iniquitatem, necin lingua sua stultitiam personantes: sicque per arma justitiae a dextris, et asinistris incedentes, ad perceptionem coelestis denarii, quem summuspaterfamilias cultoribus suae vineae repromisit, perveniunt. Et opus unum erat in duobus Cherubin, quia utriusque Testamenti scriptoresuna eademque castitate operis et charitatis devotione Deo servierunt, una etconsona voce ac fide Deum praedicant: quia quae novum Testamentum de Dominicaincarnatione, passione, resurrectione, ascensione, gentium vocatione, Judaeorumexpulsione, multimoda Ecclesiae tribulatione facta narrant, haec eadem vetusTestamentum, si recte intelligitur, veraciter fienda praedicabat. Adventum vero Antichristi, finem saeculi, extremi discrimen judicii, etaeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque Testamentumveritate probat. Alae ergo Cherubin interiores super arcam se invicem contingebant, quiautraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus, iste unum parietem, ille alterum contingebat, quiavetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est; novum vero nobis,qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti h. e. septentrionali, recte comparamur, quibus post frigusac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est: nam et siprimitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel circa finemsaeculi salvandus esse creditur, plurimi fidelium hujus corporis congreganturad Evangelii suscipiendi sacramenta, quibus etiam hoc divinitus donatum est, utrevelatis oculis cordis sui, manifeste cognoscant litteram veteris Testamenti,evangelicae gratiae plenam esse mysteriis. Versas habent facies Cherubin ad exteriorem domum, quia nobis qui adhuc forisstamus, nec re, sed spe salvi facti sumus Divini sunt libri conditi; quiascriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque collaudantes in coelis,curam nostrae gerunt salutis, qui pro nostris erratibus apud ejus pietateminterpellant. Circumdati sunt auro Cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum operibusconfirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata jam per orbem cognitionedivinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium agminum: utrumque enimCherub, ut diximus, et angelos videlicet, et Testamenta designant, cum pluresad fidem converti et bonis abundare coeperint operibus. Unde et apte subditur: Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno (R3, 6, 29). Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi sunt,quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis replevit,coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum progenie, quasilapidum pretiosorum appositione superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur: Cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9 et 1Co, 12, 10). Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes, charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, modestia, continentia (Ga, 5, 22 et Ga, 5, 23), et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturaeparietum templi quae ornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur et iidem parietes torno, cum prompto pollent animo fideles adfaciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae permittit,dicentes ex animo per singula quae occurrunt: Benedicam Dominum in omni tempore (Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 62] . Et, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino (Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 107] . Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab harumtramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possintblandimentis averti: quia enim tornatura caeteris artibus velocitatepraecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus perficiat, servat, apteper hanc pia sanctorum vita signatur, quia et parata est semper ab obsequiumdivinae voluntatis, et hoc absque diverticulo errandi complere longo virtutumusu exercitata didicit. Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum, Sponsi ac Redemptoris suivirtutes admirata, dicebat, Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis (Ct, 5, 14). Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanitates etmiracula quaecumque voluit, absque omni morarum tarditate, absque ullis errorumambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit. Aureae sunt, quia ea quae foris verbo jussit, intus divina plenus potentiadedit. Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit retulit;et per opera quae fecit nostros ad quaerenda coelestia sensus erigit.

Caput 17 : De sculptura parietum. (Cap. VI.)

Omnes ergo parietes templi per gyrum variis caelaturis et tornis sculpuntur,cum tota per mundum Ecclesia virtutum spiritalium exsecutioni absque ulloprorsus errore prompta devotione insistit. Ubi bene subditur, Et fecit in eis Cherubin et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes (R3, 6, 29). Cherubin namque in parietibus templi facit Salomon, cum electos suos Dominusad regulam Scripturarum sanctarum, in quibus est multitudo scientiae, vitamsuam dirigere donat. Cherubin facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis promodulo suo docet imitari, quae maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectionesincera Conditoris et proximi geritur. Palmas fecit cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, uteo minus ab arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper antecordis oculos habent. Facit picturas varias prominentes de pariete, et egredientes, cum multifariasvirtutum operationes fidelibus tribuit: verbi gratia, viscera misericordiae,benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam sufferre invicem, et donaresibimetipsis, super omnia autem haec charitatem habere, quod est vinculumperfectionis. Quae videlicet virtutes cum in tantam electis consuetudinem venerint, utvelut naturaliter eis videantur insitae, quid aliud quam picturae domus Dominiprominentes, quasi de pariete exeunt, quia verba et opera veritatis non adhucab aliis extrinsecus discunt, sed ut sibimet infixa radicitus, parata semper abintimis cordis quae sunt agenda sive docenda proferunt? Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus (R3, 6, 30), in oraculo et in ipsotemplo. Significare autem diximus supra, quod pavimenti aequalitas humilem concordiamdesignaret sanctae fraternitatis, ubi cum sint Judaei et gentes, barbari etScythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles, cuncti se in Christo fratresesse, universi eumdem se habere Patrem in coelis gloriantur; neque enim deconcordissima humilitate supernorum civium dubitare cuiquam fas est.

Caput 18 : De ingressu oraculi. (Cap. VI.)

Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus (R3, 6, 30), quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorumin coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis implevit, et peregrinantes inhoc saeculo cives ejusdem patriae coelestis signaculo dilectionis a caeterorummortalium vilitate segregavit: In hoc cognoscent , inquiens, omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinvicem (Jn, 13, 35). Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum (R3, 6, 31 et R3, 6, 32). Quod primo dixerat, Fecit ostiola de lignis olivarum (R3, 6, 31), hoc ipsumvidetur apertius explicare voluisse, cum adjunxit, Et duo ostia de lignis olivarum (R3, 6, 32). Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiisclaudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut templum, et sicutporticus ante templum. Unum non amplius habebant introitum, certi utique causa mysterii: quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (EP, 4, Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6), unusin Ecclesiam praesentem per baptismum, unus in regnum coeleste per opera fideiest sperandus introitus: nam quod unus esset introitus oraculi, testatur hocquod inferius de arca scriptum est: Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus (R3, 8, 8); ubi patenter ostenditur, ni fallor, quod unus eratingressus oraculi, et hic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem oraculifuit. Cujus ingressus et ostiola per significationem multifarie possunt accipi: namet angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem coelestis patriaeintroducimur, aptissime designant, et apostolorum atque virorum apostolicorumfiguram tenent. Quibus claves regni coelorum sunt datae, qui accepta a Domino potestateligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt; et contumaces,impuros ac superbos excommunicando vel anathematizando, ab ingressu vitaeperennis eliminant. Sed et opera justitiae quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte perostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice designari,juxta quod in libro Sapientiae scriptum est, Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit proximum Deo (Sg, 6, 18 et Sg, 6, 19). Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Quibus omnibus apte congruit, quia ipsa eadem ostiola de lignis fiuntolivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu misericordiae etoperibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, immo omnes electi per armalucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Dominum et proximos diligunt angeli ethomines sancti, neque januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem poteritquis intrare; seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaei videlicet etGentilis, eadem vitae janua reseratur. Postes sunt angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelirecipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis, in judicio suas foresaperit; quinque enim sunt sensus corporis nostri, ut supra meminimus, visus,auditus, gustus, olfactus, tactus. Certe vel postis uterque oraculi quinque factus est cubitorum, quia solisillis supernae patriae aditus panditur, qui omnibus sui corporis et cordissensibus Domino servire studuerunt: corporis videlicet, cum per eosdem sensusaliquid pro illo agunt: cordis vero, cum sobrie et juste et pie cogitant de eisquae per ipsos corporis sensus agere decernunt. Sculpsitque in eis picturam Cherub et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, operuitque tam Cherubin quam palmas et caetera auro (R3, 6, 32). Anaglypha Graece, dicuntur Latine caelaturae. Caelata sunt autem vasa aurea vel argentea, signis eminentioribus extraintusque expressa. Haec et alio nomine sculpta vocantur, anaglypha vasa dicta, quod superiussunt sculpta: Graeci enim ana, sursum glyphen, sculpturam dicunt, id est,sursum sculpta. Cuncta autem haec supra eadem Cherubin in ornatu parietum templi posita, procaptu nostro exposita sunt, nec laborandum in astruendo; quin virtutum operibusquae per totum orbem Ecclesiae in suis sanctis ac perfectis exercet, illipraecipue quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae,omni debeant solertia insistere ut quantum gradu praeminent caeteris, tantum etmerito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam Cherubin insculptam, cum angelicam in terrisvitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et opere. Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semperintentione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operam documenta,et quae nemo in sinistram partem interpretari valeat, cunctis se intuentibusostendunt. Et haec omnia opera sunt aureis laminis cooperta, cum, sicut saepe dictum estet semper dicendum est, caeteris virtutum floribus specialius in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis est velum fuisse additum, Verba dierum narrant. Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, coccino et bysso, et intexuit ei Cherubin; quod decoris quidem gratia factum est,ut inter parietes deauratos et holosericum fulgeret, sed in ejusdem mysteriisignificatione, cujus et ostiola, ante arcam atque ingressum oraculi appensum,ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur, quotiesadveniret qui in sancta sanctorum esset ingressurus. Hujus ergo veli sedula revelatio sedulam apertionem regni coelestissignificat, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donataest; unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptismaquod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi; etmoriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum, utaperte doceret quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritasEvangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandusac figuraliter significandus, sed jam jamque esset proxime omnibus aperiendus,qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundotransierunt; nam die post resurrectionem Domini quadragesimo universi cum eocoelum petierunt, remotoque omni velamine multifarias in domo Domini mansionespro suis quique meritis acceperunt; sed et nobis, qui adhuc futuri eramus,eadem hora reseratus est supernae illius civitatis ac domus Patrisingressus. In quam profecto civitatem non nisi per interna aeternorum bonorum desideria,per fidem et sacramenta Dominicae passionis, per verba sincerae dilectionis,per mortificationem concupiscentiae carnalis, et per quotidiana angelorumauxilia conscenditur. Unde bene idem velum sub quo in oraculum intrabatur ex hyacintho, purpura,coccino, et bysso factum est, eique Cherubin intexti esse memorantur. Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, purpura quae sanguineconchyliorum conficitur, et sanguineam ipsam profert speciem, non immeritosacramentum signat Dominicae passionis, quod nos imitari crucem nostramportando debemus. Coccino, qui rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris, dequa mirantes dixerunt, qui cum Domino ambulaverunt discipuli, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? (Lc, 24, 32) Byssus, quae de terra virenti germine nascitur,et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem deduciturspeciem, congrue castitatem nostrae carnis insinuat, cujus quasi humoremingenitum exsiccari jubet Apostolus dicens, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col, 3, 5). Ad quantam vero candoris gloriam hanc velit perduci, ostendit alias dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rm, 12, 1). Intexuit velo Cherubin, eademque quatuor coloribus eximiis conficiuntur, cumin universis quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica praesidiaDomino donante protegimur. Item texuit velo Cherubin, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiaeindesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, et ne forte avirtutum calle aberremus, horum intuitu continue vestigia nostra regamus. Fecitque in introitu templi postes quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis intrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur (R3, 6, 33 et R3, 6, 34). Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini Cherubinque perveniebatur,introitum regni coelestis significat, quo ad Conditoris visionem nostrisupernorumque civium nos introduci speramus ac desideramus; ita introitus intemplum primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiamingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem: unde apte posteshujus introitus quadrangulati sunt facti, propter quatuor sancti Evangeliilibros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur; seu propter totidem quatuorvirtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, quarumveluti fundamini quodam firmissimo omnis bonorum actuum structurainnititur. Prudentia namque est qua discimus quid nos agere, qualiter viveredeceat. Fortitudo, per quam ea quae didicimus agenda implemus, quas uno versiculovirtutes propheta breviter complectitur dicens: Dominus illuminatio mea et salus mea (Ps, 26, 1). Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus edoceat; salus vero, ut nos adagenda confirmet; temperantia, qua discernimus ne plus aut minus justoprudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur. Et quisquis prudentia, fortitudine, temperantia utitur, absque ullacontradictione justus esse probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiasequitur. Duo ostia, quae in hunc ingressum acta sunt, dilectio est Dei etproximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt, adeout una sine altera nequaquam possit haberi: Omnis enim qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo (1Jn, 5, 1). Et sicut iterum dicitur: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (1Jn, 4, 20) [mauvais référencement: Jn, 4] ? Unde recte ostiumexterius dilectio fraterna, interius est dilectio intelligenda divina: quiailla prior tempore, haec dignitate sublimior; et per illam ad hanc intratur,quia in amore proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Utrumque autem ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur, quia inutraque dilectione duo sunt quae principaliter observare debemus. In dilectione etenim Dei fidem veritatis et puritatem necesse est ut habeamusbonae operationis; sine fide enim impossibile est placere Deo, et fides sineoperibus mortua est; in amore enim fraternitatis patientia est et benignitasservanda, dicente Apostolo, Charitas patiens est, benigna est (1Co, 13, 4); patiens videlicet ad tolerandas molestias injuriasque proximorum; benigna, ad dimittendum ex corde, et benefaciendum eisquorum injurias sustinet: qualem nos charitatem habere Dominus voluit, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis. Dimittite injurias laedentibus vos, date subsidia eis pietatis, quibuslaxatis injurias: qualem nobis impendere dilectionem desiderat, ipse qui nos inoratione dicere praecepit: Panem nostrum quotidianum da nobie hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt, 6, 11 et Mt, 6, 12). Utrumque ergo ostium duplex erat, quia dilectio utraque gemino ordineperficitur; utrumque se invicem tenens aperiebatur, quia junctae sunt virtutes,neque ab invicem possunt dividi: namque fides sine operibus, neque sine fideDeo possunt opera bona placere; neque item injurias ferre sufficit, qui ei quemtolerat, etiam ea quae necesse habet, cum possit ministrare, contemnit; nequeei qui substantiam mundi habuerit, satis est de hac egenti proximo dare, si nonetiam eas quas sibi forte irrogaverat injurias, sincero ex corde dimittit: quodenim de utroque illo ostio dicitur, quia se invicem tenens aperiebatur, nonhaec apertio separationem ab invicem spiritalium designat virtutum, sed hocpotius indicat quod post harum conjunctionem ingressus nobis sanctae Ecclesiaemagis magisque patescat; ut quo his amplius abundemus, eo verius sanctorumcoetibus associemur: sicut etiam divisio Rubri maris, per quam populus DeiAegyptum persequentem evasit, non divisionem unici baptismatis, sed apertionempotius signavit qua, exstinctis peccatis omnibus, ad littus ac solitudinemtranseamus virtutum. Vel certe ostium quod invicem se tenet aperitur, cum post ministeriumpraedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendicastitatem pertineat. Quae tamen utraque a sua nequeunt connexione separari, quia non distat interproximorum mala tolerare, et eis bona commodare, cum haec certissime soleant inuno eodemque perfectorum indissolubilia permanere. Notandum sane quod in ingressu oraculi duo quidem ostia dicuntur, sed haecduplicia fuisse non dicuntur; in templi vero, id est, domus prioris introitu,ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque: quia nimirum in praesentiEcclesia talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua dilectionem Deiet proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatemservemus. In futura autem vita, ubi Dominum et proximos in luce internae beatitudinisvidebimus, eadem utique gemina dilectione absque ullo prorsus labore, immo inmagna multitudine divinae dulcedinis perfruemur. Unde apte introitus interioris domus duo quidem ostia, sed haec simpliciahabebat: non enim fides ibi necessaria est, ubi ea quae nunc credimus acsperamus, omnia manifesta luce videbimus. Non est labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hiclaboramus donabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget quod opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia,disseruimus. Verum, juxta formam operis, decoris gratia provisum est, ut in uno eodemquetempli ingressu duo essent ostia; necesse etenim erat parietes domus, quicentum et viginti cubitos habebant, nonnullas etiam crassitudines habere; incujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequalipariete esset ostium utrumque, et sive intus, sive foris templum quisquepositus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur; similiteret cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum,non parvam et ipse debuit habere crassitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroquelatere, hoc est, intus et foris aequali pariete ostium pateret. Et quoniam easdem picturas aequas ostium et paries habebat, ut veraciter unusper omnia continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratiapraetendens, aliud mysterii dispensatione praefigurans. Quod vero descriptis templi ostiis sequitur: Et sculpsit Cherubin et palmas, caelaturas valde eminentes, operuitque omnia aureis laminis opere quadro ad regulam (R3, 6, 35), jam supra expositum est, quia in parietibus domus etin ostiis interioribus eaedem picturae sive caelaturae sunt factae; patetqueratio figurae, quare easdem ipsas picturas et caelaturas, eosdemque Cherubimprima templi janua quos et interior recipiat: quia nimirum eadem arcana fidei,spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt,quaeque omnes electi in coelis plene in divina visione percipiunt, etiamcatechizandis rudibus quibusque discenda et confitenda traduntur, quatenussacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie crediderunt,perveniant. Quod autem nostra translatio habet, Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam (R3, 6, 35), in Septuaginta habet, Expandit per eas bracteas, et deauravit eas auro inducto per sculpturam.

Caput 19 : De atriis domus Domini. (Cap. VI.)

Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (R3, 6, 36). De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacerevidetur. Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (Ch2, 4, 9). Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitaein eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab Oriente; undetempli ingressus multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis posituserat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum;ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad lavandaseasdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesquesacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat (voir: Antiq, Jud, 8, 3) , quatenus ab ingressu templicaeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere significaret; eratquejanua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas sacrificiainferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque ad altare perferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scripsit Josephus. « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo schematefactam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas et amplas, perquatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae ad unumquemque ventum,quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas collocavit. » Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et observatiolegitimorum inerant, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in parieteposuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici ordine distinxit:primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte quadrum,secundum eodem modo extra intimas porticus, undique vero in gyrum extremum,similiter ex omni latere priorum porticum in circuitu; sicque templum triformiaedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum, facto pavimento sub diointer aedificia singula de marmore; et parietibus domorum interioribus, hocest, eis qui ad templum respiciebant, factis in columnis: exterioribus verosolidis; sicque fiebat ut omnis structura templi per gradum esset varietaterationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templumsacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati et nonpurificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majorisviri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si serenum esset, sitempestas in porticus proximas sese recipientes, in exterius autem mulieresJudaeae purificatae, in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerantex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter annotarecuravimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque virum eruditumvoluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse prius veracitercognovisset. Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri (Ps, 133, 1). In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoliverbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat docens, quando atentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est; in hisinvenit vendentes et ementes oves et boves et columbas, hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo (voir: Mc, 11 et Lc, 19) ; in his Petrus etJoannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum ingredientes interius adorandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo populi, quamdiu incensumponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque depraecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec atria cum porticibus suisaspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quotemplum erat situm multo sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant:nam, sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templumaedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit, figurasmysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciterutamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sanctaEcclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui etexcellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatumsolent impendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere ducatumminoribus debeat. Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopividelicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sedpluribus prosunt, dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentemexhibent; neque enim episcopis solis et presbyteris, verum omni Ecclesiae Deiloquebatur apostolus Petrus, cum ait, Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (1P, 2, 9). Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus, dicenteipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel (Ex, 19, 3); et paulo post: Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta (Ex, 19, 6). Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populimultitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium insancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (1Co, 3, 1 et 1Co, 3, 2). Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed quantumnumero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen ininteriora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum saltem atriumsacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi in Ecclesia, etsi obmeritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad electorum sortem pertinent,longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum fiducia dicere possunt: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis (Rm, 15, 18). Et iterum, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona (2Ti, 4, 7 et 2Ti, 4, 8). Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque adhujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas oculisprosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longedirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat, verum deinferioribus clamabat ad Dominum; quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas aDomino despicitur, quando fideliter ea quae valent vota pietatis offerunt;dirigunt enim visum a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere etadmirari sedulo gaudent, et quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piaevenerationis amplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magnamagnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos,dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum firmanturexhortatione, et intercessione commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas,cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant,summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente ac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Lc, 16, 9); et, Quicumque , inquit, potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam (Mc, 9, 40) [mauvais référencement: Mc, 19] . Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum Dominuseleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum magnis eorumdemsanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas judicat. Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et animaDomino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium sacerdotumspecialiter illi consecratus. Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in gyro,figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus in Syria etAntiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus apostoli et senioresqui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant oneris quam ut abstinerentse ab idolis, immolato et suffocato, sanguine et fornicatione. Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant inHierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes, spiritaliumeorum possent fieri participes. Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum accipientesHierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam suscipientes adaltare Domini consecrantes perducebant; quae dona devotionis eorum sanctis quipro illis orare deberent, attulerunt. Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium erat,divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia, nuperqueincipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem sorte electionis,sed meritorum quantitate secernit. Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem, operumquoque munditiam habeant. Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando laborant,pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et canticisspiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant, persecutiones, periculapropter justitiam tolerant; et caetera quae fecisse cum sociis Paulusgloriatur, prompta devotione mentis exsequuntur. Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et unoordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et charitas. Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut quisque quomodo credere, quid sperare, quid diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine corruptionesimulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes et charitas veraesse non valet. Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam etimputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae designantactionis. Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione etopere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti,cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (voir: 1Co, 4, 16 et 1Co, 11, 1) ;glorianturque et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? (1Co, 6, 3) [mauvais référencement: 2Co, 6]

Caput 20 : Quarto anno templum aedificatum. (Cap. VI.)

Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus; aedificavit autem eam annis septem (R3, 6, 37 et R3, 6, 38). Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus Domini: quianimirum sancta Ecclesia toto hoc saeculo, quod septem dierum circuituperagitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi suum quoqueincrementum ad finem ipsum perducit. Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritalis,quam Ecclesia sola, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Isaias, sine quibus nemo fidelis,vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest venire justitiae. Quod autem in septimo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judiciipertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quidei amplius addi possit, inveniri non possit: habebit enim tunc quod pius illedesiderator supplex a Domino quaerebat dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Jn, 14, 8): constat enim quia dies judiciisaepe in Scripturis octonario numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum,quod septem diebus currit, sequatur; unde et propheta psalmi titulum pro octavaimposuit, quem ob meritum ejusdem districti judicii cantavit, ita incipiens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps, 6, 2). Sed non contemnenda nascitur quaestio, quo modo dicatur domus Domini in menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum insequentibus legatur, mense septimo dedicationem ejus esse completam. Neque autem credibile est quia septem quidem annis templum aedificansSalomon, octavo mense anni octavi fecerit dedicationem, sed usque ad septimummensem anni octavi distulerit; unde potius mihi simile videtur, domum septemannis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationissit celebrata solemnitas, ac die vigesimo tertio ipsius mensis, ut Verba dierumnarrant, populum Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unamseptimanam, adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, inoperibus videlicet ejus universis, et ipsa ejus dedicatione priuscompleta. Nisi forte putandum est post dedicationem aliquid adhuc utensilium inministerium ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis; acceleranterege ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur;atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet mense octavo, in omniopere suo atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dicatumfuisse. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electosde gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae deIsrael, in qua persona solet nonnumquam praesentis temporis Ecclesia figurari,pro qua vir suus videlicet Christus gustata morte resurrexit, atque in coelosascendens, eam interim a se praegnantem reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando quo modo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores, cum omnes electi viri se filios esse fateantur Ecclesiae, cumetiam de iisdem praedicatoribus novi Testamenti specialiter promittatur,dicente propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps, 44, 17), etc. Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti, dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quo illisloquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitampraeordinavit aeternam. Ego , inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dat (1Co, 3, 6). Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctorstrenuus, qui aut pie suscipere, aut perseveranter custodire desiderant, quiqueetiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint rectesatagunt. Aes namque valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

Caput 21 : De palatio Salomonis. (Cap. VII.)

Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque (R3, 7, 15). Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem (Ga, 2, 9). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiamintroducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum (Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Jn, 10, 9). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent etexemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris (Ch2, 3, 17). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorumdebemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numeroincipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque (R3, 7, 15). Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Mt, 28, 20). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus (voir: 1Ti, 3) . Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita velloquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum (R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subdunturet corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, etgratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (voir: Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28] . Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuitdicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Mt, 17, 5) (voir: Mt, 3, 17) . Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docensproferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitateconnexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat (R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3] . Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum (Ch2, 3, 16). Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctisaspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero (R3, 7, 17). Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem (Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram (Ap, 5, 6). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Dominoloquens, Et requiescet , inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Es, 11, 2 et Es, 11, 3). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, utessent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella (R3, 7, 18). Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum (R3, 7, 18). Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint,errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regulacohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fideliumconcordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliquategerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes , inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem (Rm, 5, 3 et Rm, 5, 4). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte inerrorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, aptesubjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum (R3, 7, 19). Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitosexhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictumest. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Mt, 3, 2). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus (R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt (Mt, 5, 8); quod erunt aequales angelis Dei (Lc, 20, 36); quod non nubent, neque nubentur (Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20] , quia nec mori ultra poterunt (voir: Jn, 12) ; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (voir: Jn, 14) ; quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis (Jn, 16, 25); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis (Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationisinsinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (voir: Ap, 19, 5) , ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus (Rm, 2, 6). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patrisaeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cumdicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper (R3, 7, 20). Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur incoelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibustribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi (R3, 7, 20). Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium (Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim (R3, 7, 21), Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz (R3, 7, 21), In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandumgentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguinesuo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.

Caput 22 : De mari aereo. (Cap. VII.)

Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem peccatorumemundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quodsint membra summi sacerdotis Domini Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet marisRubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem,baptismi forma praecessit; exponente Apostolo ac dicente, Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (1Co, 10, 1 et 1Co, 10, 2). Sacramentum autem baptismi et vitae a nobis munditiam quaerit in hoc saeculo,et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decemcubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus expressit;denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibusdandum esse praedixit. Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium (R3, 7, 23); quia a primobaptizato usque ad ultimum, qui in nomine Jesu Christi in fine saeculibaptizandus est et crediturus, omnis fidelium chorus unam eamdemque viamveritatis ingredi, et communem a Domino debet coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sordepeccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur, Quinque cubitorum altitudo ejus (R3, 7, 23), quia nimirumquidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquidtactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontisrelaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque bonisdeinceps insistere studuerit operibus. Alioquin diabolus qui exierit ab homine, si hunc a bonis vacare actibus viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius pejora prioribus. Unde apte subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum (R3, 7, 23). Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a nostrisvoluptatibus religamur, potest apte signari, Scriptura dicente, Quia funiculus triplex difficile rumpitur (Ec, 4, 12): quia nimirumobservatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum, fide, spe et dilectionesupernae retributionis firmata est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi. Et resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accipimus, piiscommunire operibus studemus. Quae nimirum retiacula apte triginta dicitur esse cubitorum; quinquies etenimseni triginta faciunt. Senario autem numero in quo Dominus hominem et fecit cum non esset, et cumperiisset refecit, recte bona operatio etiam nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta pervenias, cum omnes nostricorporis sensus divinis humiliter subjugamus imperiis. Possumus autem et aliter hunc tricenarium mystice maris numerum noninconvenienter accipere: ter enim deni faciunt triginta, et genus humanum postdiluvium ex progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbisimplevit. Seni quippe prosapia Asiam, Cham posteri Africam, Japhet soboles Europam etinsulas maris obtinuit: quia et mysterium baptismi cum exsecutione bonorumoperum et spe coelestium praemiorum cunctis erat nationibus ministrandum, apteresticula triginta cubitorum mare illud in quo baptismatis unda figurabatur,cingebat. Sed hoc dicendum, quod Dominus triginta habebat annos aetatis, cum venit adJordanem baptizandus a Joanne: qui quoniam suo baptismate, quod tricenariusaccepit, undam nobis lavacri salutaris consecravit, recte mare, quod nostrumbaptisma figurabat, triginta cubitorum restis circuibat: ut significaretur donoillius qui baptisma sine peccato subiit, baptisma nobis omnibus in eumcredentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare, et duo ordine sculpturarum striatarum erant fusiles (R3, 7, 24). Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare circuierit,et nunc addatur quia sculptura haec subter labium posita decem cubitisambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in modum phialae, repandumac diffusum; quod a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque addecem est cubitos coaptatum. Sculptura autem striata est quae historias rerum aliquas imitatur. Unde et recte per sculpturas striatas quibus mare circumdabatur, exempla suntpriorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri, ut videamusquibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio; qua obstinatione in sceleribusperdurarunt, quantave iniquitate ob scelera perierunt reprobi; quomodo exordionascentis saeculi, Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel sit ob justitiaemerita coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch obgratiam pietatis ad paradisum deductus; quomodo post diluvium Cham obimpietatem a patre detestatus, Sem et Japhet ob obsequium reverentiae perpetuasint benedictione donati, Abraham ob meritum fidei haeres sit divinaepromissionis effectus, et caetera gentium multitudo inaudita sit infidelitaterelicta; qualiter adveniente in carne Domino, Judaea ob perfidiae noxamrepulsa, et gentilitas sit ob gratiam fidei ad salutem reducta; et caeterahujusmodi, quae in utroque Testamento solerter ac pie considerata multumstudiosis quibusque prosunt. Et ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum striatarum in mari aeneofacti, ut hi qui in fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque Testamentidiligenter auscultent historias. Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscumque in eisdem historiis deditosjussis coelestibus, ac tota intentione ad superna praemia suspensos esseperspexerint, hos imitari contendant. Bene autem sequitur, Et stabat super duodecim boves, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem (R3, 7, 25). Per boves quippe apostolos et evangelistas, immo omnes verbi ministros debereintelligi, Apostolo docente, cognoscimus, qui exponens mandatum legis, quodictum est, Non alligabis os bovi trituranti (voir: Dt, 25, 4) ; Numquid de bobus , inquit, cura est Deo? an propter nos utique dicitur? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare, et qui triturat, spei suae fructum percipere (1Co, 9, 9 et 1Co, 9, 10). Duodecim ergo boves, duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendamEcclesiam in Christo susceperunt. Qui nimirum boves mare sibi superimpositum portant, cum apostoliapostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium promptaimplere devotione satagunt. Tresque ad aquilonem, tresque ad occidentem, tres ad meridiem, et tres adorientem respiciunt, cum in universi quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae Trinitatis; nam et apostoli eo mysterio duodecim, hoc est quaterni suntelecti, ut fidem et confessionem sanctae Trinitatis per quatuor mundi partes evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quorum apostolorum, successorumque eorum verba, actus et passiones perfacile in praesenti videre vel legendo cognoscere possumus; quaevero illos in futuro maneat gloria retributionis, nec dum videre valemus. Unde apte subditur, Quorum posteriora universa, intrinsecus latitabant (R3, 7, 25). Intrinsecus namque latitant universa bonorum posteriora, quia qua mercedesancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri examine jamdispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omni modo occultum,quod tunc esse occultum nullatenus potest. Sed omnis qui lavacrum baptismi accepit ad salutem et vitam, fidem, spem etcharitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid bonijam operari vel intrare ad vitam valet. Unde recte subjungitur, Crassitudo autem luteris trium unciarum erat (R3, 7, 26). Crassitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et dilectionisperceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firmacertitudo virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet. Accipitur autem et celebratur baptismi lavacrum in exemplum Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis, juxta quod Apostolus exponens ait, Quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rm, 6, 3, Rm, 6, 4 et Rm, 6, 5). Quod in factura quoque maris aenei typice signatum est, cum sequenteradjungitur: Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii (R3, 7, 26). Per labium namque calicis, gustus Dominicae passionis, per folium repandililii, patefacta claritas resurrectionis exprimitur: nam quod in calice poculum passionis designetur, testatur ipse Dominus, qui veniens ad passionem oravitPatrem, dicens, Pater, si vis, transfer calicem istum a me (Lc, 22, 42) [mauvais référencement: Mc, 4] . Lilium vero quod comitante odoris jucundissimi gratia candidum foris calicem,intus aureolum ostendit, apte gloriam resurrectionis ejus insinuat, qui etcorporis immortalitatem foris ostendit discipulis, et animam divina lucecoruscam sibi simul inesse perdocuit. Potest etiam in lilio repando ipse Mediator Dei et hominum propter passionemmortis gloria et honore coronatus non inconvenienter accipi; qui ante passionemquidem suam, quasi clausum adhuc lilium fuit, cum signis miraculorum quae fecitclarus homo refulsit; post resurrectionem vero et ascensionem suam repandum selilium supernae patriae civibus exhibuit, quod in assumpta humanitate potentiamdivinae claritatis, quam habuit apud Patrem priusquam mundus esset,ostendit. Unde in amoris Cantico, lilii se vocabulo designare voluit, dicens, Ego flos campi, et lilium convallium (Ct, 2, 1) (Cant. II). Labium ergo maris, in quo sacerdotes lavabantur, quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii; quia lavacrum salutarequo membra summi Sacerdotis efficimur, in fide nos sacrosanctae passionis ejusa peccatorum omnium labe purificat, ac purificatos ad visionem gloriae ipsius perennis intromittit. In quo nimirum lavacro uterque populus, et circumcisionis videlicet, et praeputii, per fidem, spem et dilectionem unum in Domino efficitur, ipso attestante, qui circumcisionem post praedicans, ait inter alia, et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Jn, 10, 16): quodin hoc quoque mari typice figurabatur: nam subditur: Duo millia batos capiebat (R3, 7, 26). Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni inScripturis, quia nimirum denarii numerus quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta, centum faciunt, quae videlicet figura jamquadrata, sed adhuc plana est. Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplicata centum perdecem fiunt mille; quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velutconquadrata justorum conscientia designatur: quocumque enim verteris quadratum,stabit, sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a statu suaerectitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens modiosquatuor. Ipsa et ephi, quam epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei, leguminum:batus vero est speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, qui certa norma mensurae, opera designat aequitatis etjustitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habentinstitui. Batos mille illud capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorumabluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas etoperibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esseparticipes.

Caput 23 : De basibus decem. (Cap. VII.)

Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et tres cubitorum / altitudinis (R3, 7, 27). Multifariam multisque modis una eademque nostrae salutis sacramentapraefigurantur: nam iidem apostoli virique apostolici, qui per boves mareportantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erantluteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujuset mare, typum gerebant: siquidem, ut Verba dierum narrant, omnia in eis quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant (Ch2, 4, 6). Holocaustum autem Domini, generaliter omnis electorum multitudo potestintelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu sancto et igne (Mt, 3, 11). Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum qui perbaptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in Domino JesuChristo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum perablutionem baptismi gratia Spiritus sancti impletur: lavatur namque in luterehostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur; offertur vero inholocaustum cum per impositionem manuum episcopi donum Spiritus sanctiaccipit. Philippus evangelista cum praedicaret in Samaria, quid nisi in lutere templi hostias Domini lavabat? Sed quia necdum in quemquam eorum Spiritus sanctus descenderat, sed baptizati tantum erant in nomine Jesu, vel ablutaehostiae necdum ad sacrosancti altaris ignem pervenerant. At cum missi illuc Petrus et Joannes imponebant baptizatis manus, etaccipiebant Spiritum sanctum, loquebanturque linguis, jam ad ignem altarispervenerant hostiae, ut fierent holocaustum quod Latine totum incensum dicitur,quia videlicet conscientiam illorum gratia sancti Spiritus adimplens, divinofecit amore fervescere. Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases factae, poterat ita mysticeinterpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis,quae denario solet numero figurari, eos quos imbuunt vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in sequentibus scriptum est, quodvidelicet quinque ex his positi sunt ad dexteram partem templi, et quinque adsinistram, magis in eis quinarii numeri intuenda sunt mysteria. In utraque etenim parte templi sunt bases positae luterum, ut utrique Deipopulo sacri fontis gratia signaretur esse pandenda; et quinque sunt in utraqueparte, ut sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jamdiximus, demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque sensuscorporis deliquerant, per lavacrum Baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari super duodecim boves posito, unitas exprimiturbaptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita et per duosordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas cum Judaea in unum fideiconsortium post baptismatis erat undam colligenda: nam etsi in geminisluteribus hostiae lavabantur, quaedam quidem a dextris atrii, quaedam vero asinistris, uno tamen in igne consumebantur altaris, ut holocaustum fieret: quiasive quis in parte circumcisionis, sive praeputii lavacrum susceperit, unoomnes spiritu, ut filii Dei fieri possint, sanctificantur; hinc etenim Apostolus, Sed accepistis , inquit, spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rm, 8, 15). Unum, inquit, spiritum accepistis, in quo omnes filii adoptionis efficiamini,in quo nimirum spiritu clamamus, Abba, Pater (Rm, 8, 15). Abba videlicet, qui ex Hebraeis venimus ad fidem; Pater, qui ex gentibusvariis quidem linguis pro diversitate nationum, sed unum eumdemque Deum Patrem,per unius donum Spiritus invocantes. Quod autem cubitorum quatuor longitudinis, et quatuor latitudinis, et quatuoraltitudinis bases singulae fuere, intelligendum est: longitudo etenim adpatientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudopertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus tota virtutum structuraimminet, prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo quatuorcubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores siveadversa mundi, et longitudinem exsilii, ac laborum praesentium mala tolerent,seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque proximorum interna exsultationedilatent; saepe operam dant virtutibus cura prudenti videlicet inter bona etmala discernentes, fortiter adversa sustinentes, corde appetitu voluptatumtemperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quascum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione advisionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt. Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas (R3, 7, 28). Juncturas dicere videtur ea quibus ipsae luterum tabulae sibimet invicemconnexae sunt, ut scilicet ex quatuor sive quinque tabulis una fieretbasis. Quales autem sculpturas inter has juncturas, id est, in ipsis suis lateribusante et retro, a dextra et sinistra, et supra quoque habuerunt, subdendoaperitur, cum dicitur: Inter coronas et plectas, leones et boves et Cherubin, et in juncturis similiter desuper (R3, 7, 29). Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed erat mysticissculpta figuris, quae sanctorum mentes, immo universas eorum actiones virtutumgratia in omnibus praetendunt, neque aliqua illas hora inanis et vacuapraeteriit, in qua piis vacare operibus vel sermonibus, vel certecogitationibus desistant; coronulas quippe in se sculptas habent, cum adingressum vitae perennis infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis, quae sursum est, numquamfraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas, leones, cum ita ad speranda coelestiamentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosquequi sibi commissi sunt, fervorem asperae invectionis exercere nontardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritumansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi numquam fessam haberevigilantiam discretae actionis ac loquelae, numquam verba divinae lectionisvelut ruminando in ore voluere cessant. Denique beatus Stephanus basis videlicet templi Domini eximia, saevi leonis dentes atque ungues ostendere videbatur, cum suis persecutoribus aiebat: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis; quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti?etc. Verum haec loquens quantum pietatis, ut ita dicam, bubulae mansuetudinisintus in corde gestaret, ostendit, cum pro eisdem persecutoribus usque ad necemsuam saevientibus, genu flectens dicebat, Domine, ne statuas illis hoc peccatum . Sed quia neque spem aeternorum in coelis, neque amorem proximorum in terris,neque fervorem zeli mordentis, neque lenitatem modestiae compatientis, absquescientia sanctarum Scripturarum habere possumus, apte post coronulas etplectas, post leones et boves, Cherubin sculpti esse memorantur. Cherubin namque constat Scripturae sacrae typum tenere: sive quia duoCherubin in propitiatorio arcae in figuram duorum Testamentorum concorditer deChristo canentium fabricati sunt, seu quod nomen istud scientiae multitudinemsonat. Quanto autem quisque studiosius legendis divinorum eloquiorum paginisinstiterit, tanto necesse est in omnibus amplius, quae agit aut judicat,interni testis aut judicis examen pertimescat, ne aut plus juste in peccantesvindicans, aut rursum absque moderamine justae discretionis ignoscens, iramjusti judicis incurrat: qui enim addit scientiam, addit et dolorem. Unde hic quoque propter sculpturas Cherubin convenienter adjungitur, Et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia (R3, 7, 29). Super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et inseveritate districtionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatisqua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injusteligando, ipsi ab eo cujus judicium errare nequit, ligare mereantur. Et quatuor rotae per bases singulas, axesque aerei per quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes (R3, 7, 30). Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotiscomparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocumque duciturcurrit, ita sermo evangelicus, juvante Domino, per apostolos in brevi universasmundi plagas implevit. Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum, quoauriga dirigit, portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a terreniscupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonaeoperationis, sive ad ministerium praedicationis, quocumque adjuvans gratiaspiritus voluerit, ducit. Nam in sequentibus dicit: Quia tales erant rotae, quales in curru fieri solent (R3, 7, 33). Legimus autem de sanctis, Currus Dei decem millibus multa millia laetantium (Ps, 67, 18). Quid est ergo quod rotae basium rotis assimilantur curruum, nisi quia unusidemque sermo evangelicus quosdam eorum quos instituit, currus Dei, quosdambases templi Dei facit? Quicumque enim ad evangelizandum verbum doctores longelateque mittebantur in mundo, utique currus Dei, et quidem velocissimi fuerunt,quia per cuncta discurrentes, Deum ad corda credentium inducebant. At vero illi qui uno in loco commorantes verbum salutis proximisannuntiabant, eosque ad lavacrum vitae, quod vel in baptismo vel incompunctione lacrymarum celebratur, accendunt, quasi bases sunt templi, quaeportant luteres ad lavandas hostias, quia ita fidelibus quibus praesunt,ministerium salutis impendunt, ut longius excurrentes ad acquirendos novospopulos labores non subeunt. Rotae ergo basium rotis sunt curruum similes, quia iidem libri Evangeliorumqui hos doctores ad praedicandum fidem veritatis ignorantibus mittunt, illos adconfirmandam amplius fidem inter doctos jam ac sacramentis coelestibus imbutosmanere praecipiunt. Rotae quatuor basim luteris sustentabant, cum Evangelia Jacobum fratremDomini ad conservandam in Hierosolymis Ecclesiam residere jusserunt. Rotae earum similes currui Dei suppositae ad currendum parabant, cum eademEvangelia Paulum et Barnabam ad praedicandum gentibus per omnia discurrerevoluerunt. Rotae basibus suppositae ad portandum luterem templi a terra sustollebant,cum nostris nuper temporibus beatus papa Gregorius evangelicis roboratuseloquiis Romanam rexit Ecclesiam. Rotae eaedem curribus Dei subnixae longe portabant, cum reverendissimi patresAugustinus, Paulinus et caeteri socii eorum, eisdem evangelicis confirmatieloquiis, jubente illo venere Britanniam, et verbum Dei incredulis dudumcommisere gentibus. Si ergo bases luterum sancti doctores sunt, qui lavacrum nobis vitaeministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt Evangeliorum libri, qui axesrotarum, quae bases gestant, nisi ipsa eorumdem corda sunt doctorum, quae dumpraeceptis Evangelii sedulo intenta, eos ab infimorum appetitu sustollunt,velut immissis rotis axes altius basem a terra sublevant? Porro humeruli quirotis antepositi, ne ab axibus dilabi possent obsistebant, praeconia suntprophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura ne cui legentium indubium veniat, confirmatur; et apostolus Petrus de Domino loquens ait, Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes (2P, 1, 19). Sed et omnes evangelistae atque apostoli, in eis quae scripsere legis etprophetarum mentionem facere solebant. Denique Marcus ita incipit, Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta (Mc, 1, 1 et Mc, 1, 2). Et Matthaeus, Hoc totum factum est, ut adimpleretur scriptura prophetarum (Mt, 1, 22), et caetera hujusmodi. Bene autem dicitur quod humeruli per quatuor partes subter luterem erantpositi, et contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum omnis scripturaprophetica sibimet consentanea est, utpote uno Dei spiritu condita. Quatuor autem fuerunt per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerumrotarum: non quia quatuor tantum sunt libri prophetici, sed quia in omnibusquae locuti sunt prophetae et Moyses, dictis quatuor evangelistarum testimoniumpraebuerunt, ut ex consensu utriusque una fides et dilectio Christi nostraomnium corda confirmet. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium (R3, 7, 31). Os luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fidei: quiaomnes in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamur, dicenteApostolo, Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna, perbaptisma iter esse patefactum doceret; ipse vero luter in amplitudine cubitumhabebat unum et dimidium, propter operis nimirum perfectionem et initiumcontemplationis: integer etenim cubitus in lutere perfectionem bonae actionisdesignat, quam absque ulla dubietate habebat ille; de quo tentatori antiquoDominus aiebat, Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei homo similis in terra, simplex et rectus, ac timens Deum, ac recedens a malo (Jb, 1, 8)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex partenonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idemJob devicto adversario cum Domino loquens ait, Auditu auris audivi te (Jb, 42, 5): ut Moysi Dominus facie visus est ad faciem; ut Isaiae sedens insolio regni, circumstantibus cum laude debita coeli civibus; ut caeteris saepevisus est prophetis; ut beato Stephano in articulo passionis apertis coelijanuis gloria Dei ostensa est; ut Paulo introitus paradisi et tertii coeli suntpatefacta mysteria. Sed universa haec ex parte sunt permodica, in comparatione ejus quae infuturo revelanda est gloriae. Ideo post cubitum bonae operationis, quae in hac vita perfici potest insanctis, incipit cubitus supernae contemplationis, quae in futuro in cunctisperficienda constat electis: quae videlicet mensura unius et dimidii cubiti,non luteribus tantum, sed et rotis eorum inerat ac basibus. Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis (R3, 7, 32); et paulo post: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi (R3, 7, 35). Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide infonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur aeternam;quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus: ipsam vero vitaecoelestis dulcedinem gustare ex parte ac diligere in hac vita interim, perfecteautem videre nulla ratione valemus. Rotae quippe uno et dimidio cubito mensurantur, quia Scriptura lectionisevangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint vivere debeant ostendit,spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat; ipsam veroretributionis illius qualitatem, in futuro nobis pandendam simul et donandamesse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis, insummitate sui ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores ac ministri summilavacri salutaris, opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed lucecontemplationis ex parte fruiti. Unde et aiunt, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10). In hunc modum fecit decem bases, figura una, et mensura sculpturaque consimili, Fecit quoque decem luteres aereos (R3, 7, 38). Quare decem sunt bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jamdictum est. Quod vero una erat figura mensuraque et sculptura consimilis omnium basiumsive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esseomnia merita doctorum; sed in ea potius, quia una fides Evangelii quoinstituuntur, unum baptisma quo abluuntur, unus idemque spiritus est quo omnesconsecrantur electi; tametsi donationes habent diversas in ipso spiritu, quidividit singulis prout vult. Quadraginta batos capiebat luter unus (R3, 7, 38). Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirumquater deni faciunt quadraginta. Decem autem sunt praecepta, quibus omnium nostrum operatio in lege divinapraefixa est. Quatuor sunt autem Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicaeincarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad ministerium sacri baptismatis pertinent, cum fide etsacramentis Evangelii fructum debent facere rectae operationis, apte luteressinguli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur, Eratque quatuor cubitorum (R3, 7, 38), sive in altitudine,sive in latitudine, significat intellectus mysterii in promptu esse; luter enimunus quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, inquibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinesvirtutesque quibus quisque fidelis est debet institui; vel certe propterquatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicentepsalmographo, Quos redemit de manu inimicorum, de regionibus congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie (Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Quod vero supra dixit, Pariterque habebat unum cubitum et dimidium (R3, 7, 31),et neque ibi altitudinem vel amplitudinem significavit, videtur fundum ipsiusluteris hujus esse amplitudinis: quo ex mensura, ni fallor, basis, in quapositus erat luter, quisque facillime conjicit; quod ita describitur, In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabricata, ut luter desuper possit imponi (R3, 7, 35). Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii; ipsa verocapacitas luterum quatuor habebat cubitos; sed utrum in altitudine, an inamplitudine, an in utroque dicat, quis noverit? Et constituit decem bases, et quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram (R3, 7, 39). Dextram partem templi, et sinistram, non intus in ipso templo, sed antetemplum dicit, ad orientalem plagam videlicet, in atrio interiori, quodsacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dextram partem templi, propter Judaeos, qui solstitio propter doctrinam legis uti solebant antiquitus; et quinque ad sinistram, propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait, Ponam sedem meam ad aquilonem. Quod est aperte dicere: Illis in corde requiescere desidero, quos a luceveritatis, et flammae divinae charitatis, alienos esse considero. Mare autem posuit ad dextram partem templi, contra orientem ad meridiem (R3, 7, 39). Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad dextram partem templi, hoc est quod repetit, dicens, Ad meridiem (R3, 7, 39); ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum eratad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum;deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraqueparte positi. Intra hos basis erat aenea quinque cubitorum longitudinis, et quinquecubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomondedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra meridianumatrii; deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant columnae aereaecirca ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrumbaptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dexterae figuratur, debere pervenire; qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Mc, 16, 16). Namque ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam etgentilitatem, ut in expositione basium supra diximus; vel praesentem Ecclesiaevitam, et futuram: vel gaudium saeculi, et tristitiam; vel aliquid hujusmodi:ubi vero absolute dextera in bono ponitur, aeterna gaudia saepiusdemonstrat. Quod vero contra orientem posuit mare, ad eamdem proprie significationemrespicit, quod videlicet per lavacrum sancti fontis, splendor nobis internaeclaritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles perceptione sanctiSpiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi: fervor et enimmeridiani solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis et illustrationemsignificare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibuselectorum.

Caput 24 : Quod in regione Jordanis facta sunt vasa templi. (Cap. VII.)

Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra (R3, 7, 45 et R3, 7, 46). Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicetflumine Dominus noster baptizari dignatus est; ejusque tinctus undis, aquarumnobis elementum in ablutionem peccatorum convertit: quia omne fidelium baptismaquo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipseaquas sanctificavit. Recte in Jordanis regione vasa sunt domus Domini facta:neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi adbaptisma illius quod illo in flumine subiit respicientes, et ipsi vitaliflumine satagamus ablui. Notandum autem quia non tantum in regione Jordanis, sed et in campestriregione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium,qui non solum in Judaea, sed in omnium nationum erant futuri latitudine,expleta prophetia quae dicit, Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt (Ps, 95, 12). Cui simile hoc quod idem psalmista de sacramentis Dominicae incarnationis loquens, ex persona eorum qui post completa ejus incarnationis arcana ad fidemvenerunt, ait, Ecce audivimus ea in Ephrata, invenimus ea in campis sylvae (Ps, 131, 6). Audivimus quippe in Ephrata, id est in Bethleem, sacramenta Dominica, quiapromissum legimus David patriarchae, qui erat ex eadem civitate de fructuventris ejus Christum in carne venturum. Invenimus ea in campis sylvae (Ps, 131, 6), quia revelata jam in latitudine gentiumper orbem ipsi cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes facti sumus. Fudit ergo rex vasa domus Domini in regione campestri Jordanis, quia Dominusut baptismo salutis vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinemimplevit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini,quid melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valetintelligi? Quasi enim argilla ignibus durata, formam vasis Domini quanta etqualia fieri debeant, exhibet, cum nobis regulam justitiae, quam sequamur,ostendit; sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibilesperdurarunt, in omnibus sequenda praemonstrant, si vasa domo Domini electa esseac pretiosa concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptumministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma sivedivinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum beneoperando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus: neque enimsemper nos regulis necesse est bonae operationis aptari, sed completaoperatione bona, palma est beatae retributionis speranda; quia nec semper vasain forma argillae tenebantur inclusa, sed ubi ad perfectionem sui pervenerant,fractis formarum claustris perducebantur in lucem, et in templo Domini pro suisquaeque locis disponebantur. Hoc autem dicimus, non quod opera sanctorum umquam sint interitura, sed quiaubi coronam justitiae, quam bene operando meruere, acceperint, laboriosaeoperationis jam cuncta cessent officia: quis enim in illa vita pro fide Christimartyrium patiatur, ubi expulsis adversariis omnes electi in praesentia Christilaetantur? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi sola viventium terra est? Quislugentem consoletur, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum?Quis ibi domum peregrino et hospiti paret, ubi omnes simul electi habitationemex Deo habent domum non manufactam, aeternam in coelis? Quis illic panemesurienti potumve afferat sitienti, ubi Dominus pascit me, et nihil mihideerit? Diruptis ergo formis vasorum quondam necessariis, vasa ipsa in domoDomini splendida jam refulgent, quia cessantibus in fine saeculi non solumpersecutionibus quas propter justitiam patiuntur, verum etiam laboriosisjustitiae operibus quibus sponte pro aeterna beatitudine insudant electi, insola visione sui Conditoris, percepta immortalitatis claritate,laetabuntur.

Caput 25 : De altari. (Cap. VII.)

Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, et altare aureum (R3, 7, 48). Altare aureum corda significat perfectorum justorum internae charitatis etcastitatis luce corusca; quorum sublimitati significandae etiam locus convenitejusdem altaris: stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in facturatabernaculi manifeste legimus, in quo videlicet altari, non hostiarum sanguis,neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum fumus ad superioraascendens operiebat arcam atque oraculum, et odore suavitatis implebat. In quo figuram exprimebat sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerumcupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in viciniaoraculi sunt positi; nec longe sunt remoti a velo quo templum et sanctasanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt, caeterum secunduminteriorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum in sancta sanctorum ubi arcaest recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelumusque perveniunt, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum incenduntur,quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordisimmolantes, Domino mactent; sed tantummodo lacrymarum et orationis vota, ei prodesiderio regni coelestis offerunt. Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium voluptatumsollicite ad desiderium coeleste ascenditur, non praetermisit Scriptura inmystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui carnales adhuc inse concupiscentias, quae militant adversus animam, flamma superni timorisincendere laborant: quatenus his de corde sive corpore exstirpatis,consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo spiritalium thymiamataorationum et compunctionis offerre. Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas multo quidem majus, sedquantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie metalli inferius; namet de aere factum, et ante fores erat positum templi, in quo illi nimirumfiguraliter sunt expressi, qui tali devotione Domino deserviunt, ut caro adhuceorum concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; soleantque dicere, quia mente servimus legi Dei, carne autem legi peccati; quicum incentiva carnis edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniiset orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque fructibus spiritus adtranquillitatem castimoniae Deo digne ascendere contendunt, quid nisi victimamilli suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (voir: Rm, 12, 1) ; qui quoniam fervore flagrantspiritalis amoris, sed nondum eminent triumpho victae concupiscentiae carnalis,altare holocausti ignem quidem de coelis sanctum habent, sed speciem aeris etnon auri praetendit. Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales quam spiritales, pluresqui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac sopitovitiorum certamine adepta virtutum securitate laetantur, merito altareholocausti majus esse multo quam altare thymiamatis asserebatur. Scriptum namque est de eo in libro Paralipomenon: Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis (Ch2, 4, 1 et Ch2, 4, 2). Equidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudiniset latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, non dicit Scriptura, sedtantum quia altare aureum fecerit dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti, quiasi viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templilatitudinem impleret. Quantum igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi, etquantum genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit, tantumquantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat: quia nimirum pluressunt multo quibus dicatur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Mt, 19, 17), quam quos audire delectat: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes (Mt, 19, 21), et reliqua. Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret numeri: habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus,sed et nunc dicendum breviter. Quod si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus etanimam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum inbona operatione per longitudinem altaris; amplitudo in charitate Dei et proximiper latitudinem; spes in exspectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur. Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnamutique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac sinceraedilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater quini vicenarium numerum complent, quinque enim libri Mosaicae legis,quatuor evangelicae libertatis: cum ad intelligentiam atque custodiam legisspiritalis, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profectonumerum perficimus. Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris, cumcorda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusqueTestamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibusservant, et hilaritatem dilectionis in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero spes coelestium praemiorum designari solet, Dominoaffirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant, denarioremunerandos esse testatur. Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra natura inaeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero mystice divina simulet humana natura designatur. Deus quippe Trinitas est, homo autem numero septenario comprehenditur,quaterno videlicet propter corpus, quod ex quatuor elementis constat; ternariovero propter interioris hominis triplicem differentiam, quam Scriptura nobissancta ostendit, cum diligere nos jubet Dominum ex toto corde, tota anima, totavirtute. Unde et in decalogo legis tria sunt mandata quae nos ad cultum divini amorisexcitant, septem quae dilectionem commendant proximi. Qui ergo decalogum legis in Dei et proximi dilectione custodiunt, juremercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt: quique inhac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident, diligunt, hi infutura vita et Deum regem in decore suo, aeque et proximum in Deo glorificatumac decoratum videbunt. Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ob significandam eorumperpetuam vitam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum esset quia fecit Salomon altare aureum , additum estcontinuo, Et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (R3, 7, 48). Mensa autem Scriptura est sacra, spiritalis intelligentiae claritate fecunda,de qua psalmista Domino, Parasti , inquit, in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Ps, 22, 5); ne enim adversariitribulantes ab errore inflectant, mensam nobis Conditor noster scientiae, perquam in fide veritatis eum confitemur, paravit. Namque panes propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera nobis, velverba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis paginis quisquisquaerit invenit. Unde apte iidem panes in Exodo (voir: Ex, 25) duodecim fieri praeceptisunt, videlicet propter apostolos duodecim per quorum ministerium noviscriptura Testamenti condita est, et Instrumenti veteris, donante Domino,revelata mysteria. Quo nimirum non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati, quipraedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes utique ipsamdoctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere, sequuntur. Legimus autem de his panibus in Exodo (voir: Ex, 25) , per singula sabbataeos mutari debere, et novos pro veteribus in mensa Domini proponi, unius quoquemensurae farinae similae semper eos parari praeceptos. De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus luce clariorrefulget: ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum assumptis de hacvita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum sancta ordinat Ecclesia, ethoc non nisi die sabbati, quia quisquis bonum certamen certaverit, cursumconsummaverit, fidem servaverit, tempore suae resolutionis, requiem beataeperennitatis intrabit. Unius mensurae et non dispares ex simila semper fiebant panes, quia nimirumuna eademque forma veritatis et fidei, quam primo apostoli suis auditoribusostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad finem saeculi piidoctores Ecclesiis Christi per orbem praedicare non desistunt.

Caput 26 : De mensis decem. (Cap. VII.)

Quod vero in Verbis dierum legimus, quia fecit Salomon mensas decem et posuit eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum (Ch2, 4, 8), has mensas tam ad panespropositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est; phialasvidelicet quas pariter factas Scriptura refert; thymiamateria, thuribula,mortariolia, etc., quae in sequentibus leguntur: nam quod paulo post in eodem Verborum volumine subinfertur, Fecitque Salomon omnia vasa domus Domini et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis (Ch2, 4, 19); velpluralem numerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in Jesu Nave: Filii autem Israel praevaricati sunt mandata, de anathemate (Js, 7, 1); cum Acham solus et non plures filii Israel hoc fecerint. Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut insabbato mox poni potuissent in mensam propositionis, potuit fieri ut panesnoviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarenturoperti, donec primo mane, ablatis veteribus, super mensam propositionisponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura hujus mensae propositionis discrepant:nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unitatem totius Scripturae, etconcordiam auctoritate apostolica unitam designat, ita non immerito decemmensae aureae divinae legis et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quaevel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis offerunt, vel innobis exempla fidelium quasi positorum in se vasorum Domini claritatem etmiracula proponunt. Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinquevolumina scripsit, verum etiam quia tota Testamenti veteris series quinqueaetates saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, et quinque asinistris ponuntur, cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura, siveutrique Dei populo, Judaeo scilicet et Gentili, committitur, sive evangelicisplena figuris ostenditur, quae quondam Dei populo antiquo juxta litteram solamintelligenda putabatur; cum enim legentes in sancta Scriptura, verbi gratia,Abel coronatum martyrio, Enoch translatum de mundo, Noe pereunte mundomirabiliter salvatum, hospitalitatem Loth exterminatis impiis sublimiterremuneratam, Abraham merito obedientiae patrem cunctarum gentium constitutum,Joseph post venditionem merito castitatis et innocentiae exemplo sublimatum (voir: Gn) , haec et hujusmodi innumera nobis exempla virtutisassumimus, quid nisi mensae quinque aureae, sive vasa Domini, seu panespropositionis adhuc in sinistris templi, divinae litterae juxta historicumsensum januam nobis et recte vivendi aeterna praemia a Domino sperandaaperiunt? At cum eamdem altius intelligentes vel dispensationem Dominicaeincarnationis, vel alia quaelibet sanctae Ecclesiae sacramenta sonareviderimus, quasi alias quinque mensas ad portanda vasa electionis et alimoniamvitae spiritalis in dextris templi invenimus; qui eadem ipsa verba sacraehistoriae novum omnino fulgorem nobis sapientiae coelestis, novos aperiresensus de veteribus agnoscimus, in qua profecto figura et candelabra sunt quinafacta in templo: cum enim dixisset Scriptura regem Salomonem fecisse mensam inqua ponerentur panes propositionis, auream, adjunxit sequenter, et ait:

Caput 27 : De decem candelabris. (Cap. VII.)

Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo, et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas (R3, 7, 49). Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia etjustitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum ponunt, ita et aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiaeerrantibus proferunt: hinc etenim psalmista, Lucerna , inquit, pedibus meis (Ps, 118, 105), etc.; hinc etiam Salomon ait, Quia mandatum lucerna est, et lex, lux (Pv, 6, 23). Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter addidit contra oraculum (R3, 7, 49). Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aperte designat patriamcoelestem, ubi Christus est in dextra Dei sedens, paternorum utique consciusarcanorum; et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, cum divinaeloquia ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem acdesiderium nostris cordibus infundant; et eos qui originem carnis a terrahabent, ad appetendam promerendamque in coelis perpetuam mansionemaccendant. Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram (R3, 7, 49), ita putant intelligendum, quod quinque fuerint adextris illius candelabri quod fecit Moyses in deserto, et quinque a sinistris,utraque tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum unum quod fecit Moysesstare praeceptum est; quod eodem ordine etiam de mensis decem intelligant, quiaomnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae, sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad laevam. Verum, si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur, Et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum (R3, 7, 49), patet, ni fallor, quod aeque utraque quinque oraculumrespiciebant: utpote juxta utrumque latus templi in longum posita: nam si omniacandelabra ad australe latus templi in longum posita essent, non dicerenturcontra oraculum posita, sed potius contra aquilonem, sive contra mensas, sietiam mensae ibi stabant; quod dictum est in Exodo de illo uno candelabro quodabsque ulla dubietate ad meridiem stabat: Posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi (Ex, 40, 24). Itemque in libro Numerorum, Cum posuerit septem lucernas contra eam partem qua candelabrum lucem dabat (Nb, 8, 2). Ex utraque ergo parte templi candelabra, ex utraque erant mensae, quiaScriptura divina ad illustrationem ac refectionem utrique Dei populo conditaest, quae nos in prosperis et adversis, in tristibus ac laetis eventibusreficere ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare consuevit. Vasa quoque misericordiae sunt superposita: hoc est, Scriptura in se justorumopera utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi confortemur,proponit. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet,possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo sanctiSpiritus infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucemscientiae proferunt lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe latequevideri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobisvirtutes et exempla sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens (Jn, 5, 35). Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxtaillud psalmistae, quod et supra posuimus, Lucerna pedibus meis verbum tuum (Ps, 118, 105). Candelabra autem lucernarum harum, sancti sunt omnes, qui sua corda etcorpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, sed in omnibus quaeScriptura sancta dicat, attendit, ejusque sese subjicere mandatis satagit,quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas: quia castacorporis sui membra castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet,supponere contendit, et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse estfirmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina,sed etiam absque ulla status sui mutatione servare. Cum vero dixisset, Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo (R3, 7, 49), addidit, Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas (R3, 7, 49); videtur, juxta litteram, quiasuprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi formata: quod incandelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stirps medius, et calamiex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisseplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terraeviventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis (1P, 1, 3 et 1P, 1, 4). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scripturadivina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestisprovocare consuevit; et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii floreset lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scripturasacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisseet percepisse probantur. Fecitque forcipes aureos, hydrias quoque et fuscinulas, phialas, et mortariola, et thuribula de auro purissimo (R3, 7, 49 et R3, 7, 50). Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctioneseloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim una eademque omnibuspotest convenire doctrina, ac per hoc diversa altaris vasa, vel diversasfidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes infamulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Forcipes namque ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobischaritatis, quasi in altari Dei accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipis ad hunc ignem accendendum titiones inaltare componunt, quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instruunt,et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideriainflammemur, collocant. Fuscinulae, quae Graece κρεάγραι, ad hocin ministerio altaris habebantur, ut carnes victimae per eas de caldariiscoctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur;quarum usus aeque sanctis praedicatoribus figurate congruit, quorum ministeriiest animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicaediscretionis rudibus adhuc discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinaesimplicis adhibere; perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimiorisministrare: quicumque enim sacramenta Christi ad ejus imitationem susciperenorunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur, quia doctorumest spiritalium, quae cuique personae mysteria audienda committant,solertissime discernere; recte fuscinulas intulit Salomon sacerdotibus in domoDomini, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant; et alia quidemhominibus, sed mundis edenda offerant: alia vero altaris ignibus consumendarelinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare,ac epulas nostrae refectioni concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant: quid enimper phialas, nisi mensura praedicationis accipitur, qua oportet utexhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur: debet enimhic subtiliter qui docet perspicere ne plus studeat quam ab audiente capiturpraedicare, debet ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendocondescendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, semagis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac vasis domusDomini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu sacerdotaliscripsimus. Si quis ergo capacitatem nostri sensus ex Patrum traditione progenitam, dehis scire desiderat, in opere illo requirat. Sequitur:

Caput 28 : De cardinibus. (Cap. VII.)

Et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant (R3, 7, 50). Si ostia domus interioris sancti sanctorum, angelica sunt ministeria, quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et ostia domustempli doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominicicorporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiae praesentislimina pandunt: quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunteorumdem angelorum, sive sanctorum, quibus immobiliter complexationi acdilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatumrecte compleant? quia voluntati illius cum ministrant, numquam oculos avertunt:aperiuntur enim et clauduntur ostia, tempore congruo, sed numquam cardinemtempli deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fidei,sive in illam speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radicedilectionis fixum tenent. Unde bene idem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicetmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum charitatis. Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini (R3, 7, 51). Cum Rex pacificus noster in die novissimo omnes electos resurrectionisimmortalitate glorificat. Alioquin quamdiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus DominiSalomon, sed nondum / perficit: quia corda electorum Dominus, ut bonaoperentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac vita dumtaxat commorantemabsque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudinireservat. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cumtranslatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum. Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum est,octavo autem perfectum ac dedicatum est. Septem namque diebus omne hoc opus volvitur, octavus est dies judicii etresurrectionis futurae, de quo psalm. VI et XI attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur: Et intulit quae sanctificaverat David pater ejus argentum et aurum, et vasa reposuit in thesauris domus Domini (R3, 7, 51). Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasageneraliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater eloquentesquosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat;sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos, suo replens spiritu adconsideranda in lege sua mirabilia, illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdemspiritus gratiam largitur, et illos ad appetenda dona perpetuae salutisinflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert intemplum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos, etdoctorum videlicet et caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestisintroducit. Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea, in thesauris domusDomini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit inabdito vultus sui a conturbatione hominum. Apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur; sed una domusDomini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in quaomnes continentur electi, quantislibet meritis distent; et una ac non diversaest patria illa coelestis quae promittitur omnibus; quamvis sicut stella astella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum; quod utrumque judexipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia demonstravit, cum ait, In domo Patris mei multae sunt mansiones (Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 24] . Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros adrecipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata paravit:quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in coelis; sed multaein ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac diligentes. Dominus benedicet pusillos cum majoribus.

Caput 29 : De arca in oraculum illata. (Cap. VIII.)

Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur. Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum; si vero quis paululum fuisset foris, eos videre non poterat (voir: Ch2, 5, 9) . Ubi notandum quia etsi capita vectium antecedentibus potius ac diligentiusintuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat ut ipsa eorumcapita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo etappenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubinabderentur interius; quod fieri non poterat si prominentes ulterius vectesproducendis ad claudendum ostiis locum non darent; quorum positionem vectiumScriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedirecuravit: constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terrisEcclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatemdesignant. Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et intravelum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca portabatur,praedicatores verbi per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant: apparebantenim summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia ejusdemoraculi aperiri contingeret; neque haec omnibus, sed eis solummodo qui propiusaccedentes attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quo modo esset posita, solis eis qui oraculumintrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac vita positus, tametsimultum se in altitudine mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriaminibi sui Redemptoris plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nuncperfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo, in abdito vultus Dei aconturbatione hominum. Quorum tamen summitates vectium nonnumquam aperto oraculo his qui appropiantvisuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentionepurificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudiocontemplandum donaverit, quae nimirum contemplatio his qui paulo longiusrecesserint minime conceditur, quia quanto exterius mente vaga remanent, tantominus quae sint interna gaudia vident. Deinde sequitur:

Caput 30 : De tabulis lapideis arca inclusis. (Cap. VIII.)

In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum fillis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti (R3, 8, 9). Quaeri potest quo modo dicat hic quod in arca non esset aliud nisi duaetabulae testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate,Hebraeis, id est, filiis Israel scribat, dicens: Tabernaculum enim factum est primum, in quo erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti (He, 9, 2 et He, 9, 4). Ecce, teste Apostolo, didicimus quod et ista ibidem fuerint: non enim aususest aliud eis scribere, nisi quod certum tenebant illi, omnia haec in ipsa arcafuisse: sed non plenius apparet quando intromissa ibidem sint, excepto quod inlibro Numeri scriptum est, Denique et de manna in Exodo ita scriptum est, Erat autem in arca urna aurea, habens manna: quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col, 2, 9). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandipenes eum est cujus judicium in humilitate passionis videbatur essesublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiaeabsconditi. Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabantin verbo Christi, nunc praesenti visione, gaudent gloriae Christi; quod enimunus eorumdem dixit, Cupio dissolvi et esse cum Christo, de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.

Caput 31 : De nebula in templo. (Cap. VIII.)

Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide impletus est universus mundus, de qua gloria cum pro adorato vitulo Dominum precaretur Moyses ut parceret populo peccatori, respondit Dominus, Propitius ero illis, verumtamen vivo ego et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra. Et septuagesimus primus psalmus canit, Implebitur gloria ejus omnis terra. Unde et angeli clamabant pastoribus, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Lc, 2, 14) [mauvais référencement: Lc, 3] . Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes ministrarepropter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt; ita enim eorummentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis, nonagnoscant cultum credulitatis.

Caput 32 : De classe Salomonis. (Cap. IX.)

Post perfectum omne opus Domini, et longam orationem Salomonis, et divina adeum oracula facta, inter caetera refert Scriptura quod classem navium fecerit rex Salomon in Asion Gaber. Asion Gaber portus est maris Rubri, et fuit tricesima prima mansio filiorumIsrael, quando profecti sunt de Aegypto. ipso etiam post loco classis Josaphat, ut Scriptura testatur, vi tempestatisattrita est. Classes sunt navigia maris, classis etiam dicta navium multitudo. Post haec iterum refert Scriptura quod venerint servi Hiram cum servis Salomonis in eisdem navibus in Ophir, sumptumque inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem in Hierusalem. Ophir unde, sicut jam diximus, aurum efferebatur Salomoni, fuit unus deposteris Heber nomine Ophir; ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophene usquead regionem Indiae, quae vocatur Hieria, eos habitasse refert Josephus, a quoet regio ipsa tale vocabulum est consecuta. Unde et Septuaginta interpretes, derivato vocabulo, non Ophir, sed Ophiramtranstulerunt.

Caput 33 : De regina Saba. (Cap. X.)

Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus (R3, 10, 1). Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, idest, India, ut quidam dicunt, audire sapientiam Salominis, ita venit Ecclesiapost multa saecula ad Redemptorem et eruditorem suum, ut post stultitiamerroris, doctrinam perciperet veritatis. Haec est illa regina de qua ad Dominum dicitur, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps, 44, 10): id est,diversarum circumdata pretioso decore virtutum; haec enim omnium credentiummater est, quae natos ad mortem regenerat ad salutem, per quam Christus plusrestituit in gratia quam periit in natura, et de Adae transgressoris genereprolem in adoptionem divinae paternitatis assumpsit, et de paradisoexhaeredatos coelo reddidit cives. Haec post Synagogam quidem vocata, sed ante Synagogam promissa; haec enim jamin primo homine praefigurata est: nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva,ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit Ecclesia. Ingressa regina Saba Hierusalem, cum multo comitatu et divitiis, cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo (R3, 10, 2). Ergo in figura reginae hujus Ecclesia venit ex gentibus a finibus terrae,imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis, audire sapientiam Salomonis,id est, viri pacifici Domini nostri Jesu Christi, qui fecit utraque unum,solvens inimicitias inter Deum et hominem in carne sua; venit post veteres etprofanas superstitiones audire et discere de fidei illuminatione et judiciofuturo, de animae immortalitate, de spe resurrectionis et gloria. Venit ergo in Hierusalem cum multo comitatu, id est, non jam cum una tantumgente Judaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos, sed totius mundigentibus diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et hoccamelis portantibus aromata, id est, ex gentili populo venientibus, qui priusfuerant vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac peccatorumpravitate deformes; cum his tamquam muneribus regina haec ingreditur adpacificum regem Christum, exhibet secum fidei aurum, puritatis in sensu,pretiosas splendoris gemmas, morum videlicet insignia ornamenta virtutum. Et locuta est ei quae habebat in corde suo (R3, 10, 2), id est, aperuit ei corsuum, manifestavit ei occultam conscientiam in confessione et poenitudinepraecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina. Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificavit, et cibos mensae ejus, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (R3, 10, 4 et R3, 10, 5). Quid erat rationis ut praepotens regina domum, expensas et cibos regiostantopere miraretur? Ergo hoc loco aliqua majora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia ex gentibus congregata sapientiam Christi, id est, postcarnalia instituta gentilium, post humanam et animalem doctrinam philosophorum,accepit intellectum salutis et vitae, inspexit spiritalium mirabilia bonorum,agnovit virum fabricatorem coeli et terrae, ac potentissimum humani generisConditorem. De cujus sapientia dicitur: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti (Sg, 11, 20). Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos de quibus dicebat, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Jn, 4, 34). Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis, profectibusnostris. Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia in membra ejus corpusquetransimus; vel cibus ejus altaris sacramenta coelestia de quibus dicitur, Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducabit homo (voir: Jn, 6) . Vidit et holocausta ejus, orationem sine dubio supplicationum mysteria, etobstupuit; ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui. Cum ergo haec sive Ecclesia, sive quaeque anima sancta, cum pervenerit inaeternam Hierusalem, id est, Visionem pacis, et ingressa fuerit beatam requiemet gloriam coelestium promissorum, multo plura et magnificentiora perspicietquam ei sunt in hac vita per sacra eloquia, per prophetas atque apostolosnuntiata; nunc enim tamquam in speculo et in aenigmate, tunc autem oculisvidebit, id est, facie ad faciem; cum, inquam, unaquaeque anima fidelis etsancta in illo saeculo plena bonorum operum fructibus, divinis fueritpraesentata conspectibus, exhibens in se, immenso se ipsam xenium Deo suoproferens, digna coelo et valitura coelum multiplicia munera, gemmasmisericordiae, justitiae margaritas, diversorum ornamenta meritorum, id est,aromata compunctionis, et suave olentis balsama castitatis, praeferens, sicutdixi, aurum infinitum nimis, id est, integrum in se reconsignans proinaestimabile pretium Redemptori, spiritalibus cordis et corporis oblationibusplacitura, ut possit coelestium mirabilibus inserta, vocem propheticaeexsultationis assumere, Introibo in domum tuam cum holocaustis (Ps, 65, 13); tunc beata et illustris anima inter stupendas Remuneratoris suiconstituta divitias, ineffabilibus reginae hujus verbis uti ad Deum poterit, dicens: Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis; majora sunt opera tua quam rumor quem audivi (R3, 10, 6 et R3, 10, 7). Hoc est dicere: O Domine, de tribulationibus meis magna quidem sperarepraesumpsi, sed majorem percepi veniam manifestam quam cerno, dulcedinismagnitudine cogitationis meae sensum exsuperat remunerationis praemium. Et revera id quod parat Deus diligentibus se fide non comprehenditur, spe nonattingitur, charitate non capitur, desideria et vota transgreditur, acquiripotest, aestimari non potest. Videbit homo merita sua insuspicabili retributionum largitate succrescere,habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate fastidium.

Caput 34 : De throno Salomonis, et auri copia. (Cap. X.)

Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori (R3, 10, 18 et R3, 10, 19). Thronus eburneus aeterni judicii potestatem, auro divinitatis fulgentem, quamDominicus homo a Patre accepit, figuram gestasse non dubium est. Sex gradus hujus throni omnem creaturam visibilem et invisibilem, quae sexdiebus facta est, et Christo Domino a Patre subjecta, typicedemonstrabant. Quod autem ipse thronus in posteriore sui parte rotundus esse describitur,hoc proculdubio datur intelligi, quia praesens mundus qui per metas temporumvolvitur, in sua extremitate a Domino sit judicandus. At vero duodecim leunculi per sex gradus bini stantes, sanctorum apostolorumlineabant potestatem, quibus dictum est a Domino: Sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Lc, 22, 30). Post aliquanta iterum refert Scriptura quod fecit Salomon: Quod tanta esset abundantia argenti in Hierusalem, quanta lapidum (R3, 10, 27). Haec locutio tropica, non propria est. Tale est hoc quale in Genesi legimus, ubi dixit Deus ad Abraham, Faciam semen tuum quasi pulverem terrae (Gn, 13, 16), quod ea locutione dictumest, quam Graeci vocant hyperbolem, quae utique tropica, non propria est, quotamen modo ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui eam didicitambigit. Iste autem tropus, id est, modus locutionis, fit quando id quod dicitur longeest minus quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat quam erat incomparabiliter amplior lapidum numerus quamargenti pondus in civitate Hierusalem?

Caput 35 : De casu Salomonis. (Cap. XI.)

Admonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibushujus mundi feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam usque adidololatriam cecidisse describitur, quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet,adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia eum funditus deseruit,eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina custodivit, nisipostquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero de caeteris operibus ejus quae dicit, eum vehementer arguitScriptura sancta atque condemnat, et nihil de poenitentia ejus vel in eumindulgentia Dei omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quid posteriora ejus male gesta, quid saltem inallegoria boni aliquid significet haec flenda ejus submersio, nisi forte quisdicat mulieres alienigenas quarum amore deceptus est, significasse electasEcclesias de gentibus; posset enim fortasse hoc non absurde intelligi, si illaepropter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus; cum vero ipsepropter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boniconjici possit, nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significarepotuisse, sed malum; apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentiaet subversio terribilis. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum et posteriusmalum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul et uno tempore ostenditur;nam bono illius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatosputo, tamquam in unitate areae: sic in illo uno homine bonos in granis, malosin paleis, aut certe in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos inzizania. Illud vero quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt,et duae relictae, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem salvae factae sunt (voir: Rm, 11, 5) . Quod vero unitas pallii prophetae in duodecim partes scissa est, ex quibusscissuris Jeroboam decem accepit, hoc figurasse videtur, quod concordiaEcclesiae ab haereticis conscissa, ipsi magistri erroris a quibus unitas divisaest, plebem deceptam quam suo errore a catholicis dividunt, tyrannice sibisubditam detinent. Post multa alia refert Scriptura, et dicit: Reliqua autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro Verborum Salomonis. In libro vero Paralipomenon, quem Graeco vocabulo taliter nuncupamus, quemnos Latine Praeteritorum possumus dicere, ita de Salomone scriptum est: Reliqua vero operum Salomonis primorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam (Ch2, 9, 29). Hos libros hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posseasseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentioest, neque librum Justorum, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejussapientissimas de lignorum natura herbarumque omnium, itemque jumentorum,volucrum, reptilium et piscium; vel quod jam ex libro Dierum protulimus, ubidicit: Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam Nabath (Ch2, 9, 29); et multa hujusmodi volumina, quaeScriptura quidem probat, sed hodie constat non esse; vastata namque a ChaldaeisJudaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opeshostili igne consumpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta Scripturacontinentur libri, postmodum Esdrae pontificis et prophetae sunt industriarestaurati.

Liber 4

Caput 1 : De propheta a pseudopropheta decepto.

Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel. De propheta a pseudopropheta decepto. Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel (R3, 12, 20). Non est itaque dubitandum voluntati Dei, qui in coelo et in terra omniaquaecumque voluit fecit, et qui etiam illa quae futura sunt fecit, humanasvoluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult, quandoquidemetiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, et cum vult facit; nisi forte,ut ex multis ista de Jeroboam sufficiant, quando Deus voluit ei propterpeccatum Salomonis regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere sememorato regi, sive non subdere, quod utique in eorum positum erat voluntate,ut etiam Deo valerent resistere; qui tamen hoc nisi per ipsorum hominumvoluntates facere noluit, sine dubio habens humanorum, quo placeret, animoruminclinandorum potestatem. Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet inpotestate voluntates hominum, quam ipsi suas voluntates. Deinde refert Scriptura quod venit propheta de Juda in Bethel, ad Jeroboam regem sacrilegum, objurgare eum propter sacrilegia idolorum quae fecerat, undeavertit filios Israel a Domino Deo patrum suorum, jussusque est ibi non manducare neque bibere; qui pro eo quod deceptus est a pseudopropheta, etinobediens fuit verbo Domini, a leone in via interemptus est (voir: R3, 13) . Equidem homo cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectione deseratur,quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur, sedutiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quia sine illa nihil sitostendatur. Manus ergo Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiamnescientes nos in prosperis portat: qua destituti dum cadere incipimus, ettamen adjuti retinemur, et doctrina fit quod in lapsu trepidavimus, et custodiaquod in statu permaneamus. Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit,quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur, ubi sevalenter stare gloriatur; quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae adprophetandum directus, praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit,ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamenmox misericorditer saluti restituit, cujus in domum invitatus comedere noluit,quia ne in via comederet, prohibitionis Dominicae praecepta servavit, qui tamenin eadem via et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid, ut ita dixerim,formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus, et propraeceptis Dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab interna mox soliditatequassatus est, et inde ei in opere culpa subripuit, unde gloria in cordesubrepsit; unde prophetae falsis verbis deceptus diceret, quia nequaquampropriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitaepraecepto deviavit, ut inde poenam veraciter assumeret, unde culpam negligenteradmisisset. Sequitur: Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepi tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inseretur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum (R3, 13, 21 et R3, 13, 22), et reliqua. Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi postcorpus occisum, nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata patiantur,nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terrerivel contristari vivus, quod sensurus non erat poena, quoniam dolebat animus idde suo corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret; hactenus enim voluitDominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptumimplere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando nonobedivit; neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut adsupplicium tartareum ejus deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum ejuscorpus ideo leo qui occiderat custodivit, jumento etiam quo vehebatur illaeso,et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad Domini sui funus astante;quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque admortem, / quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas commemorasset infirmitatesquoque multorum: Si enim , inquit, nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur; cum judicamur autem a Domino, corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (1Co, 11, 31 et 1Co, 11, 32). Eum sane ipse qui deceperat, in monumento proprio satis honorifice sepelivit,seque sepeliendum juxta ejus ossa curavit: ita sperans parci posse ossibus suiscum veniret tempus quando, secundum illius hominis Dei prophetiam, Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus tum sacrilega altaria, quae sculptibilibus constituta fuerant, funestavit: pepercitquippe illi monumento, ubi jacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ipsa praedixerat, et propter ipsum nec illius qui eum seduxerat,sepultura violata est. Affectu namque illo quo nemo umquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod quisque carnem suam naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere, non eum futurumin sepulcro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis,si juxta eum jaceret, cujus sepulcrum nemo violaret. Hunc affectum Christi martyres certantes pro veritate vicere; nec mirum quodcontempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis,quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci, poterat utique Deus qui leonemprophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, etfecit de peremptore custodem; poterat, inquam, a suorum interfectis corporibuscanes quibus fuerant projecta prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saevitiam, ne cadavera incendere, nec in aeradispergere auderent; sed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, sepulcri honore trepidaret, postremo ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exemplamartyres in Christi confessione ferventes, et hujus quoque testes fierentveritatis, in qua didicerant eos a quibus sua corpora interficerentur, posteanihil habere quod facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vitacarente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec aliquid inde perderequi creavit.

Caput 2 : De impiissimo rege Achab. (III Reg. XVI.)

Praetermissa multa libri Regum historia ad Achab sceleratissimi regis etsacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibussanctorum prophetarum Eliae atque Elisaei saltem tenuiter aliquiddisseramus. Interea refert Scriptura quod Achab filius Zambri, mortuo patre, super Israel regnaverit in Samaria viginti et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum; nec satis fuit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem filiam Etabahel regis Sidoniorum, abiitque et servivit Baal in templo quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illic lucum, et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel, qui fuerunt ante eum (R3, 16, 29, R3, 16, 30, R3, 16, 31, R3, 16, 32 et R3, 16, 33). Lucus locus est silvestris spissus, dictus ab eo quod parum luceat, multisvestitus arboribus, locus amoenus, ubi multae arbores sunt; dictus lucus perantiphrasim, quia caret luce prae nimia nemorum umbra, densis arboribus septus,solis lucem declinans. Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionemgentilium cultumque fiebant. Solebant autem pagani in lucis daemones consulere, et responsa ab illis nonsignis, sed vocibus accipiebant; unde et a fando fana sunt appellata; cum enimin diebus Eliae, scisso jam in duas partes populo Judaeorum, Achab persuccessionem regni Israelitarum apicem obtineret, Jezabel externae feminamgentis et profanae mentis duxit uxorem, cujus cura et instantia idolorumprofecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter traduceretur etpopulus. Grassabatur in injuriam Dei diabolus antiquae artifex tyrannidis, multimodamDei religionem destruere satagens; grassabatur in corde mulieris, cujusinstinctu divina lex et ejus sacerdotium spernebatur, occidebantur prophetae,et altaria tollebantur. Stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant; mundum dico inomnibus tabescentem, quod membris speciebusque suis nomen Creatoris ascribereterror humanus. Sed quaeris forte ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuantelementa. Audi Jeremiam magnificum prophetam, divino ore clamantem: Expavit,inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere (voir: Jr, 2, 12 et Jr, 2, 13) . Turbata ergo erant elementa, turbata non officio; sed affectu, quod unicum,ut dixi, nomen deitatis hominum eis error imponeret, famulatumque debitumConditori caeca devotione praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum; erat medius in ipso mundinaufragio; quod non aquarum inundatio, sed poenalis et caeca diaboli aemulatioinvexerat orbi terrarum; solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucernaardens offerebat se his quos videbat profundae noctis mersos caligine, nuncmonendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc etiam comminando; sed nec lumencaeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis umbracontexerat; ad omnem formam omnemque speciem inclinabatur miserum hominumgenus; quid enim de sole, luna ac stellis, de terra ac mari, principalibusdicam et clarissimis elementis? Cunctis animantibus, volatilibus, quadrupedibuset reptilibus, muscis quoque et vermibus, aeterni et singularis Deiprosternebatur imago. Quemadmodum igitur ferret illa mens tota pietatis et fidei, Eliae dicoprophetae, tantam ruinam tantamque perniciem animarum? Jacebat populi illiuscorpus regio morbo constrictum, et velut exanime jam et sine sensu discerptismembris, et per rupes et scopulos, per nemora lucosque jactatis, nullas in sedivinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quiamembra, si quid apponeret, propellebant; ferro erat utendum, vulnus cruoresanandum, cauterio violento curandum; consequenter tamen ut creverat, a capite,inquit Isaias, usque ad pedes. In diebus autem regni Achab aedificavit Achiel de Bethel Hiericho; in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus (voir: Es, 56) . Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbeaedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segubamisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit, Maledictus , inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Js, 6, 26). Quia vero Achiel Vivens Deo, Bethel interpretatur Domus Dei, Achiel de Betheldestructa a Josue, atque anathematizata Hiericho moenia restaurat, cum quiseorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera quaeei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, et errorumdogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est,anteponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hiericho resuscitat; meritoquetalis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariaecivitatis, et novissimum in portarum positione amittit, quia et fundamentafidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibusperfici debuerat, perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris quia verus sit Apostolisermo, qui dicit, Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (1Co, 10, 11). Sequitur: Dixitque Elias Tespites de habitatoribus Galaad ad Achab, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (R3, 17, 1). Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem quohic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, etflendo dijudicamus; alio vero modo in conspectum Domini venimus, cum in extremojudicio ante tribunal ejus assistimus; nam quoties Conditoris nostri potentiamad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (R3, 17, 1). Qui jam non, ut solebat, lenis ac mitis, sed immitis ac severus accedit adipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus (R3, 17, 1), Deus virtutum, Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit pluvia aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone (R3, 17, 1). Magna vis propheticae dignitatis, humanus sermo est, divinus effectus. In terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo prophetae, et miro modo humi sonans aeracoelumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculisinstituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidumnegaretur; sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salutehominum, vel in honore proficiat Conditoris. Jubetur Elias secedere ac latere; ab avibus coelitus ei cibus ministratur;siccatus deinde torrens, pocula deficiunt; procedens enim, velut ignis,sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omniaarefecit; nulla agrorum gratia, pratorum nulla venustas, ripae quoque virgultisquondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontesaquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria,totiusque afflictionis oblitus de se cogitat solo; non commovetur humanitate,nec ulla flectitur pietate; non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum subsicco ubere matris exhalantem; senum ac juvenum profunda inediae nece defessa,non jam corpora, sed cadavera, turbido praeterit vultu; non exoranti colono,non supplicanti respondet agricolae, sed crudelior feris, et belluis effectusimmanior, omne humanum despicit genus.

Caput 3 : De pastu Eliae a corvis. (III Reg. XVII.)

Elias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas et nomenveridice congruit. Elias enim Deus meus interpretatur, quod nomen substantialiter Dei Filioinest, auctoritatem videlicet sibi faciendi quod velit originaliter vindicans,quoniam omnia quae sunt Patris, sua quoque testatus est esse. Tespites autem, Captivans sive Convertens interpretatur. De Domino enim Psalmista ait, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Ep, 4, 8) [mauvais référencement: Ps, 145] ; et iterum: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 67] . Ac ne forsitan moveat quempiam quod Eliam Dei comparaverim Filio, legatEpistolam ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet, dicens quodammodo: Hic Melchisedech assimilatus Filio Dei; permanet pontifex in aeternum, sine patre , inquit, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem (He, 7, 3); quod utique nulli homini nisiDei Filio soli congruere poterit, qui ex qua vel unde originem trahat,Scriptura nequaquam indicat. Idipsum etiam et de Elia Scriptura testatur, cum subito nomen illiusintroducit, et ex qua tribu vel familia ortus sit minime profertur. Torrens Charith, qui interpretatur Divisio, sive Concisio, Judaico populocongruere certissimum est. Qui populus torrenti merito comparatur, quia quod ad observandum per legem eidivinitus fuerat traditum, opportuno tempore incarnationis Dominicae finiendumerat, quando umbrae et imagines legis expletae noscuntur. Pascitur deinde Elias tempore famis a corvis, mane afferentibus panem, et advesperam carnes; et Manichaei intelligunt in illis libris Christum, cuiquodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidei primitiasnunc habentes, in fine autem velut ad vesperam saeculi etiam carnisresurrectionem percipientes. Potest et per panem et carnem, quae mane et vespere corvos Eliae attulisseScriptura pronuntiat, intelligi: in panibus opera pietatis, quae in peregriniset indigentibus sibi testatus est Dominus dari; in carnibus autem castigatiointelligenda est corporis sive cruciatus, quos pro divino amore vel cultu omnessancti sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse mane et vespere, id est,sub veteri Testamento et evangelica praedicatione leguntur.

Caput 4 : Pascitur Elias a muliere Sareptana, cujus hydria, farinae et lecythus olei non minuuntur. (III Reg. XVII.)

Ut interim omittam quid intrinsecus lateat sacramenti, quod de terra Israelad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium et causa malorum Jezabel ortafuit, illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem,et in ipso vitae mortisque confinio destitutam, quae exierat ut lignacolligeret, et tam sibi quam parvulis extremam victus substantiamprocuraret. At Elias videt mulierem inediae squalore confectam; non movetur, noncunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se et immergit, fitque ei ipsegravior fame, et dicit ad eam: Da mihi parum aquae ut bibam (voir: R3, 17, 10) . O si tibi, beate homo, vidua respondisset, et justa te voce repellensdiceret: Quid petis a me quod omnibus abstulisti, quid quaeris a muliere quodmundo negasti? Haec omnium necessitas et penuria, oris tui auctoritate prolataest; ego a te refici, ego a te debeo satiari, tu venis ad me! Sed nullo horummulier, nec corde nec ore usa sermone est, mox devota mens et evangelicae nonindigna mercedis, frigidae aquae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Elias et dicit, Affer mihi etiam buccellam panis in manu. At illa, Vivit Dominus Deus tuus si est mihi panis, nisi manus plena farinae in hydria; en colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, et manducabimus, et moriemur (voir: R3, 17, 11 et R3, 17, 12) . Sed quid ad haec Elias? Confide, inquit,et intra, et fac secundum verbum tuum; sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem et filio tuo facies postea (voir: R3, 17, 13) . O magnificum mulieris animum, o immutabile mentis propositum, o verevenerabile per saecula factum! Poculum petit, mox offert; et quod regibus jamforsitan deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantiaerogabat. Pascit pane, quae cum filio die postero erat moritura, nec habere se negat,sed fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem; et non tam postulantiquam quodammodo exigenti omnem causam pandit in medium; quantitatem victus, etnumerum personarum, ut non tam hospitem velit habere quam judicem. Non dixit, Non possum facere quod jubes; nec ait, Considera viduam, non tamde se quam de filio tabescentem; considera parvulorum chorum, nec me illisauferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: Tu es utique qui orbem terrae famis sententiae condemnasti, te omnehominum genus irascente deperiit; deinde transiisti patriam, terram pene omnemgentis tuae et provinciam peragrasti; nusquam tibi dives occurrit, nusquamlocuples obviavit, qui esurientem susciperet et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter penuriaeegestatem etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum plebem plaga ipsapatior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna; non ut alimoniam deferam, sedfomenta, et quos a fame liberare non possum, conor saltem a frigoredefensare. Certe quia tam crudelis, ut non consideres quid injungas, illo sane contentusesse debueras, ut nobiscum ederes pariter quod remansit; vel prius sineresparvulos satiari, tunc tibi quod remansit offerri; sed singulariter tibipraecipis fieri cibos; et non solum singulariter, sed te vis primitus satiari;nulla te miserorum convenit cura, nec te ipsa naturae religio interpellat,parvulis et lactentibus extremum de ipsis dentibus auferre vis cibum. Sed illa horum nihil aut egit aut dixit, quinimmo intrepida currit, etimperata consummat. Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum, quod intergentes terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multohospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore. Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu;sed erat vere opulens, erat dives; aderat ei posse quod vellet, quia nec minorerat animus quam facultas, nec census animum superabat. Haec vero quae non solum marito, sed et facultatibus viduata, non solumnatalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam deveneratpaupertatem, ut in domo nihil nisi quod augeret famem possidere potuerit,scilicet parvulorum turbam, ipsa inedia graviorem; sed in his omnibus malis,liberalis animus devotus perstabat; pergit, et, ut praeceperat homo Dei,fideliter complet, suscipit prophetam et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem, nihil mihi dignum occurritquod tantae virtutis animum valeat exaequare; considero enim quemadmodum studiohumanitatis omnem vim despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis:nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas, necmaterna erga parvulos viscera pietatis. Occidit in se naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotuserga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum: quantum enim spectatad illam, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulatiatque sepulti, quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui vere sunt, necfame vel inedia consumpti, quia soli, caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem et propheta fidem divina mercede remunerans ait, Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non imminuetur (voir: R3, 7, 14) . Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiterfundens. Ecquid dico mulieris manum? In verbo prophetae tota domus viduae piorumcellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles,non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia et inomnibus sermo prophetae affatim viduae ministrabat. Sciendum tamen quod in Septuaginta interpretibus haec vidua non unum tantumfilium, sed plures habuisse narratur. Mulier vero quae fuisse scribitur in Sarepta, Ecclesiae typum gestabat, quaea suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescivit; egena stipenutriebat, id est, verbum fructus experte docebat, donec adveniret sermopropheticus, qui exsiccato vellere Israelis, utpote clausa janua coeli, famepericlitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia utpote gentilisnecdum fuerat divino cultui mancipata, nec sacram legis habebat notitiam. Sarepta autem civitas, quae interpretatur Incendium, sive Tribulatio panis,vel panis Angustia, praesens accipiendus est mundus, in quo incendium pessimaeconflagrat cupiditatis, ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi curaimpendebatur, ubi dire satis incendium panisque spiritalis antea fiebatangustia. Ergo, ut de Elia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum Ecclesiamveniens, et eam extra portam civitatis, patrio videlicet in errore reperiens,non eam signis et mirabilibus maximisque portentis, ut Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit, dicens, Da mihi pauxillum aquae in vase ut bibam, et buccellam panis in manu tua (R3, 17, 10 et R3, 17, 11); aqua enim in vase fides accipienda est cordis, qua crediturad justitiam; buccella vero panis in manu, misericordiae intelligendum estopus; fides quoque et opera vinculo sibi quodam indissolubili connectuntur; ubienim una defuerit, altera penitus non stabit: quia, ut Jacobus apostolus ait, Fides sine operibus mortua est (Jac, 2, 20), et opera sine fide inaniaredduntur et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum adafferendum eidem aquam pergendo, quodam modo fidem sui cordis praeparatamostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera divinaeculturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei inlecytho. Pugillum farinae in hydria naturalem indicat legem, quae divina largitionehumanae naturae insita est, per quam discernitur bonum vel malum, et ut quodsibi quisquam fieri non vult, ipse non faciat. Paululum olei in lecytho rationabilis accipiendus est intellectus, per quemcreatura intelligit Creatorem, et piis operibus eidem placere studet; quaeidcirco se dixit parum habere, quia necdum per baptismi sacramentum spiritalisgratiae acceperat donum. Ibi tamen farina oleumque ore prophetico benedicitur,id est. fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et chrismatisunctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundatur; cujus hactenus in vasisoleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris, quae noncredunt, gentibus inopiae panis divini, miseriae et venatui deditisinutili. Quod autem ait duo se ligna colligere, ex quibus modicum / farinae coqueretquod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis exitium exspectaret, itaaccipiendum est: In duobus lignis, non solum ligni nomine, sed etiam numerolignorum crucis mysterium praesignabat, per quam sibi et filiis suis, id est,populo, qui Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat,praeteritis peccatis per lavacrum baptismi mori, illo videlicet genere quoDominus in Evangelio praedicavit, Beati qui non viderunt et crediderunt (Jn, 20, 29). Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod inexordio fidei observare gentes per epistolam apostoli decrevisse leguntur: utab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione ac suffocatisabstinerent; haec enim quae rudibus adhuc et feris hominibus, ab apostolisconsilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis, adquam postmodum introducti sunt, valde exigua et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait, Mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent eisdem misericors exstitit, qui aut dictum est ad Cain, Non recte offert, qui non recte dividit : hoc est, qui non Deo, sed sibi omne bonum quod habet ascribit. Sive aliter: Panis subcinericius, historia accipienda est legis, quaespiritalem intelligentiam opertam continebat in littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio, quiaTestamento veteri, tamquam fermentum, inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem se pavit Elias, ita intelligendum est: universi enimfideles, licet sua fide et piis operibus Deum pascant, tamen ut hoc habeant abillo eisdem condonantur: Omne enim datum optimum , ut scriptum est, et omne donum perfectum de sursum est, a luminum Patre descendens (Jac, 1, 17); divina enim, metuentibus Deum, nequaquam penitus minuentur. Rursum aliter, per panem subcinericium, quem sibi verus Elias Dominus noster,nationum Ecclesiam praecipit exhibere, quid aliud accipiendum est, nisipoenitentium satisfactio, id ipsum Psalmographo sub persona poenitentiscanente, cum dicit, Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Ps, 101, 10)? His enim satisfactionibus Dominus se pascihortatur.

Caput 5 : Filius Sarephtanae mulieris oratione Eliae resuscitatur. (III Reg. XVII.)

Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum et ad mortem usquefuisse perductum, hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post praeceptum enim quis et divinam cognitionem seu evangelicampraedicationem, percepto bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus etpraeteritis erroribus, ut gravissima langueat afflictione necesse est, quia, utscriptum est, Qui addit scientiam addit etiam poenitentiae salubrem dolorem (Ec, 1, 18) castigationeque assidua vim facit perditionisuae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur beatitudinissempiternae; hoc ipsum Paulo apostolo confirmante cum dicit se non esse dignum vocari apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei et expugnaverit illam (voir: 1Co, 15, 9) . In descensu enim fontis, originali peccato ac pristinis vitiis per baptismumqui Christo crediderit moritur, unde sublatus ad sacri altaris coenaculum perunctionem chrismatis et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus sancti,communionemque corporis et sanguinis Domini vivificari manifestum est; et tuncab omni Ecclesia, cujus mater pueri figuram gerebat, illa procedit confessio,quia Dominus Jesus verus Dei Filius est, et in gremio Patris vel dextera sitconstitutus, rursumque depositus de altari, coetui fidelium tamquam matriredditur vivus Sive aliter, postquam enim fidelis quis pristinis vitiis perpoenitentiae satisfactionem sua mortificaverit membra, sublatus a terreniscupiditatibus et carnalibus desideriis per meditationem legis ac prophetarum,evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinumeffectus, illuc intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est adPatris dexteram sedens, et in carne adhuc habitans, conversationem jam nititurhabere in coelis. Sed quantumlibet homo quis ad Deum mentem contendat erigere, et per excessumquemdam theoriae gaudeat in supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamencompellente natura cui anima juncta, ut de supernis ad inferiora rursumretrahatur, necesse est. Quod autem dixit Eliam se super puerum expandisse, tribusque vicibus mensumfuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum est, cum per legem et prophetarumvaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit gentium populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Eliae de vidua, multo aliter apudantiquas translationes reperiuntur, in quibus Elias Domino supplicat, dicens, ODomine testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti utoccideres filium ejus. Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur: vox estenim non credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pieprophetam susceperat, eo praesertim tempore quo ibi erat, cui protulerat illatotum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est ac si diceret: O Domine testis hujus viduae cum qua egoinhabito apud ipsam, tune male fecisti ut occideres filium ejus? Utsubintelligatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris videbatquanta esset pietas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserit, nec maleficiendicausa mortificaverat filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominissui, qua tantum prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret, sicutdicit Dominus non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus inFilio suo. Et hoc sequentia probant: ex ipsa enim fiducia quam habuit, credidit Eliasnon ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur; sedpotius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae qualem Deifamulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Haec ergo deprecatio qua petiit Elias tam breviter et tam fideliter utresurgat puer, satis indicat quo affectu dicta sint superiora; et ipsa mulierostendit ad hoc mortificatum fuisse filium suum, ad quod Elias factum fuissepraesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo renuntiaverat; cumenim vivum recepisset filium suum, ait: Ecce cognovi quoniam homo Dei es tu et verbum Dei in ore tuo certissimum (voir: R3, 17, 24) . Multa sunt autem in Scripturis quae nisi illo modo pronuntientur, incontrariam sententiam recidunt, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat; si quasi confirmans respondeas, vides quantaperversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est ac si diceret: Deusne qui justificat? utsubaudiatur, Non utique, ac per hoc apertam puto esse illam sententiam Eliae,quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.

Caput 6 : Elias pluviam a Deo impetrat. (III Reg. XVIII.)

Factum est, inquit, inquit, Vide cur etiam Elias hoc faciat, et diligenter adverte. Habebat beatus Elias et pro gratia propheticae dignitatis, et pro divinicultus studio scientiam omnium quae in templis daemonum agebantur. Noverat inter caetera inepta potius quam commenta callidam etiam hujusmodicompositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum, ut arae eorumnon simpliciter ante delubri pedes statuantur, sed pendens crepido supra quastructae sunt, rogus subterranea fornice bajuletur; ad quas ex adversa parteconcavi parietis, occulto aditu descendatur, ac per patulas cavernaspraeparatos ignes doli minister sacrificii tempore clandestinis officiissubministret; quo attonitus miserorum animus, dum nullas desuper videtadhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso comburi, per invisibilempotestatem ignes coelo credat esse delatos. Ne ergo hoc incredulae mentes de divinis suspicarentur altaribus, vallum quodfieri praeceperat aqua jussit impleri, ut si qua esset sub altario prodereturfovea, vel descendens deorsum aqua latentes utique ignes exstingueret. Nec sufficit semel rigasse locum, tertio id agitur; sed nec hoc est contentuspropheta: ipsa altaris ligna praecepit inundari, ut omnis fraudis suspicionesubmota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex, nec populi, nec ipsidubitarent sacerdotes. inquit, clamante eo, Clementissimus enim Deus qui non obliviscitur misereri, nec in ira continetmiserationes suas, rursum ad Israelem Filium suum dignatus est mittere, uteisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret. Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum vel in totomundo defuisse praesignabant. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, a quo etiam Dei prophetasinterfectos Scriptura pronuntiat, principum sacerdotum typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Eliam, Tune es ille qui conturbas Israel? (R3, 18, 17) hoc ipsum et de Domino principes sacerdotum dixisse Pilato leguntur: Invenimus hunc subvertentem , sive conturbantem, gentem nostram (Lc, 23, 2); ii enim, ut Dominus legitur eis exprobrasse, filii fuerepatris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae auctoremcrucifigendum impie proclamarent. Vos enim , ait Dominus, de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis; ille enim homicida est et ab initio mendax, et in veritate numquam stetit (Jn, 8, 44). Abdias autem, cujus nomen interpretatur Servus Domini, qui etiam eo tempore quo Achab prophetas Domini praeceperat trucidari, centum prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat qui ex principibus Judaeorum occulte discipuli Domini erant, hoc est, Nicodemus, et caeteri quos evangelista pronuntiat. Prophetae Baal et prophetae lucorum, scribarum et pharisaeorum typum gerebant, qui sacrae legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus perverterant (voir: Mt, 21) , quibus, Vae futurum Dominus legitur praedixisse (voir: Lc, 11) . Carmelus vero mons, qui interpretatur Scientia circumcisionis, Christifigurabat / Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio, sed qualitercircumcisio accipienda sit, scire praecipimur. Per circumcisionem enim praeputii carnis libidinem atque luxuriam sciendumest abscindendam: per cordis vero circumcisionem immundae cogitationesintelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Elias mactavit in holocaustum atque in frusta concidit,vetus intelligendum est Testamentum, ex quo ad confutandas Judaicassuperstitiones, ea quae de illo scripta fuerunt in multis locis excussisseevangelica praedicatione manifestatur, cum dixisse scribitur. inquit, scribae et pharisaei (Mt, 23, 2) quod de illis diceret, etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum a falsis prophetis electum, populum significat reprobumper Pharisaeos atque Scribas, seu haereticos non Deo, sed diabolo auctori eorumab ipsis oblatum, transacti meridiei tempus urgentis mundi significabat cursum,in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum sacrificium, quod ipse est,se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit. Altare quod ab Elia curatum est et ex duodecim lapidibus restauratum, sanctaeTrinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim vel in haereticisdestructa fuerat, a Domino per apostolos in Ecclesia reformata est. Ligna vero quae super altare composita fuerant, crucis patibulumpraesignabant, in qua Dominicum affixum est corpus, quod verum et acceptabileDeo Patri fuit holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero signabant Evangelia, in quibusbaptismi sacramentum, quod in nomine sanctae Trinitatis datur, habeturpraeceptum. Ignis quoque, qui lapides altaris et quae super eum fuerant, necnon et aquamvoravit, sanctum Spiritum praesignabat, qui non solum apostolos, sed cunctoscredentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium absumit etsanctificat. Falsi vero prophetae qui ab Elia interfecti leguntur, adversariae accipiendaesunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiat Apostolus triumphasse:sive illi accipiendi sunt, qui adversus Dominum impie proclamasse leguntur, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Mt, 27, 25); quod utique temporibus Vespasiani et Titi expletum, qui legit Josephumhistoriographum, non ambigit ambiguum. Deinde sequitur historia et dicit: Quod enim Elias exorat ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum fecissepro suis discipulis et qui per verbum illorum credituri erant, evangelistapronuntiat. Ministrum Eliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarumqui ante adventum Salvatoris fuerunt, typum gestasse non dubium est; quibus ingratia Spiritus sancti per omne tempus quod ante adventum Salvatorispraecessit, incarnationem illius praestolare datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur,Dominus ac Redemptor noster accipiendus est; sicut enim vestigium extremumcorporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis et parvus ac puer inmundo existere voluit, qui nos a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini verbi occultissacramentis sunt repleti. Pluvia facta est magna, quia evangelicus imber per apostolorum praedicationemtotius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Elias accinctus lumbis praeibat, diaboli accipiendapotestas est, cui a Domino dicitur, Vade retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum (Mt, 4, 10 et Mt, 4, 7) (Matth. V); in tantum enim diaboli potestas in adventuDomini inanis exstitit et infirma, ut nec in porcos intrandi haberet licentiam,nisi ei fuisset permissum.

Caput 7 : De odio Jezabel in Eliam. (III Reg. XIX.)

Nuntiata sunt, inquit, Sancti viri qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vitasunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, utnequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne extollantur superbia,fit in eis quaedam mensura virtutum. Hinc est quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensurasuspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen mulierculamfugit. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum ignem de coelo trahere, et duosquinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita concremare, verbocoelos claudere, verbo ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaequepraevidentem, ecce rursus animo occurrit quo pavore ante unam mulierculamfugit. Considera virum timore perculsum de manu Domini mortem petere nec accipere,de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret dicens, Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (R3, 9, 4). Unde ergo sic potens ut tot illas virtutes faciat, unde sic infirmus ut itafeminam pertimescat, nisi quia dispensatoris superni nutu mensura occultilibraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines Dei et multum valeant perpotentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? Inillis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid dese esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, infirmitatibus hoc quodacceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur. Posthaec sequitur: Quid igitur Jezabel? Haec faciant mihi dii, et haec addant, nisi posuero animam tuam (R3, 19, 10). Et audivit Elias, et fugit viam dierum quadraginta, O violentiam verbi, oformidinis eminentiam! Audito mulieris verbo fugit Elias; et fugit non una, nonduabus, non tribus diebus; sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quidageret nesciebat, tanti itineris spatio metu exagitante jactatus, velut cumsecundo flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbocorripuit, impetumque reflexit; ita prophetae animum, virtutum velis navigantemmulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctusturbato rectore jactavit. Quid ergo tu, Elia? Tu enim es qui verbo clauseras coelum et frauda veras imbres, qui mandaveras aeri et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriterinterfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras regi quodipse et domus sua populum everteret Israel; qui dixeras, Vivit Dominus, si erit pluvia aut ros, nisi in verbo oris mei (R3, 17, 1); qui domum viduae spicarumaream et torcular feceras olei; qui omnibus imperaveras elementis, sermonemnunc audiens meretricis expavisti, et una muliercula profugum fecit timorisquecaptivum. O stupendam rem! Vide duos istos, Petrum et Eliam, magnificos viros etcaeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, amulieribus fatigari: Petrus timet puellam, Jezabel deterret Eliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitasunum sortita est proditorem. Fugit ergo Elias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma, ubi auctoritas libertatis cum dicebas, Vivit Dominus, si erit pluvia super terram? vel cum regem cominus arguebas, et cum ultrices flammas coelitus deponebas,talia tantaque mirabilia faciens, unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera quid in his ostendatur, quod scilicet homini, quamdiu Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur; si vero se semel perfectionisvel correptionis causa, supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur; mox insurgunt quae videbantur esse subjecta, quae prius ut Dominum metuebant, incipiunt esse terrori Jezabel quae interpretatur Fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in evangelica praedicatione credere noluit, etauctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Eliam exstinguere magis quam credere maluit. Puer Eliae qui in Bethsabee, quae interpretatur Puteus juramenti, dimissusest, sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalemcultu divino exhibebatur. Desertum vero ad quod via unius diei Elias legitur pervenisse, et sub arborejuniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonumculturam in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea perpraedicatores suos transire dignatus est; et ibi quasi dormit, dum per fidem incorde fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis atque inculta Ecclesiam praesignabat exgentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis; adquam Israeliticum regnum transiturum Dominum praedixisse evangelista pronuntiat: Auferetur a vobis regnum , inquit Judaeis, et dabitur genti facienti voluntatem Dei (Mt, 21, 43). Via vero unius diei, quam Elias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius et vas aquae quid aliud indicant, nisi gentiumpoenitentiam et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?

Caput 8 : De adventu Eliae ad Oreb. (III Reg. XIX.)

Post haec pervenit, inquit, Fugiens ergo Elias venit ad quemdam locum et obdormivit ibi, et venit ad eumDominus, Dominus scilicet ad servum, et ait: Quid tu hic, Elia? Velut notans eum timoris et fugae. Quid tu, inquit, Elia? Putasne fugisti, et furor te unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia, ubi libertas? Disce decaetero non tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo cursu ferantur,imputare virtuti. Verumtamen Elias respondet et dicit, aliud quidem mente retinens, aliud oredepromens: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (voir: R3, 19, 14) . Hoc est, haec cogitatio quae tantum prophetam de ipso dejecit fastigiomeritorum, communem hominem demonstravit. Denique mox eum corripit sermo divinus. Non ita inquit, est Elia, falleris, et humanae cogitationis laqueisirretiris; non idcirco fugisti, nec te ideo quod solus esses regina perterruit;nec enim tu es tantummodo qui non adoraveris Baal; sunt mihi fideles famuli,sunt multi amici, et septem millia virorum electissima virtus, quam nec errorhumanus inclinare, nec inanis gloriae cogitatio potuit elevare. Hi omnes non curvaverunt genua ante Baal, sed instabili poplite ad instarcoelestis exercitus me semper adorant. Fugisti ergo non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod tibihanc elationem genuerit magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres de generehumano sententiam; erasque paulisper mea gratia deserendus; et nisi tibi tantaeelationis frena laxassem, lapsum incurreres graviorem, et disceres bona factanon tuae virtuti ascribere, sed divinae. Non igitur alia ex causa fugisti, nisi quod secedente mea gratia mulier teminaci sermone deterruit. Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia recedente,quanta formidinis magnitudo, quod quadraginta diebus oberrabat fugiens Elias per invia et deserta, tantique jejunii metu consternatus non sensitesuriem. Quid agis, Elia? (R3, 19, 9 et R3, 19, 13) Ubi est, ut saepe jam memini, illa omnibus stupenda fiducia, ubi os illud metuendum, ubi lingua terribilis alternis imperans elementis? Sed hoc tibi, ut dixi, constabat gratia ministrante, Vide ergo quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus propheta, ut emendatuselationis vitio atque correptus, integro vestiatur moderationis et clementiaeindumento. Jam ergo eruditi sumus et docti in Petro atque Elia, quemadmodum eos Dominusnostri causa circumscribi delicto, quemadmodum illos fidei pietatisquesigniferos, et generis humani columnas permiserit metu dominante quassari: utpopulorum esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, necum ipsi a culpis essent ac vitiis alieni, peccatoribus diri existerent etcrudeles; sed cum forte quis fuerit delicto praeventus, non statim abjiciant,non condemnent jacentis affectum, sed impartiantur viscera charitatis,porrigant manum, et erigant lapsum, spem ei divinae clementiae promittentes,sicque se exemplo illorum commendent magistrorum. Haec autem idcirco diximus, non justos culpando, sed peccatores ad spemerigendo protulimus; et primo quidem virtutes eorum extulimus, nunc culpasintulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis portumfidelissimum monstraremus. Merito quaeritur quo modo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei,quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur etAbrahae factum, quando Filium Dei jussu voluit immolare; cum enim jubet illequi legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, jussio ipsa pre legehabetur quoniam auctor est legis; non enim deesse possent, miracula alia,praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum,sed spiritus Dei, qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legemesse non potest, quia dator est legis. alia adhuc insuper quaestio animum pulsat, quare interpellaverit Elias Deum,quod Israel derelicto Deo prophetas occiderit, et ejus destruxerit altaria, cumin lege olim jussum fuisset, non eos posse amplius habere altare quam unum,primum in tabernaculo, deinde in templo; nisi quod liquide datur intelligi,quod postquam decem tribus a domo David excisae, et a templo et Hierusalem suntseparatae, illi qui in decem tribubus, quae vocabatur Ephraim, cultores divininominis erant, et ut putandum est, ad illa altaria recurrebant, quae olimerexerant patriarchae Abraham, Isaac et Jacob, locis competentibus, ubi eisDeus apparuerat; ad haec altaria cultores divini nominis, et si non adsacrificandum, tamen ad adorandum Deum patrum suorum recurrebant. Haec videntes Israelitae sacrilegi et idolorum cultores destruebant, ut necibi locus esset, ubi veri adoratores Dominum precarentur; et hoc est, ut insuperiori parte jam praemissum est, quod instauraverit Elias altare Domini,quod destructum fuerat. Quod autem ait ante Dominum spiritum praecessisse grandem, et caetera, ejusadventum significat ad corda credentium, quibusdam occultis et ineffabilibus signis esse profuturum; nam quod ait, Subvertens montes, et conterens petras ante Dominum (R3, 19, 11), hoc est quod Apostolus (voir: 2Co, 10) ait, Spiritus ante Dominum evertit montes, et conterit petras, quia pavor qui exadventu ejus ingruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis, Deum non inesse dicit; in sibilo verotenuis aurae non negat: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitatesuspenditur, quidquid perfecte perspicere valet Deus non est. Cum vero subtiliter aliquid conspicit, hoc quod de incomprehensibilisubstantia aeternitatis audit, quasi sibilum aurae tenuis percipit; sed sibilumaurae tenuis percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplationesubita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de illocognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur; Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae (R3, 19, 13). Quid est quod propheta cum vocem Domini loquentis secum audit, in speluncaesuae ostio stat et faciem velat, nisi quia dum contemplationis gratia voxsupernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est,quia animum carnis cura non possidet; sed stat in ostio, quia mortalitatisangustias exire meditatur. Sed jam quia in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordispercipit, necesse est ut faciem velet: quia dum per supernam gratiam ad altioraintelligentiae ducimur, quanto sublimius levamur, tanto semper per humilitatemnosmetipsos intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere, sedsapere ad sobrietatem; ne, dum nimis invisibilia discutimus, aberremus, ne inilla natura incorporea, corporei luminis aliquid quaeramus; aurem enimintendere, et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire permentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibiin illa corporale animus fingat, quae ubique tota et ubique incircumscriptaest.

Caput 9 : De reditu Eliae Damascum (III Reg. XIX.)

Abelmaula urbs est una de praecipuis urbibus Salomonis; est autem nunc vicus,ut in Locorum libro legimus, in Aulone, decem ab Scythopoli milliaria distanscontra australem plagam, et nunc dicitur Bethulia. Damascus enim, qui interpretatur Sanguinem bibens, sive propinans, totiusmundi typum gerebat, in quo habitatores illius, immolando daemonibus filiossuos, sanguinem bibere ac propinare non est ambiguum: sanguis enim pro peccatoac morte ponitur in Scripturis, quam non solum sibi infelices videbanturinferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur Factura Dei, universarum gentium continebatfiguram, cui valde congruit interpretatio, Dei factura; opus enim Dei fuit, utobdurato Israele, et signis atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente,nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in Crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est, imago Dei per fidem Christi gentibusrestituta, nulli poterit esse dubium. Nam ut in Jacob et Esau figura praecesserat, majoris quondam filii primatusac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahelevidelicet et Jehu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus,qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Jehu primogenito, utscriptum est, Israeli; et juxta Scripturae testimonium, populus qui erat incapite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum quod intulit Domino,factus in cauda est; translatoque ab eodem regno, ut Dominus fueratprotestatus, datum est gentium populo Dei voluntatem videlicetexsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri, sicuti Esau, licetjuniori fratri subjectum nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hicEliae a Deo praedicitur, Relinquam mihi septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal (R3, 19, 18). Relinquam enim ad futurum tempus pertinere intelligi voluit, quod in Dominiadventu constat fuisse expletum, de illis pro certo exstitisse intelligendum,qui ex omni Israele per apostolos Christi fidem susceperunt, et septiformigratia Spiritus sancti sunt. Jehu vero, cujus vocabulum interpretatur Ipse vel Est, filius videlicetNamsi, qui interpretatur Attrectans vel Palpans, apostolorum spiritaliterpraefigurabat personam. Illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim apostoli semper pro certo sunt, qui pro Trinitatis confessione etveridica praedicatione Deo et universo orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in Epistola sua, cum de Verbo vitae, hoc est Dei Filio, quicarnem assumpsit scriberet, ita effatus est, Quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt (voir: 1Jn, 1, 1) . Quod autem dicitur Eliae, Elisaeum filium Saphat Abelmaula unges prophetam pro te (R3, 19, 16), ita intelligendum est, Elisaeus enim interpretaturDei mei salus, Saphat autem Judicans, Abelmaula vero Luctus parturiens. Dei enim Filius, qui est vera fidelium salus, cui omne judicium tradiditPater, in quo judicio impiis et incredulis erit luctus parturiens, gehennae videlicet cruciatus, quia in substantiae suae splendore atque virtute non poterat ab hominibus contemplari ex deitate, ut Apostolus ait, se ex inaniens majestate, in Elisaei praefiguratione servi dignatus est suscipere formam, quiverus homo ex Virginis utero procreatus, sanctoque Spiritu est unctus. Quod autem ait historia, Qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Jehu, et qui effugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisaeus (R3, 19, 17), hoc modointelligi potest, gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est,qui ex gentibus Dominicae incarnationis, et passionis, ac resurrectionis vatesinspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet Judaeorum doctores,qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Jehu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda estJoannis Domini praecursoris qui, Saducaeos et Pharisaeos venientes ad baptismum suum increpans, dixisse scribitur, Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere futuram iram? (Lc, 3, 7) Gladius praeterea Elisaei, Evangelica accipienda est praedicatio, de qua dixisse scribitur: Non veni pacem mittere, sed gladium (Mt, 10, 34): quia fideles et justos quodammododi vidit et separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentiumcupiditates interimit noxias, et vitia universa atque peccata. Interea ait Dominus ad Eliam: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal, et omne os quod non adoraverit eum osculans manum (voir: R3, 19, 18) . Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cumrecte agit, considerare meliorum merita negligit. Ac contra magno humilitatis exemplo semetipsum illuminat, qui aliorum bonasubtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliisconspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorempremit. Hinc est quod voce Domini ad Eliam solum se aestimantem dicitur, Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal (voir: R3, 19, 18) : ut dumnon solum se remansisse cognosceret, elationis gloria, quae ei de singularitatesurgebat, inclinaret. Propheta namque erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Qui ergo difficile fuit agnoscere, in hoc mundo fideliter Dei famulos etalios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est, oculum elatio quam nequiter claudat, quia qui humilis occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.

Caput 10 : Elias ad se vocat Elisaeum. (III Reg. XIX.)

Post haec inquit, Duodecim juga boum viginti quatuor veteris Testamenti figuraliter accipiendisunt libri; duodecim aratores, duodecim sunt intelligendi apostoli; sed inomnibus illis Dominus existere dignatus est operator, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Jn, 15, 5). Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda est et prophetia, quarum umbras etimagines Dominus noster per incarnationis suae ac passionis mysterium occiditin littera, et in crucis suae coxit aratro, necnon ad comedendum fidelibuspraebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum. Post haec refert Scriptura quod Benadab rex Syriae obsidens et impugnareincipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me (R3, 20, 10). Hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interiusprope muros pene ipsis muris aequalem, ut videlicet eos sine subsidiis terraeadjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis;extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat,maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberetexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus solummodo lapidem, velcespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportaret, tamsublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quaeerat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contracivitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait, Dicite ei, Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus (R3, 20, 11). Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus; accinctusnamque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus qui cingulum nuperdeposuit, verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, velalteram tunicam forte induturus; non accinctus, qui nuper tunica indutus,necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctusnominatur, id est, armis indutus, qui pugna confecta victor domum rediit, jurediscinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit; quivero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quamobsidere coeperat, Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus (R3, 20, 11); ac siaperte dicat, Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc inacie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat, nam mox inito certamine Benadab non victisadversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens, domum rediit. Benadab regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi,non dubium est, qui cum triginta et duobus regibus, hoc est, omnibus vitiissuis adversus humanum genus pugnare non desistit. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, hoc in loco personam gestavitJudaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.

Caput 11 : De visione Michaeae. (III Reg. XXII.)

Interea sequitur Scriptura de visione Michaeae prophetae, ubi ait adAchab: Quid per solium Domini nisi angelicas potestates accipimus, quarum alispraesidens inferius cuncta disponit? Ecquid exercitus coeli, nisi ministrantiumangelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextriset a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui est intra omnia, ut etiamsit extra omnia, et qui incircumscriptus est, veritas illa, aeterna beatitudo,quae dextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil est quod displiceat,quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit, ea autem in quibus et bonusspiritus vivit et malus, exercitum coeli a dextris et a sinistris haberedescribitur: ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram verospiritus reprobos; non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvant, sedetiam mali qui probant; non solum qui a culpa redeuntes sublevant, sed etiamqui redire nolentes gravant. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia etipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sint, adhuc tamen in aereo coelodemorantur; aquas enim in aere suspendi novimus, aves coeli nominamus, et deeisdem spiritalibus Paulus dicit, Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ep, 6, 12). Quorum caput enuntians ait: Secundum principem potestatis aeris hujus (Ep, 2, 2). Ad dexteram ergo et sinistram exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox spiritus in medio prosiliisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis deciperetur; neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret, Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus (R3, 22, 22); sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus quisaepe volens ceciderat in culpa, quandoque nolens caperetur ad poenam, occultajustitia, licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccatilaqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Sed quo modo Deus haec agat ubique praesens, et ubique totus, ac semperpraesens, et quo modo ejus simplicem et incommutabilem aeternamque veritatemconsulant sancti angeli, omnesque ab eodem creati sublimes et mundissimispiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia reruminferendarum temporaliter peragant: quo modo etiam lapsi spiritus qui inveritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarumet poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulereveritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur, sive adfaciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege quauniversitas regitur, vincti atque constricti, vel sinente Deo operari, velcedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum est.

Caput 12 : De morte Achab. (III Reg. XXII.)

Post mortem Achab regnare coepit Ochozias filius ejus pro eo; de quo refert Scriptura quod cecidit per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria; et aegrotavit (R4, 1, 2) Ochozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparavit, et per cancellos decidit, hoc significare videtur quia haeretici sive schismatici, etsi aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quiatamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidislaterum praesidiis semper ad vitiorum infirma relabuntur, dum divino destitutiauxilio suae pertinaciae fastu intereunt.

Caput 13 : De militibus combustis. (IV Reg. I.)

Deinde refert eadem Scriptura quod idem Ochozias miserit duos principesquinquagenarios ad Eliam, quem quia procaciter hominem Dei vocaverunt, illoorante, coelesti igne consumpti sunt; tertius autem missus salvatus est. Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, perquod declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum, nec principem indulgentiaelargitorem, dicunt ei, Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti (Jn, 8, 57)? Hi tales futuro divini ignis incendioexstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, demonstratpoenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliudvidelicet quod approbat, aliud quod damnat; aliter enim maledictum proferturjudicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo (voir: Gn, 2) . Maledictum justitiae judicio profertur, cum dicitur ad Abraham, Maledicam maledicentibus tibi (Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur,voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait, Benedicite, et nolite maledicere (Rm, 12, 14); et rursum idem: Neque maledici regnum Dei possidebunt (1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet; quia quodhomo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine et virtute justitiae;nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex votoultionis, sed ex justitiae examine erumpunt; intus enim subtile Dei judiciumaspiciunt et mala foris exsurgentia, quia maledicto debeant ferire cognoscunt,et eo in maledicto non peceant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens, Pecunia tua tecum sit in perditionem (AC, 8, 20); qui enim non ait, Est, sed Sit, non indicativo, sed optativomodo se haec dixisse significavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (R4, 1, 10 et R4, 1, 12); quorum utique sententiaquanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit; nam et Simonaeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper flamma veniensconsumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia cummaledicentis innocentia permanet, cum eum qui maledicitur usque ad interitummaledictio absorbet. Itaque ex utriusque fine partis colligitur quia ab uno et intimo judice inreo sententia sumpta jaculatur; quod enim abstrahendus Elias atque elevandus adcoelum jusserit Elisaeo ut resideret in Bethel, aut Hiericho sive Jordane, etille semper juraverit per Dominum quod non relinqueret eum, hoc figurassevidetur quod apostolorum in se habuerit figuram, qui ab ipsa revelatione fidei,hoc enim interpretatur Galgala, Christo Domino individue adhaerentes, usque indiem ascensionis ejus in coelum, ab ejus comitatu non recesserunt. Secundum historiae fidem duplex spiritus Eliae Elisaeo collatus est, quiamulto plures virtutes Elisaeus quam Elias operatus est; tropologice vero duplexspiritus Eliae Elisaeo attributus est, quia post ascensionem Domini peradventum Spiritus sancti duplex intelligentiae donum, hoc est, novi ac veterisTestamenti apostolis est collatum.

Caput 14 : De raptu Eliae. (IV Reg. II.)

Currus Israel, hoc est, mente videntium Deum, non incongrue Dominus JesusChristus accipitur, qui electos suos patienter tolerando velut in curru portat,atque per praedicationem et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem quid est quod Elias currus et auriga dicitur, nisi quiaauriga agitat, et currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per patientiamsustinet et sacri eloquii verbis docet, et auriga dicitur et currus: currus,quia tolerando portat; auriga, quia populos bonis admonitionibus exercet. Quid est autem quod Elias ad coelum raptus esse dicitur? Numquidnam eum adhucin hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis requiem anteresurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed aliud estcoelum aereum, et aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus, quiaeas volitare in aere videmus. In coelum quippe aereum Elias sublevatus est, ut in secreta quadam terraeregione repente duceretur, ubi in magna jam carnis ac spiritus quiete viveret,quousque ad finem mundi redeat et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias ascensionem Domini designavit: ille enim mortemdistulit, non evasit; Redemptor autem noster, quia non distulit superavit,eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendodeclaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicetaperte monstraretur quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos namque illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelumquidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitasgravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is quifecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur, illo etenimrevertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia per humanitatemascenderat in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat etcoelum; neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse sicut erunt sancti,quando, peracto operis die, denarium pariter accepturi sunt; vel sicquemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum emigraverunt, de qua illetamen non morte, sed translatione migravit. Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondumhabet quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enimmeliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxoremfiliosque procreasset: creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura nondixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit: quid de Enoch respondebit,qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est? Cur ergo etAdam et Eva, si juste viventes caste filios procreassent, nonne eis possenttranslatione non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Elias in Adammortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant,creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et quod tamdiu dilatum est morituri,nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis antequam animalecorpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt, quanto justiusac probabilius, primis hominibus, illis praestaretur, sine ullo suo parentumvepeccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, undesaeculo finito cum omni prosperitate sanctorum in evangelicam formam, non percarnis mortem, sed per Dei / virtutem multo felicius mutarentur! Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes, et levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat ei (R4, 2, 12 et R4, 2, 13). Elisaeus enim Domini ac Redemptoris nostri figuram gestavit, vestimenta veroillius veteris Testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc scissae, hocest, revelatae hominibus sunt, quando per passionem et resurrectionem siveascensionem ipsius in coelo expletae sunt. Pallium vero Eliae ab Elisaeo collectum, virtus accipienda est Verbi, quam adglorificandam carnem suam mundo reliquit.

Caput 15 : Ab Elisaeo sanatae aquae. (IV Reg. II.)

Habitante autem Elisaeo in Hiericho, venerunt ad eum viri civitatis, etdixerunt ei: Civitas Hiericho mundi hujus praesignabat figuram, cujus habitatio secundumConditoris creationem non simpliciter tantum, sed valde ab omnibus, utcernitur, optima est, Aquae vero illius pessimae, doctrina accipienda estphilosophorum et poetarum, videlicet hominum mentes ad daemonum cultum etlibidinem atque luxuriam provocans. Terra vero sterilis omne indicat hominum genus, qui, relicto Creatore Deo,obscuratis sensibus, deserviebant omnibus creaturis. Quem enim in hoc facto miraculo, nisi Dominum Jesum Christum praefiguravit,qui postquam Verbum caro factum est (Jn, 1, 14), atque per ministrum in Jordane fluvio baptizari dignatus est, aquas Hiericho steriles, hoc est, hujusmundi convertit in lavacri fecunditatem, ut quidquid ex eis regeneratumfuisset, vitalem acciperet spiritum. In sale quippe sapientia, in vase vero rudi caro Domini intelligitur.

Caput 16 : De pueris ab eo maledictis. (IV Reg. II.)

Ascendit , inquit, in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, illudebantque ei dicentes: Ascende, calve, ascende calve! Quibus maledicens in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros; et abiit ex inde in montem Carmeli (R4, 2, 23, R4, 2, 24 et R4, 2, 25). Elisaeus, qui interpretatur Dei salus, personam Salvatoris gestasse nondubium est; qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est, ad domum Dei coelestem, a Judaeis quasi a pueris insipientibus subsannatus est, clamantibus iisdem Judaeis, Ascende, calve, ascende, calve (R4, 2, 23)! Crucifige, crucifige (Jn, 19, 6)! in Calvariae loco: ob cujus piaculi facinus plebs Judaeorum,decursis quadraginta duobus annis, post resurrectionem Salvatoris etascensionem in coelos, a principibus Romanorum, Vespasiano videlicet et Tito,quasi a duobus ursis consumpta est. Mons vero Carmelus Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele, suumDominus transtulit regnum.

Caput 17 : De filiis viduae a servitute vindicatis. (IV Reg. IV.)

Mulier quaedam (R4, 4, 1), inquit, Mulier haec vidua antiquam sanctorum patrum, qui sub lege fuerunt,significavit Ecclesiam, quae in adventu Salvatoris a legali praecepto quasi alegitimo viro destituta, cum duobus superstitibus filiis, id est, gemino populoderelicta est. Creditor hujus Ecclesiae diabolus intelligendus est, qui humanum genus anteadventum Salvatoris per originale delictum et quotidiana peccata obnoxiumtenebat. Quae Ecclesia parum olei in vasculo tenebat, quia gratiam evangelicaepraedicationis intra litteram legis et prophetiam veteris Testamenti nonrevelatam apud se continebat. Postquam vero ad cognitionem veri Elisaei, hoc est, Salvatoris nostripervenire promeruit, ejus consultu a vicinis suis, plurima vasa vacua petiit,quia per Apostolorum praedicationem multitudinem credentium ex diversisgentibus intra domum fidei ad se collegit. De oleo quoque, quod apud se habebat, in caetera vascula transfudit, quiagratiam spiritalem per ora praedicatorum in cunctis gentibus mutavit; de quooleo, id est, divino, filios suos redemit, quia per donum Spiritus sancti atquecharitatis unctionem a perpetua servitute peccati semetipsam cum cunctisfidelibus liberavit.

Caput 18 : De hostibus Elisaei. (IV Reg. IV.)

etc. Mulier ista Sunamitis typum Ecclesiae retentabat, quae priusquam verumElisaeum, hoc est, Salvatorem nostrum per fidem susciperet, sterilis fuit;postquam vero eumdem Dominum in hospitio cordis sui suscipere promeruit,populum fidelem quasi unicum filium genuit. In coenaculo altitudo fidei, in lectulo vero quies spiritalis atquecontemplationis otium praefiguratur. In mensa autem unitas fidei et concordia praedicationis innuitur; in sellavero docendi potestas; in candelabro illuminatio fidei, sive claritas virtutumexprimitur.

Caput 19 : De puero ressuscitato. (IV Reg. IV.)

Post haec refert Scriptura de filio Sunamitis, quem puer Elisaei missus cumbaculo non resuscitat, per semetipsum vero veniens, seque super mortuumsternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in oremortui septies aspirans hunc ad redivivam lucem protinus per mysteriumcompassionis animavit: quia videlicet auctor humani generis Deus quasi mortuumpuerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit:per legem quippe virgam Dominus tenuerat cum dicebat, Si quis haec vel illafecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitaeaspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non voluit, quia , Paulo attestante, nihil ad perfectum adduxit lex (He, 7, 19). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, adadaequanda mortui membra se collegit, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Ph, 2, 6 et Ph, 2, 7). Huc illucque deambulabat, quia et Judam juxta et longe positas gentes vocat.Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini numinis gratiaseptiformis Spiritus in peccati morte jacentibus aspirat; moxque vivensagitatur, quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritumpuer ad vitam rediit.

Caput 20 : De Naaman a lepra mundato. (IV Reg. V.)

Jam. nunc historia Naaman Syri prosequenda est. Superius ostendimus Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae (R4, 5, 1), qui leprosus fuerat (voir: R4, 5, 1) , etsuggerente ancilla ab beatum Elisaeum sanandus advenit, populum gentiumfiguravit. Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriamducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae suggesserat quod si adbeatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata est, quia, ut Apostolus ait (voir: He, 7) , nullum ad perfectum perducere valuit: omnisenim perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum quae in lege decastitate et sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietatecaeterisque virtutibus habebantur, ad universas pervenerat nationes: quia licetin tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non poterat,nisi ut etiam ad illas vicinas gentes beata ejus notitia perveniret; etquamquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva eisdem serviebat,quia idololatriae cultui deditae erant. Audivit Naaman puellam, et venit ad Elisaeum sanandus a lepra; et populusgentium audivit famam legis prophetiae, et venit ad Christum ab omniumpeccatorum lepra sanandus. Quid tamen dixit beatus Elisaeus per nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei, Vade , inquit, lavare septies in Jordane (R4, 5, 10). Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane, indignatusest, et volebat renuere; sed ab amicis suis consilio accepto, acquievit utlavaretur, et purgatus est. Hoc significavit quia populus gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipsoper se Christo loquente non crediderunt, sed postea docentibus apostolis adsacramentum baptismi fideliter venit. Elisaeus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre noluit, ettamen minime despexit; sic nimirum Dominus Jesus Christus populum gentium, quieum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute non fecit. Dixit ergo Elisaeus ad Naaman ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; ita Christuspopulum gentium missurus erat ad baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman aut tetigit aut baptizavit, hocsignificatum est, quod Christus non per se ipsum venit ad populum gentium, sedper apostolos suos, quia illis dixit: Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Mt, 28, 19). Et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in illofluvio sanitatem receperit, quem postea Christus suo baptismateconsecravit. Audiens vero Naaman ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana, et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? (R4, 5, 12) Haec illo dicente, consiliumdederunt servi sui ut acquiesceret prophetae consilio. Quid autem hoc significet, intuendum est. Sanctus Elisaeus sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris, et Naamanfigurabat populum gentium. Quod vero de suis fluminibus sanitatem se recepturum esse credebat, hocindicabat quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritispraesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt, reciperesanitatem omnino non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman, humanum genus consilium Elisaei audisset, idest, per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset, ab originaliet actuali lepra liberari non potuisset. Sive aliter flumina Damasci, quorum aquas Naaman Syrus meliores aquisJordanis esse opinabatur, hujus mundi sapientiam significant, quam populusgentium priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens, evangelicapraecepta negligens, contemnebat. Lavare septies (R4, 5, 10), dixit, propter septiformem gratiam Spiritus sancti,quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus incolumbae specie super eum venit. Cum ergo in figura baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit Scriptura, caro ejus tamquam pueri parvuli (R4, 5, 14). Hanc similitudinem in populo Christiano compleri videmus, quia omnes quibaptizantur, sive senex sit, sive juvenis, omnes tamen infantes appellantur,quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam noviregenerantur. Prima generatio perducit ad mortem, secunda generatio perducit advitam. Prima generatio filiae irae, secunda generatio vasa misericordiae, sicutApostolus dicit: In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (1Co, 15, 22). Quo modo Naaman senex septies lavando factus est velut puer, sic populusgentium cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velutlepra perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis necactualis peccati lepra remaneat; et qui fuerat criminum ponderibus curvus, adexemplum Naaman salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stolainduitur. De qua Apostolus ait: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Ga, 3, 27). emundatione Naaman Syri, decima virtus ponitur Elisaei. Denarius enim numerus consummationem sive perfectionem demonstrat, quia infine mundi Dominus legitur advenisse, in quo universis lepra infidelitatisaspersis cognoscitur salus attributa. Quod vero posteaquam mundatus est Naaman munera obtulit beato Elisaeo, etille accipere noluit Christi in hoc gratia figuratur, quae ideo gratia dictaest quia gratis datur; sic enim ipse Dominus in Evangelio discipulis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate, daemone sejicite: gratis accepistis, gratis date (Mt, 10, 8). Dixitque interea Naaman ad Elisaeum: Obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus holocaustum aut victimas diis alienis, nisi Domino soli (R4, 5, 17). Onus terrae duorum burdonum, incarnationis Christi praetendebat sacramentum,cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet et praeputio ob spemaeternae beatitudinis portare non renuit. Posthaec refert eadem Scriptura quod interrogaverit Elisaeus Jezi puerumsuum: Sic enim propheta Elisaeus puerum suum Jezi absens corpore vidit accipientemmunera, quae dedit illi Naaman Syrus, quem propheta memoratus a lepraedeformitate mundaverat, quod servus nequam, Domino suo non vidente, latenter sefecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sanctiomnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes?Tunc enim erit perfectum illud de quo loquens Apostolus ait: Ex parte ,inquit, scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10) [mauvais référencement: He, 13] . Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostendere quantum ab illa quaefutura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam quipraecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem , inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi quae parvuli erant; videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (1Co, 13, 11 et 1Co, 13, 12) [mauvais référencement: He, 13] . Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illivitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem munera servumsuum, ubi ipse non erat. Itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabitanimam, sed incorruptibile nihil impediet, illis sancti ad ea, quae videndasunt, oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum nonindiguit, indigebunt? Namque, secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Jezi verba prophetae: Nonne cor meum erat tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et accepisti pecuniam? et caetera. Sic autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum , inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? (R4, 5, 26) Corde suo ergo dixit se hoc vidisse propheta,adjutus quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus; sed quanto amplius tuncomnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus; habebunt tamenetiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque erit illisspiritus per spiritale corpus: neque enim ille propheta, quia eis non indiguit,ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia: quae tamen viderespiritu posset, etiam si illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eisipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis nonvisuros, quem spiritu semper videbunt; sed utrum videbunt et per oculoscorporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est: si enim tantum poteruntin corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantumpossunt isti, quales nunc habemus, procul dubio per eos Deus videri nonpoterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illanatura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Jezi, minister Elisaei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a NaamanSyro accepit, et post paululum leprae contagione est percussus, Judaeproditoris typum gessisse non dubium est: sicut enim Jezi ideo serviebat beatoElisaeo, ut pecuniam posset acquirere, ita et Judas propterea adhaeserat DominoSalvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est, Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, exportabat (Jn, 12, 6). Nam Jezi qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut dominus suusconsecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus in aeternum meruit crudelilepra perfundi; Judas vero per amorem pecuniae et apostolatus gratiam perdidit,et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra Ecclesiam intus in animapeccati lepra esse perfusos, qui contra Dominica praecepta ministerium quodgratis acceperunt gratis non administrant, et pro omni opere quod in Ecclesiagerunt non futuram mercedem, sed praesentem quaerunt retributionem; potest enimJezi etiam Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur,quo ab ea populus gentium liberatur. Denique sic infideles Judaei in passione clamaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Mt, 27, 25): tunc enim peccati lepraperfundi meruerunt, quando super coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum (Jn, 19, 15)! Ergo eo tempore in illisremansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est dicens: Vobis ,inquit, oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Ac, 13, 46). Quando doctrina apostolorum ad gentes transiit, tunc in miseris Judaeispeccati lepra permansit.

Caput 21 : De ferro natante. (IV Reg. VI.)

Posthaec refert Scriptura quod, eunte beato Elisaeo cum filiis prophetarum adJordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam, etille de cujus manu corruit clamaverit ad beatum Elisaeum: Heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam (R4, 6, 5). Posthaec in loco ubi securis illa ceciderat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum (R4, 6, 6). Dominus Jesus Christus, cujus figuram Elisaeus gestavit, cum per praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem tamquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo Joannes ait: Ecce securis ad radicem arborum posita est (Mt, 3, 10): interveniente passione corpus ipsum velut manubriumdeseruit, et in inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, advitam tamquam ab manubrium suum spiritu redeunte, surrexit. Sive aliter, Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris frequenter jam supradiximus; sed et in puero illo filio prophetae, cui securis de manu lapsa est,non incongrue Christus intelligitur: securis illa quae cecidit, Adam sive totumgenus humanum significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securim in manu sua, et Dominus ac Salvatornoster humanum genus quod creaverat in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu prophetae in profundum corruit, ita et genushumanum de manu omnipotentis Dei per superbiam se excussit, ceciditque influvium luxuriae, vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminumabysso infelici ruina corruerat, sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi (Ps, 68, 3). Iterum: Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ps, 68, 3): fluvius enim ille ubi securis cecidit, significatpraeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem vel luxuriam,saeculi hujus cursum; fluvius enim a fluendo nomen accepit, et quia omnespeccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur, ideo securisilla in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens ergo Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum (R4, 6, 6). Quid est lignum mittere et ferrum in lucem producere, nisi patibulum crucisascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere, et de omniumpeccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum propheta et recepit illud, et reddidit ad utilem usum domini. Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, percrucis lignum ad manum vel potestatem Domini redimus. Item moraliter, ferrum in manubrio donum intelligitur in corde; ligna veroper hoc caedere, est prave agentes increpare, quod nonnumquam dum fluxe agitur,dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aquaperditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur, quam profectointelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona actionedebeat restitui. Unde et recte is qui ferrum amiserat, clamabat, Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam (R4, 6, 5); habent enim hoc electi proprium, siquando in eis sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad corvelociter redeunt, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabileinveniunt, lacrymis insequuntur; qui flentes non solum caute inspiciunt, quaemala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quianimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quaeagere poterant debitores tenentur: recte enim qui ferrum perdidit, clamabat, Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam (R4, 6, 5). Ac si dicat, Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bonaopera redderem, ex gratia creditoris acceperam. Et numquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiemattulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos repiciens, cor peccatorishumiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat; lignum mergit, et ferrumlevat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum atque jactavit,et sic ferrum sustulit: lignum namque confringere est cor ab elationeconterere; lignum ad ima jactare, elevatum cor in cognitionem, ut diximus,propriae infirmitatis humiliare; atque illico ferrum in superficiem redit, quiaad usum exercitationis pristinum intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot difficultatibuscustoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum ne incitationes operisvitio elationis evanescant. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed cumfaciunt quae cognoverunt; etsi intelligendo largiores congaudent a munerelargitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actionepersolvant quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accepit, et tempusquo reddere debet non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiamconstitutum tempus reddendi cogitatur. Rex autem Syriae pugnabat contra Israelem; consiliumque iniit cum servis suis dicens: In loco illo et illo ponamus insidias (R4, 6, 8), et reliqua. Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat typum, qui ante adventumSalvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus saevitiae atqueoccultae insidiae, quas humano praetendebat generi veri Elisaei, hoc est,Domini Salvatoris praescientia atque virtute frustratae sunt. Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Elisaeum ab ipso missus est,Scribarum et Pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli adpersequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatorisnostri justo judicio obcaecati sunt, et rursum per misericordiam illius paneverbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti. Merito movet quo modo potuerunt Syri isti ire in Samariam, si tali erantcaecitate percussi ut omnino nihil viderent. Hac aorasia etiam illi percussi sunt qui quaerebant ostium Loth: hoc enimmodo sua calamitate turbati amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, etulterius prophetam tali modo comprehendere non quaesierunt.

Caput 22 : De obsidione Samariae. (IV Reg. VI.)

etc. Fames Samariae illata inopiam significat verbi Dei, sive egestatem fidei, perquam diabolus ante adventum Salvatoris Dei populum concluserat. Hanc reprobi omnes, neglecto decalogo legis, atque ogdoada Evangelii, in quaimago est Dei, in cibum maluerunt sumere quam panem verbi Dei. Quarta vero pars canistri stercoris columbarum, quod quinque argenteisemptum, in cibum sumere dicitur, hoc figurasse videtur, quod populus reprobus,relicta cultura Dei, atque quinque corporis sensibus subditus, per idolorumculturam et simulationem velut quodam fetore peccatorum pasti, diabolosatisfaciebant. Duae mulieres, quarum una famis inopia coacta filium suum comedit, reprobamplebem ex Judaeis significasse non dubium est, quae omne bonum quod in seoriginaliter habuit inopia fidei consulta consumpsit. Alia vero quae in tale facinus consensum praebere renuit, electam plebemprocul dubio figuravit. et reliqua. Quatuor leprosi qui extra civitatem positi futuram Israeli defensionempronuntiant, illos indicasse videntur qui ex populo Judaeorum immunditiampeccatorum suorum prius caeteris confessi sunt, et ad tantam perveniremeruerunt gratiam, ut victum atque fugatum diabolum per victoriam crucisChristi caeteris annuntiarent. Quinque equi qui in Samaria prae inopia famis tantummodo remansisse dicuntur,carnalem Judaeorum populum sub quinque libris legis derelictum figurasse certumest. Dux ille qui futuram frumenti abundantiam per Elisaeum venturam audiens,credere noluit, Scribarum atque Pharisaeorum gestavit figuram, qui fertilitatemin Ecclesia divinitus collatam vidit, et quia credere noluit, ab hac impietatesua mortuus, a fidelibus conculcatus est. Mulier Sunamitis, quae ob inopiam famis consultu Elisaei de Judaea ad terram Philistiim transivit, primitivam Ecclesiam, quae per apostolos ex circumcisionein Christo credidit, praesignavit; quae Ecclesia ob infidelitatem Judaeorum,atque inopiam verbi Dei, quae illos obtinuit, revelante sibi divino Spiritu ad populum gentium transmigravit: haec enim in fine mundi, postquam plenitudo gentium introierit, ad priorem populum revertens, praedicante Elia, electos exeadem plebe quasi pristinam paternorum suorum possessionem in proprio jure recipiet, et tunc omnis Israel salvus fiet (voir: Rm, 11) . Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et levitis in templo, proferens Joasfilium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat intemplo.

Caput 23 : De Joa uncto in regem. (IV Reg. XI)

etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si delocis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibiadhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis (voir: Ch2, 3, 3) ; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto eratcircumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura, Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (R3, 6, 36): interius videlicet hocappellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica; quae texit aere (Ch2, 4, 9): atriumvidelicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut abingressu templi caeteros arceret, solisque hoc sacerdotibus liceredesignaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et septentrionaliparte vicinius muro templi. Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam seprolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte altareholocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illamare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illasacerdotum immolantium et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in quadrum;cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi partibusrespiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior verofirma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut supra dictummemoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibuscommunita, maximis et opportunis erat discreta coenaculis; et rursus extra hancaedem in gyro altera simili schemate facta; sed et tertia nihilominus circaillam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, inhoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejusparies ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineretcivitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Ps, 133, 1). Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut atriaquanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferiusfundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitoshaberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum appropinquarent,quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum (Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo sinthaec ordine facta distinguit (voir: Antiq, Jud, 8, 3) . His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis eratsemel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum Deiconveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub divo,vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tectasubibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic tandem in interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omniastrata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui inultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et janitorum,qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat,domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus,et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem, et illos qui jamsuam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit, qui aliosquosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et principes familiarum Israel,missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierumnarrant; quos educturus filius regis tali ratione distinxit, ut omnes quiimpleverunt sabbatum et egressuri erant, in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est,qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furoremreginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et janitores, intres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur (voir: Ch2, 12) . Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta Seyr, et domus Messa,quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon, qui,cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit, Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (Ch2, 12, 10) [mauvais référencement: Ch2, 23] . In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur. etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium in diademate insigne capitis regium (R4, 11, 12), intestimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et magnaeutique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque reginae necemsuccedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simuldisciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum regendo videret,ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et nonfiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eamartificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibussermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quinpecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerariosublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset,offerrent. Post haec mortuus est, inquit, Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestumet omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus Jacobusait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertuntad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum salvantes a perpetua morte,cooperiunt multitudinem peccatorum. Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi meritoappellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac declinant vitiauniversa atque peccata, quia mortem videlicet operantur; corporaque in fontemprojiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cumChristo, ut per communionem corporis et sanguinis ejus deinceps possint viverecum Christo.

Caput 24 : De Amasia rege. (IV Reg. XII.)

Quod dicitur de Amasia rege Juda, Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram inpraelio vocavitque nomen ejus Jectehel (R4, 14, 7). Vallis Salinarum erat, ubi salesfaciebant, vel feno videlicet salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato etincenso; vel aquis puteorum salis fervefactis, et usque ad salis firmitatemcoquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit; in quoetiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundumquod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petraautem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in libro NumerorumRecem dicitur, et a Syris hodieque sic appellatur. Jectehel vero, quod Amasiasvictor ei nomen imposuit, interpretatur Coetus Dei, vel Auxilium Dei, agente eofideliter, ut perenni inderetur memoriae, quod hanc vel coetu populi Dei, vel Deoauxiliante ceperit.

Caput 25 : De Jeroboam rege. (IV Reg. XIV.)

Quod dicitur de Jeroboam rege Israel, Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis (R4, 14, 25), Emath quae nunc Epiphaniadicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, quod Hebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat,quod in longitudine per stadia 580 usque ad Zoaras Arabiae, in latitudine per1150 usque ad vicina Sodomorum protenditur.

Caput 26 : De colonis in Samariam ductis ab Assyriis. (IV Reg. XVII.)

Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt,nationibus, Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerat Samaritana gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant: viri enim Babylonii fecerunt Sochot Benoth; viri autem Chutaeni fecerunt Nergel, et viri de Emetha fecerunt Asima, porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharha (R4, 17, 29, R4, 17, 30 et R4, 17, 31); in libro quidem Locorum legitur quod Benothet Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judaeae Samaritani,qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum, quod aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebaaz etiam et Thartha civitates, quas Evaei in eadem Judaeae terracondiderunt. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus haegentes prius in terra sua servierunt, hic posse intelligi vocabula: quia cumdictum esset, Et unaquaeque gens fabricata est deum suum (R4, 17, 29), quasi adexpletionem sententiae subjunctum est, Viri enim Babylonii fecerunt Sochot (R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth; et melius, ni fallor, faceretinterpres, si Sochot Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benothabsolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Ii autem qui erant de Sapharvaim, comburebant filios suos igni Adremalech et Anamalech diis Sepharvaim (R4, 17, 31), ubi ostenditur Adremalech et Anamalech idola fuisseurbis Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Chuthanorum, AsimaEmethanorum, Nebaaz et Thartha idola fuerint Evaeorum.

Caput 27 : De Sennacherib. (IV Reg. XIX.)

Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et cepit eas (R4, 18, 13), etc. Historia manifesta est, et interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est, quae velut contrariaquaedam fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum: ut quod illi solent in prologis ponere, Haec dicit Dominus (R4, 19, 6), quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc dixerit, Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum (R4, 18, 19). Consideremus verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum (voir: R4, 18, 20 et R4, 18, 21) , falsum est; nulla enim narrat historia quod Ezechias ad Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert, Si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, verum est; sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria (R4, 18, 22); hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria et veteri erroredestructo, juberet Dominum adorare in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo milliapollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non deimbecillitate venit Judaeorum, qui equitandi carebant scientia; sed deobservatione mandatorum Dei, qui per Moysen super regem praeceperat Israel, Non multiplicabit sibi equos, et uxores plurimas non habebit (Dt, 17, 16 et Dt, 17, 17). Ad id autem quod dixerat, Si responderis mihi, In Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit se non sua voluntate, sedDomini venisse praeceptis. Et dixit Eliachim et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, si quid intelligimus (R4, 18, 26), et caetera. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis urbibusJudaeae, in Domino Deo confisus sit, dixeritque ad populum, inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae (Ch2, 32, 8). Unde Rabsaces destruere vult quod ille construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo (Es, 36, 14 et Es, 36, 15). Rursumque adjiciens comminationem et terrorem: Ut comedant , inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Es, 36, 12); per quaeostendit famem eos et penuria sitique esse capiendos; simulque illecebram jungiformidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione decipiat dicens: Facite mecum quod est utile (R4, 18, 31). Ergo sensus est: Facite, inquit, quod vobis prosit et in benedictionemvestram proficiat. Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyriorum, et laudate eum ut dominum,confitemini, ut praemia consequamini. Et donec revertar de Aegypto, sive capta Lobna redeam, habitare inurbe vestra, et rebus vestris fruimini, postea autem veniam et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae (R4, 18, 32). Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judaeaesimilitudinem tam in situ quam in frugibus. Quodque infert, Ubi est Deus Emath, et Arphath, et Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? (R4, 18, 34) ostendit omnium civitatum sivegentium diis serviisse Samaritas; et quia non erant dii, sed idola, meritocultores vanitatis, ut decebat, esse submersos ostendit. Est autem urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesan, utsupra monuimus. Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Jeremiasscribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum,de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in Locorum librisinvenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi apertedicitur, Ubi est Deus urbis Sepharvaim (R4, 18, 34)? Tametsi pluraliter dictum, utThebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana et Ava posuit; etquidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia syllaba v, quae in medio nominis posita est,conjunctionem apud eos significat, potest etiam ita distingui ut dicatur Anteet Gave, ut Aquila transtulit, sive Ana et Ava, ut noster vertitinterpres. Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, universa cum consilio; ideoenim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne eum ad majoresblasphemias provocaret. Et ingressus est Eliachim et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis vestibus. Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est disseramus.Scindunt vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum et populi essecredebat, quod Rabsaces usque ad portas Hierusalem venerit, et contra Dominumtalia sit locutus. Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Eliachim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos prophetam (R4, 19, 2). In quo regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes populi et senes sacerdotum non stolissacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam prophetam filiumAmos. Dixerunt , inquit, ad eum: Haec dicit Ezechias, Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemiae (R4, 19, 3); dies haec tribulationis nostrae,corruptionis Dei, blasphemiae hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod venerunt filiiusque ad partum, et virenon habet parturiens. Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes irruunt,defensores nostri praeparantur, sed nullatenus ad praeparataconvalescunt. Scriptum namque est, Requiescet super eum spiritus consilii et fortitudinis (Es, 11, 2). Quae utraque necessario sibi juncta sunt, quia neque virtus sine consilioesse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium perfortitudinem non procedunt? Afflictus igitur atque turbatus Ezechias rexloquitur dicens: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens (R4, 19, 3). Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque addesiderium efficiendi operis procedunt; sed virtutem non habet parturiens, duminfirmus quisque consilia haec ad utilitatem aliquam per partum operis nonperducit. Sequitur. Si forte audiat Dominus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus (R4, 19, 4). Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo irascente tantapatimur; sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniamvivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias; etiamabsentem regem audierat, et dicit quod respondere deberent Domino suo,humilitate mixta fiducia conscientiae. Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est Dominus; meusenim haec dicit Dominus: Noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus. Ecce ego mittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua (R4, 19, 6 et R4, 19, 7). Ut duo pariter Ezechias, quae optabat, audiret, se de obsidione et periculoliberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse moriturum. Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam (R4, 19, 8),etc. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedissePelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse Thracam regemAethiopum in auxilium, et una nocte juxta Hierusalem 185 millia exercitusAssyrii pestilentia corruisse narrat Herodotus, et plenissime BerosusChaldaicae scriptor historiae. Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino (R4, 19, 14), etc. Contra Sennacherib regis blasphemias solida Ezechias arma arripuit, rursumquepergit ad templum, et epistolas expandit coram Domino, audacter Dominumdeprecatus, et solum Deum asserit esse viventem, per quem idola intelligimusimaginum mortuorum. Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, utprius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui eidicerent verbum Dei. Supra Sennacherib, contra quem rogas, Domini ista sententia est: Virgo filia Sion et filia Hierusalem (R4, 19, 21), quae ideo virgo appellatur etfilia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus, haec sola conservatcastitatem religionis Dei et unius divinitatis cultum. Subsannavit te atque despexit, et quae ne ad majores te blasphemiasconcitaret, praesenti non respondebat, post, te abeunte, movebit caput suum,certa de ultione, secura de poena, et haec locutus est: Non contra me, sedcontra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major essetarrogantia blasphemantis; dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudineascenderis altitudinem montium, et juga Libani succideris, cedros atque abietesillius; quae vel de cunctis gentibus metaphorice principibusque earum debemusaccipere; vel Hierusalem quae interpretatur Libanus, ut cedros ejus atqueabietes ad potentes quosque et optimates, altitudinem vero summitatis illius,saltumque Carmeli referamus ad templum. Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigia pedis mei, omnes rivos aggerum (voir: R4, 19, 24) , hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus: juxta translationem, quod omnes populos, qui sub aquarum nomineinterdum scribuntur, suo vastaret exercitu. Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod adblasphemiam ejus sic responderit Dominus. Num ignoras quod haec quae fecisti mea feceris voluntate, et ego haec futurapraedixerim, ac per te facienda mandaverim. Itaque quod olim decreveram, hoc expletum est tempore, ut colles, id est,principes, qui inter se pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahentemanum meam nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, et contremiscerent acperirent, et compararentur non olivae et vineae fructuosisque arboribus, sedfeno et gramini herbisque domatum quae frugibus impedimenta sunt, et antemarcescunt quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem et egressum et introitum tuum ante cognovi, insaniam quacontra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus, per quosolim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo (voir: Es, 14, 13) . Itaque furor tuus et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam teultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis te potuisse viribus, sedmeo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te quasisecurim et serram meam succiderentur et caderent. Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis (R4, 19, 28), ut blasphemantium ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas,frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferocitatem domet, et te reducat inAssyrios. Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum, Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum (R4, 19, 29). Omnia haec propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur; quid Sennacheribdixerit, quid ei Dominus responderit, non ad ipsum sermonem facit, ne forsitandubitet futura quae dicta sunt, et idcirco vel maxime prophetae apud populumsermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his quae multa post saeculafutura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grandis temporisspatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium et rex Assyrioruminteriret, et urbi Hierusalem securitas redderetur. Hoc erit signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quaerepereris; anno autem secundo quae sponte nascuntur, in anno autem tertio,fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate et metite, plantate vineas etcomedite fructus earum: siquidem urbis hujus reliquiae, quae nunc hostilivallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam recipient rerum omniumabundantiam ac felicitatem, ut instar arboris, alta radice fundatae, pomisdensissimis impleantur. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (R4, 19, 30). Quid hoc loco radicum nomine nisi latentes cogitationes accipimus, quae inocculto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergodeorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est efficacia operis recta quae cogitavitostendere. Mittit ergo radicem deorsum ut faciat fructum sursum, ac si aperte diceretur:In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. De Hierusalem etenim et de monte Sion egredientur reliquiae (R4, 19, 31), etimplebunt terram Judaeam non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quodadversus impios zelatus est populum suum. Quod autem ad extremum infert: Propter me et propter David servum meum (R4, 19, 34), illud significat, quod non merito suo, sed Dei clementiaconserventur; immo patris eorum David memoria, in quo admonentur et suaenegligentiae, et illius fidei atque justitiae, quod in tantum justitiam diligatDeus, ut etiam posteros hominum sanctorum non suo merito, sed majorum virtutetueatur. Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum 185 millia (R4, 19, 35). De hoc quoque in Paralipomenon legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam (Ch2, 32, 21). 185 millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absquevulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas,Domini voluntate; et ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut sciretpotentiam Dei et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis illiusmajestatis quem paulo ante contempserat. De talibus autem rebus agit multa omnipotens Deus per angelos, non ut ipse abeis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus agant aut nuntient sinecorporali sono etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illoper verbum illud ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes quid sibifaciendum, quid, quibus, quando, nuntiandum sit. Sed tamen non ex angelis homines, sed ex se ipso sicut angelos, ita hominesbeatificat; nec aliqua ex aliquo tempore, aut ab angelis, aut ab hominibuscognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid etquando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus,vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt,ideo novit, sed ideo sunt, quinovit. Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et adoraretin templo Nesrach deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, etdelubrum idoli sui triumphator gratulabundus ingrederetur, contemptor veri Deiin fano falsi numinis trucidatur, nec angeli periit gladio quod erat communecum pluribus, sed parricidio filiorum qui fugerunt in terram Ararath, in quaScriptura Asorathan filium ejus qui regnavit pro eo testatur misissehabitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio Armeniorum campestris, per quam Araxis fluvius fluit,incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, quae usque illucextenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, nonad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur Ararath, sed admontes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.

Caput 28 : De aegrotatione Ezechiae. (IV Reg. XX.)

Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives (Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est addita vita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante saecula ipsepraescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intusstatutum. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem (Es, 38, 2). Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibussibi ostentare videretur. Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim (Es, 38, 3). Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno (Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim annumconcessae vitae, Manassen genuit. Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo (Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem venisset,in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto (Es, 38, 3). Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit,quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili cordeproferuntur? Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit. David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat. Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (R4, 20, 6). Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo quod praesciebat, necessario futurumerat. Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt beatitudinem. Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est (R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et experimento,quia et hanc fecerit Deus. Posthaec ait Isaias: Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est, distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare solemus. Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens,horarum spatia terminaret. Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo , inquit, ut ascendat umbra decem lineis (R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum, sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex: Facile est , inquit, umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (R4, 20, 10). Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nullainterveniente nocte facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime produnt. Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire. Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol justitiae Christusper resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui unxisti titulum et vovisti votum (voir: Gn, 31, 13) , ut et angelum et Deumostenderet. Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus, utApostolus ait, ipse est operatus. Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram repromissionisintroduxit. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus inprophetis, quia per eos est nuntiatus. Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus inhomine. Decimus in passione. Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta denudans. In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset (R4, 20, 12). In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate monstratur. Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem solumDeum putabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signiclarissimi commutatum. Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens: Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus (Ch2, 32, 30 et Ch2, 32, 31). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et Hierusalem (Ch2, 32, 23, Ch2, 32, 24 et Ch2, 32, 25). Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigataminferens: Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini (Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.

Caput 29 : De Ezechiae opibus per jactationem ostentatis. (IV Reg. XX.)

Ostenditque eis domum aromatum suorum, et thesauros argenti et auri, et odoramentorum et unguenti optimi, et omnes thesauros vasorum suorum; non fuit res quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua (voir: R4, 20, 13) . Unde iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos atquepalatii, sed et templi ostenderet; quod certe fuit potestas ejus de cujusvalvis aureas laminas ante antulerat. Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam (R4, 20, 14). Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem offerri cernimus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alieni genis divitias suas, quas Deo tribuente possederat, ex quojuxta legis tropologiam discimus non mittendas margaritas ante porcos, necdandum sanctum canibus (voir: Mt, 7) (Matth. VII): qui enim fidelis est spiritu abscondit negotia, et quicumque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur,periitque posteritas; et amisso virili robore, in muliebrem redigiturmollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem; et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti? et unde venerunt? (R4, 20, 14) Duo interrogat: quid locuti sunt,et unde venerunt. Ille ad unum respondit, altero praetermisso: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone (R4, 20, 14), quod quanto terra longior sit unde venerunt, tantoiste rex gloriosior propter quem venerunt. Et venerunt, inquit, ad me, quod debuerat dicere: Venerunt ad glorificandumDeum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissimaest. Rursumque Isaias, Quid , inquit, viderunt in domo tua? (R4, 20, 15) Etille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius; nec fueritres quam non ostenderit eis in thesauris suis; sed alterum tacuit, de quoverebatur offensam, quod ostenderit ei cuncta quae habuerit in potestate sua,haud dubium quin et templi supellectilem. Propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tua, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis (voir: Es, 39, 5 et Es, 39, 6) . Ex quo Hebraei volunt Danielem. Ananiam, Misahelem et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esseeunuchos; quos in ministerio fuisse Nabuchodonosor non dubium est. Eunuchos enim, id est, abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regioin palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae. Daniel et socios ejus credendum nullo modo est; quod si essent, depulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, qui eos adhucpueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo et apud antiquos, eunuchos vocare cubicularios etcustodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non fuerunt. Dixitque Ezechias, Bonum verbum Domini quod locutus est; fiat tantum pax in diebus meis (Es, 39, 8). In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysis, quilocutus est ad Deum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de libro quem scripsisti (Ex, 32, 31 et Ex, 32, 32). Quid hoc loco prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi arrogantiumhypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat?Per omne enim quod hypocritae faciunt, occultis cogitationibus laudes hominumrequirunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant; laudati autem secum taciti incogitationibus versant, gaudent se precibus in humana veste actioneclaruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur tacitietiam ipsi quod sunt, videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac mirisinventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant,sic arrogantia roborat: cogit namque mentem juvenescere, et contra viresvalere: quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt; si vero operi testesdeesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem operibus suis, quae egissese referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitisremunerati favoribus, a vera et intima retributione vacant. In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus quasiinsidiantibus hostibus, unde praedentur. Horum ergo vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, quipostquam una prece et sub unius noctis spatio centum octoginta quinque milliahostium, angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum, ad altioracoeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatamin tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona omniaquae possidebat ostendit; sed prophetae protinus vocem audivit: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quidquam, dicit Dominus (Es, 39, 6). Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia caveremalignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt,bona sua ostendendo, hostium faciunt; et prodentes subito amittunt quidquiddiutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici (Ps, 77, 61). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omnebonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti adversarii viribusmancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitiasdenudant: quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronuminsidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quaeportat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructuslaborum! Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicutdiximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4). Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Ps, 44, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (2Co, 1, 12). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium principumpraedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit inostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores orisalieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes latrocinantium spirituum incursione perdamus.

Caput 30 : De Manasse rege. (IV Reg. XXI.)

Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel; conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus; et erexit aras Baal et fecit lucos, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli et coluit eam, et exstruxit aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum; et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi, et transduxit filium suum per ignem, et ariolatus est, et observavit auguria; et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum (R4, 21, 1, R4, 21, 2, R4, 21, 3, R4, 21, 4, R4, 21, 5 et R4, 21, 6). Haec ergo omnia, id est, sive auguratio, sive auspicium, sive quaelibetimmolatio, sive etiam sortitio, aut quicumque motus avium vel pecudum, etinspectio quaecumque fibrarum, aut aliquid quod de futuris videatur ostendere,in operatione daemonum fieri non dubito, diligentium vel avium vel pecudum, velfibrarum motus aut sortium secundum ea signa quae docuerunt iidem daemonesobservari ab his quibus artis hujus scientiam tradiderunt; a quibus omnibus isqui homo Dei est, et in portione Dei numeratus, penitus debet esse alienus; necaliquid in his habere commune, quae occultis machinis daemones operantur, neforte rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et virtuterepleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur.

Caput 31 : De Josia rege. (IV Reg. XXI.)

Post aliquanta dicitur quod miserit Josias nuntios ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda, propter librum legis divinae qui inventus fuerat. Quid sit hoc quod dicit quod habitaverit in secunda, in superiori parte libri hujus scribitur de rege Ezechia: Aedificavit quoque omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, et forinsecus alterum murum (Ch2, 32, 5) [mauvais référencement: Ch2, 12] . Meminit hujus loci et Sophonias dicens: Vox clamoris ad portam piscium et ululatus a secunda (So, 1, 10); pro qua vetus editio quasi propitium nomen loci transtulit in Masana. Masana quippe interpretatur Secunda. Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in secunda, in secundi muriparte intelligere debemus. Regi autem Juda qui misit vos, ut consuleretis Dominum sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis hujus, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus, idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae adducturus sum super locum istum (R4, 22, 18, R4, 22, 19 et R4, 22, 20). Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, etfit omnium malorum futurorum de praeparata morte securus, quod ita requieturusesset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur auteveniunt in ista vita hominum. Quo modo ergo vident tumulos suos aut corpora sua, utrum abjecta jaceant ansepulta? Quo modo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantursi talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant, sicut huic Josiaepromissum est, ubi mala ulla nec patiendo sustineant: liberati ab omnibusmalis, quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant. Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quo modo ille dives quiapud inferos torquebatur rogabat Abraham patrem ut mittat Lazarum ad quinquefratres suos nondum mortuos, et agat cum eis, ne veniant et ipsi in eumdemtormentorum locum. Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres agerent vel quidpaterentur illo tempore scivit. Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret,quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus: namsi nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysem et prophetas hic eos habererespondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quo modo, quid ageretur, Abraham pater ipse sciebat, ubisciebat esse Moysem et prophetas, id est, libros eorum quibus homines obediendotormenta infernalia vitarent. Denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribusvixisse; nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala (Lc, 16, 25). Sciebat ergo haec quae utique apud vivos gesta fuerant; verum non cum agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos (Es, 63, 16). Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agetur, sed dum agitur; postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia,sed quae sinuntur indicare, et illa tantum meminisse quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus quae aguntur hic praesto sunt, audirealiquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat, cui cunctasubjecta sunt: nisi enim essent angeli, qui possent interesse et vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum et afferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc hi illic esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deusvoluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic agantur, quae necessariumsit eos nosse, non solum praesentia vel praeterita, verum etiam futura, spirituDei revelante, cognoscere; sicut non omnes homines, sed prophetae dum hicviverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Deiprovidentia judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut econtrario Paulus ex vivis inparadisum raptus est, divina Scriptura testatur: nam Samuel propheta defunctusvivo regi Sauli etiam futurum praedixit; quamvis nonnulli non ipsum fuisse, quipotuisset magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibuscongruentem, illius existiment similitudinem figurasse. Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint homines aeternam veritatemquaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in quo vivimus, per quemmovemur et sumus; animas autem sanctas, sanctas eas credamus esse, et nonhumanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias ad Deum qui erat filius Abrahae: Tu, Domine, pater noster es; Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit nos (Es, 63, 16). Posthaec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens: Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (R4, 23, 10). Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum etJeremiae prophetae. Est autem vallis Ennom sive filii Ennom juxta murum Hierusalem contraorientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tophet autem erat locus in eadem convalle juxta piscinam fullonis, cujusmeminit Scriptura, juxta agrum Acheldemach qui usque hodie monstratur adaustralem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, quia locus erat amoenissimus, unde hodiequehortorum praebet delicias, ara posita sacrificare daemonibus, nefandoque rogosuos consecrare liberos sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennenom, et lustravit filios suos in igne Bennenom (Ch2, 28, 3): siquidem filium Eunom significat. Vallis autem Ennom Hebraice dicitur Gehennom, cujus nomine in novo Testamentopoena inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum sicut in convalle Ennom quiidolis servierunt, in ea prophetis attestantibus perierunt, ita peccatores exhis quae peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret sibi praecepisse Dominum, ac dixisse ad vallemfilii Ennom quae est juxta introitum portae fictilis, paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Tophet et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis; et dissipabo consilium Juda et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio (Jr, 19, 6 et Jr, 19, 7). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat, qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum (Es, 30, 31 et Es, 30, 32); statim quomodo et ubi esset periturus subdidit dicens: Praeparata enim ab heri Tophet a rege, praeparata, profunda et dilatata (Es, 30, 33): pulchre ait dilatata, quia Tophet dicitur Latitudo. Nutrimenti , inquit, ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Es, 30, 33). Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum ibi, sicut insequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immundadispergens, quatenus abominationi potius quam delectation aptus omnibus, quiaspicerent, locus appareret. Quod sequitur de eodem rege Josia: Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini (R4, 23, 11); et paulo post: Currus autem solis combussit igni (R4, 23, 11), ostendit omnium gentium idololatrarumsuperstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationemsolis, quem more gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerantcurrus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini: sic enim solentgentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem in curruponentes, equos eidem quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie novo ortu natusnullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae,quia curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes Constantinopolitanus episcopus aestimat: quia enim Graece helios dicitur sol, sicut etiam Sedulius cum de Eliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli,Convenit Eliae, meritoque et nomine fulgens!Hac ope dignus erat: nam si sermonis hujus una per accentum mutareturlittera, sol est; audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas litteras haberefama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis adcoelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in parietevidentes, crediderunt vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelosesse designatum; et miraculum divinitus factum, commutarunt in argumentumerroris humana stultitia commendatum; quos imitati ipsi Judaei satagerunt ne inaliquo gentilium stultissimis minus parerent stulti. Quod paulo post de eodem rege dicitur: Excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dextram partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon Astaroth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab, et Melcho abominationi filiorum Ammon, polluit rex et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum (R4, 23, 13 et R4, 23, 14). Luce est clarius quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibusposita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino,locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto altari, quod erat intemplo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere, dicitur: Verumtamen excelsa non abstulit (R4, 12, 3 et R4, 15, 35). Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis estScripturarum offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus,vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus: sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quod aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et montem abominationi filiorum Ammon (R4, 23, 13). Ubi quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quiavidelicet Salomon de admisso idololatriae scelere numquam perfectepoenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idolaquae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalumstultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee fecerat, quasisapienter ac recte facta reliquisset. Meminit supra et hujus loci Scriptura dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon (R3, 11, 7). Nec videri debet contrarium quod ibi mons in quo facta sunt haec idola contraHierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur; nimirum in tanta eraturbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ad ipsam quoque sordibus, quaein eo congerebantur, attingere videretur.

Caput 32 : De Nabuchdonosor. (IV Reg. XXIV.)

Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem (R4, 24, 14), addidit Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem (R4, 24, 14); hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthim regnantes fecisse narrantur cum dicitur: Porro faber terrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (R1, 13, 19): sicut enim tunc illi caverunt nehaberent fabros ferrarios Hebraei qui arma ad repugnandum facerent, ita nuncChaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, satageruntut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moeniacomponere vel possit resarcire disrupta: quin potius quidquid apud gentemexterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilumvaleat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat: cujus tam deflendaehistoriae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinorallegoriam esse reticendam. Constat namque quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est,Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philistaei, civitatemdiaboli, id est, omnem malignorum spirituum sive hominum sive angelorummultitudinem designant. Servitque Israel Philistaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenusin Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, autavaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum eis et magistros populorumet eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter inDei ac proximi videbantur amore conservare, cum subito sive illecebris mundiseu adversitatibus subacti, aut majoribus se polluunt facinoribus, aut certe inhaeresim declinando apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsiusDomini et sanctorum ejus exemplis quo ordine bella vitiorum superari debeant,luce clarius discimus. Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritusanimos fidelium a meditatione sacrae lectionis saecularia illis negotiainferendo retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciamsumant, vel aliquos forte, qui legere nesciunt ad resistendum vitiis exhortandoaut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eosqui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contrairruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atqueingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatempotius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potiusgemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritalisexpositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est, et multitudo gemmarum, atqueideo clusores horum non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, quiquamdiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suaeartis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? Artificem et clusorem ab Jerosolymis transmigrare Babyloniam,est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodiri, id est, sapientiamspiritalem ad peccatorum opera converti. Posthaec infert Scriptura quod fugientem regem Sedechiam ab exercituChaldaeorum apprehensum, duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et abduxit in Babylonem (R4, 25, 6 et R4, 25, 7). Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatisinternae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, quiprius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona operainterficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est dolens cernat: nam gemitplerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quaegenuit, amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutisbrachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccatosuperducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quiamalignus spiritus, subductis prius bonis operibus, postea intelligentiae lumentollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, Multa haec interpretatur: ei enim quandoque et lumenrationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur:sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatumexstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus,a prophetis quasi a stellis illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus,templi etiam altitudine toto est nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando crebrescentibus peccatis regnum illud aChaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota illa gens in Babyloniam esttranslata. Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habetannos juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXXIII, juxta LXX Interpretes aliquotamplius, generationes juxta utrorumque codices XVII, quas tamen evangelistaMatthaeus certi mysterii gratia XIV ponit; a qua velut juvenili aetate inpopulo Dei Regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta ad gubernandum solet existere. Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis XI. Hujus XI anno, regis autem Babylonis XVIII, secundum dies lunares mense IV, Vdie mensis: juxta solares vero dies, VIII kalendas Julii, luna V, quem illiquintum diem computant, feria VII, aperta est civitas, et ingressi sunt omnesprincipes regis Babylonis, possederuntque civitatem, et transduxerunt populumcaptivum in Babylonem: et inde postea Nabuzardam princeps militiae exercitusBabylonis mense V, X die mensis lunaris, solaris vero V kalendas Augusti, lunaX, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt muricivitatis, et templum pariter incensum atque vastatum est, anno ex quo fundaricoepit, CCCCXXX. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc, aut quo modo potuit hoc fieri, uttalibus diebus vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa, respondeo quia ipsoanno X kalendas Aprilis exstitit secundum dies lunares anni principium, etprimi mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiamprophetam jubet ut peragant et orent pro eis ipsis, in quorum regnoperegrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarentdomos, et novellarent vineas, et plantarent hortos: quis non agnoscat quidpraefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, perApostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento ad regnum gentiumtransmigrasse? unde nobis Apostolus tamquam Jeremias replicans ait: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1Ti, 2, 1, 1Ti, 2, 2, 1Ti, 2, 3 et 1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus domicilia sunt constructa pacis,basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae populorumfidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapisregnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbiagentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit. Nam quod etiam post LXX annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur excaptivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat, postevoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiamnobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculiperegrinatione redeundum? Per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotemmagnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quotemplum aedificatum est post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit insordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatamilli sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus JesuChristi, quod est Ecclesia adversario in fine temporum per judicium superato aluctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur? Quod etiam inpsalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi (Ps, 29, 12), etc.. Quis potest ex occasione alterius operis omnia quae in illis veteribus legiset prophetarum libris Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere,ne forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine sua temporacucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forteJudaei possunt dicere sive pagani, eis autem qui se Christianos putari volunt,premit cervicem Apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis, et haec omnia figurae nostrae fuerunt (1Co, 10, 11 et 1Co, 10, 6).