Amabili magistro domino CLAUDIO sedis Taurinensis episcopo THEUTMIRUS Filius vester, omniumque abbatum minimus abba in Domino aeternam salutem.
Mi pater et magister, librum Exodi quem misisti, relegi, quo gaudio immenso gavisus
sum.
Sicut de epistolis magistri gentium Pauli in alia epistola quam misi ipse, cognoscetis.
Nam et
venerabilis Pater Leidrath quondam episcopus Laudensis, cum hoc audisset, gavisus
est et ipse,
rogavitque eum mihi multum ad scribendum, et miratus fuit, cur epistolam illi non
misistis ex
tanto tempore. Et promisit, quod ipse suam epistolam vobis missurus sit: valde enim
desiderat
visionem vestram, si fieri potuisset. Et si non visionem corpoream, vel epistolam.
De domno
Nimbridio patre nostro archiepiscopo Narbonense quid dicam? Quam immenso fuit repletus
gaudio;
quoniam de expositione praefati libri ei dixi ! Quam humiliter eum mihi petiit ad
legendum vel
scribendum! Et miratus fuit et ipse cur vestram epistolam ei non misistis: Mittite,
quaeso,
crebras epistolas in his partibus episcopis, abbatibus ac monachis, maxime si vobis
placet,
mihi filio vestro. Qui semper hoc aestuo et desidero. Inter caetera rogo illas quaestiones
de
Regum, quas vobis in brevi scheda misit, ut mihi elucidatas mittatis, non solum secundum
historiam, sed etiam secundum allegoriam, vel tropologiam. Primum quantum ad historiam
stare
potest: Secundum si allegoria recipit: Tertium vero per omnia moralitate. Nam et de
illis
quaestionibus triginta quas, Nothelino petente, Beda presbyter exposuit de praefato
libro
Regum, ideo non petivi exponendas vobis, quia uno in corpore, cum exposito de
templo Salomonis
(R3, 7, 40 et Jn, 10, 23) sicut a praefato presbytero Beda expositum est, apud nos habentur. Inter haec omnia
ut
et ipsas quaestiones quas misi, corrigatis, et per ordinem exponatis: et quidquid
imperito
sermone locutus fuerim, ut magister, ita discipulum emendate.
Ego enim non per ordinem misi propter quandam agilitatem et negligentiam scriptoris: vos vero, ut historia se habet, ordinate.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(S1, 2, 35)
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(S1, 3, 19)
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
Ex qua die mansit area
(S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(S1, 7, 2) etc.
Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(S1, 20, 14) etc.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(R3, 8, 65)
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(S1, 25, 29) etc.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(S2, 1, 18)
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(S2, 8, 2)
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(S2, 23, 20)
De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(Ch2, 3, 4).
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(R3, 6, 8).
Texitque domum laqueariis cedrinis
(R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(R4, 11, 12).
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(R4, 12, 15).
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(R4, 14, 7).
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(R4, 14, 25) .
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
Ascendit umbra decem lineis.
(R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(R4, 20, 11) etc.)
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(R4, 22, 14).
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(R4, 23, 10).
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(R4, 23, 11).
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(R4, 24, 14) etc.
Has quaestiones triginta, atque apertiones illarum, si prudentiae vestrae placet,
cum illis
quaestionibus de praedicto libro Regum, quas misi sanctitati vestrae explanandas,
cum a vobis
explanatae fuerint, ordine suo, uno adunentur in corpore, et ut ipse nostis, et vestram
praefationem, et meam petitionem, quasi praefatiunculas in capite explanationum, de
praefatis
quaestionibus adnotate, et in omnibus scripturis, quas istis in partibus mittitis,
mei non
obliviscamini; sed semper admonere dignemini quid agere debeam. Maxime in orationibus
obsecro,
ut ipse rogetis Dominum pro me, et per studium vestrum alii etiam rogent. Si enim
unius
justi oratio multum valet
(Jc, 5, 16) ut ipse nostis, quanto magis multorum
assidua
(Jc, 5, 16)? Vale, mi pater, et in spiritualium filiorum prosperis semper polle.
1. :
Fuit vir unus de Ramatha in Sophin de monte Effraim, et nomen ejus Helcana.
Et post pauca.
Habuit uxores duas: nomen uni Annae, et nomen secundae Fennenae.
. Quid significet vir iste: vel duae uxores ejus, una fecunda, alia infecunda. Et
cur
de Anna scribitur:
quod affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat.
Et reliqua.
Fuit vir unus de Ramatha in Sophin de monte Effraim, et nomen ejus Helcana.
(S1, 1, 1) Et post pauca.
Habuit uxores duas: nomen uni Annae, et nomen secundae Fennenae.
(S1, 1, 2). Quid significet vir iste: vel duae uxores ejus, una fecunda, alia infecunda. Et
cur
de Anna scribitur:
quod affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat.
(S1, 1, 6) Et reliqua.
2. :
Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa
flebat, et non capiebat cibum,
usque dum dicit:
Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
Et reliqua.
Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa
flebat, et non capiebat cibum,
(S1, 1, 7) usque dum dicit:
Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
(S1, 1, 18) Et reliqua.
3. :
Exultavit cor meum in Domino,
usque dum dicit:
Dominus judicabit finem terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu
Christi sui.
.
Exultavit cor meum in Domino,
(S1, 2, 1) usque dum dicit:
Dominus judicabit finem terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu
Christi sui.
(S1, 2, 10).
4. :
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephot
. quod erat ephot, usque dum dicit:
abierunt in locum suum.
.
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephot
(S1, 2, 18). quod erat ephot, usque dum dicit:
abierunt in locum suum.
(S1, 2, 20) [mauvais référencement: S1, 2, 19]
.
5. :
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios, et duas filias:
Et ipsa supra prophetans dicit:
Sterilis peperit plurimos.
Alibi peperit septem. Quid sibi vult hoc?
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios, et duas filias:
(S1, 2, 21) Et ipsa supra prophetans dicit:
Sterilis peperit plurimos.
(S1, 2, 5) Alibi peperit septem. Quid sibi vult hoc?
6. : Cur dicitur per virum Dei ad Heli:
Quare abjecisti munera mea, et victimam meam, quam praecepi, ut offerretis in
templo,
usque dum dicit:
Qui contemnunt me erunt ignobiles.
. (Sed cum aliquo discrimine Vulgata sic vertit:
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut
offerrentur
etc.)
Cur dicitur per virum Dei ad Heli:
Quare abjecisti munera mea, et victimam meam, quam praecepi, ut offerretis in
templo,
(S1, 2, 29) usque dum dicit:
Qui contemnunt me erunt ignobiles.
(S1, 2, 30). (Sed cum aliquo discrimine Vulgata sic vertit:
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut
offerrentur
(S1, 2, 29) etc.)
7. :
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut
non sit senex in domo tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis prosperis
Israel,
usque dum dicit:
comedam buccellam panis
usque ad finem capitis. (Sed Vulgata non nihil distat: habet enim:
Et videbis aemulum tuum in templo,
etc.)
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut
non sit senex in domo tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis prosperis
Israel,
(S1, 2, 31 et S1, 2, 32) usque dum dicit:
comedam buccellam panis
(S1, 2, 36) usque ad finem capitis. (Sed Vulgata non nihil distat: habet enim:
Et videbis aemulum tuum in templo,
(S1, 2, 32) etc.)
8. :
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli,
usque dum dicit:
Nec poterat videre lucernam Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca,
etc. (Hoc quoque comprehenso, sed cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur:
nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur, Samuel
etc.)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli,
(S1, 3, 1) usque dum dicit:
Nec poterat videre lucernam Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca,
(S1, 3, 2 et S1, 3, 3) etc. (Hoc quoque comprehenso, sed cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur:
nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur, Samuel
(S1, 3, 2 et S1, 3, 3) etc.)
9. : Quid significat, quod arca Dei translata a Philistaeis, et in templo Dagon posita,
altera
die ante arcam Dei invenitur Dagon.
Tertia die caput, et palmae ejus duae abscissae erant super limen,
et ipse
truncus remanserat.
Et reliqua. (Si clarius id vis expressum, sic corrige:
ante arcam Dei jacens invenitur Dagon:
et postea
tertia die.
)
Quid significat, quod arca Dei translata a Philistaeis, et in templo Dagon posita,
altera
die ante arcam Dei invenitur Dagon.
Tertia die caput, et palmae ejus duae abscissae erant super limen,
(S1, 5, 4) et ipse
truncus remanserat.
(S1, 5, 5) Et reliqua. (Si clarius id vis expressum, sic corrige:
ante arcam Dei jacens invenitur Dagon:
et postea
tertia die.
)
10. :
Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte
natium,
usque dum dicit:
Sed et satrapae Philistinorum sequebantur arcam Domini, usque ad terminos
Bethsame.
.
Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte
natium,
(S1, 5, 12) usque dum dicit:
Sed et satrapae Philistinorum sequebantur arcam Domini, usque ad terminos
Bethsame.
(S1, 6, 12).
11. :
Porro Bethsamitae metebant triticum,
usque dum dicit:
At urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super
quem posuerunt arcam Domini.
Propter quod dicit Abel magnum ? Et reliqua.
Porro Bethsamitae metebant triticum,
(S1, 6, 13) usque dum dicit:
At urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super
quem posuerunt arcam Domini.
(S1, 6, 18) Propter quod dicit Abel magnum ? Et reliqua.
12. : Quare de Samuel scribitur, quod judicaverit
Israel cunctis diebus vitae suae,
cum in vita sua amiserit principatum ?
Quare de Samuel scribitur, quod judicaverit
Israel cunctis diebus vitae suae,
(S1, 7, 15) cum in vita sua amiserit principatum ?
13. : Cum unxisset Samuel Saulem in regem, ait ad eum:
Cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus
Benjamin in meridie salientes magnas foveas. Et liberabis populum ejus de manu inimicorum
ejus.
(Sed multum distat codicis hujus interpretatio a Vulgata, quam consulas volo.) Cur
Saul bis ungitur ? Et David tertio ? Et reliqua.
Cum unxisset Samuel Saulem in regem, ait ad eum:
Cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus
Benjamin in meridie salientes magnas foveas. Et liberabis populum ejus de manu inimicorum
ejus.
(S1, 10, 2) (Sed multum distat codicis hujus interpretatio a Vulgata, quam consulas volo.) Cur
Saul bis ungitur ? Et David tertio ? Et reliqua.
14. : Quare de Saul scribitur:
filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super
Israel,
cum supra legatur quod ab humero et sursum emineret omni populo.
Quare de Saul scribitur:
filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super
Israel,
(S1, 13, 1) cum supra legatur quod ab humero et sursum emineret omni populo.
(voir: S1, 9, 2)
15. : Cur in eodem libro scribitur:
Quod faber ferrarius non inveniebatur in tota terra Israel; et quod retunsae
erant acies vomerum et ligonum, et tridentium et securium, usque ad stimulum
corripendum.
Et reliqua. Unde haec sine fabro ?
Cur in eodem libro scribitur:
Quod faber ferrarius non inveniebatur in tota terra Israel; et quod retunsae
erant acies vomerum et ligonum, et tridentium et securium, usque ad stimulum
corripendum.
(S1, 13, 19 et S1, 13, 21) [mauvais référencement: S1, 13, 20]
Et reliqua. Unde haec sine fabro ?
16. : Quare de Jonathan scribitur: quod
extenderit manum, et intinxerit in favum mellis, quem cum comedisset, illuminati sunt
oculi ejus.
Quomodo intinxit, si non vidit? Si videbat, quomodo illuminatus est ? Et reliqua.
Quare de Jonathan scribitur: quod
extenderit manum, et intinxerit in favum mellis, quem cum comedisset, illuminati sunt
oculi ejus.
(S1, 14, 27) Quomodo intinxit, si non vidit? Si videbat, quomodo illuminatus est ? Et reliqua.
17. : Cum Dominus misisset Saul percutere peccatores Amelech, cur pepercit Chineo, dicens
post
pauca ?
Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto.
Et reliqua. Quis est hic Chineus ? et ubi legitur hanc misericordiam fecisse ?
Cum Dominus misisset Saul percutere peccatores Amelech, cur pepercit Chineo, dicens
post
pauca ?
Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto.
(S1, 15, 6) Et reliqua. Quis est hic Chineus ? et ubi legitur hanc misericordiam fecisse ?
18. : Cur Samuel dixit Agag regi ?
Siccine separat amara mors ?
Usque dum dicit
in frustra concidit Samuel Agag coram Domino
.
Cur Samuel dixit Agag regi ?
Siccine separat amara mors ?
(S1, 15, 32) Usque dum dicit
in frustra concidit Samuel Agag coram Domino
(S1, 15, 33).
19. : Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo viderat Saul David egredientem contra
Philistaeos, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ?
. Cum supra legatur quod armiger Saul fuisset David antea, et citharam in conspectu
ejus percutiebat.. Et reliqua.
. Et cur Goliath
spurius
dicebatur ? Et addidit
Jonathan dejurare David
.
Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo viderat Saul David egredientem contra
Philistaeos, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ?
(S1, 17, 55). Cum supra legatur quod armiger Saul fuisset David antea, et citharam in conspectu
ejus percutiebat.. Et reliqua.
(voir: S1, 16, 21 et S1, 16, 23)
. Et cur Goliath
spurius
(S1, 17, 4 et S1, 17, 23) dicebatur ? Et addidit
Jonathan dejurare David
(S1, 20, 17).
20. : Cur David contra Philistaeum pergens ad praeliandum, arma Saul portare noluit, sed quinque lapides de torrente in pera sumpsit, tamen unum solum projecit, et Philistaeum percussit ? Et reliqua. Cur David contra Philistaeum pergens ad praeliandum, arma Saul portare noluit, sed quinque lapides de torrente in pera sumpsit, tamen unum solum projecit, et Philistaeum percussit ? Et reliqua.
21. : Quare Saul iratus dixit ad Jonathan filium suum.
Fili mulieris virum ultro rapientis
?
Quare Saul iratus dixit ad Jonathan filium suum.
Fili mulieris virum ultro rapientis
(S1, 20, 30) ?
22. : Cum David fugeret ante Saul, venit ad Abimelech in Nobe. Et reliqua usque dum dicit:
porro via haec polluta est
. Unde erat polluta ? Et additur:
hodie sanctificabitur in vasis meis
.
Cum David fugeret ante Saul, venit ad Abimelech in Nobe. Et reliqua usque dum dicit:
porro via haec polluta est
(S1, 21, 5). Unde erat polluta ? Et additur:
hodie sanctificabitur in vasis meis
(S1, 21, 5).
23. : De Ceila civitate, quam oppugnavit David si aliud nomen habuisset, an non. Cum minime
recolo quod de hac civitate mentionem faciat Scriptura, nisi in propheta, ubi legitur:
Vae Ceila, Ceila civitas, quam oppugnavit David.
De Ceila civitate, quam oppugnavit David si aliud nomen habuisset, an non. Cum minime
recolo quod de hac civitate mentionem faciat Scriptura, nisi in propheta, ubi legitur:
Vae Ceila, Ceila civitas, quam oppugnavit David.
(Es, 29, 1)
24. : Quomodo intelligendum est de Saul, quod in extremis consuluerit pythonissam ? Et
legitur,
quod suscitaverit ei Samuel, et dixerit ei Samuel:
Cras tu et filii tui mecum eritis:
Si juxta litteram stare potest, ut Samuel suscitaret pythonissa.
Quomodo intelligendum est de Saul, quod in extremis consuluerit pythonissam ? Et
legitur,
quod suscitaverit ei Samuel, et dixerit ei Samuel:
Cras tu et filii tui mecum eritis:
(S1, 28, 19) Si juxta litteram stare potest, ut Samuel suscitaret pythonissa.
(voir: S1, 28, 7 et S1, 28, seq)
25. : Cur Gelboe montes a David maledicantur in morte Saul, et filiorum ejus ? Si juxta litteram stare possit. Cur Gelboe montes a David maledicantur in morte Saul, et filiorum ejus ? (voir: S2, 1, 21) Si juxta litteram stare possit.
26. : Quomodo intelligendum est hoc quod David plangens Abner, maledicensque Joab, dixit:
Non deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus: tenens fusum, et
cadens gladio, indigens pane
? Et reliqua.
Quomodo intelligendum est hoc quod David plangens Abner, maledicensque Joab, dixit:
Non deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus: tenens fusum, et
cadens gladio, indigens pane
(S2, 3, 29)? Et reliqua.
27. : Quid significat quod
filii Remmon Berothitae, Rechab et Baanna ingressi sunt fervente die domum Isboseth,
qui dormiebat super stratum suum meridie,
usque dum dicit:
praecepit David pueris suis interficere eos: caput autem Isboseth tulerunt, et
sepelierunt in sepulcro Abner in Ebron
. Et reliqua.
Quid significat quod
filii Remmon Berothitae, Rechab et Baanna ingressi sunt fervente die domum Isboseth,
qui dormiebat super stratum suum meridie,
(S2, 4, 5) usque dum dicit:
praecepit David pueris suis interficere eos: caput autem Isboseth tulerunt, et
sepelierunt in sepulcro Abner in Ebron
(S2, 4, 12). Et reliqua.
28. :
Et abiit David, et omnes viri, qui erant cum eo in Jerusalem ad Hiebusaeum
habitatorem terrae: dictum est David ab eis non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos
et
claudos dicentes: non ingredietur David huc.
Et reliqua.
Et abiit David, et omnes viri, qui erant cum eo in Jerusalem ad Hiebusaeum
habitatorem terrae: dictum est David ab eis non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos
et
claudos dicentes: non ingredietur David huc.
(S2, 5, 6) Et reliqua.
29. :
Coepit autem David arcem Sion: haec est civitas David
. Quid est arcem ?
Coepit autem David arcem Sion: haec est civitas David
(S2, 5, 7). Quid est arcem ?
30. :
Proposuerunt enim in die illa praemium, qui percussisset Hiebusaeum, et tetigisset
domatum fusculas.
(legendum ut arbitror est cum Vulgata
fistulas, et abstulisset claudos, et caecos odientes animam David,
usque dum dicit:
Dominus exercituum erat cum eo
).
Proposuerunt enim in die illa praemium, qui percussisset Hiebusaeum, et tetigisset
domatum fusculas.
(S2, 5, 8) (legendum ut arbitror est cum Vulgata
fistulas, et abstulisset claudos, et caecos odientes animam David,
usque dum dicit:
Dominus exercituum erat cum eo
(S2, 5, 10)).
31. :
Cum quadam vice venissent Philistiim contra David in valle Raphaim, et ipse
consuluit Dominum. Cui respondit Dominus: Gira post tergum pirorum, et cum audieris
sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium,
usque dum dicit:
et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venias Iazer
etc.
Cum quadam vice venissent Philistiim contra David in valle Raphaim, et ipse
consuluit Dominum. Cui respondit Dominus: Gira post tergum pirorum, et cum audieris
sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium,
(S2, 5, 22, S2, 5, 23 et S2, 5, 24) [mauvais référencement: S2, 5, 32]
usque dum dicit:
et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venias Iazer
(S2, 5, 25) [mauvais référencement: S2, 5, 32]
etc.
32. : Quare percutitur Oza, qui manu tenuit arcam Domini, ne laberetur e plaustro in terram.
Et
quid significet
temeritas
ejus, vel recalcitratio bobum, qui trahebant eam. Et reliqua.
Quare percutitur Oza, qui manu tenuit arcam Domini, ne laberetur e plaustro in terram.
Et
quid significet
temeritas
(S2, 6, 7) ejus, vel recalcitratio bobum, qui trahebant eam. Et reliqua.
(voir: S2, 6, 6)
33. :
Cumque intrasset arca Domini in civitate David, Michol filia Saul prospiciens per
fenestram vidit David regem subsilientem, atque saltantem coram Domino, et despexit
eum in
corde suo,
usque dum dicit:
Ero humilis in oculis meis.
Et reliqua. (eo comprehenso.)
Cumque intrasset arca Domini in civitate David, Michol filia Saul prospiciens per
fenestram vidit David regem subsilientem, atque saltantem coram Domino, et despexit
eum in
corde suo,
(S2, 6, 16) usque dum dicit:
Ero humilis in oculis meis.
(S2, 6, 22) Et reliqua. (eo comprehenso.)
34. : Cur Nathan dixit ad David, ut aedificaret domum Domini, et postea prohibuit eum.
Et
reliqua, usque dum dicit:
secundum omnia verba haec.
Et post pauca.
Sic locutus est Nathan ad David.
Et reliqua.
Cur Nathan dixit ad David, ut aedificaret domum Domini, et postea prohibuit eum.
Et
reliqua, usque dum dicit:
secundum omnia verba haec.
Et post pauca.
Sic locutus est Nathan ad David.
(S2, 7, 17) [mauvais référencement: S1, 7, 3]
Et reliqua.
35. :
Post haec percussit David Philistiim, et humiliavit eos, et tulit frenum tributi
de manu Philistiim, et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae,
et reliqua.
Post haec percussit David Philistiim, et humiliavit eos, et tulit frenum tributi
de manu Philistiim, et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae,
(S2, 8, 1 et S2, 8, 2) et reliqua.
36. :
Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud a
commentariis. Et Sadoch filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar sacerdotes,
et
Sarajas, scriba. Banajas filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David
sacerdotes erant.
Qui erant Celethi et Phelethi ? Vel filii David quomodo erant sacerdotes, cum non
essent de tribu Levi ? Et reliqua.
Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud a
commentariis. Et Sadoch filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar sacerdotes,
et
Sarajas, scriba. Banajas filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David
sacerdotes erant.
(S2, 8, 16, S2, 8, 17 et S2, 8, 18) Qui erant Celethi et Phelethi ? Vel filii David quomodo erant sacerdotes, cum non
essent de tribu Levi ? Et reliqua.
37. : Cur de Absalon scribitur, quod
erexerat sibi titulum, dicens non habeo filium.
Cum in eodem libro supra scriptum sit, quod
habuerit tres filios, et unam filiam nomine Thamar eleganti forma ?
Et reliqua.
Cur de Absalon scribitur, quod
erexerat sibi titulum, dicens non habeo filium.
(S2, 18, 18) Cum in eodem libro supra scriptum sit, quod
habuerit tres filios, et unam filiam nomine Thamar eleganti forma ?
(S2, 14, 27) Et reliqua.
38. : Quare autem inter numerum fortium David scribatur de uno quolibet eorum, haec, vel
alia
fecit, sed
usque ad tres non pervenit.
Qui fuerint hi tres ? aut cur hoc scribitur ?
Quare autem inter numerum fortium David scribatur de uno quolibet eorum, haec, vel
alia
fecit, sed
usque ad tres non pervenit.
(S2, 23, 23) Qui fuerint hi tres ? aut cur hoc scribitur ?
(voir: S2, 23, 19)
39. : Quare culpatur David per numerationem populi.
Cum Josaphat, caeterique reges populum numeraverint, et inculpabiles, et sine vindicta
permanserint ? et caetera usque in finem.
(At quod hic de Josaphat dicitur, de Joram, cum quo foedus inierat Josaphat, dicendum
est. Haec habet Scriptura:
Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum
Israel, misitque ad Josaphat
etc. Ab Amasia tamen rege Judae minime malo, recensitos fuisse subditos, discimus
.
Quare culpatur David per numerationem populi.
(voir: S2, 24, 1)
Cum Josaphat, caeterique reges populum numeraverint, et inculpabiles, et sine vindicta
permanserint ? et caetera usque in finem.
(voir: R4, 3, 6)
(At quod hic de Josaphat dicitur, de Joram, cum quo foedus inierat Josaphat, dicendum
est. Haec habet Scriptura:
Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum
Israel, misitque ad Josaphat
(R4, 3, 6 et R4, 3, 7) etc. Ab Amasia tamen rege Judae minime malo, recensitos fuisse subditos, discimus
(voir: Ch2, 21, 5)
.
40. : Cur de David scriptum est, quod
senuerat,
cum septuaginta non supergressus sit annos, et opertus
vestibus non calefiebat
? Et quod inventa adulescentula speciosa Abisach Sunamite
,
dormiebat cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam ?
cum in fortiore aetate legamus, et videamus cum feminis coire viros. Et reliqua.
Cur de David scriptum est, quod
senuerat,
(R3, 1, 1) cum septuaginta non supergressus sit annos, et opertus
vestibus non calefiebat
(R3, 1, 1) ? Et quod inventa adulescentula speciosa Abisach Sunamite
(voir: R3, 1, 3)
,
dormiebat cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam ?
(R3, 1, 4) cum in fortiore aetate legamus, et videamus cum feminis coire viros. Et reliqua.
41. : Quid sibi vult quod David ultimo vitae suae tempore, Salomoni filio suo praecepit
de Joab,
et Semei, quibus ante pepercerat, ne inultos eos dimitteret, sed
deduceret canos eorum cum sanguine in inferno
?
.
Quid sibi vult quod David ultimo vitae suae tempore, Salomoni filio suo praecepit
de Joab,
et Semei, quibus ante pepercerat, ne inultos eos dimitteret, sed
deduceret canos eorum cum sanguine in inferno
(R3, 2, 9) ?
(voir: R3, 2, 5 et R3, 2, 8)
.
42. : Quid est quod dixit de Joab ?
posuit cruorem praelii in baltheo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento
suo, quod erat in pedibus ejus
.
Quid est quod dixit de Joab ?
posuit cruorem praelii in baltheo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento
suo, quod erat in pedibus ejus
(R3, 2, 5).
43. : Quid significet Adonias, qui Abisac petivit in conjugio, pro qua re a Salomone praecipitur
occidi.
etc. Et quid est, quod frequenter scribitur in hoc libro ?
Haec faciat mihi Deus, et haec addat
etc. Erat hoc sacramentum, an non ?
Quid significet Adonias, qui Abisac petivit in conjugio, pro qua re a Salomone praecipitur
occidi.
(voir: R3, 2, 20)
etc. Et quid est, quod frequenter scribitur in hoc libro ?
Haec faciat mihi Deus, et haec addat
(R3, 2, 23) etc. Erat hoc sacramentum, an non ?
44. :
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod
in excelsis ambulabat, et accendebat thimiama
. Quid erat
excelsa,
quod frequenter in hoc libro legitur ? Et cur Samuel non culpatur, qui in excelso
legitur immolasse ?
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod
in excelsis ambulabat, et accendebat thimiama
(R3, 3, 3) [mauvais référencement: R3, 3, 2]
. Quid erat
excelsa,
quod frequenter in hoc libro legitur ? Et cur Samuel non culpatur, qui in excelso
legitur immolasse ?
(voir: S1, 9, 12 et S1, 9, 14)
45. : Quid significent illae duae mulieres meretrices, quae venerunt ante Regem Salomonem ? Quid significent illae duae mulieres meretrices, quae venerunt ante Regem Salomonem ? (voir: R3, 3, 16)
46. :
Porro Giblii praeparaverunt ligna, et lapides ad aedificandum domum
.
Porro Giblii praeparaverunt ligna, et lapides ad aedificandum domum
(R3, 5, 18).
47. : Cum legatur expressius in libro Regum
. Absque Paralipomenon
. Quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moises.
Et reliqua: cum Apostolus scribat ad Hebraeos.
Quod in arca sunt
tabulae, Virga Aaron, et Manna.
Si non erant, cur Apostolus dixit ? Et si erant, quis ea misit ibi ? Et si fuerit
ista
virga Aaron, unde in Aegipto fuere signa facta, et in mari, atque in heremo, an alia
? et
quid de ipsa Arca factum est ? vel si sit unquam ( videnda ut puto )
visura ab omnibus.
Cum legatur expressius in libro Regum
(voir: R3, 8, 9)
. Absque Paralipomenon
(voir: Ch2, 5, 10)
. Quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moises.
Et reliqua: cum Apostolus scribat ad Hebraeos.
(voir: He, 9, 4)
Quod in arca sunt
tabulae, Virga Aaron, et Manna.
(He, 9, 4) Si non erant, cur Apostolus dixit ? Et si erant, quis ea misit ibi ? Et si fuerit
ista
virga Aaron, unde in Aegipto fuere signa facta, et in mari, atque in heremo, an alia
? et
quid de ipsa Arca factum est ? vel si sit unquam ( videnda ut puto )
visura ab omnibus.
48. :
Cum nebula implesset domum Domini, ait Salomon: Dominus dixit, ut habitant in
nebula
. Ubi legitur quod Dominus dixisset ?
Cum nebula implesset domum Domini, ait Salomon: Dominus dixit, ut habitant in
nebula
(R3, 8, 11 et R3, 8, 12) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Ubi legitur quod Dominus dixisset ?
49. : Si in Templo, ubi erat Altare incensi, et candelabrum, et lucernae, missae sint
propositionis panes ? Si introibant ibi alii, nisi ordo Sacerdotum et Levitarum: Et
si ibi
erat conventus plebium ? Aut si soli Sacerdotes, sive Levitae (Supple.
degebant
, seu
illuc ingrediebantur
?)
Si in Templo, ubi erat Altare incensi, et candelabrum, et lucernae, missae sint
propositionis panes ? Si introibant ibi alii, nisi ordo Sacerdotum et Levitarum: Et
si ibi
erat conventus plebium ? Aut si soli Sacerdotes, sive Levitae (Supple.
degebant
, seu
illuc ingrediebantur
(R3, 11, 2) ?)
50. : Dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae, quae cum non placuissent ei, appellavit ea, terram Cabul usque in diem hanc. Quid est hoc ? Scire volo. Dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae, quae cum non placuissent ei, appellavit ea, terram Cabul usque in diem hanc. Quid est hoc ? Scire volo. (voir: R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13)
51. : Quid sibi vult, quod Moises in heremo ad constructionem tabernaculi, non ex alienis,
sed
ex Hebraeis habuit constructores ?
(Deesse videtur pars altera quaestionis: cur scilicet Salomon virum Syrum adduxit
ad
templi, et suppellectilis sacrae constructionem ?
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro.
.
Quid sibi vult, quod Moises in heremo ad constructionem tabernaculi, non ex alienis,
sed
ex Hebraeis habuit constructores ?
(voir: Ex, 30, 35 et Ex, 30, seq)
(Deesse videtur pars altera quaestionis: cur scilicet Salomon virum Syrum adduxit
ad
templi, et suppellectilis sacrae constructionem ?
[mauvais référencement: R3, 7, 14]
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro.
.
52. : Fecitque Salomon de lignis thinis fulchra domus Domini, et domus regis. Cujus generis erant ligna thina ? Et post pauca dicit: non sunt allata hujuscemodi thina, neque visa usque in praesentem diem. Et quid Ophir, et ubi, unde fuerunt allata ? Fecitque Salomon de lignis thinis fulchra domus Domini, et domus regis. Cujus generis erant ligna thina ? Et post pauca dicit: non sunt allata hujuscemodi thina, neque visa usque in praesentem diem. (voir: R3, 10, 11 et R3, 10, 12) Et quid Ophir, et ubi, unde fuerunt allata ? (voir: R3, 5, 11)
53. : Cur altare holocaustorum in tabernaculo, et in templo ex ligno quidem factum, aere autem coopertum. . Ab igne non consumebatur, cum jugiter ignis arderet in eodem altari ? Cur altare holocaustorum in tabernaculo, et in templo ex ligno quidem factum, aere autem coopertum. (voir: Ex, 38, 1) . Ab igne non consumebatur, cum jugiter ignis arderet in eodem altari ?
54. :
Fecit Salomon ducenta scuta de auro puro
. Et post pauca:
Posuitque ea rex in domo silvae Libani.
17. Si silva Libani Salomonis erat, cur ligna cedrina non praecidebat ex Libano ?
Fecit Salomon ducenta scuta de auro puro
(R3, 10, 16). Et post pauca:
Posuitque ea rex in domo silvae Libani.
(R3, 10, 17) 17. Si silva Libani Salomonis erat, cur ligna cedrina non praecidebat ex Libano ?
55. :
Fecit quoque, ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem, quanta et lapidum:
et
cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, qui nascuntur in campestribus.
Et reliqua.
Fecit quoque, ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem, quanta et lapidum:
et
cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, qui nascuntur in campestribus.
(R3, 10, 27) Et reliqua.
56. :
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce
universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis
. Qualis est liber, scire volo.
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce
universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis
(R3, 11, 41). Qualis est liber, scire volo.
57. : Cum Helias ante Jesabel fugeret, et venisset ad montem Dei Oreph, et mansisset in
spelunca, et factus fuisset ad eum sermo Domini, post pauca refert Scriptura.
Ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens
petras,
usque dum dicit,
et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam, ut auferant eam.
etc.
Cum Helias ante Jesabel fugeret, et venisset ad montem Dei Oreph, et mansisset in
spelunca, et factus fuisset ad eum sermo Domini, post pauca refert Scriptura.
(voir: R3, 19, 2 et R3, 19, 8)
Ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens
petras,
(R3, 19, 11) usque dum dicit,
et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam, ut auferant eam.
(R3, 19, 14) etc.
58. : Cum Helias dixerit de Achab ?
Si mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes. Si autem in agro, comedent eum
volucres coeli
. quomodo verum est,
cum ipse perlatus
fuisse legatur,
in Samariam
, et sepultus in sepulcro suo ? nisi tantum quod
canes lambuerint habenas
. Et non comederint.
Cum Helias dixerit de Achab ?
Si mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes. Si autem in agro, comedent eum
volucres coeli
(R3, 21, 24). quomodo verum est,
cum ipse perlatus
fuisse legatur,
in Samariam
(R3, 22, 37), et sepultus in sepulcro suo ? nisi tantum quod
canes lambuerint habenas
(R3, 22, 38). Et non comederint.
59. : Cur Eliseus mittens puerum suum ad suscitationem filii Sunamitis, praecepit ei dicens:
Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non
respondeas ei
.
Cur Eliseus mittens puerum suum ad suscitationem filii Sunamitis, praecepit ei dicens:
Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non
respondeas ei
(R4, 4, 29).
60. :
Naaman princeps militiae regis Syriae.
Et post pauca:
Per illum enim dedit Dominus salutem Syriae.
Quae fuit illa salus ?
Naaman princeps militiae regis Syriae.
Et post pauca:
Per illum enim dedit Dominus salutem Syriae.
(R4, 5, 1) Quae fuit illa salus ?
61. :
Facta est fames magna in Samaria, et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput
asini octoginta argenteis, et quarta pars capi stercoris columbarum quinque
argenteis
. Quid est capi stercoris ? (Sed vulgata recte habet pars
cabi stercoris
: quam ob rem dicendum est: quid est quarta pars cabi stercoris ?)
Facta est fames magna in Samaria, et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput
asini octoginta argenteis, et quarta pars capi stercoris columbarum quinque
argenteis
(R4, 6, 25) [mauvais référencement: R4, 6, 21]
. Quid est capi stercoris ? (Sed vulgata recte habet pars
cabi stercoris
(R4, 6, 25): quam ob rem dicendum est: quid est quarta pars cabi stercoris ?)
62. : Quid est quod Benadab rex Syriae misit Asahel ad Heliseum consulens, utrum sanari
possit
ab infirmitate sua, an non ? Cumque ab eo responsum acciperet, et redisset ad Dominum
suum,
refert Scriptura:
Tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem.
etc.
Quid est quod Benadab rex Syriae misit Asahel ad Heliseum consulens, utrum sanari
possit
ab infirmitate sua, an non ? Cumque ab eo responsum acciperet, et redisset ad Dominum
suum,
refert Scriptura:
Tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem.
(R4, 8, 15) etc.
63. : Cur Johas rex
Israel ad Amasiam regem Juda, remisit dicens: Cardus Libani misit ad cedrum, quae
est
in Libano dicens: da filiam tuam filio meo uxorem, transieruntque bestiae saltus,
quae sunt
in Libano, et conculcaverunt cardum
?
Cur Johas rex
Israel ad Amasiam regem Juda, remisit dicens: Cardus Libani misit ad cedrum, quae
est
in Libano dicens: da filiam tuam filio meo uxorem, transieruntque bestiae saltus,
quae sunt
in Libano, et conculcaverunt cardum
(R4, 14, 9) ?
64. : Quare de Jeroboam filio Joas scribitur:
ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta
sermonem Domini, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi Prophetam.
Ubi Jonas haec locutus fuit ?
Quare de Jeroboam filio Joas scribitur:
ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta
sermonem Domini, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi Prophetam.
(R4, 14, 25)
(voir: Jn, 1, 1)
Ubi Jonas haec locutus fuit ?
65. : Cur de Joathan rege Juda scribitur ?
ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam
. Nunquid a Salomone antea aedificata non fuerat ? an novam construxit ?
Cur de Joathan rege Juda scribitur ?
ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam
(R4, 15, 35). Nunquid a Salomone antea aedificata non fuerat ? an novam construxit ?
66. : Cur de Ezechia scribitur: postquam dissipavit excelsa, et contrivit statuas ?
Et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum, quem fecit Moyses; vocavitque eum
Naastan
. (Nohestan Vulgata). Et reliqua. Quid est hoc ?
Cur de Ezechia scribitur: postquam dissipavit excelsa, et contrivit statuas ?
Et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum, quem fecit Moyses; vocavitque eum
Naastan
(R4, 18, 4). (Nohestan Vulgata). Et reliqua. Quid est hoc ?
67. : Cur per Esaiam ad Ezechiam regem dicitur ?
Ecce dies veniunt, et auferent
(Vulgata transferentur)
omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui in Babylonem: non
remanebit quidquam, ait Dominus, sed de filiis quos generabis, erunt eunuchi in palatio
regis Babylonis
. Qui fuerunt isti eunuchi ?
Cur per Esaiam ad Ezechiam regem dicitur ?
Ecce dies veniunt, et auferent
(R4, 20, 17) (Vulgata transferentur)
omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui in Babylonem: non
remanebit quidquam, ait Dominus, sed de filiis quos generabis, erunt eunuchi in palatio
regis Babylonis
(R4, 20, 17 et R4, 20, 18). Qui fuerunt isti eunuchi ?
68. : Quid sibi vult quod post plurima de Josia scribitur:
et efferri fecit lucum de domo Domini, foras Hierusalem in convalle Cedron, et
combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra vulgi ?
Quid est iste lucus ? aut quae sepulcra vulgi ?
Quid sibi vult quod post plurima de Josia scribitur:
et efferri fecit lucum de domo Domini, foras Hierusalem in convalle Cedron, et
combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra vulgi ?
(R4, 23, 6) Quid est iste lucus ? aut quae sepulcra vulgi ?
69. :
Destruxit quoque et idola
(Vulgata
aediculas
)
effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi
domunculas luci
.
Destruxit quoque et idola
(Vulgata
aediculas
)
effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi
domunculas luci
(R4, 23, 7).
70. :
Et destruxit aras portarum in introitu hostii Josiae principis civitatis
usque dum dicit
de sacerdotibus excelsorum comedebant azima in medio fratrum suorum
.
Et destruxit aras portarum in introitu hostii Josiae principis civitatis
(R4, 23, 8) [mauvais référencement: R4, 5, 8]
usque dum dicit
de sacerdotibus excelsorum comedebant azima in medio fratrum suorum
(R4, 23, 9) [mauvais référencement: R4, 5, 9]
.
71. :
Tulit quoque principes militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam
sacerdotem secundum, et tres janitores: et de civitate eunuchum unum.
Et post pauca:
Et Sopher principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae.
Propter quod dicit sacerdotem primum, et secundum ? vel eunuchum unum, et tres
janitores ? vel qui sunt tirones ?
Tulit quoque principes militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam
sacerdotem secundum, et tres janitores: et de civitate eunuchum unum.
(R4, 25, 18 et R4, 25, 19) Et post pauca:
Et Sopher principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae.
(R4, 25, 19) Propter quod dicit sacerdotem primum, et secundum ? vel eunuchum unum, et tres
janitores ? vel qui sunt tirones ?
72. :
Sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Joachim
regis Juda de carcere, et locutus est ei benigne,
usque dum dicit.
Omnibus diebus vitae suae
.
Sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Joachim
regis Juda de carcere, et locutus est ei benigne,
(R4, 25, 27 et R4, 25, 28) usque dum dicit.
Omnibus diebus vitae suae
(R4, 25, 30).
Compellit, et constringit me, frater Christianissime, Theutmire, tua opportuna multimoda
inquisitio, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate, ad multorum exire
publicum,
formidandumque judicium: illorum videlicet dico, qui secundum faciem, et non justum
noverunt
judicare judicium; ob hoc videlicet quod in opusculis nostris, in expositione Pentateuchi,
atque libri Regum, et tuam petitionem, et meam praefationem in capite ponere jubes;
quod
multis nostro tempore praesumptuosum esse videtur, atque ridiculum. Qui si verum nomen
praefationis nossent, non puto ista dicere potuissent: quia praefatio primi operis
locutio
est, et praelocutio librorum, quae ante causas narrationum ad instruendas audientium
aures
coaptatur. Dicta autem praefatio, quasi praelocutio, id est prima locutio, et alio
nomine
prologus, id est sequentis operis praefatio, est, et initium locutionis, et caput
compositionis, quod et alio nomine dicitur proemium: proemium enim est initium docendi,
et
principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur.
Cujus nomen plerique latini periti ita posuerunt. Sciat quisque ille est, nostro tempori
scientiam, non nostrae scientiae scribendi tempus deesse: scilicet tempus per omnes
Scripturas
disserendi esse, si Spiritus sancti gratia cuiquam dignatur adesse: nec perjudicandum
quo
quisque tempore scribat; sed hoc solummodo discernendum, utrumnam vera, et catholica,
an
falsa, et haeretica sint, quae scribit. Et quia tu saepe a me requiris multarum rerum
absolutionem, maximeque in Pentateucho, atque libro Regum, qui et antiquiores, et
obscuriores
caeteris libris divinae legis sunt, et magno interprete indigent, atque in eis, non
ex meo
ingenio, sed ex illustrium doctorum judicio, neque ex propria temeritate, sed ex aliorum
auctoritate interrogationibus tuis, non quantum debui, sed quantum potui, satisfeci,
conservans non tam eloquii exsultantis ambitum, quam necessariae brevitatis modum:
sic enim et
innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit, et mihi insuper liberum erit aliqua
extrinsecus, quae cognitioni tuae utilia arbitror, in aliis libris inserere, si ista
tibi
accepta judicaveris. Scire autem volo te, frater, quod haec locutio vias quidem aperiat
intelligentiae: non tamen singillatim cuncta quae scripta sunt, disserat atque absolvat.
Sicut
potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de his rebus, unde me interrogasti,
invenisti
melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus, si nos feceris nosse. Pro qua
re te
deprecor per gratiam Dei, quae in te, ut credo, exuberat, ut non respuas deprecantem,
sed
libenter doceas, si quid potes, quod me fateor ignorare. Et si quid hinc absolutum,
ac
diffinitum disputatione rationabili, atque perfecta vel legisti, vel audisti, vel
etiam ipse
adhuc audire, aut legere, aut excogitare potueris peto, ut mihi mittere non graveris.
Quia
quod confitendum est charitati tuae, plus mihi expedit discere, quam docere. Nam hoc
admonemus, dicente Apostolo Jacobo :
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
(Jc, 1, 19) Et sicut ait doctissimus Pater Augustinus:
Ut discamus, invitare nos debet suavitas veritatis: Ut autem doceamus, cogere
necessitas charitatis.
(Aug) Ubi potius orandum est, ut transeat ista necessitas, qua hominem docet aliquis homo:
Et simus omnes docibiles Dei
(Jn, 6, 45 et Es, 54, 13): quamvis hoc simus, cum ea, quae ad veram pietatem pertinent, dicimus, etiam quando
illa docere videtur homo. Quia
neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus
(1Co, 3, 7). Cum itaque, si Deus incrementum non daret, nihil essent apostoli plantatores, et
rigatores: quanto magis ego, vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, qui in hoc
novissimo
tempore videmur esse doctores ? Addidi etiam in hoc opere brevem expositiunculam allegoricam
in libro Ruth, quod tu non postulasti, quae magis ad librum Judicum, quam ad Regum
pertinere
videtur. Pro qua re obsecro, ut me, etsi corpore longe positum, tamen mente propinquum
orationibus tuis Creatori omnium commendare non cesses; ut per virtutem fletuum tuorum,
et
merita orationum, et si juxta fluvium Chobar, id est secus gravedinem hujus saeculi
detineor,
tamen Dominum nostrum in majestate gloriae suae videre desidero: atque ab ipso audire
quod in medio scorpionum habitatio nostra consistit
(Ez, 2, 6).
De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap.
I.
De Cantico Annae.
De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum.
De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit.
De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae
non ceciderunt in terram.
De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et morte Heli, atque nuru sua.
De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
De David, et unctione ejus.
De certamine David, et Goliae.
De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare
uxorem.
De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est.
De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David,
qui accepto spiritu Dei prophetaverunt.
De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum.
De eo quod scriptum est:
Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies.
(S1, 7, 2)
De eo quod scriptum est:
Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum.
(S1, 8, 4)
De filiis Samuel, qui
declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera.
(S1, 8, 3)
De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala.
De jejunio indicto a Saule.
De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est:
poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem.
(S1, 15, 11)
De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii
Samuelis, nec non et morte Agag regis.
De adjuratione David et Jonathan.
Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu panes
propositionis accepit.
Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum.
Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit.
De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente
Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit.
De praelio David in Amalech.
De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis.
De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii
ejus.
De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque
montium Gelboe.
Regum tempora post judices, quando David, Saule reprobato, coepit regnare, incipiunt. Unde et liber, ubi res gestae continentur, quem nunc aggredimur, Malachim, id est Regum vocitatur, qui in tertio et quarto volumine continetur: meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachot, id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur: plus tamen in terrena Hierusalem tribus Juda, una ex duodecim, diuturna successione regnavit. In qua civitate (reprobrato Saule), prior David regnavit. In quibus temporibus multa, et varia sacramenta Christi, et Ecclesiae figurantur. Nam in ipso initio Regum, commutatum sacerdotium in Samuel, reprobato Heli: et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamat, praenuntiari novum sacerdotium, novumque regnum (reprobato vetere, quod umbra erat futuri) in Domino Jesu Christo venturum. Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus in una, eademque persona utrumque futurum, id est in uno domino Jesu Christo regnum, et sacerdotium figurabat? Et aspice Regum tempora, quia primo Judicum, postea Regum: sic erit judicium, postea regnum.
Fuit vir unus de Ramatha in Sophim de monte Ephraim, et nomen ejus Helcana, filius
Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrataeus.
(S1, 1, 1) Helcana non de Aran (id est Amram) ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath,
et Caath filius Levi.
(voir: Ex, 6, 18 et Ex, 6, 19)
Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte filii ejus remanserunt. (voir: Nb, 26, 10 et Nb, 26, 11) De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus Davidis et Salomon, cantatores, et prophetae in populo, et in templo Dei fuerunt. (voir: Ch1, 6, 28, Ch1, 6, 32 et Ch1, 6, 33) Hujus Caath familiae acceperunt urbes, et suburbana ad inhabitandum (ut liber Jesu Nave testatur) in monte Ephraim (voir: Js, 20, 7, Js, 21, 21 et Js, 21, 22) , ubi fuerunt civitates Sichem, et Gazer, et Cethsaim, et Betheron.
Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana,
filii
Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii
Chore,
filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant.
Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque
Phennenae filii, Annae autem non erant liberi
(S1, 1, 2) et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et
nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda (Phennena); sterilis vero
erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata
sibi est
quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam
vero
Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam
de nobili
(voir: Gn, 16, 1, Gn, 17, 19, Gn, 18, 10 et Gn, 21, 1)
. Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana
hic,
qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam
concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos
vero
partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur
etiam ipsa
mater filii ejus, quem obtulit Deo.
(voir: S1, 1, 11 et S1, 1, 24)
Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur
conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult
effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias
celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim
nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit:
Gratia salvi facti estis per fidem.
(Ep, 2, 8) Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam
credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum,
alius
ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos
fructus de
conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus:
primum
namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus
a
malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.
Videamus ergo uniuscujusque differentias. Fennena filios habet, sed qui non assistunt
Deo:
neque enim tales filii possunt esse conversionis, ut adsistant, et adhaereant Deo,
nec tamen
inanes et penitus alieni sunt a rebus Dei. Accipiunt namque partes de sacrificiis
divinis, et
edunt de hostiis Dei. Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, ut ex
conversione
generet opera justitiae, postea vero excitata in nobis Anna per zelum, et aemulationem
boni,
precem fundit ad Deum, ut et ipsa filios generet. Quales ergo Anna quae est gratia,
filios
generat? Qui assideant Deo. Gratia enim, et veritas per Jesum Christum facta est,
hic ergo
filius est gratiae, qui Deo vacat, et verbo Dei. Post haec oravit Anna, et ait:
Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo.
Dilatatum est os meum super inimicos meos. Laetata sum in salutari tuo,
(S1, 2, 1) etc. Ita ne vero verba haec unius mulierculae putabuntur esse de nato sibi filio
gratulantis? tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiant supergredi
modum feminae hujus dicta, quae fudit?
Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter
movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen
(id est
Anna ) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei,
cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico
spiritu sic
locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant,
quod
maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse
mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti
praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait?
Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus
minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et
multa in
filiis infirmata est.
(S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum
ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse
Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret,
quod
in extremo posuit, dat
virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui.
(S1, 2, 10) Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni,
gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus
piae matris
agnoscit.
Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(S1, 2, 1) Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo.
Dilatatum est super inimicos meos et meum:
(S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum
sermo Dei non est alligatus. Laetata sum,
inquit,
in salutari tuo.
(S1, 2, 1) Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens
parvum, agnoscens magnum:
nunc dimittis,
inquit,
servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.
(Lc, 2, 29) Dicat itaque Ecclesia:
Laetata sum in salutari tuo.
(S1, 2, 1)
Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster.
(S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter
te,
quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur:
Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore
vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus.
(S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit,
se
ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus,
de sua
virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales
Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus,
ignorantes Dei justitiam,
(Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans),
et suam volentes constituere,
(Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam,
justitiae Dei non sunt subjecti.
(Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui
est Deus scientiarum,
atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns
cogitationes hominum quia vanae sunt
(Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35]
. Si hominum sunt, et ab illo non sunt
Et praeparans
, inquit,
adinventiones suas
(S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe
adinventiones exequitur, dicens.
Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est
arcus
(S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque
adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur
virtute, quorum interna vox est,
Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum
(Ps, 6, 3)
Pleni panibus,
inquit,
minorati sunt, et esurientes transierunt terram.
(S1, 2, 5) Qui sunt intelligendi
pleni panibus,
nisi iidem ipsi quasi potentes: id est Israelitae, quibus
credita sunt eloquia Dei
(Rm, 3, 2)? Sed in eo populo, ancillae filii
minorati sunt,
quod verbo minus latino, bene tamen expressum est: quod ex majoribus minores facti
sunt, quia et ipsis panibus (id est divinis verbis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus
gentibus acceperunt) terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data,
posteaquam
per novum testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo, terram transierunt,
quia in
eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et haec velut quaereretur causa, cur factum
sit.
Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est.
(S1, 2, 5) Hic totum, quod prophetabatur, eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est
universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod, et Joannes Apostolus ad septem
scribit Ecclesias,
(voir: Ap, 2, 4)
eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in proverbiis Salomonis hoc
antea praefigurans Sapientia
aedificavit sibi domum, et suffulsit sibi columnas septem.
(Pr, 9, 1) Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus,
oriretur. Cernimus etiam, quae
multa in filiis erat,
(S1, 2, 5) nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant;
virtus ejus erat. Nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute
infirmata est
(S1, 2, 5).
Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit.
(S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa
erat in filiis,
(S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit
septem
(S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim
velut addendo repetivit:
Deducit ad inferos, et reducit
(S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus :
si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens;
(Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit :
quae sursum sunt sapite, non quae super terram
(Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram
Mortui enim estis,
(Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur:
Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
(Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos,
et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum,
capite
scilicet nostro: cum quo
vitam nostram
in Deo, Apostolus dixit
absconditam
. Nam qui
proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
(Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum
vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur :
non derelinques animam meam in inferno,
(Ps, 15, 10) eumdem
deduxit ad inferos, et reduxit
(Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus:
Dominus enim pauperes facit et ditat
(S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus,
humiliat, et exaltat:
(S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur :
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam,
(Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero
quod adjungitur:
suscitat a terra pauperem:
(S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra
suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo,
quod
additum est:
Et de stercore erigit inopem.
(S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime
intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus:
Ecclesiam persecutus sum
(1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6):
quae mihi fuerunt,
(Ph, 3, 7) inquit,
lucra, haec propter Christum damna esse duxi:
(Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum
detrimenta,
verum etiam
stercora
existimavi esse,
ut Christum lucrifacerem
(Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus
est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait
:
sedebitis super duodecim sedes
(Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi :
Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te
(Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo
dictum est?
Dans votum vovendi:
(S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum
infirmatus est arcus
(S1, 2, 4).
Dans
, inquit,
votum vovendi;
non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod
voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet
sine fine vivat, cui dictum est :
Et anni tui non deficient:
(Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non
sunt:
cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est
dans votum vovendi, et benedixit annos justi,
unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur,
nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua
potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui
homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo
graeco
intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto
adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris,
quia
non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.
Dominus sanctus, ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctorum efficit sanctos.
Ac per haec: negligetur prudens in prudentia sua: et negligetur potens in potentia sua:
et negligetur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere,
et
scire Dominum, et facere judicium, et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte
intelligit, et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam haec a Domino sibi dari,
ut
intelligat, et sciat Dominum.
Quid enim habes,
ait Apostolus,
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
(1Co, 4, 7) id est: quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium, et
justitiam qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo,
et finis praecepti
, (id est ad quod refertur praeceptum)
charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
(1Ti, 1, 5) Porro ista
charitas
(sicut Joannes apostolus testatur)
ex Deo est
(1Jn, 4, 7). Facere ergo judicium, et justitiam, ex Deo est. Sed quid est in medio terrae?
Neque enim non debent facere judicium et justitiam, qui habitant in extremis terrae?
Quis haec
dixerit? Cur ergo additum est in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo
diceretur facere judicium, et justitiam, magnum hoc praeceptum ad utrosque homines
pertineret, et mediterraneos, et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae,
quae in
hoc agitur corpore, superesse tempus, judicium, justitiamque faciendi, quam dum esset
in carne
non fecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur dictum,
cum quisque in corpore vivit. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam
moriente
homine recipit terra, consurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est
cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium, atque justitia,
quod
nobis prosit in posterum:
quando recipiet quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum, sive
malum.
(2Co, 5, 10) Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus, quo vixit in corpore: neque enim
si
quis maligna mente, atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis
operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud
tempus
gesserit, quo gessit et corpus? Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud,
quod in
Psalmo legitur :
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae.
(Ps, 73, 12) [mauvais référencement: Ps, 75, 12]
Ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia
per ipsum facta sunt saecula,
(Jn, 1, 3 et He, 1, 2) [mauvais référencement: Jn, 1, 5]
operatus est
salutem in medio terrae,
cum
Verbum caro factum est,
(Jn, 1, 14) et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis
Annae,
quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino: propter
retributionem, quae in die judicii futura est (v. 10.). Dominus ascendit (inquit)
in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus
ordinem tenuit confessionis fidelium; ascendit enim in coelum Dominus Jesus Christus,
et inde
venturus est ad vivos, et mortuos judicandos. Nam quis ascendit (sicut dicit
Apostolus)
nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est, et qui
ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia.
(Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10) Per nubes ergo suas tonuit, quia sancto Spiritu cum ascendisset, implevit: De quibus
ancillae Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam
ne pluant super eam imbrem.
(Es, 5, 6) Sicut autem dictum est: ipse judicabit extrema terrae, ac si diceretur extrema
hominis: non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit.
Sed
melius intelliguntur extrema terrae extrema hominis, quoniam non judicabuntur, quae
in melius, vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus
fuerit,
qui judicabitur. Propter quod dictum est
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Mt, 24, 13 et Mt, 10, 22). Qui ergo perseveranter facit judicium, et justitiam in medio terrae, non damnabitur,
cum judicabuntur extrema terrae (v. 10.). Et dat (inquit) virtutem regibus
nostris: ut non eos judicando condemnet, dat eis virtutem, qua carnem, sicut reges,
regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant (Ibi.).
Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? De
quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus
Christus, ipse, sicut hic dicitur, exaltavit cornu Christi sui. Quis ergo est
Christus Christi? an cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui: sicut ista ipsa in
principio
hujus hymni ait:
exaltatum est cornu meum in Deo meo
(S1, 2, 1)? Omnes quippe unctos ejus chrismate recte Christos possumus dicere. Quod tamen totum
cum suo capite corpus, unus est Christus. Haec Anna prophetavit Samuelis mater, sancti
viri,
multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et
nunc impleta
quoniam infirmata est, quae multa in filiis erat, ut novum haberet in Christo
sacerdotium sterilis, quae peperit septem. Hoc canticum juxta septuaginta interpretum
translationem inserere compulsi sumus, ut a beato Augustino expositum est; pro eo
quod in ipsa
translatione ampliorem, et veriorem continet historiam.
Interea (Cap. 2. v. 18.) Samuel erat ministrans in templo Dei accinctus Ephot (Cap. 1. 12. 13. rursus 17). Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coram Domino; et deridebant per eos multi sacrificium Dei (Ibi. v. 27, et subseq. et rursus cap. 2. v. 11, et subseq.). Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est (Cap. 2. 23., et subseq.), quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate, et mansuetudine patris, non severitate, et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo propter filiorum vitam, (id est propter scelera populi) puniantur: quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum, eisdem, si non coerceant, reputatur (Cap. 2. v. 27. etc.
Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem
nomen
tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta:
Sic enim
scriptum est.
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omni
Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum,
et
portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel?
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur
in
templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii
Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus
tua, et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit
Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum,
in templo
in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen
non
auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima
tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem
erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur
ambo, et
suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
(S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata
est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel,
quam quae
constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus
progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta
eadem
mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum
proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi;
id scilicet
facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt
postea
sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch
(voir: S2, 15 et S2, 15, 24)
, et Abiathar
(voir: S1, 22, 20 et S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7]
regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de
sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis
autem fideli
nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum,
nullum
templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis,
quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum
est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens
locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc
autem
dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui
autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo
patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie
caeteri
sequentur, superiora demonstrant ubi ait
(voir: Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1]
:
Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis
, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem.
(S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est
ad
sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut
non essent
ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur,
tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur.
Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae,
ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis
prosperis in Israel.
(S1, 2, 31 et S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.]
Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem
Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto
orbe
pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit
anima ejus
tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur,
pertinet:
Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem
erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno
morientur ambo.
(S1, 2, 33 et S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum
est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem,
non
hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.
Quod autem sequitur, ad illum etiam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessit, huic
succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote
dicuntur.
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat.
(S1, 2, 35)
Sub figura Samuelis, de Domino Salvatore summo videlicet, ac vero pontifice debet
intelligi:
qui nimirum, sicut Samuel, defuncto Heli, successit in sacerdotium, non de stirpe
Aaron, sed
de alia Levi familia electus. Fuit enim (ut jam supra meminimus) filius Helchana,
filii
Hieroboam, filii Helihel, filii Thau, filii Sut, filii Helchana, filii Johel, filii
Azariae,
filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar,
filii
Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Ita mediator Dei, et hominum,
ut
esset nobis Pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnis originem
sumpsit: aliam, quam legalem hostiam, id est ipsam carnem suam obtulit patri pro nobis:
alios,
quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae
Novi
Testamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero, quasi humano more loquens,
Deus
dicit :
qui juxta cor meum, et animam meam faciat,
(S1, 2, 35) de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo
Deo
paruerit, sed rectius accipitur de Domino, ac Salvatore, quod sicut Filius unigenitus
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum: juxta quod de se ipse manifeste testatur,
dicens
:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. Et qui me misit,
mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper.
(Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29)
In hoc vero quod ait Deus:
quia omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciet,
(Ps, 12, 2) non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita de Deo tropice,
non
proprie dicitur, sicut manus, pes, et alia corporis membra: et ne secundum hoc credatur
homo
in carnis hujus effigie factus ad imaginem Dei, adduntur, et alae, quas utique non habet
homo. Et dicitur Deo :
sub umbra alarum tuarum protege me:
(Ps, 16, 8) ut intelligant homines de illa ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum
vocabulis ista dici.
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
(S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait :
quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam
retineamus.
(He, 3, 6) Et haec domus
ambulabit coram Christo ejus,
(S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius
dixerat de domo Aaron :
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo,
usque in sempiternum.
(S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum
est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus
ergo ejus
coram illo ambulabit. Potest et
ambulabit
(S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi
hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata
sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet,
cum
legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi
de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum
ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino
servierit, de qua scriptum est :
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7]
Et paulo post
abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli.
(S1, 7, 4) Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro
eo,
(S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum
Jesu
Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa
domo Heli
hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio
virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit,
et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo?
(S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi
voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo si de
illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit,
reliquiae salvae fient,
(Rm, 9, 27, Es, 10, 21 et Es, 10, 22) unde et Apostolus:
Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt
(Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est,
qui remanserit in domo tua
(S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi
crediderunt
(voir: Ac, 2, 41)
. Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic
iste
homo Dei continuo secutus adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam
partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris
confessio
(Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni
solet: Psalmista testante, ubi canitur:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum
septuplum.
(Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit?
dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos
est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus
:
Plebs sancta, regale sacerdotium.
(1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum
sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse:
(Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita.
(Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron
(voir: He, 5, 6 et He, 7, 11)
, sed secundum ordinem Melchisedech.
Factum est autem in die quodam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus
caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.
(S1, 3, 2 et S1, 3, 3) In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane
(voir: Ex, 27, 20, Ex, 27, 21, Lv, 24, 3 et Lv, 24, 8)
, summo Pontifice lucernas vespere concinnante, jugiter extra velum praeparatae
lucebant, Dominus ut jusserat (Ibid.). Isto Pontifice intrante in tabernaculo, jam
grandaeva senectute confecto, oculi ejus in tantum caligaverant, ut nec incensam lucernam
potuisset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna Dei Heli fuerat,
quando
dignitate sacerdotali pollens justitiae claritate fulgebat. Quam exstinctam Propheta
asserit,
dum ob scelera filiorum, sacerdotii potestatem, meritorumque lumen amisit.
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus
in
terram.
(S1, 3, 19) Significat quia nihil ex his, quae locutus est, irritum fuit, sed omnia sicut rebus
impleta quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda,
et
universorum sunt calcanda despectu sicut et beatus Job dixit :
et lux vultus mei non cadebat in terram;
(Jb, 29, 24) quia nimirum in tanta gravitate vultum (tenere) retinere consueverat, ut
nunquam contemptibili laetitia resolveretur. Sed quotiescunque hilariorem se praesentibus
exhiberet, certam semper ob causam utilitatis eorum (faceret) ageret.
Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata
sunt ad Heli: offendente Israel Dominum,
instruxerunt aciem Philistaei contra eos,
(S1, 4, 2) etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad (tuitionem) stationem suam: capta est
ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna
strages
facta est occisorum. (Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec.
In (prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse
arcam
Domini, cecidit de sella, et mortuus est
(voir: S1, 4, 16, S1, 4, 17 et S1, 4, 18)
. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum.
(voir: S1, 5)
Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et
(voir: S1, 5, 11)
mox in partu mortua est
(voir: S1, 5, 20)
, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum
sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque
Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique
exstinctam.
(voir: S1, 5, 2 et S1, 5, seq)
Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui,
intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero
ejus,
duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus)
gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque
error
simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis,
opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa
(significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut
certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent:
limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem,
in ipsa
ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt,
(voir: S1, 5, 5)
fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt,
persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus :
quoniam pones eos dorsum
(Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur,
et
fugerunt. Quod autem
percussi sunt in posteriora
(Ps, 77, 66 et S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint
(susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis
justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant
sicut stercora:
(Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta
idola
sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt:
quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos
decidit
(Es, 40, 6): arca autem Domini
manet in aeternum
(Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum
verbum Dei
(Es, 40, 8).
(voir: S1, 6, 1, S1, 6, 2 et S1, 6, 3)
Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,
(voir: S1, 6, 7, S1, 6, 8 et S1, 6, 9)
plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse
memorantur;
(voir: S1, 6, 10)
quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est.
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere
gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque
ad
sinistram.
(S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii
praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est
etiam
notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus
positi,
foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam
Dei portant
in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis.
Et propheta ait :
Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae
(Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est,
quod vaccae
Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non
detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non
deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam
agere
debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
per
compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia
ad internae
lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis
gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque
sic
necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam,
Domini
arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto
rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet,
sed
reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut
tacta,
plus, si inflectitur, remissa.
Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: percussit
autem de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis
(S1, 6, 19). Populus, et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam ex uno Graeco
quod
est λαὸς solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur
esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Viros enim
majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt
percussi,
de ipsa turba vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in Exodo populus
a longe
stabat, et orabat, solusque Moises ascendit ad Dominum
(voir: Ex, 20) [mauvais référencement: Ex, 2]
. Isti ab hoc percussi, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam (ut alia refert
translatio) despexerunt, quod rationi plus congruum est: nam in Exodo viderunt, et
audierunt, et perspicua divinae potentiae inspexerunt, nec perierunt. Et ideo isti
non de
visione, sed de despectione, et temeritate mulctati sunt.
(Cap 7. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt
dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum.
(S1, 7, 2) Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca (maneret) manserit
in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi
frequentia
adduxit in Hierusalem
(voir: S2, 6)
, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus,
(voir: S1, 14, 8)
, quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante
eo
adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum
filiis Israelis.
Et quia constat
(voir: S2, 7)
quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam
esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in
praefatam
sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem. Est ergo sensus
memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus,
cum eam
inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat
annus, cum
adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi
soli
serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim
annis
completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti
annis
tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum
(voir: S1, 16, 14)
cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime
(voir: S1, 18, 10)
ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae (vel)
et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa
est, quae
alio nomine Cariath Baal vocatur
civitas saltuum
(Js, 15, 60 et Js, 18, 14)
civitas saltuum
una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim
milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem,
sicut
Hieremias scribit.
Samuel autem post mortem Heli regebat Israelem.
(voir: S1, 7)
Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum,
(voir: et S1, 7, 7)
(voir: S1, 7, seq)
et cum offeret holocaustum; accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei,
intonuit Dominus super eos, et confusi sunt. Et ceciderunt coram Israel, atque superati
sunt.
Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphat et Siceleg
(S1, 7, 12). Et ut interpretes septuaginta transtulerunt:
inter Masphat novam et veterem. Vocavitque nomen ejus, lapis adjutorii, et dixit:
usque adhuc auxiliatus est nobis Deus
(S1, 7, 12). Masphat interpretatur intentio: Lapis ille adjutorii, medietas est
Salvatoris; per (quem) quam transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est ab
intentione, quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem,
quae per novum testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima:
quia
(qua), quoniam nihil est melius, usque huc auxiliatur Deus
(voir: S1, 12, S1, 17 et S1, 18)
. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis
pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis,
sicut
Moises dicit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; et descendant sicut ros verba mea.
(Dt, 32, 2) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes
colligi oportebat: (ut) unde
(voir: Mt, 3, 12)
sicut frumentum in horreis, sic inter Ecclesiae sinum congregentur.
Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae
(S1, 7, 15), fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel.
Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera
(S1, 8, 3): et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in
similitudinem caeterarum gentium postularet. Quibus dedit Dominus Saul regem:
(voir: S1, 9 et S1, 10)
qui cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuel in Ramatha, inter caetera,
quae locuti sunt simul, praedixit ei signa Samuel, quae ventura erant ei eo die, cum
recederet
ab eo.
Cumque ab illo recessisset,
venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum.
(S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei:
et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et
prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius
tertius,
quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit
filio
Cis? Num et Saul in Prophetis?
(S1, 10, 10 et S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis:
Spiritus enim, ubi vult, spirat.
(Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus,
attingit
enim
ubique propter suam munditiam;
(Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem
hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam,
alios
utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis,
aut
per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et
(voir: Gn, 45, 2)
Pharao, et
(voir: Da, 2, 1 et Da, 4, 1)
Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique
potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur.
Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus
hominis
divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli
demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo
quatuor
lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum
autem
mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus,
quid
significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis
ipsam vocat
Apostolus
prophetiam
(1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi,
quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali
examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et
justitia,
omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non
pertinet.
Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident,
et quid
valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione
informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae
spiritus, sicut Caiphas cum
esset pontifex prophetavit
(Jn, 11, 49) de Domino,
quod expediret unum mori pro tota gente,
(Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat.
Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum
spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum
igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo
quod ibi
scriptum est:
Convertit Deus in Saul cor aliud.
(S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum
significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum
autem
distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut
Isaias,
sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul
apparuit,
quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela
propter
necessarium prodigium asina locuta est,
(voir: Nb, 20, 28)
in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus
quod
statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur:
aut si hoc
exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam
fuisse
ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et
asinam, cum
voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis
etiam
hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo
sapiens
existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas
numerabitur, cum et Dominus
(voir: Mt, 13, 20)
in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non
habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est
in
parabolam:
et Saul inter prophetas
(S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum
vel
meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia
tale aliquid
demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur,
(voir: S1, 16, 14)
qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum
est
ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos
debent haec
alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore,
quo caro
corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat
Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit,
Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus,
qui
in coelis est
(Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret:
Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae
hominum.
(Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis,
haec
differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset
Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in
spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus
est
Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.
Ungitur post hoc jubente Domino rex prior a Propheta in regnum, qui et ipse quidem,
in id
quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et Beatus David, et ipse Christus
nuncupatus, ait ad eum, qui se finxerat Saulem occidisse;
quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini
(S2, 1, 14) ? hinc est,
quod ab humero sursum supereminebat omnibus
(S1, 9, 2); quia caput nostrum sursum est super nos, qui est Christus: in id autem quod reprobatus
postea, et rejectus est, succedente in regnum David, populi, ut praedictum est, Israel
personam gestavit: qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro
per
novum testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo.
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super
Israel
(S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit
se
esse regem:
(voir: S1, 13, 1)
reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum
humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in
Amalech:
reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit.
(voir: S1, 10, 26 et S1, 11)
Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit
holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
(S1, 13, 13 et S1, 13, 14)
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit
regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat:
sed
praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit:
et nunc regnum tuum non stabit tibi.
Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in
aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum
alteri
succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et
quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive
ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam,
quo
unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi
hominem
Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit:
non solum
enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat,
usque adeo
jam eramus noti, ut in ipso essemus
electi ante mundi constitutionem.
(Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum
accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet,
quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo
lucra
vocantur, et quaestus
(voir: Ep, 1, 4)
.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim,
ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam
(S1, 13, 19), et ne haberent fabros ferrarios, qui arma ad repugnandum facerent. Ita Chaldaei
destructa Hierusalem, et vastata omni terra promissionis satagerunt; ut nullus in
ea remaneret
artifex, nullus clausor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel posset resarcire
dirupta.
Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babylioniam
transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat.
Arma
quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quid
sunt alia,
nisi eloquia scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis,
quo ordine
bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel
fabris
armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis,
saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi
fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando,
aut
corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt,
in tantis
sceleribus obruunt, ut dicere bona, quae didicerant, prorsus erubescant.
Saul autem post haec, dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim, indixit cuncto
exercitui
jejunium, quousque reverterentur a praelio.
(voir: S1, 14, 25 et S1, 14, 27)
Sed Jonathan filius ejus videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit et illuminati
sunt oculi ejus
(S1, 14, 27). Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia
vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam fecit illum attentum, reddiditque
confusum. Quo facto ammonemur, omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere
qui
Deo nititur militare. Non enim potest contra allophilos spirituales, id est adversus
principes
tenebrarum, virilibus animis concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem
declinare.
Mel enim distillant labia meretricis
(Pr, 5, 3), quod est delectatio voluptatis carnalis, de quo putatur juxta mysticos intellectus
hunc comedisse Jonathan, et sorte deprehensum vix precibus populi liberatum.
Iniit autem Saul praelium adversus Amalech interfectisque cunctis hostibus ab
Evila usque Sur
(S1, 15, 6 et S1, 15, 7). Est una regio Evilath, quam circuit fluvius Phison
(voir: Gn, 2, 41)
exiens de paradiso, quae hodie India vocatur. Dicta autem Evilath a quodam nepote
Noe.
Est et alia Evila solitudo contra faciem Aegypti: haec enim Evila, illa Evilath debet
nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad
mare Rubrum ex Aegypti confinio
(voir: Gn, 16, 71)
.
(Rursus XX, 1; XXV, 18. Exod. XV, 22; I Reg. XXVII, 8.) Percusso
hoc termino pepercit Agag regi,
(voir: S1, 15, 7)
nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini; irasciturque ei Dominus.
Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul
regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit
(S1, 15, 10 et S1, 15, 11)
Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul
regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit
; neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus
omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Quomodo ergo poenitet aliquid
Dominum, in quo est omnis praescientia?
Nos vero cum hoc de Deo in divinis Scripturis audimus, indignum arbitramur hoc de
illo
sentire. Sed necesse est, ut aliquid dicatur, per quod hoc aliquo modo demonstretur.
Cum vero
verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus, et divinitas
mirabiliter, atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod
etiam
hominibus aspernabile videatur, ipsa humana ammonetur infirmitas, etiam illa quae
congruenter
in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse, quam
divinae
sublimitati: Ac per hoc etiam ipsa esse transcendenda: est saniori intellectu, sicut
ista
qualiacunque transcendenda sunt. Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta
praesciente poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia
et
praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus
in eo
esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit
quem
ad modum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem
illius
ineffabili divinitate longe, lateque superari, non miratur utrumque de illo propter
homines
dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia,
nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia tempora supergreditur?
Si enim
scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes: ac per hoc non
jam
praescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium
creaturarum, ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt; sed ea praevenit scientia,
bis
ergo ea sentit: uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum
praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum
atque falsissimum est: nec enim potest quae ventura praenoscit, nosse cum venerint,
nisi bis
innotescant, et praenoscendo, antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt. Ita fit,
ut (quod
longe a veritate seclusum est) temporaliter aliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia,
quae praesciuntur, etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur ante quam fierent,
sed
tantummodo praesentiebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura,
nihil novi accidit scientiae Dei: sed manebit illa praescientia, sicut erat etiam
priusquam
venirent, quae praesciebantur, quomodo jam praescientia dicetur, quoniam non est rerum
futurarum? jam enim praesentia sunt, quae futura cernebantur, et paulo post erunt
praeterita.
Praeteritarum autem rerum, sicut praesentium nullo modo potest dici praescientia.
Reditur ergo
ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae iisdem rebus futuris erat praescientia,
et cum ea, quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem,
et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis,
nec ullo
motu novitio temporalis. Placet igitur, ut non dicamus praescientiam Dei, sed tantummodo
scientiam. Quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi
cum
sensa, et intellecta memoria retinemus, cum meminimus nos aliquid sensisse, vel intellexisse,
ut id quod volumus, recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici: Et
intelligit, et intellexit: sentit, et sensit, admittit tempus, et subrepit: nihilominus
illa mutabilitas, quae longe est a Dei substantia, removenda est. Et tamen et scit
Deus, et
praescit Deus ineffabili modo: sic eum et poenitet ineffabili modo. Cum enim scientia
Dei
longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio; utraque tamen scientia
vocatur. Et haec quidem humana talis est, ut de illa dicat Apostolus etiam:
Scientia destruetur
(1Co, 13, 8), quod nullo modo certe de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est,
et
non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio:
sed ira Dei manet super eum
(Jn, 3, 36). Et Apostolus:
Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem,
(Rm, 1, 18) [mauvais référencement: Rm, 3, 18]
illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exerceat admirabili
aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis nonnullam habet cordis miseriam:
unde etiam
in latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam quod non solum:
gaudere cum gaudentibus
(Rm, 12, 15): sed etiam
flere cum flentibus
(Rm, 12, 15) hortatur Apostolus. Quis autem sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum, quem
tamen
ubique scriptura misericordem esse testatur? Ita zelum humanum non sine peste livoris
intelligimus: zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo.
Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia, quibus ostenditur multa divina
iisdem
nominibus appellari, quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint. Nec
interim
frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita, quae in
quotidiana
consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda
illa sublimia praebent viam: cum eidem dempsero de humana scientia mutabilitatem,
et transitus
quosdam a cogitatione in cogitationem cum recolimus, ut cernamus animo, quod in contuitu
ejus
paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus;
unde
etiam ex parte dicit esse Apostolus
(voir: 1Co, 13, 9)
nostram scientiam; cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem,
certae, atque inconcussae veritatis, una, atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis,
imo
non reliquero: non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero, insinuatur
mihi
utcunque scientia Dei: quod tamen nomen ex eo quod sciendo aliquid, non latet hominem,
potuit
rei utrique esse commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia
scientia,
ut etiam Apostolus dicit:
Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii quidem sermo scientiae, secundum
eumdem spiritum:
(1Co, 2, 8) in Deo autem nimirum non sunt haec duo, sed unum. Et in hominibus quidem haec ita
discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia
vero
ad ea, quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat,
nisi
tamen diversa essent; non sic ab Apostolo distingueretur.
Quod si ita sane est, ut nomen scientiae rebus, quas per sensus corporis experimur,
deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per seipsum ex corpore
et animo
constat, sicut homo, sed melius dicitur, aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem
generis,
cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur, longe
aliud
est, quam quemadmodum est dictum, quod
stetit in synagoga deorum
(Ps, 81, 1). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de
ira
hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atque ita utcunque
surgo ad
innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas
compassionem cum eo quem miseraris participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas
subveniendi, et a miseria liberandi, insinuatur misericordiae divinae qualiscunque
cognitio.
Zelum quoque Dei non repudiemus, et aspernemur, cum scriptum invenimus, sed auferamus
de
humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi, remaneatque
illud solum
judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et adsurgimus, ut incipiamus
aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem poenitet me:
consideremus, quod id soleat in hominibus opus poenitendi, cum procul dubio reperitur
voluntas
mutandi, sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se, quod temere fecerit.
Auferamus ergo ista quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat
solum
velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti
nostrae,
qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult
non esse aliquid sicut fecerat, ut esset, sed tamen, ut cum ita esset, ita esse debeat:
et cum
ita esse jam non sinitur, jam non debet esse ita, perpetuo quodam, et tranquillo aequitatis
judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit. Sed quoniam
praescientiam, et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam
solet
humanum genus in magnis potestatibus tremere, potius quam reprehendere, congruenter
putamus
talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari
solet, vel
in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea
movet
cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa scriptura omnibus consulens, propterea
magis et ista ponit, ne quae placent, sic intelligantur in Deo, quomodo consueverint
in
hominibus intelligi. Per haec enim, quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere
in
Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque
convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine
displicet, non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum
est:
Non enim est illis commutatio
(Ps, 54, 20) [mauvais référencement: Ps, 53, 20]
. Item sunt quaedam, quae in homine laudabilia sunt: in Deo autem esse non possunt:
sicut pudor quidem aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicut timor Dei: non
enim tantum
in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit:
perficientes sanctificationem in timore Dei,
(1Co, 7, 1) qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo laudabilia hominum recte intelliguntur in
Deo,
non ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione, et modo.
Nam
paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus:
poenitet me, quod constituerim regem Saul
(1Co, 15, 11), ipsi Sauli ait de Deo :
quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum
(S1, 15, 29). Ubi videlicet satis ostendit etiam, cum dicit Deus, poenitet me, non humano more
accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus, disputavimus.
Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses
in
oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es
(S1, 15, 16 et S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18]
? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se
alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita
elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit,
quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens,
ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit
eidem
saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens:
Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
(S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat,
(voir: S1, 16, 1, S1, 16, 12, S1, 16, 13 et S1, 16, seq)
jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina
gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti
adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat.
Illi
itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat
se esse
meliorem.
(voir: S1, 15)
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset
malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel:
Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci
Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre
adipem
arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle
adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis
rex.
(S1, 15, 22 et S1, 15, 23) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam
vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante
ejus
oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi
peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso
ergo
melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim
quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
adquiescere,
sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur,
etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias
(Pr, 21, 28): vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,
nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit:
Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
(Jn, 6, 37, Jn, 6, 38 et Jn, 6, 39) Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat,
quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia
suam
facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum
veniens,
dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit.
Cum igitur
non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia
dum
exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.
Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii
ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te
hodie, et
tradidit illud proximo tuo meliori te.
(S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam,
quia
multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est:
Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis
rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam
diploidis
ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de
manu tua
hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur,
neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur,
et non
permanet.
(S1, 15, 27, S1, 15, 28 et S1, 15, 28) Iste, cui dicitur:
spernet te Dominus ne sis rex super Israel
(S1, 15, 26); et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos
super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc
primo
tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat
regnaturus.
Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et
hominum homo
Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur:
dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua
(S1, 28, 17), sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis:
Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua
(S1, 28, 17). Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam
figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino
nostro
per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur
dabit illud proximo tuo
(S1, 28, 17), ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et
Saul.
Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi
meliori te
(S1, 15, 28), nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te,
ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum:
Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis
(Ps, 109, 1). In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit
illic et Israel, in quo
dolus non erat
(Jn, 1, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot
martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus
(voir: Ga, 1, 24)
commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.
De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur:
Et dividetur Israel in duo.
(S1, 15, 28) In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo: in Israel ad
ancillam, et in Israel ad liberam pertinentem: nam ista duo genera primum simul erant,
velut
Abraham adhuc adhaerente ancillae, donec sterilis per Dei gratiam fecundata clamaret:
Ejice ancillam et filium ejus.
(Gn, 21, 10) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam,
(voir: R3, 12)
scimus Israel in duo fuisse divisum: atque ita perseverasse, habentibus singulis
partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldeis esset ingenti vastatione subversa,
atque
translata. Sed hoc quid ad Saulem? si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerat
potius
comminandum, cujus filius erat Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa
non est,
sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa,
quam
Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque
minatus
est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est:
Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat
eum.
Ipse minatur, et non permanet.
(S1, 15, 28) Id est homo minatur, et non permanet, non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem:
ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur immutabili praescientia
manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem
videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi
Israel,
et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt
inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam
eamdemque
naturam. Rursus quicunque ex Israeliticis adhaerentes Christo perseverant in illo,
nunquam
erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt,
sed in
divisione, quae hic praenuntiata est perpetuo, permanebunt. Nihil enim prodest testamentum
vetus
de monte Sina in servitutem generans;
(Ga, 4, 24) nisi quia testimonium perbibet testamento novo, alioquin quandiu legitur Moyses
(voir: 2Co, 3, 15 et 2CO, 3, 16)
, velamen supra corda eorum positum est; cum autem quisque transierit ad Christum,
auferetur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut
non
quisque intendat accipere carnalem, sed spiritualem felicitatem.
Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag.
(S1, 15, 33) Quod faciendo Samuel, usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim
jussit interfici Amalechitas, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam
secundum
cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul,
cui talia
injungerentur, atque Amalechitae, ut talia paterentur, qui divino nomini honorem non
dederant,
sed populum Dei, qui sicco vestigio mare transierat, interimere voluerat
(voir: Ex, 17, 8)
.
Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu
a Domino,
irruebatque spiritus Domini in eum malignus. Jam vero illud, quod etiam malus
appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est:
Domini est terra,
(Ex, 9, 29, Ps, 23, 1 et 1Co, 10, 26) tanquam creatura, et in ejus posita potestate: aut si propterea non congruit hoc
locutionis exemplum, quia terra non est mala,
omnis enim creatura Dei bona est
(1Ti, 4, 4), illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus, et sceleratus, atque ingratus sancto
David persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc
Christus
Domini dicebatur, sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum
(voir: S2, 1, 24)
. Sed magis arbitror malignum spiritum, a quo vexabatur Saul, ideo dictum spiritum
Domini, quod occulto Dei judicio Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris etiam
spiritibus
malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio
ad istam.
Quamvis enim multum sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit:
tamen
nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo, sub quo sunt omnia
(voir: Rm, 13, 1)
certis, et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a
Deo,
sic non est potestas nisi a Deo; quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit,
non est
tamen in cujusque potestate, quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam
et ipse
filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti
quod
potestatem haberet occidendi, vel dimittendi eum:
non haberes
, inquit,
in me potestatem, nisi data esset tibi desuper
. Diabolus etiam volens nocere justo Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat,
sed
tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens,
mitte manum tuam, et tange carnem ejus
: quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat
hoc modo: et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam; id est ipsam
potestatem, quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio; quod Dominus discipulis
ait:
hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum
(Lc, 22, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in
Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat: quoniam spiritus ille voluntate,
qua
malus erat, non erat Dei; creatura vero, qua conditus erat, et potestate quam non
sua, sed
Domini omnium, aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se
habent.
Et perrexit Samuel,
inquit,
et abiit in Ramatha, et spiritus Dei recessit a Saul, et comprehendit eum
spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce
spiritus Domini malus suffocat te.
(S1, 16, 13, S1, 16, 14 et S1, 16, 15) [mauvais référencement: S1, 16, 13]
Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum spiritus Dei malignus, superiora verba
indicant narrantis Scripturae, et dicentis:
spiritus malignus a Domino.
(S1, 16, 15) Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare
velle habebat: id est comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia
sineretur: si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: (I
Rom. 2) cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum; nil mirum si nihilominus
juste vindicans tradit etiam eos in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua
semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum est sane, cum additamento
dici
spiritus Dei malus, cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non
addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam,
malum autem secundum ministerium, dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit,
utrum cum
spiritus Dei dicitur: et ex hoc ipso jam, et si nihil addatur, bonus intelligitur,
ille
intelligatur, qui est in Trinitate consubstantialis Patri, et Filio, Spiritus Sanctus,
de quo
dicitur:
ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas
(2Co, 3, 17). Et iterum.
Nobis autem revelabit Deus per spiritum suum
(1Co, 2, 10). Et illud:
sic et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei
(1Co, 2, 11). Et in multis locis hoc modo dicitur: Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus
sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur,
ita
ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei
principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat ubi dicit:
ipse spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei?
(Rm, 8, 16) Et
ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram
(Rm, 8, 26). Et
omnia haec operatur unus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult
(1Co, 12, 11). Et
divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus
(1Co, 12, 4). In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et
tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit
alicubi
dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed
alius, quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae proferuntur enim dubia sunt,
et indigent
clariore documento, sicut illud quod scriptum est:
Spiritus Dei ferebatur super aquas
(Gn, 1, 2). Nam, et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio, cum enim aquarum
nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent:
quis
prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, quod superferebatur huic materiae,
non
locorum gradibus, intervallisque spatiorum; quod nequaquam de ulla re incorporea recte
dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia
conderentur?
praesertim cum ea locutio, sicut illarum scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam
sonat
mysterium, quo futuri baptismatis aqua, et Spiritu sancto nascituri populi figurantur.
Non
ergo cogit, ut dictum est,
et spiritus Dei ferebatur super aquas
(Gn, 1, 2), illum intelligere spiritum (sicut nonnulli intelligunt) quo mundi moles universa
ista
corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum
corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum
est:
quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum
(Sg, 1, 7), non desunt, qui eumdem spiritum velint accipere; invisibilem scilicet creaturam
cuncta
visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque
hic video
quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: coelum
et
terram ego impleo:
(voir: Jr, 22, 24)
non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si
de
Spiritu sancto ejus dictum est replevit orbem terrarum? aliter enim replet sanctificando,
sicut de Stephano
(voir: Ac, 6, 5 et Ac, 7, 55)
dicitur:
repletus est Spiritu sancto,
(Lc, 1, 67) et de caeteris talibus. Aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos,
aliter adstante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo
aliquo
documento scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus
Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari, quam Spiritum sanctum. Sed
et si est forte quod in praesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere
dici
quotiens in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive
ille Patri, et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua invisibilis creatura
intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi etiam addatur malus. Malo enim,
quia bene utitur Deus, ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus
Dei ad
vindictam malorum, et disciplinam, vel bonorum probationem.
Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est:
(voir: S1, 19, 23)
eumdem Saulem spiritu Dei super se facto prophetasse. Quomodo post bonum spiritum
spiritus malus, et rursum post malum bonus? Hoc enim fit non mutabilitate Spiritus
sancti, qui
est immutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani Deo cuncta distribuente,
sive malis pro merito damnationis, vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae
suae.
Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul: malus autem
illi, quod
ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur: tutior est enim ille
sensus, et
verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae spiritus Dei bonus bonum afficiat,
vel ad
prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus, qui
propter
ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis, et omnibus recte utentis dicitur
et ipse
Spiritus Dei: praesertim quia dictum est
recessit ab eo spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino;
(S1, 16, 14) nullo pacto enim potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in
nonnullis exemplaribus, et eis maxime, qui de lingua Hebraea ad verbum videntur expressa,
invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, et intelligitur malus, ex eo quod
arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen,
ideo non
additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae
subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in ejusmodi exemplaribus legitur:
Igitur quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, et
percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab
eo
spiritus malus.
(S1, 16, 23) Sive ergo quod dictum hic non est, spiritus Dei, sed tantummodo spiritus
malus, quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet: sive quia superius ita
positum erat:
et dixerunt servi Saul ad eum: ecce Spiritus Dei malus exagitat te; jubeat Dominus
noster; et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara,
ut
quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras.
(S1, 16, 15 et S1, 16, 16) Non erat opus, ut rursum diceretur, quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, addere
malum, quia notum erat, de quo tunc diceretur.
Itaque Saul propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumptu
cornu
olei unxit in regem David. Sed videamus eumdem David quomodo Christum prophetice
significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid
fortius
leone illo de tribu Juda,
(voir: Ap, 5, 5)
qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo, de quo dicitur:
veniet desideratus cunctis gentibus?
(Ag, 2, 8) Ungitur iste David in regem, futurum denuntians per unctionem illam, Christum: Christus
enim a chrismate appellatur. David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum
transfertur. Noster autem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum
gentium translatus est. In Judaea enim plebe non est modo Chritus, ablatus est modo,
nunc
gentium greges pascit. Erat autem David in canticis musicis eruditus; diversorum enim
sonorum
rationabilis modulatusque concentus concordi varietate compactus ordinatae Ecclesiae
insinuat
unitatem, quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste
adhuc puer
in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule,
compescuit. Nam quis citharae illius tanta virtus erat? sed figura crucis Christi,
quae de
ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio cantabatur, in hoc
tribuens
moraliter exemplum, et fastum divitum sermone humili ad aliquid bonum provocemus.
Plerumque etiam superbus dives exhortationis blandimento placandus est: quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur: cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur: neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat. Quid enim per Saulem, nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur: quia cum sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignum est, ut ad salutem mentis, quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
(reference) Post haec David in praelio gigantem superavit. Cum adversus populum Dei alienigenae
dimicarent, provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit
arma
bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet, haec arma per aetatem et parvam
staturam
corporis portare non valuit; abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine
et posuit
in vase pastorali: his armatus processit, et vicit: hoc quidem ille David; sed mysteria
perscrutemur. In David Christus intelligitur, qui tempore revelationis Novi Testamenti,
insinuandae et commendandae gratiae providens arma deposuit, quinque lapides tulit:
deposuit
ergo corporalia Sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus; deposuit quae non
observamus: nos enim veterem legem legimus, et non observamus. Sed tamen ad aliquam
significationem promissam et positam intelligimus. Denique haec arma deposuit tanquam
onera
sacramentorum veteris legis; et ipsam legem accepit: quinque enim lapides quinque
libros Moysi
significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est de saeculo: labitur
enim
mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine,
tanquam in
populo illo primo, lapides erant illic inutiles, et vacabant: Transibant supra fluvios,
sed
quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? accepit gratiam:
(voir: Rm, 3, 10)
lex enim sine gratia impleri non potest; plenitudo enim legis charitas. Quia ergo
gratia fecit implere legem: significatur autem gratia lacte: hoc enim est in carne
gratuitum,
ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur,
si
desit qui accipiat. Quomodo ergo David ostendit legem sine gratia operari non posse?
nisi cum
illos lapides quinque, quibus significatur lex in libris quinque, quos conjungere
voluit
gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat. His armatus processit
adversus
Goliam superbe putantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, et dejecit diabolum.
In
fronte percussit, et cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit: hoc
quoque
licet attendas, quinque lapides posuit: unum misit. Quinque libri legis sunt, sed
unitas
vicit.
plenitudo enim legis charitas
(Rm, 13, 10), ut ait Apostolus:
sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo
pacis.
(Ep, 4, 2 et Ep, 4, 3) Demum illo percusso, atque dejecto, gladium ejus abstulit, et mox caput illi abscidit:
et hoc facit noster David, dejicit diabolum de suis: quando autem credunt magni ejus,
quos
ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas
suas contra
diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput incidit. Convenit etiam hoc illi viro,
qui recta
fide (quae plerisque sanctis solet ad justitiam deputari) ea ipsa Scripturae sacrae,
quae
haereticus affert, testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam mox convincit.
Contra nos
namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt, unde vincantur.
Unde et
David typum Domini (quia videlicet manu fortis interpretatur), Golias vero
haereticorum superbiam signans: hoc rebus locuti sunt, quod nos verbis asserimus.
Golias
quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium: sed eumdem Goliam
David
superans, suo occidit gladio: quod nos quoque agimus, qui promissi David membra, ex
ejus fieri
dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos, et sacrae Scripturae sententias
deferentes, eisdem verbis atque sententiis, quas proferunt, vincimus, quasi elatum
Goliam
suo gladio detruncamus.
Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi
in mille, et David in decem millia acclamantium
(S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus
David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini,
statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum
sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et
unde
creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei,
dum contra
voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per
quod
crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et
sic denuo
filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio
suo
sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit
carnis
pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est,
introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat
(Rm, 11, 25).
(voir: S1, 18, 27)
Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus
acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium
Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui
spiritus
David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum
Saulem
spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per
Saulem
enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum
ergo Saul
ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus
Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum
quasi
dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur.
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur,
abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii
Saul,
invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(S1, 19, 14, S1, 19, 15 et S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David,
ut
eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet:
crucifixus
enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus,
ad quam
custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi.
(voir: Mt, 28)
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus
interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur
ergo ad
corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim
crederetur
in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent:
Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum
(Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere,
ut
mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret
David, sic
nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem
qui de Saul
virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in
lapidem
offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum
non
invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans,
ejusque
persecutionem declinans,
(voir: S1, 19, 28 et S1, 19, seq)
venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem
erat
inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt:
(voir: S1, 19, 20, S1, 19, 21 et S1, 19, seq)
nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset,
factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(S1, 19, 23).
Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum
rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat:
nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum
ita:
Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus
suae:
(S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum
bona, sed et mala dicitur:
(voir: R3, 18, 16, R3, 18, 18, R3, 18, 22, R3, 18, 25 et R3, 18, 40)
et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in
Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea
super
Saul, quia dictum est:
Et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est,
et factus est spiritus Dei super eum
(S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc
posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur
illum
spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele.
Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David
(S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20]
, quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore
prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque
aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset,
factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et
prophetabat
(S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi.
Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est.
Et ex
hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter
discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem
ducendum,
tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
Hic mirum illud occurrit quod apostolus Paulus apertissime exponit: supereminentem
viam
demonstrans:
Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum
aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia
sacramenta, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero substantiam meam: et si
tradidero
corpus meum ut ardeam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest
(1Co, 13, 1, 1Co, 13, 2 et 1Co, 13, 3). Quo in loco manifestum est, eum munera illa commemorasse, quae Spiritus sancti
divisionibus dantur, sicut superius dicit:
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii autem datur per
Spiritum sermo sapientiae: alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alteri autem
fides
in eodem Spiritu: alii donatio curationum in uno Spiritu: alii operationes virtutum:
alii
prophetia: alii dijudicatio spirituum: alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur
unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult
(1Co, 12, 7, 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9, 1Co, 12, 10 et 1Co, 12, 11). Satis ergo apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam: quam tamen si quis
habeat, et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse, ut quidam
etiam
indigni vita aeterna, regnoque coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti
muneribus, non habentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil
eis
prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut demonstratum est, non perducit ad
regnum Dei:
charitas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi
ait:
Nunquid omnes Apostoli? nunquid omnes Prophetae?
(1Co, 12, 29) Indubitanter ostendit etiam eum, qui prophetiam non habet, posse in membris Christi
numerari: ubi quem locum haberet, si charitatem, sine qua homo nihil est, non haberet?
nullo
autem modo ita diceret: quando de membris agebat, quibus Christi corpus impletur:
nunquid
omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, nunquid omnes Apostoli? nunquid omnes
Prophetae?
nunquid omnes Virtutes? nunquid omnes dona habent curationum, et caetera hujusmodi?
Sed dicit aliquis, posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat, et tamen
habeat
charitatem, atque ideo Christi membris adnumeratus inhaereat: sed fieri non posse,
ut
prophetiam habeat, et non habeat charitatem. Nihil est enim homo habens prophetiam
sine
charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam
sine
mente: non quia potest inveniri homo, qui mentem non habeat, habens animam, sed, quia
nihil
esset, si inveniri possit. Sic etiam dici potest: corpus figuram habet, colorem non
habet:
videri non potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerni
non
possit. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habet prophetiam, et charitatem non
habet,
nihil est, non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate, sed quia, si
esset,
prodesse non posset. Opus est ergo ad solvendum istam quaestionem, ut ostendamus aliquem
reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem invenerimus, hoc iste ipse
Saul satis
ostenderet. Sed tamen etiam ille
(voir: Nb, 20, 5 et Nb, 20, 24)
Baalam reprobus apparet: non enim eum tacet scriptura divino judicio esse damnatum,
et
tamen prophetiam habebat, et quia ei charitas deerat, inerat voluntas maledicendi
populo
Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat;
dono
tamen illo prophetandii, quo aspergebatur, benedicebat invitus. Nec illa verba parum
attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa
die:
Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo
prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus
(Mt, 7, 22). Quibus tamen dicturus est: non novi vos: recedite a me, operarii iniquitatis.
Non enim eos mentientes putabimus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi
locus, aut ullam vocem talium legimus dicentium: dileximus te. Poterunt ergo dicere:
in nomine tuo prophetavimus
(Mt, 7, 22), cum sint improbi, et reprobi: non autem poterunt dicere, dilectionem, quam mandasti,
tenuimus: nam si dicent, non eis respondebitur:
non novi vos. In hoc enim cognoscetur
, inquit,
quia discipuli mei estis si vos invicem diligatis
(Jn, 13, 34 et Jn, 13, 35).
Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui, vel aliquid
boni de
muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis, qui ad sortem sanctorum non pertinent:
cum
eis dicimus habere illos posse baptismi sacramentum, quod cum ad Ecclesiam catholicam
veniunt,
non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos
non ideo
saluti debere confidere, quia non improbamus, quod illos accepisse concedimus, sed
oportere
cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis in eumdem, sine qua omnino quidquid
habere
potuerint, quamvis per se sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt; tanto indigniores
effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac
vita, quae
transitura est, acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas,
(voir: 1Co, 13, 7)
, et charitas omnia tolerat, atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum
vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur
talentum, quam munus aliquod utique divinum.
Sed qui habet, dabitur ei: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo
(Mt, 25, 29). Quod non habet auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferatur, quod
habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate
non
prodest.
Non igitur mirum est regem Saul, et eo tempore, quo primum unctus est, accepisse spiritum
prophetandi; et postea eum esset pro inobedientia reprobatus, recedente ab eo Spiritu
Domini,
arreptum esse maligno Spiritu a Domino, qui etiam ipse Spiritus Domini appellatus
est propter
ministerium, quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem
quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem:
(voir: Rm, 23, 1)
et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas, nisi a Domino. Dictus
est etiam
sopor Domini
(S1, 26, 12), qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a
capite
dormientis. Non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor,
qui
tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus: ne David, servi ejus, in eo loco
praesentia
sentiretur. Neque illud mirum est rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae:
(voir: S1, 19, 24)
cum persequeretur justum, et eum comprehensurus, et necaturus venisset in locum,
ubi
erat congregatio Prophetarum. Sic enim satis demonstratum est, neminem de tali munere
jam
securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Domino si non habeat charitatem; quoniam
quidem
illud donum, et Sauli dari potuit propter arcanum quidem alicujus sacramenti, sed
tamen dari
potuit reprobato, invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam
quidem
acceptionem Spiritus, correpto in melius atque mutato.
Ait namque Jonathas ad David (quem in persecutionibus patris sui non justis
dolebat fatigari):
si vixero facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, non auferas
misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos
David unumquemque de terra
(S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura:
pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David:
(S1, 20, 16) continuo subintulit dicens:
requisivit Dominus de manu inimicorum David
(S1, 20, 16). Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo, quod multo post tempore
factum est, cum interfecto Saule, regnum ad Dominum David translatum est, et qui innocentem
eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit
Dominus
de manu inimicorum David, quare virum sanctum afflixerunt. Tunc cogebantur rationem
reddere
odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba
filio
Bochri, et de caeteris hostibus David aeque potest intelligi. Aliter, si scire vis
quid de
manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia,
qua
dictum est, quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi, quod
hoc de manu
inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire
voluerint,
cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando
interponere videtur, ut testimonium Jonathae quo dixerat:
Quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
(S1, 20, 15), verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non
ipso
David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur:
et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum: sicut animam suam ita
diligebat eum
(S1, 20, 17). Ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Domini amore complectebatur David,
a
perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis, qui et si subita morte praereptus,
regnum cum
eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione
regni
coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset
et ipse
virtutum plenus, accepit.
(voir: S1, 20, 45 et S1, 21, 1)
Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem
Abimelech, a quo et gladium Goliae substulit, et panes propositionis accepit. Quae
res et
sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque
gestorum
fides est: sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro
impletum
est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad populos transiit:
cum
quibus, et desideratum sibi cibum sumpsit.
Desiderio enim,
inquit,
desideravi hoc Pascha manducare vobiscum,
(Lc, 22, 15) ex quibus Goliae, id est arma diaboli substulit, fortis enim spolia ipse dirupit:
his
ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem.
Omnes enim,
ut ait Apostolus,
qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur.
(2Ti, 3, 12) Et Dominus (ait):
Si me persecuti sunt, et vos persequentur
(Jn, 15, 20). Quod vero Dominus in Evangelio
(voir: Mt, 2, 26)
, Abiathar principem sacerdotum, non Abimelech appellat, nihil habet
dissonantiae: ambo et enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit
Abimelech, videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus
(voir: S1, 22, 16)
. Occiso autem Abimelech a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta
quinque, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea regnante
eo,
summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu
perseverans, multo majoris excellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoque dignus
fuit,
cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi sacerdotis faceret.
(voir: S1, 22, 18)
In Doech autem Idumaeo, qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona
signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus perditione facta in Christo,
persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli Christi,
et
sacerdotes per nomen ejus persecutionis exitia paterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum
significasse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdotes octoginta quinque
peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sic occisurus.
Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine
Achis: sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem rex, ad quem fugerat,
aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus mutavit os
suum,
defluebantque salivae in barbam ejus, conlabebaturque in manibus eorum, et procidebat
ad ostia
portae: et dixit Achis rex ad servos suos:
Quid huc mihi adduxisti istum? nunquid deerant nobis furiosi?
(S1, 21, 14) Et sic eum dimisit. Achis interpretatur quomodo est? per quod significatur
ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis. Quod in gente Judaeorum impletum
est, qui
dum viderunt Christum, non agnoverunt: coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant
enim ibi
praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse
de corpore
et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit ergo
os suum in
sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud testamentum, evacuata carnali operatione,
atque
inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt.
Et procedebat ad ostium portae
(S1, 21, 13), hoc est humiliabat se: hoc est procedere usque ad ostium fidei nostrae. Ostium enim
portae, initium fidei nostrae. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem:
ut cum
credit ea, quae non videt, mereatur perfrui, cum eum videre
facie ad faciem
(1Co, 13, 12) coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus,
apostolus haec aperit dicens:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum
crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero Judaeis
vocatis,
et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei sapientius
est hominibus
(1Co, 1, 22, 1Co, 1, 23, 1Co, 1, 24 et 1Co, 1, 25). Non tanquam salivae offendant; sed attende quod super barbam decurrunt. Quomodo
enim
in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore
infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat: intus
autem
divina virtus, tanquam barba tegebatur.
(voir: S1, 24)
Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret, ingessus est David
in
speluncam, et ibi latebat. Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur,
inciderat; scriptum est enim,
qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam
(Pr, 22, 14). David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio
facti,
oram chlamidis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere,
magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul, in spelunca latuit?
Quare
autem latuit, nisi ut occultaretur, et non inveniretur? Quid est contegi spelunca,
nisi
contegi terra? qui enim fugit in speluncam, terra tegitur, ne videatur. Portabat autem
terram
Jesus: carnem quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur
Deus.
Si autem cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent
(1Co, 2, 8). Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? quia in spelunca se texerat, id est carnis
infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis corporis tegmine tanquam
(Augustinus: terrae abdito) speluncae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes
Deum persecuti sunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit,
nisi in
homine, quia nec teneri potuit nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus, terram,
servavit bene quaerentibus, vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie
Saul, quia
passus est, usque adeo se occultari Judaeis ut moreretur. Sed quare usque ad mortem
voluit
esse patiens, ut fugeret a facie Saul in speluncam? etenim spelunca inferior pars
terrae
potest accipi. Et certe, quod manifestum est, et notum est omnibus, corpus ejus in
monumento
positum est, quod erat excisum in petra; hoc ergo monumentum spelunca erat; illuc
fugiit
noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur
in
spelunca.
Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem, speluncam ingreditur, nisi
quod
Judaei in Christum conceptam malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata
apud se
noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. Sed tamen David Saulem
occidere noluit: et cum eum, in abdito occultatus antro, haberet in potestate, reservare
quam
occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum
in
potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per Prophetam:
Ne occideris eos
(Ps, 58, 12). Tantum denique David summitatem chlamidis ejus silenter abscidit, ut ostenderet
prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse:
chlamidis
enim abscissio regni est amputatio. In eo autem quod tantum Saul veneratus est ipse
David, ut
percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso est occultatus antro, quo etiam Saul
intraverat urgente necessitate naturae, et exiguam particulam vestis ejus retrorsum
latenter
abscidit, ut haberet, unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere,
atque ita
suspicionem de animo ejus, qua sanctum David, putans inimicum suum, vehementer persequebatur,
auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansura: oleum quippe illud, quo
unctus est
chrismate, ab eo Christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule
violati,
quia vel indumentum ejus, sic attrectavit, extimuit, ita enim scriptum est:
Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamidis ejus
(S1, 24, 6). Viri autem, qui cum illo erant, et ut Saulem in manus suas traditum interimere
suadebant,
non mihi,
inquit,
contingat a Domino, si fecero hoc verbum Domino meo Christo Domini, inferre manum
meam
super eum, quia Christus Domini est hic
(S1, 24, 7); huic ergo umbrae futurae non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat
tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero, quid per Saul, nisi mali rectores? quid
per
David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos
conceptam in corde malitiam, usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud
se
noxia, factis exterioribus exsequendo demonstrare. Quem tamen David ferire metuit,
quia piae
subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam
nullo
linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui, et si quando
propter
infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam, atque exteriora praepositorum
mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia
videlicet
dum praelatae dignitati saltim innoxie, et latenter derogant, quasi regis superpositi
vestem
secant: sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi
laceratione reprehendunt. Unde bene, et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul:
(S1, 24, 6) facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda
recte
judicantur. Si quando vero contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est,
ut per
afflictionem poenitentiae comprimatur, quatinus ad semetipum redeat, et cum praepositae
potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus est, perhorrescat.
Nam cum
praepositis delinquimus, ordini ejus, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moises
quoque,
cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset ait:
Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum
(Ex, 16, 8).
(voir: S1, 25, 2)
Post haec David descendit in solitudinem Maon, ubi habitabat Nabal, nomenque uxoris
ejus Abigail; ad quem mittens David pueros suos, ut quodcunque invenisset manus ejus,
misisset
David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus
armis, voluit cum depredare.
(voir: S1, 25, 13)
At Abigail
(voir: S1, 25, 18 et S1, 25, 23)
abiit obviam David, interpellans pro se, et pro domo sua, quem vir ejus stultitia
et
ebrietate sopitus offenderat:
Si enim,
inquiens,
surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini
mei custodia, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum
tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae
(S1, 25, 29). Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit: horum quippe
animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas
insinuet; juxta illud Prophetae:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur
(Ez, 18, 4): hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut
integer maneat, et conservetur, lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic
enim in
hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, uthis admoniti, arctius
se ad
invicem mutua charitate connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in
perpetuum
conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, veluti
liberi
dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de
eis merito
dicatur:
Et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt
(Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Ps, 87]
. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit:
animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam: sicut enim
facillimum est cuilibet, fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare,
ita virtus
Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos, ab initio usque in finem saeculi,
ne qui
ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub
figura ovium
de his loquens :
Et sequuntur me,
inquit,
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas
quisquam de manu mea
(Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus
una
eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis
munimine
circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus,
custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi
adversitatibus, sicut lapis fundo circumactus, sic instabili motu perturbandi, et
suis essent
expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail,
quid
nobis per enuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in
ipsa irae
suae commonitione declinamus; perturbati quippe quid audiant, ignorant, sed ad se
reducti
tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt.
Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur:
(voir: S1, 25, 37)
unde, et recte Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto
vino
laudabiliter dixit. Idcirco enim malum, quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc
ebrius non
audivit.
(voir: S1, 26, 5) Idem David fugiens a facie Saul, ingressus est in castra regis. Hunc, cum dormientem invenisset non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus fixa, et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, substulit. Dormientibus cunctis egressus de castris transivit in cacumina montis.
Quid ergo est hoc? Persequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit (Ab eis) eis scyphum aquae, id est, gratiam legis: tulit, et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et (Qua male utique ) quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde et victor David noster de castris eorum regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.
(voir: S1, 28)
Interea fugiens David, dum pergeret ad Achis regem Philistinorum in praelium adversus
Israel, insurgentes Amalechitae, irruerunt in Selech (Siceleg.), et succendentes eam,
captivarunt omnia, quae erant David et puerorum ejus.
(voir: S1, 30, 1)
Reversus ergo David ad persequendos
(voir: S1, 30, 8 et S1, 30, 11)
Amalechitas invenit aegyptium puerum (lacessentem : male utique )
lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem David inventum
cibo
reficit, ducem sui itineris facit; sicque Amalechitas sequitur, epulantesque reperit,
et
funditus extinguit. Quid est quod aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet,
nisi
quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo
infirmus,
dispectusque relinquitur: ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate
torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus; quia plerumque ipsa despectio
hominem
revocat ad semetipsum.
(voir: Lc, 15, 13)
Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit,
postquam esurire coepit, in se reversus dixit:
Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus
(Lc, 15, 17)? longe quippe a se recesserat, quando peccavit, et si non esurisset, in semetipso
(
Id est: in semetipsum) minime redisset; qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc
cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique, atque in hoc mundo
despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent,
ubi
delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, quia Amalechitis
praedantibus, atque currentibus aeger remansit in via, et fame, sitique aruit: quem
tamen
David invenit, ei cibum potumque praebuit: qui illico convalescens dux David factus,
convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem relinquerant, cum magna fortitudine
prostravit: Amalechitae quippe populus lambiens vocatur. Et quid per lambientem
populum, nisi mentes saeculares designantur? quae terrena cuncta ambiendo, quasi lambiunt,
dum
solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambiens praedam facit, dum terrena
diligens, lucra de alienis damnis congregat. Sed puer aegyptius aeger in via relinquitur,
quia
peccator quisque, dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus
in
despectum venit, quem tamen David invenit, eique cibum et potum tribuit, quia manu
fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos, qui sequi mundum minime
valent, et quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui
cibum
porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit:
dum enim
Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes
Amalechitas, velut David, gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo dispexerant,
Domini virtute prosternunt. Puer ergo aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas
interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius
cum
saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
(voir: S1, 28, 3)
Post mortem autem Samuelis, congregati sunt Philistiim contra Israel:
(voir: S1, 28, 6)
consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei.
(voir: S1, 28, 7)
Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimque suscitatus
ait ad eum:
Quare inquietasti me, ut suscitarer
(S1, 28, 15), etc. Quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno
evocaverit; an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam. De qua quaestione
beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano episcopo Mediolanensi ita scripsit:
Inquiris,
inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuel
a Saule
videretur, et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas
princeps
immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job
(voir: Jb, 1, 11)
justissimum virum,
(voir: Lc, 12, 31)
qui etiam Apostolos tentandos petiit; aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem,
quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas
loquitur,
nec propterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur, quia
et
imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad
salutem, et
cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici. Si ergo hinc propterea nulla
quaestio
est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui
potuerit.
Omnibus enim sanctis Deus creator, et sanctificator longe utique major est. Quod si
hoc movet,
quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum
receptaculis revocare, nonne magis mirandum est, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit,
et
constituit supra pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo
Samueli
factum est, ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo
fuisse
licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et, ubi voluit, constituendum,
quam ad
Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos
ideo non
perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et
divinitatis
id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli
facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus
est:
non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse,
ut non
invitus, nec dominante, atque subjugante magica potentia, sed volens, atque obtemperans
occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam, et Samuelem latebat, consentiret
spiritus
Prophetae sancti, se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur
enim
anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amittere videatur dignitatem
suam, cum
et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis, quod officium postulat
aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum
praesentium vel usu, vel necessitate tractatis.
Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus, et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt, sicut omnia, quae pinguntur, atque finguntur ex aliqua parte materiae metalli, aut ligni, vel cujusque rei aptae, ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis enim est, qui hominem pictum dubitet vocare hominem? quando quidem, et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctanter adhibemus; velut cum intuentes tabulam, aut parietem dicimus: Ille Cicero est: ille Sallustius: ille Achilles: ille Hector: hoc flumen Simois: illa Roma; cum aliud nihil sit quam pictae imagines. Unde Cherubim (voir: Ex, 25, 18) cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illae quoque effigies vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicet: Vidi imaginem Augustini, aut Simpliciani, sed vidi Augustinum, aut Simplicianum: cum eo tempore, quo tale aliquid videt, nos ignoremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines videri; (voir: Gn, 41, 18) et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum, aut bovum imagines. Si igitur liquido constat hominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, nil mirum est, quod Scriptura dicat Samuelem visum, etiam si forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus, qui (voir: 2Co, 11, 14) transfigurat se velut Angelum lucis, et ministros suos velut minsitros justitiae.
Jam vero, si illud movet quomodo, et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sint, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum (voir: Mt, 8, 29) , quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos, infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat, atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens Deus, ut justus, ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum, quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat: ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus: tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus, atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonicus (voir: Ac, 16, 17) in Actibus Apostolorum attestatur Paulo Apostolo, et Evangelista esse conatur. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis, quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est, quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, (voir: S1, 28, 19) dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est: magno quippe intervallo, post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, (voir: Lc, 16, 26) cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur: aut si propterea Samuel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum, habere exitum jam lectionem, qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore, et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum, vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed agnosci. Et si potest; utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum, callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.
(31.) Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus
est Saul, et Jonathan filius ejus.
(voir: S2, 1, 2)
Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam,
quae
facta est in populo:
(voir: S2, 1, 6)
insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus.
(voir: S2, 1, 15)
At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: (vers. XII, 17)
planxit David hujuscemodi super Saul,
et super Jonathan filium ejus
(S2, 1, 17) [mauvais référencement: S2, 1, 18]
.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro
justorum
(S2, 1, 18). Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul
maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos
eos
discerent. Quod vero sequitur:
sicut scriptum est in libro justorum
(S2, 1, 18); ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant,
sicut
nec librum
bellorum Domini,
(Nb, 21, 14) cujus in libro Numerorum mentio est,
(voir: R3, 32 et R3, 33)
neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura,
herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod
in libro
dierum dicitur:
reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan
Prophetae
(Ch2, 9, 29), et in libris Ahiae Silonitis:
in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat
(Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat
non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata,
inter
alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta
Scriptura
continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati:
unde
scriptum est de eo:
Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi
(Esd, 7, 6) [mauvais référencement: Esd, 1, 7, 6]
: velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei
habebant, reperit, et in epistola regis Persarum
Artaxerses Rex regum
Ezrae
Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem
(Esd, 7, 12).
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos: neque sint agri primitiarum,
quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo
(S2, 1, 21). Sciri debet, quia veraciter Saul, qui post unctionem sancti chrismatis, a quo et
Christus Domini vocatus est, ab hostibus occidi meruit, mortem veri Christi, quam
sine culpa subire dignatus est, insinuat. Montes quoque Gelboe, in quibus interiit,
superbos
Judaicae plebis conatus, quibus contra victorem vitae rebellabant, insinuant. Unde
bene Gelboe
volutatio, sive decursus interpretatur: volutabantur enim in sorde
peccatorum juxta illud proverbiorum:
et sus lota in volutabro luti;
(2Pi, 2, 22) atque a rectitudine viae salutaris aberrantes, jam jamque ad inferiora, hoc est hujus
saeculi desideria foeda decurrebant, ob quorum desiderium regem coeli et terrae in
mortem
tradere non dubitabant, propter quod eis merito optatur, ne rorem de coelo, pluviamve
suscipiant, quod hodie rebus ipsis videmus expletum in eis, quod illos gratia coelestis
deserens ad plebem gentium translata est; quod etiam Isaias sub figura vineae futurum
illis ex
persona Domini comminatus est, dicens:
et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem
(Es, 5, 6) [mauvais référencement: Es, 6]
. Quod est aperte dicere: Apostolis atque Apostolicis viris omnibus mandabo, ne illis
ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod a se repulerunt,
indignos
in sua sterilitate vacuos, ac perpetuo igni comburendos relinquant. De quibus, et
bene
dicitur: ut agri primitiarum esse non possint: superbe quippe Hebraeorum mentes
primitivos fructus non ferunt; quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia
remanentes, primordia fidei sequi noluerunt: sancta namque Ecclesia in primitiis suis
multitudine gentium fecundata, vix in fine mundi, Judaeos, quos invenerit, suscipiet,
et
extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias
dicit:
Si fuerit numerus filiorum Israel, quasi arena maris, reliquiae salvae
fient.
(Rm, 9, 27 et Es, 10, 22) Possunt enim idcirco Gelboe montes ore Prophetae maledici, ut dum fructus ex arescente
terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis
sententiam accipiant, qui apud se, mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente,
meruissent. Nec tibi absurdum videri debet, ut mala reproborum acta, boni aliquid
significent:
aut rursum bona justorum opera in contraria significatione ponantur; lege enim Moralia
sancti
Papae Gregorii, ubi exposuit, quomodo beatus Job maledixit diei suo dicens:
Pereat dies, in qua natus sum
(Jb, 3, 3), etc., et videbis quia usitatissimum est in Scripturis, ut et bona in malorum
significatione, et in sanctificatione bonorum mala hominum gesta accipiantur. Denique
Uriam
fidelissimum David regis militem ad piissima atque innocentissima ejus opera, vel
dicta in
mala significatione, et contra ipsum David in maximo suo scelere in bona accipiendum
interpretantur: alioquin si non et per mala bonum, et malum significari per bona posset,
nunquam liceret nigro atramento nomen Dei, sed semper lucido auro debere scribi, quia
Deus lux
est, et tenebrae in eo non sunt ullae, nec rursum in titulis Psalmorum nomen Absalon,
et Doech
hominum reproborum minio fulgente, sed solo atramenti colore deceret adscribi. Sicut
ergo in
paginis librorum quovis colore, et mala possumus, et bona absque ulla reprehensione
figurare,
ita etiam in parte significationum, per quaelibet hominum gesta, et bona rectissime,
et mala
possunt exprimi: quamvis, et multo saepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona
per
bona, et mala figurari per mala. Sicut autem in pictura parietum, neque obscurum Aethiopem
candido, neque candidi corporis, sive capilli, Saxonem atro decet colore depingi,
ita in
retributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, ac qualis erit actu, talis
etiam
parebit in judicio; neque omnino ad rem quid quisque figurarit, sed quid egerit pertinebit.
De eo, quod scriptum est, quod post mortem Saul venerunt viri Juda, et unxerunt David regem in Hebron, et de Abner filio Ner qui constituit Hisboseth filium Saul regem super Israel. De filiis Remon Berothitae, qui interfecerunt Hisboseth. De laude David, qui congregavit triginta millia ex electis Israel, ut educerent arcam Dei, atque morte Oza. Ammonitio David, ubi instruitur a propheta, ne ipse aedificaret templum Domini, sed filius ejus, et actio gratiarum ejus. De nuntiis David, quos misit ad Annon regem Ammonitarum. De peccato David in Bersabea, et morte Uriae: Ubi Nathan venit ad David, et proposuit ei similitudinem de divite et paupere. De fuga David propter Absalon, quando nudis pedibus incedens reliquit civitatem Hierusalem. De praelio Absalon, et percussione, atque morte ejus. De Psalmo septimo decimo. De nomine fortium David. De praelio David contra Philisthaeos, quando sitiens aquam Bethlemiticam desideravit. De peccato David, quando populum numerando peccavit.
Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini, et gentem Israeliticam secundum carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente didicimus; quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quanto suscepto operi sufficere videtur, caetera, quae sequuntur, attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babiloniam duceretur, atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam, (voir: Jr, 25, 11) post septuaginta annos reversis Israelitis, Dei domus instauraretur, totum est Prophetarum tempus. Quamvis enim et ipsum Noe Patriarcham, in cujus diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra, et infra usque ad hoc tempus, quo reges in populo Dei esse coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quo quomodo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei, regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, (voir: Gn, 20, 7) sicut Moysen, (voir: Dt, 34, 10) tamen dies Prophetarum praecipue, maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et (voir: S1, 10, 1) Saulem prius, et eo reprobato, (voir: S1, 16, 13) ipsum David, Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris, civitas Dei, per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum, quia ipsa Scriptura, quae per ordinem reges, eorumque facta, et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta: et hoc perscrutando indagare, ac differendo monstrare, quam sit operosum, atque prolixum, et quam multis indignum voluminibus quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo, regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita si potuero, stylo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea, quae supersint, dicam, nec ea, quae satis sunt, praetermittam.
Erat ergo jam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel secundum carnem, atque ibi non solum utendo, ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo, regnare jam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei jam magna ex parte: non solum quae illis tribus Patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia est liberatus, et per quem cuncta praeterita revelata sunt temporibus ejus, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Jesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram, expugnatisque gentibus, eam duodecim tribubus, quibus jusserat Deus, divisit et mortuus est: neque post illum toto tempore Judicum impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan, a quodam flumine Aegypti, usque ad flumen magnum Eufraten. Nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. Impletum est autem per David et ejus filium Salomonem: cujus regnum tanto, quanto promissum fuerat spatio, dilatatum est; universos quippe illos subdiderunt, tributariosque fecerunt. Sic ergo in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil inde superesset, quo terrena illa Dei promissio non compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem attinet temporalem, prosperitatis successione inconcusso statu, usque ad mortalis hujus saeculi terminum gens permaneret hebraea, si Domini Dei sui legibus obediret. Sed quoniam Deus noverat hoc eam non esse facturam, usus est etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos, et ammonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos ammoneri oportebat. In quibus alteram promissionem revelato novo testamento, per Incarnationem Christi fuerat impleturus. Quo circa sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque alia signa, vel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam caeterae ab isto Regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad illud semen ejus, in quo benedicuntur omnes gentes cohaeredes Christi per testamentum novum, ad possidendam vitam aeternam, regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam, quae in servitute generat, id est terrenam Hierusalem, quae servit cum filiis suis, partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Hierusalem aeternam in coelis, cujus filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelliguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate. Tripartita itaque reperiuntur eloquia Prophetarum: siquidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque.
(voir: S2, 2, S2, 4, S2, 5 et S2, 6)
Post mortem Saul venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super
domum Juda: et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul; misit
ergo David
nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos:
Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino viro Saul, et
sepelistis eum, et nunc retribuet quidem vobis misericordiam, et veritatem.
(S2, 2, 5 et S2, 2, 6) Cur ergo isti, qui Saulem, et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur,
et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando
ea
dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem
suam odio
habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi volunt,
quando
sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum sentiunt.
David uncto super domum Judam rege,
Abner filius Ner Hisboseth filium Saul regem constituit super universum Israel:
egressusque est Abner filius Ner cum pueris Hisboseth de castris Gabaon. Porro Joab
filius
Sarviae cum pueris David egressi de Hebron concitaverunt bellum juxta piscinam Gabaon,
et
persequebatur Asahel Abner. Locutusque est Abner ad Asael, dicens: Recede; noli me
sequi,
ne compellar confodere te in terram. Qui contempsit et noluit declinare. Percussit
ergo
eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est.
(S2, 2, 8, S2, 2, 9, S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 22 et S2, 2, 23) [mauvais référencement: S2, 2, 10]
Cujus Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor in praeceps
ducit? qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur.
Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum
lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam
ferri
conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem
non
vult ferire, sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi
et
insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur nequaquam
se in furore
erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant,
in
quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit,
non eum recta, sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu
apertae
increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille
ex
quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occubuit, quia
commotae
mentes, dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate
tanguntur, ab eo quo se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub
lenitatis
percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.
Igitur venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Bahana ingressi sunt fervente
die in domum Hisboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem
domum,
et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter
ingressi
sunt et percusserunt eum in inguine.
(S2, 4, 5 et S2, 4, 6) Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo, virtutes a vitiis separat:
quae, si obdormierit in mortem proprii Domini, insidiatores admittit, quia cum discretionis
sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit:
qui ingressi
spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt,
quia
virtutem cordis delectatione carnis occidunt: in inguine quippe ferire, est vitam
mentis
carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morte succumberet, si
non ad
ingressum domus, mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis
namque,
vigilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somniis opprimat,
nec
ignorantiae error fallat. Unde bene Hisboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus
gladiis nudatur: Hisboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est
qui fortis mentis custodia munitus non est, qui dum virtutes se agere aestimat, subintrantia
vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando
eam
insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.
Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia: surrexitque et
abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei,
super
quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam
(S2, 6, 1 et S2, 6, seq). Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam
primitivam ex Israel instituit: non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi
consocians:
Non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae (Rom. IV, 12, et 9, 4, 6, 7,
8), sed filii promissionis deputantur in semine. Qui triginta millia fuisse referuntur,
id est fidei operis et spei firmitate perfecti: tria enim propter confessionem sanctae
Trinitatis ad fidem pertinent; decem propter Decalogum legis, ad opera; mille propter
sui
perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario
major nullus est. Et si enim decem millia, si triginta millia, si etiam mille millia
dixeris,
non ipsum mille numerando transcendes, sed vel per se, vel per minores numeros saepius
ducendo
multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item
triginta
per mille multiplica, ut fides, quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis
retributionem speret. Electi ergo ex Israel populos recte credentes, operantes, sperantes
insinuant. Viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateri
Christi
quasi familiares adhaerebant, indicant, quo utroque stipatus exercitu, Domini arcam
adducere,
id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt, cordibus inserere gaudet.
Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo
mentibus
infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur.
(voir: S1, 7, 1 et S2, 6, 4)
Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc
praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his
qui
patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur
pater meus spontaneus, ( additur et) vel Abraham patrem fidei, (et) vel
Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis
exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus
in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram
Domino
diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad
exhibendas
Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat me sequatur
(Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
: alii dando per spiritum
sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam
curationum
(1Co, 12, 8, 1Co, 12, 10 et 1Co, 12, 28), etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,
crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor ( Nachon ), id est, aream
praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes
ait:
Et permundabit aream suam
(Mt, 3, 12). Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus
occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque
legem
vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Et tenuit,
inquit,
eam, quoniam calcitrabant boves
(S2, 6, 6). Boves quippe calcitrare, est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere,
neque
secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem victimasque
spiritualiter interpretari, quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes
de
Judaea docebant fratres:
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri
(Ac, 15, 1) [mauvais référencement: Ac, 15]
, et de quibus Jacobus ad Paulum: ( Act. XXI)
Vides,
inquit,
frater, quod millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemalutores sunt
legis
(Ac, 21, 20) [mauvais référencement: Ac, 21]
Ob causam ergo sacerdotis occisi David noluit diverti ad se arcam Domini in civitatem
David,
sed divertit eam in domum Obethedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne
amplius
audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas
sunt
missi. Unde et locus areae Nachor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat,
percussio Oza nuncupatur, videlicet quia
illorum delicto salus contigit gentibus
(Rm, 12, 12) [mauvais référencement: Rm, 12]
. Obethedom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quo
Dominus ad Patrem:
(Psal. XVII) Constitues
, inquit,
me in caput gentium, populusque quem non cognovi servivit mihi
(Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi;
(Ps, 17, 44) nomen quoque urbis congruit: Geth enim interpretatur torcular, significans
crucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium
populus merito Gethaeus appellari potest, cui dicitur:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
(Ga, 6, 14).
Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut
enim
diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem
perveniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem
rediens
David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus,
convertet corda patrum in filios
(Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1, 5]
.
Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae Incarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat Ephot lineo; nam linum quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcae coelestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia credentibus in mundi finem Judaeis, erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum: quibus merito congruit quod eadem Michol ob figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitaverunt, anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arca Domini suum locum ingreditur.
Ponitur in medio tabernaculi quod tetenderat ei David
(Ch1, 1, 16), id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus
ad vitam praeordinaverat aeternam.
(voir: Ac, 13, 48)
Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id est, fidem devotionemque Ecclesiae
commendat Patri Christus ,
qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis
(Rm, 8, 34). Qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salubris mysterii pascit
alimentis.
Partitur singulis collyridam panis unam
(S2, 6, 19) [mauvais référencement: S2, 6, 6]
, illius utique qui de coelo descendit, et dat vitam huic
mundo. (Joan. VI, 35, 48, etc.) Et
assaturam bubulae carnis unam
(S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus
et igne passionis assatus est, dicens:
Exaruit velut testa virtus mea
(Ps, 21, 16).
Et similam frixam oleo
(S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam
dilectionem, crucis sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, et una carnis
assatura
datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium
(Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando
unus panis et unum corpus multi sumus
(1Co, 10, 17) in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac servituti subjicientes,
sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo misericordiae
pinguissimo compassione proximi fervere faciunt.
(voir: S2, 6, 23)
At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus
dat: quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae
mortis
exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse
narratur,
moraliter humilitas approbata, superbia damnata et temeritas vindicata monstratur,
quia et
ipse David coram arca Domini humiliter saltare non erubuit
(voir: S2, 6, 14)
, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux,
quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae
sterilitatis poenas luit. Intueri enim libet quanta virtutum munera David percipiat,
atque in
his omnibus, quam fortiter se humilitate servabat. Quem enim non extolleret ora leonum
frangere? ursorum brachia dissipare,
(voir: S2, 17, 38)
despectis prioribus fratribus eligi,
(voir: S2, 16, 12 et S2, 18, 28)
reprobato rege ad regni gubernacula ungi timendum cunctis uno lapide Goliam sternere
(voir: S2, 16, 50)
, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare,
(voir: S2, 18, 27)
promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla
contradictione possidere?
(voir: S2, 5, 1)
Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus
populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat,
rex se
in divino obsequio per saltum rotat. Ecce, quem Dominus cunctis singulariter praetulit,
sese
sub Domino, et exaequando minimis et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni
ad
memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit: non se honore
praelatum
caeteris, ante ejus arcam, qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia
vel
extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid
de ejus
factis ab aliis sentiatur, ignoro: ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem;
pugnando
quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit: quem Michol
filia Saul
adhuc ex tumore regiae gentis insana, cum humiliatum despiceret, dicens:
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum,
et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris
(S2, 6, 20), protinus audivit:
Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem
tuum
(S2, 6, 21 et S2, 6, 22). Et paulo post ait:
Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis
(S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me coram Domino
ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt,
quia
in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque, perpendunt; sed tamen
coram
hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi
rigida
exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt,
atque
omne quod sunt, dejectos se exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi
ex ipso
merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto
amplius in
specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione
deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens,
honorem
exterius non quaerit, insinuat, dicens:
Ludam et vilior fiam
(S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit,
adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(S2, 6, 22); ac si dicat: qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid
ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem
noverat,
ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida
discretionis calce deprimebat, dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(S2, 6, 22).
Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt vel facta vel dicta meliorum, sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur, saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca significavit, quam qui casuram credens levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti, quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur? Quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione promovet. Sed in hoc quod dispensatione agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt; sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum tetendit: sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt: dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incondita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis, erroris lapsum putare? sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et levites idem, recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur: quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
(voir: S2, 7)
Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum,
templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus
postea
fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod
perferret
ad regem. Ubi cum dixisset Dominus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus,
neque per
tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina:
[mauvais référencement: S2, 7, 5 , S2, 7, 6 et S2, 7, 7]
Et nunc
, inquit,
hoc dices servo meo David. Haec dicit Dominus:
(S2, 7, 8)
Cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis,
suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
Ipse
aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
Ego
ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium
(S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14) [mauvais référencement: S2, 7, 12]
. Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat.
Attendit enim quod dictum est:
hic aedificabit mihi domum
(S2, 7, 13), quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non attendit:
Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me
(S2, 7, 16).
Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus
Deos
falsos, et ipsorum ab eis regem aliquando sapientem, in eamdem idololatriam seductum
atque
dejectum, et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem
Salomonem
domumque ejus futuram, non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere,
nec si non
in Christo Domino nostro, qui factus
(voir: Rm, 1, 3)
est ex semine David secundum carnem, jam videremus ista compleri, ne vane atque
inaniter hic aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium,
quem
loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui
promissus
est, tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se
dicant.
Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum
aedificavit,
et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine), et in exordio
regni
sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram futuri, praenuntiabat
etiam
ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi
de ipso
ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans, quodam modo
in eo
figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur,
psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam
multa
dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate
conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscunque adumbrata sit;
in isto
ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis:
et
tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam:
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae
(Ps, 71, 8): quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi
baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum
Magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt: nec ob aliud, vivente adhuc
patre suo David, regnare Salomon coepit, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut
hinc
quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus
patrem
loquitur, dicens:
Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen
tuum post te, qui exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius
(S2, 7, 12). Quomodo ergo propter quod sequitur:
aedificabit mihi domum
(S2, 7, 13), iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod procedit:
cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te
(S2, 7, 12)? Alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post
mortem
David praenuntiatus est suscitandus. Quolibet enim, longo interposito tempore, Jesus
Christus
veniret, procul dubio post mortem David regis, cui sic est promissus, eum venire oportebat,
qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum
aedificare gaudemus: huic enim domui dicit Apostolus, hoc est fidelibus Christi:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
(1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo octuagesimo octavo, cujus titulus est:
Intellectus ipsi Ethan Israelitae
(Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc libro Regum positae
sunt, ita et ibi quaedam similia dicuntur, sicut est illud:
Juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum
(Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit:
Qui, si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum
hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saule, quem amovi
a
facie mea
(S2, 7, 14 et S2, 7, 15): non dixit ab eis, sed dixit ab eo. Non enim Christi ipsius, quod est
caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humanibus correptionibus,
servata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus
est.
Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David, nullo modo praetermittendum
est, ubi
ait:
Et ponam locum meo populo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et
non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut
ab initio
a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel
(S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo, et in hac terra sperat, insipienter
facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum: pacem quippe
illam
Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat? sed huic suspicioni
vigilanter
occursum est, cum posteaquam dictum est:
Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum
(S2, 7, 10), continuo subjunctum est:
sicut ab initio in diebus quibus constitui judices super populum meum Israel
(S2, 7, 11). Judices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant
constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis,
hoc est hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur pacem alternasse
cum
bellis: et inveniunt illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta
regnavit annos. Nam sub eo judice, qui est appellatus Aoth, octoginta anni pacis fuerunt.
Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur: multo
minus
utique cujuslibet regis alterius: non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace
regnavit: nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit,
ne hostibus
subderetur: quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa
est
tanta securitas, ut hujus vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste,
qui
promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur
in matre
Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel: hoc enim nomen interpretatur
videns
Deum: cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda
est.
Nuntiante verba haec Nathan ad David,
ingressus est rex David, et sedit coram Domino
(S2, 7, 18). Quid aliud in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini,
sive ubi erat area testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam praesentia
Domini
accipi potest, sive quia oraturus sedit: quod non fit recte, nisi in conspectu Dei,
hoc est in
intimis cordis. Potest enim et sic accipi, quod dictum est, ante Dominum, ubi nullus
esset hominum, qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter
secretum
locum, et remotum ab arbitris, sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus,
convenienter dictum est: sedit ante Dominum: nisi forte quod sedens oravit, hoc
movet: cum et spiritus Heliae hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus
admonemur
exemplis, non esse praescriptum, quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus
Deo
praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est:
publicanus autem de longe stabat
(Lc, 18, 13), et fixis genibus, sicut in Actibus apostolorum legimus,
(voir: Ac, 7, 59 et Ac, 20, 36)
et sedentes sicut, ecce David, et Helias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non
scriptum esset in psalmis:
Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo
(Ps, 6, 7). Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata
pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem non quaeritur, sed infertur
appetitus orandi, hoc est cum aliquid repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur
affectus gemitibus inenarrabilibus, quocunque modo invenerit hominem, non est utique
differenda oratio, ut quaeramus, quo secedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur:
gignit
enim sibi mentis intentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli
partem,
vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.
Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle salinarum, caesis
duodecim millibus
(S2, 8, 13). Quid de percussa multitudine ad David in salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor
noster suae videlicet districtionis examine, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam
immoderati saporis extinguit.
Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon
filius ejus pro eo: dixitque David: faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut
fecit
pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super
patris
interitum. Cum autem venissent servi David in terra filiorum Ammon, dixerunt principes
filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: putas quod propter honorem patris tui David
miserit ad
te consolatores, et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem, et everteret
eam,
misit David servos suos ad te? Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam
partem
barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod
cum
nuntiatum fuisset David, misit in occursum eorum; erant enim viri confusi turpiter
valde, et
mandavit eis David: manete in Jerico, donec crescat barba vestra, et tunc
revertimini
(S2, 10, 1, S2, 10, 2, S2, 10, 3, S2, 10, 4 et S2, 10, 5). Sicut enim Hanon rex Ammonitarum servos David ad se missos deturpavit, atque
ludibriter fedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujus mundi plerosque
religiosos per subripientia vitia deturpare consuevit, qui dum eorum latentia mala,
in aperta
et flagitiosa, perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates
abscissis
nudos a dignitate castitatis derelinquit: et dum pristinam eorum fortitudinem eripit,
velut
barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet, et Salvator noster, clementi
respectu
a poenitentiae indulgentia non excludit: quos et in Jerico (hoc est sub anathemate
poenitentiae) residere jubet, donec sacramenta spiritualia, et fortitudinem mentis,
quae
peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant; et sic demum in conspectu ejus stare
valeant.
Factum est, dum resurgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in
solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit
cum
ea, quae concepit. Cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: mitte ad me Uriam
Aethaeum. Veniens Urias ad David . . . . . . misit epistolam David per Uriam ad Joab,
ut
poneret Uriam ubi fortissimum praelium erat: fecitque Joab ita: et mortuus est Urias
Ethaeus
(S2, 11, 1, S2, 11, 2, S2, 11, 4, S2, 11, 5, S2, 11, 6, S2, 11, 14, S2, 11, 15 et S2, 11, 17) [mauvais référencement: S2, 2, 2]
. Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut
aliquando res gesta in causa facta, damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis:
quod
utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda
in
medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non
omnimode
testatur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem
tamen a
praelio revertentem ire ad domum admonet, et pedes lavare: qui protinus respondit
dicens:
arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam
(S2, 11, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debebat,
tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus, de quo scriptum
est:
in sole posuit tabernaculum suum
(Ps, 18, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam
spirituali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur: quia
nimirum per cognitionem legis, infusione spiritualis gratiae, perfecta nobis sapientia
ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? cujus nomen interpretatum
dicitur:
lux mea Dei; Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur,
quasi de Dei luce gloriatur; sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia
videlicet
manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens, dum de se
spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a
Judaico
populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit.
Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens,
Judaico
populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut
spiritualiter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiem praeceptorum, fontem
baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini
esse sub
pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset: ac si Judaicus populus
dicat:
ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem
intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta
Dei non
nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire
ad
domum nolentem, David ad mensam vocat: quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam
reverti
contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit
(Jn, 5, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus
credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat,
mittitur,
quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata
legis
detinens, implere renititur, ipse nimirum defert judicium, unde damnetur. Quid ergo
per factum
istud David, scelestius? Quid Uria mundius dici potest? sed rursus per mysterium quid
David
sacrius? Quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae
signat
innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam? . . . . .
Virtus
namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat,
ut
in mysterio non contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
Ad hoc enim in Scriptura sacra virorum talium, id est David, et Petri, peccata sunt indicata, ut cautela minorum sit ruina majorum: ad hoc vero utrorumque illic, et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, David cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo, David surgente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura eodem verbo superbos premit, quo verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum ! quod uno, eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus, fulcit. Sed quia exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur omnipotens Deus eos, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritualium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus, nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quomodo ceciderunt, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita, et deliberata elatione peccare: sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant: et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur: reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderant. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum, quem ceperat, amittit: atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid enim virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum; ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in artem virtutum, et salutis statum percutit, ut servet: ut qui humilitatem currentes fugimus, saluti cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est, quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur: cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit, ut concidant, ex alio quoque ligat, ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam ( jam se in aliquo ) in se aliquid deliquisse perpendit, saltim per culpam ad culpam pertrahi pertimescat: ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficitur, quia valde rarum est, quod hostis noster electorum salutem etiam vulneribus servet. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit; sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus apostolus extolli potuisset, (voir: 2Co, 12, 7) ei Satanae angelus datus est: sed ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei, quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exerceat iram nequissimae voluntatis suae.
His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. Veniens Nathan proposuit similitudinem
de
divite et paupere:
Unus habens oves, et boves, alter tantummodo ovem unam: hanc unam ovem pauperis
tulit dives. Audito David indignatus ait adversus hominem illum: vivit Dominus quoniam
filius mortis est vir qui fecit hoc. Dixit autem Nathan ad David: tu es ille vir.
Et dixit
David ad Nathan: peccavi Domino: dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit
peccatum tuum, non morieris
(S2, 12, 1, S2, 12, 2, S2, 12, 3, S2, 12, 5, S2, 12, 7 et S2, 12, 13). Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de
eodem peccato per Prophetam Domini dicta sunt, postmodum toleravit? sed procul dubio
Dominus
delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut
hoc Deus
cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur: quia nullatenus
sine
vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit:
Dominus transtulit peccatum
(S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum culpae quam
perpetraverat, exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed
tamen
reatum ejusdem culpae diluentis absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta
nostra,
sive per nos, seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis
iniquitatum
maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.
Quod vero dicit,
duo homines erant in civitate una
(S2, 12, 1): Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem
dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et
de calice
ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere:
in
divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra
est:
et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita.
Sed cum
generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia.
Erubescit
fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam
narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus?
concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam
nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis,
sed
percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat
securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem
venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas,
sed misit
et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec
igitur
audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan:
Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in
quadruplum, et ipse gladio punietur
(S2, 12, 5, S2, 12, 6 et S2, 12, 9). O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret.
Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione
vinciri:
(voir: Ex, 22, 1)
iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et
quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum.
Cum hoc
audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et
cum
fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum
doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem:
cum vero
tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo
dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et
idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta
respondit:
Dominus transtulit peccatum tuum
(S2, 12, 13). Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus:
et
correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus,
nam
post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem,
psalmum
ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio,
medicina;
ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii
in iisdem
incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.
Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est
torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus
Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens:
egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial
(S2, 13, 37, S2, 15, 23, S2, 15, 30, S2, 16, 5, S2, 16, 6 et S2, 16, 7) [mauvais référencement: S2, 16]
. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de
imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David,
et
aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante
mentis
oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti
titillat ex
vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione
restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad
melius.
Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim
unum de
multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum
contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad
memoriam
reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent,
ait:
Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim
praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit?
(S2, 16, 10) Et paulo post:
Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus
afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
(S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra
se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba,
non tam
convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit.
Tunc
enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus.
Leve
quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia
pejus est,
quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu
Deo
judice, poena gravior declinari posse confiditur.
Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem insequens, primo
pater ejus
declinans fugit ante faciem ejus securus de victoria, qui aspiciebat imperium perire:
quem
etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse
David a
facie bellantis adversum se ( Edit. sibi) filii. Et quoniam scriptum est de populo
Jerusalem:
Filios nutrivi, et exsultavi, ipsi vero spreverunt me
(Es, 1, 2), filius ergo ejus impius significatur tropice, id est populus Judaicus, qui eum
tradidit: Absalon autem, sicut quidam interpretatur, intelligitur patris pax. Quod
mirum videtur in historia quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello
persecutus
est. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esse Jerusalem,
quae etiam
et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando eam patiendo
deserens, in gentibus per fidem successit. Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt,
quem
tanta et tam (miseranda) miranda patientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus
cogitationes non ignoraret: cum adhibuit ad convivium, in quo corporis et sanguinis
sui
figuram discipulis commendavit et tradidit, Quod denique in ipsa traditione, et osculum
accepit, bene intelligitur Christum pacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam
sceleratae cogitationis interno bello vastaretur: et ideo Absalon patris pax dicitur,
quia
pater habuit pacem, quam ille non habuit.
Sed fortasse quis dicat, si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur: cum has res Christus et horrescat, et damnet? hoc enim in prophetia fiebat. Multae enim uxores David, multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungentur: concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges, si plures habent uxores, vel concubinas, crimen est: quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur: at nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.
(voir: S2, 20, 4) Percusso Absalon, cum reversus esset David in Jerusalem, dixit Amasae, ut congregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem pro Joab. Morante Amasa extra placitum, praecepit David Joab, et Abisai, ut irent et apprehenderent Sibam filium Bochri. Cumque invenisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum, qui percussit eum in latere, et mortuus est. Quid est quod Joab mentum Amasae dextra tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit? nisi hoc, quod patenter datur intelligi. Dextra namque mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
Sequitur psalmus septimus decimus, et merito quaeritur, cur solus iste psalmus in
libris
Regum reperiatur conscriptus: nec immerito psalmus iste regnorum libris solus invenitur,
quia
regnum illud significatur, ubi adversarium non habemus. Titulus enim ejus est:
in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu
Saul
(S2, 22, 1). Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David,
qui
utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos? Unde ille persecutori,
quem
voce mactavit, et in suum corpus trajiciens, quodammodo manducavit: insonuit de coelo.
Saule, Saule, quid me persequeris?
(Ac, 9, 4) Quando autem meretur eripere hoc corpus de manu inimicorum ejus? nisi cum et illa
novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei.
Diligam te virtus mea
(Ps, 17, 2). Diligam te, Domine, per quem fortis sum.
Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus
(Ps, 17, 3). Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te: refugi autem, quia liberasti me.
Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum
(Ps, 17, 3). Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in
te
possim.
Protector meus, et cornu salutis meae, et redemptor meus
(Ps, 17, 3). Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae,
sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni: quod ut invenirem,
redemisti
me.
Laudans invocavi Dominum, et ab inimicis meis salvus ero
(Ps, 17, 4). Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum, et non erit unde mihi noceant
impietatis errores.
Circumdederunt me dolores mortis
(Ps, 17, 5). Id est circumdederunt me dolores carnis.
Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
(Ps, 17, 5). Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura egerunt,
ut
conturbarent me.
Dolores inferni circumdederunt me
(Ps, 17, 6). In his qui me circumdederunt, ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortem
operantur, perducuntque ad infernum peccati.
Praevenerunt me laquei mortis
(Ps, 17, 6). Praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem
homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserunt jactatione justitiae. Cujus
non re,
sed nomine, adversus gentes gloriantur.
Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo
sancto suo vocem meam
(Ps, 17, 7). Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam.
Et clamor meus in conspectu ejus
(Ps, 17, 7). Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo,
introivit in aures ejus.
(Ps, 17, 7)
Et commota est, et contremuit terra
(Ps, 17, 8). Ita clarificato filio hominis, commoti sunt, et contremuerunt peccatores.
Et fundamenta montium conturbata sunt
(Ps, 17, 8). Et superborum spes, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt.
Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus
(Ps, 17, 8). Ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium
bonorum.
Ascendit fumus in ira ejus
(Ps, 17, 9). Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis.
Et ignis a facie ejus exardescit
(Ps, 17, 9): Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus exardescit.
Carbones succensi sunt ab eo
(Ps, 17, 9). Qui jam mortui erant, deserti ab igne boni desiderii, ac luce justitiae, et frigidi,
tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.
Et inclinavit coelum, et descendit
(Ps, 17, 10). Et humiliavit justum, ut descenderet ad hominum infirmitatem.
Et caligo sub pedibus ejus
(Ps, 17, 10). (Caligo ejus sub pedibus, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in
superioribus dominatur.) Impii enim, qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non
cognoverunt eum: terra enim sub pedibus ejus tanquam scabellum pedum ejus.
Et ascendit super Cherubim, et volavit
(Ps, 17, 11). (Cherubin quippe id est plenitudo scientiae ascendisse perhibetur, et
volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo,
qui a
longe in altum ab intellectu nostro se rapuit), ut nemo ad Deum perveniret, nisi per
charitatem;
(voir: Rm, 13, 10)
plenitudo enim legis charitas est: cito enim se incomprehensibilem esse monstravit
dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus se comprehendere arbitrarentur.
(
Super Cherubin Dominus ascendit, et volavit
(Ps, 17, 11). Quia super plenitudinem scientiae, quae esse in hominibus potuit, Incarnationis
suae
gloriam exaltare dignatus est, ut hoc ejus volare sit potentiae suae mysterium ab
intellectu
humano subducere: quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritualium fulgeat,
apprehendere non valet, quomodo factum sit, ut qui exstitit, conciperetur, et ante
saecula
auctor hominum nasceretur homo in finem saeculorum, Deus caro esset; Verbum infans
fieret.
Unde recte et illic additur:
Volavit super pennas ventorum
(S2, 17, 11): quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari,
pro velocitate suae cogitationis, non inconvenienter accipimus.) Illa autem celeritas,
qua se
incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se veluti
pennis ab
aeternis timoribus in auras libertatis extollunt.
Et posuit tenebras latibulum suum
(Ps, 17, 12). Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi
lateret ipse non eos deserens. (Quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur
per
ignorantium nostram, nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et firma charitate
videatur.) In his etiam tenebris, ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem,
quandiu quod
non videmus, speramus et per patientiam exspectamus. ( Quia vero auctor noster, nobis
in hoc
exilio dejectis, lucem suae visionis abstulit, si se nostris oculis, quasi in tenebrarum
latibulo abscondit. Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus,
mentem
ad lamenta revocamus. Flet enim caecitatem, quam foris patitur, si humiliter meminit,
quod
interiori lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris
intimi
ardenti se desiderio affligit, omnique intentionis nisu semetipsa concutit, et supernam
lucem,
quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus
illa
interni gaudii claritas erumpat, et mens quae in tempore prius caeca jacuerat, ad
inspectionem
fulgoris intimi, superius vegetata convalescat.)
In circuitu ejus tabernaculum ejus
(Ps, 17, 12). Conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei, quia in medio eorum est, cum omnibus
aequaliter favet, in quibus, tanquam in tabernaculo, habitat hoc tempore.
Tenebrosa aqua in nubibus aeris
(Ps, 17, 12). Nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est, cum ex fide ad speciem
venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit. In prophetis enim,
atque in
omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est (quia ante adventum Domini,
dum
occultis sacramentis gravidi, mysteria immensa gestarent, intuentium oculis, eorum
intelligentia caligabat.)
Prae fulgore in conspectu ejus
(Ps, 17, 13): in comparatione fulgoris, qui est in conspectu, manifestationis ejus.
Nubes ipsius transierunt
(Ps, 17, 13). Praedicatores verbi ejus, non jam Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad
gentes. (Universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt.)
Grando et carbones ignis
(Ps, 17, 13). Objurgationis figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur. Si autem terra
culta, et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est
terror
fulguratae, et quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur. Igne
autem
charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt.
(Quia videlicet sancti viri corda audientium, et terrentes feriunt, et blandientes
infundunt.
Nam quemadmodum feriant, propheta noster testatur dicens :
Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt
(Ps, 144, 6): et quemadmodum blandientes vigent, secutus adjunxit :
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Et justitia tua exsultabunt
(Ps, 144, 7). )
Et intonuit de coelo Dominus
(Ps, 17, 14). Et evangelica fiducia de corde justi sonuit Dominus.
Et Altissimus dedit vocem suam
(Ps, 17, 14). Ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.
Et misit sagittas suas, et dissipavit eos
(Ps, 17, 15). Et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed
ejus
a quo missi sunt viribus. Et dispersit eos, ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent
odor
vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.
Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos
(Ps, 17, 15). Et miracula multiplicavit, et conturbavit eos.
Et apparuerunt fontes aquarum
(Ps, 17, 16). Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes
(voir: Jn, 4, 14)
aquarum salientium in vitam aeternam.
Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
(Ps, 17, 16). Revelati sunt prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis
terrarum credens Domino.
Ab increpatione tua, Domine
(Ps, 17, 16) clamantis
(voir: Lc, 10, 9)
: appropinquavit super vos regnum Dei:
Ab increpatione spiritus irae tuae
(Ps, 17, 16): dicentis :
nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini
(Lc, 13, 3 et Lc, 13, 5).
Misit de summo, et accepit me
(Ps, 17, 17). Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam, Ecclesiam, non habentem maculam,
aut
rugam:
Assumpsit me de multitudine aquarum
(Ps, 17, 17). Assumpsit me de multitudine populorum.
Eruit me de inimicis meis fortissimis
(Ps, 17, 18). Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam, et ad pervertendam
istam
temporalem vitam meam.
Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me
(Ps, 17, 18): quandiu sub ipsis sum ignorans Deum.
Praevenerunt me in die afflictionis meae
(Ps, 17, 19). Priores mihi nocuerunt in tempore quo mortale, et laboriosum corpus gero.
Et factus est Dominus firmamentum meum
(Ps, 17, 3). Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluntatis contribulatum,
atque
convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.
Et eduxit me in latitudinem
(Ps, 17, 20). Et quia carnales patiebatur angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei.
Eruit me, quoniam voluit me
(Ps, 17, 20). Antequam illum ego vellem, eruit me de inimicis meis potentissimis, qui mihi invident
jam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam
(Ps, 17, 21). Retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit
misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem.
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
(Ps, 17, 21). Et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi, ut bene
facerem, educendo me in latitudinem fidei.
Quia custodivi vias Domini
(Ps, 17, 22). Ut in latitudinem bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverando
consequatur.
Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt
semper
(Ps, 17, 22 et Ps, 17, 23). Quoniam omnia judicia ejus, id est per misericordiam justorum, et poenas impiorum,
et
flagella corrigendorum, et tentationes probandorum perseveranti contemplatione considero.
Et justitias ejus non repuli a me
(Ps, 17, 23). Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.
Et ero immaculatus coram eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi
Dominus secundum justitiam meam
(Ps, 17, 24 et Ps, 17, 25). Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam
propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in conspectu oculorum ejus
(Ps, 17, 25). Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt, quo
pertinet altitudo spei.
Cum sancto sanctus eris
(Ps, 17, 26). Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus eris, quia tu
sanctificas.
Et cum viro innocente innocens eris
(Ps, 17, 26): et quia nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.
Et cum electo electus eris
(Ps, 17, 27). Et ab eo quem eligis, elegeris.
Et cum perversis subverteris
(Ps, 17, 27). Et cum perverso videris perversus: ob quod eis non faves, perversus esse videris,
quoniam dicunt non est recta via Domini: et ipsorum via non est recta.
Quoniam tu populum humilem salvum facies
(Ps, 17, 28). Hoc autem perversum, videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies.
Et oculos superborum humiliabis
(Ps, 17, 28). Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere, humiliabis.
Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine
(Ps, 17, 29). Quoniam non est nostrum lumen ex nobis, sed tu illuminabis lucernam meam, Domine.
Deus meus, illumina tenebras meas
(Ps, 17, 29). Nos enim peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabit tenebras meas.
Quoniam a te eripiar a tentatione
(Ps, 17, 30). Quoniam non a me, sed a te, eruar a tentatione.
Et in Deo meo transgrediar murum
(Ps, 17, 30). Et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines, et coelestem
Hierusalem peccata erexerunt.
Deus meus, immaculata est via ejus
(Ps, 17, 31). Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat ad eos,
quia
immaculata est via ejus.
Eloquia Domini igne examinata
(Ps, 17, 31). Eloquia Domini igne examinationis probantur.
Protector est omnium sperantium in se
(Ps, 17, 31). Et omnes, qui non in se ipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non
consumentur: spes enim sequitur fidem.
Quoniam quis Deus praeter Dominum?
(Ps, 17, 32) Cui servi sumus. Et quis Deus, praeter Dominum, quem, post bonam servitutem tanquam
haereditatem speratam filii possidebimus?
Deus qui praecinxit me virtute
(Ps, 17, 33). Deus qui me praecinxit, ut fortis sim: ne diffluentes sinus cupiditatis impediant
opera, et gressus meos.
Et posuit immaculatam viam meam
(Ps, 17, 33). Et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est
fides, qua venit ad me.
Qui perfecit pedes meos tanquam cervi
(Ps, 17, 34). Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa, et umbrosa implicamenta hujus
saeculi. Cervos, spirituales viros appellat propter alacritatem veloci cursu: robustorum
enim
mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaeque despiciunt, quanto cernunt,
quod contra
praecepta conditoris excrescunt: aeternitatis quippe praemia praestolantes, vires
ex
adversitatibus sumunt, quia crescente pugna gloriosiorem sibi non ambigunt manere
victoriam.
Sic itaque electorum desideria dum premuntur adversitate, proficiunt, sicut ignis
flatu
premitur, ut crescat; et unde quasi extingui cernitur, inde roboratur. In eo namque
ostendimus, quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla,
et
mollia, sed etiam per aspera, et dura transimus. Bene ergo per psalmistam dicitur:
Qui perfecit pedes meos tanquam cervi
(Ps, 17, 34). Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se objiciunt sentibus
illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo, in superioribus
elevatur. Ita etiam electorum mentes, quaeque sibi in hoc mundo obsistere, atque obviare
conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt: et more cervorum, despectis terrenarum
rerum
sentibus, in superna se evehunt.
Et super excelsa statuet me
(Ps, 17, 34). Et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in
(voir: Ap, 3, 19)
omnem plenitudinem Dei.
Qui docet manus meas ad praelium
(Ps, 17, 35). Qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna
conantur.
Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea
(Ps, 17, 35). Et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.
Et dedisti mihi protectionem salutis meae: et dextera tua suscepit me
(Ps, 17, 36). Id est favor gratiae tuae suscepit me.
Et disciplina tua direxit me in finem
(Ps, 17, 36). Et correctio tua me deviare non sinens, direxit, ut quidquid ago, in eum finem
referam, quo coronetur mihi.
Et disciplina tua ipsa me docebit
(Ps, 17, 36). Et eadem correctio tua me docebit pervenire, quod direxit.
Dilatasti gressus meos subter me
(Ps, 17, 37). Nec impedient carnales angustiae, quoniam latam fecisti charitatem meam operantem
hilariter, etiam de ipsis, quae subter me sunt, mortalibus rebus, et membris.
Et non sunt infirmata vestigia mea
(Ps, 17, 37). Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressa sunt ad imitandum
sequentibus.
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos
(Ps, 17, 38). Persequar affectus carnales meos, ne ab eis comprehendar: sed comprehendam illos,
ut
absumantur:
Et non convertar donec deficiant
(Ps, 17, 38). Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt
mihi.
Et confringam illos; nec poterunt stare
(Ps, 17, 39). Confringam illos, nec durabunt adversum me.
Cadent subtus pedes meos
(Ps, 17, 39). Deictis illis, praeponam amores, quibus ambulo in aeternum.
Et praecinxisti me virtute ad bellum
(Ps, 17, 40). Et constrinxisti fluentia desideria carnis meae, virtute, ne in tali pugna
praepedirer.
Supplantasti insurgentes in me subter me
(Ps, 17, 40). Decipi fecisti eos, qui me insequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse
cupiebant.
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum
(Ps, 17, 41). Et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos fecisti esse; id est, ut sequerentur
me.
Et odio habentes me, perdidisti
(Ps, 17, 41). Alios autem eorum, qui in odio perdurarunt, disperdisti.
Clamaverunt nec erat qui salvos faceret
(Ps, 17, 42). Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres?
Ad Dominum nec exaudivit eos
(Ps, 17, 42). Nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditione dignos judicabit non
recedentes a malitia sua.
Et comminuam illos, ut pulverem juxta faciem venti
(Ps, 17, 43). Et comminuam illos: aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei, ut
elati, et inflati superbia ab spe firma, et inconcussa tanquam terrae soliditate,
et
stabilitate rapiantur.
Ut lutum platearum delebo eos
(Ps, 17, 43). Per latas, quas multi ambulant, perditionis vias, luxuriantes, et lubricos delebo
eos.
Erues me de contradictionibus populi
(Ps, 17, 44). Erues me de contradictionibus eorum, qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, omne
saeculum post eum ibit.
Constituet me in caput gentium. Populus quem non cognovi, serviet mihi
(Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Populus gentium, quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi.
In obauditu auris obedivit mihi
(Ps, 17, 45). Nec oculis me vidit, sed recipiens praedicatores meos in obauditu auris obaudivit
mihi.
Filii alieni mentiti sunt mihi
(Ps, 17, 46). Filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur:
Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt
(Ps, 17, 46). Filii alieni, quibus ut renovarentur, novum testamentum attuli, in veterem hominem
remanserunt.
Et claudicaverunt a semitis suis
(Ps, 17, 46). Et tanquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum testamentum respuerunt,
claudi
effecti sunt, etiam in ipsa veteri lege potius suas traditiones sequentes, quam Dei.
(voir: Mt, 15, 2)
Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant,
et consuetudine triverant, aberrando ab itinere praeceptorum Dei.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus
(Ps, 17, 47).
(voir: Rm, 8, 6)
Secundum autem carnem sapere, mors est.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae
(Ps, 17, 47). Et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam: nec terrenam ipsam salutem,
sed in excelso de illo sperem.
Deus qui das vindictam mihi, et subdis populos sub me
(Ps, 17, 48). Deus qui vindicas me, subdendo sub me populos.
Liberator meus de inimicis meis
(Ps, 17, 48), clamantibus, crucifige, crucifige, Judaeis.
Ab insurgentibus in me exaltabis me
(Ps, 17, 49). A quibus Judaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem.
A viro iniquo erues me
(Ps, 17, 49): A regno eorum iniquo eripies me.
Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine
(Ps, 17, 50). Propterea tibi per me confitebuntur gentes, Domine.
Et nomini tuo psallam
(Ps, 17, 50). Et latius innotesces bonis operibus meis.
Magnificans salutes regis ipsius
(Ps, 17, 51). Deus qui magnificat, ut admirabilem, faciat salutes, quas ejus filius dat credentibus.
Et faciens misericordiam Christo suo
(Ps, 17, 51). Deus qui facit misericordiam Christo suo.
David, et seni ejus usque in saeculum
(Ps, 17, 51). Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eis, quos in evangelio genuit
in aeternum.
Quaecumque in hoc Psalmo dicta sunt, quae ipsi non proprie Domino, id est capiti Ecclesiae, congruere possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.
Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai
(S2, 23, 1). Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda, non consumenda, sed quae
cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant.
Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per linguam meam
(S2, 23, 2). Spiritum Domini, Spiritum Sanctum dicit: sermo Dei Christus Filius Dei accipitur,
ipse
enim Christus est Christus Dei Jacob.
Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi
(S2, 23, 6). Praevaricatores Judaei, atque haeretici sunt velut spinae de Ecclesia, quae est
terra
viventium, avulsi, atque aeterno incendio combusti peribunt.
(Vers. 8.) Haec nomina fortium David: sedens in cathedra sapientissimus princeps inter
tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu
uno
(S2, 23, 8). Non Gesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi
tenerrimus ligni vermiculus
(S2, 23, 8). Per quem virtus simul bellica, et modesta viri designatur civilitas. Quia videlicet
sicut vermiculus ligni tener quidem, et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus
apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens, consumit, et cariosum
reddit. Unde
a terendo ligna, teredenis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi, et quietus,
atque
humilis videbatur, at in certamine publico robustum se, atque intolerabilem hostibus
exhibebat. Absurdum non est, ut hi tres fortissimi, David, et Eleazar, et Samaa, intelligantur
Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ad quorum aequalitatem caeteri
fortissimi non pervenerunt.
(voir: S2, 23, 14)
Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, et aquam
quaereret:
Quis mihi potum dabit, ait, de lacu, qui est in Bethleem?
(S2, 23, 15) Et ad portas erat iter cisternae: et David interfusus hostibus, et eum media hostilium
cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt
aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam, sed rex noluit bibere,
et
profudit illam Domino:
dixitque, non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt, ex animis
illorum bibam
(S2, 23, 17). Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis
exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere
mysterium,
sitiebat David, non aquam quae est in Bethleem, sed oriundum in eadem Bethleem ex
Virgine
Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum
ex
latere Christi pluentem: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi:
unde
etiam non bibit aquam oblatam, sed Domino fudit significans sitire se Christi sacrificium,
non
naturae fluentem, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire
fontem
aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.
In hoc facto cogitandum summopere est, quantum ad mores hominum pertinet, ut qui se
illicita
meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatinus per hoc
conditori
suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, a semetipso abscindere debeat etiam concessa,
et
se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis declinasse
(voir: Ex, 20, 17)
: Lex certe veteris testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, Regem vero fortia
jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus, quod
David
concupiscentiae mucrone tranfixus, alienam conjugem, et appetivit, et abstulit, cujus
culpam
digna vulnera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit.
Qui
cum longe post, contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethleemis cisterna
ex
desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes,
aquam
quam rex desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum
protinus
cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens, libavit:
sicut
scriptum est:
libavit eam Domino
(S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini effusa aqua conversa est, quoniam culpam concupiscentiae
mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam
conjugem
nequaquam timuit, postea etiam, quod aquam concupisset, expavit. Qui enim se illicita
perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat.
Ad hanc aquam hauriendam irruperunt
castra Philistinorum
(S2, 23, 16) tres fortes, Abisai frater Joab, et Banaias filius Joiadae.
(voir: S2, 23, 20)
Iste Banaias percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in
media cisterna diebus nivis. Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quod videlicet
cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hyemis cum essent omnia nivibus plena,
ipsa
quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata, quam cum leo superveniens periculi nescius
incidisset, ibidem conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre, quod
esset,
et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret et Banaias, desiluit statim in cisternam,
et
aggressum mediis in nivibus interfecit leonem.
(voir: S2, 23, 23 et S2, 23, 24) Dehinc texitur catologus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudine virtutum boni operis, et scientiae divinae Trinitatis fulti, non tantummodo se ipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibet protegunt.
Peccat post haec David populum numerando: praecipit enim David Joab, ut perambularet totum Israel, (Vers. 2) et afferret numerum populi: et haec ideo Scriptura dicit, (Vers. 1) quod furor Domini coepit irasci contra Israel. Quod in hoc facto aliud demonstratur nisi quod sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris? Ille enim, Deo attestante, laudatus, iste supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit, sed quod ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum pertulit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est, quod ita sibi invicem, et rectorum merita connectantur, et plebium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebium et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus (voir: Mt, 21, 12) aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: nimirum significans, quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum: quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtus ex merito est, si quidquid prioris est, toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat, quod displicet, emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio; ne dum rectitudo incaute dirigitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit, ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur: si infirmitas propria incessanter attenditur: nam vires nostras veraciter examinari negligimus: et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos, qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatis: saepe a praelatis in subditis committuntur, quia et omnes subditos hi, qui praesunt, minus quam ipsi sunt, sapientes arbitrantur: et rursum qui subjecti sunt, Rectorum suorum actiones judicant: et si ipsos regimen tenere contigeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit, ut rectores minus prudenter ea, quae agenda sunt, videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat, et nonunquam is qui subjectus est, hoc cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat. Et pro eo, quod illa, quae judicaverat, perpetrat, saltim quia judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singulari sapientiae locus superius extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi Rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiam cum displicent venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas: subtilis etenim via tenenda est rectitudinis, et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant; quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
De senectute David, et successione Salomonis, et nomine ejus. De visione, quam vidit in Gabaon Salomon, et sapientia ei collata, et judicio duarum mulierum. De eo, quod scriptum est, quod Salomon tria millia parabolas ediderit, et fuerunt carmina ejus quinque millia, disputaveritque a cedro usque ad hyssopum. Quomodo Hiram rex Salomonem in opere templi juverit. Quot operarios Salomon in opere templi habuerit. De quo lapide templum sit factum. Quando, vel ubi aedificatum sit templum. Cujus mensurae sit factum. De fenestris, et tabulis ejus per gyrum. De ascensu, et facturis medii, ac tertii tabernaculi. Ut parietes cedro, ac pavimentum sit abiete intextum. De distincta mensura templi ipsius, et oraculi. Ut omnis domus sit cedro vestita, et auro. Ut altare oraculi cedro, et auro. De cherubin factura. Ut paries sculptus, et pavimentum sit auro vestitum. De ingressu oraculi, sive templi. De atriis domus Domini. Quot annis templum sit aedificatum. De Columnis aereis. De mare aereo. De basibus decem, et luteribus. Quod in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. De altari utroque. De mensis decem aureis domus Domini. De decem candelabris. De cardinibus ostiorum, et perfectione domus Domini. Ubi venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem, et Hierusalem, et detulerunt arcam de Sion: et tulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in oraculo templi: et post haec dicit quod eminerent vectes, apparerentque summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum. Dicit etiam, quod non esset aliud in arca testamenti, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Oreb. De nebula, quae apparuit in domo Domini. De classe Salomonis, atque Hiram, quae ibat per annos singulos in Ophir deferre aurum, simias, pavos, et ligna thyina. De throno Salomonis, et abundantia argenti, et auri Hierusalem. De casu Salomonis, et fine malorum ejus.
(reference) Senuit David, ungiturque Salomon in Regem super omnem Israel in Gihon, ut impleretur
in
illo illa promissio, quae facta est ad David
Non tu aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de utero
tuo
(S2, 7, 5 et S2, 7, 12) [mauvais référencement: S2, 7, 13]
. In quo quidem futurae rei imago facta est, in eo quod templum aedificavit, et pacem
habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur pacificus, ac per hoc illud
vocabulum illi verissime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione
peccatorum reconciliamur Deo. Etenim,
cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus
(Rm, 5, 10), idem ipse est, ille pacificus, qui fecit
utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,
legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se: in unum novum hominem
faciens
pacem. Et veniens evangelizavit pacem his, qui longe, et pacem his, qui prope
(Ep, 2, 14, Ep, 2, 15 et Ep, 2, 17). Ipse in Evangelio dicit :
pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis
(Jn, 14, 27). His, et aliis multis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur.
Nam id quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat,
qui
aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis, et lapidibus, sed de hominibus
sanctis,
hoc est fidelibus, quibus dicit Apostolus :
templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
(1Co, 3, 17).
Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem, Scripturae manifestissime docent, pacificum id est Salomonem. Et Ididam, id est dilectum Domini, et (Eccle. I, 1) Coeleth, id est Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est Ecclesiam congregat: quem nos nuncupare possumus concionatorem, id est qui loquitur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigitur. Porro pacificus, et dilectus Domini ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est: nam et psalmus quadragesimus quartus, et septuagesimus primus: Dilecti et pacifici titulo praenotantur, qui tametsi ad prophetiam Christi, et Ecclesiae pertinentes, felicitatem, et vires Salomonis excedant, tamen secundum historiam, super Salomonem conscripti sunt.
(voir: R3, 3) (voir: R3, 4) Abiit itaque Salomon in Gabaon, et immolavit ibi holocaustum Domino: ubi apparuit ei Dominus per noctem, et exaudivit deprecationem, quam postulavit, deditque ei sapientiam et scientiam, in tantum ut nullus ante similis illi fuerit, nec post illum surrecturus sit. Post acceptam autem divinitus sapientiam, mox turpium mulierum causa de judicio tentatur. Ubi notandum, quod postquam Dominus erroris nostri tenebras lucis suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo, visitando probat, quia et accendendo corda nostra ad virtutes provehit et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera, nulla tentatione concuteretur, hoc se jam habere animus ex se ipso gloriaretur. Ut ergo ea firmitas dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur et per recessum, quid ex se ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex historia hujus sacrae lectionis innuitur. Quia Salomon, et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim, ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit: quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae claritatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immenso munere exultat, etiam tentatione pulsata, quid sit, inveniat. Sic Helias, et visitatus desuper, sermone coelos aperuit, et tamen probatus, subito infirmus per deserta fugiens, nimium mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat (voir: Rm, 7, 21) , legem aliam in membris sustinet, cujus in se rebellione fatigari, spiritus legem dolet. Post donationem ergo muneris, idcirco Deus hominem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur.
In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas mulieres de pietate
certantes describitur, quarum in una dilectio ardebat, in altera simulatio subripiebat
Christi
figura fuit; ubi mulier illa improba plebs scilicet synagogae vel haereticorum vere
matris,
hoc est Ecclesiae filium appetebat: quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret,
cupiebat; sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu, iste verus
repertus
est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi, qui a matre seducti,
et capti
sunt errore haereticorum, vel synagogae, nonnunquam merentur pro semetipsis gementem
recognoscere Ecclesiam matrem: unde satis, convenienterque apparet, hanc mulierem,
haereticorum, vel synagogae figurasse impietatem, quae et suos nequiter nutriendo,
interimunt,
et alienos, quousque perdant, illiciendo persuadent. Moraliter vero in hac sententia,
quid
aliud per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo? quid vero per earum filios,
nisi
discipulorum persona signatur? Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed
vita
dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt,
facere
negligunt, per somnium torporis occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum
lacte
videbantur. Unde plerumque, dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos
vitae
laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus dum bonos se habere
sequaces
ostendunt, apud judicia hominum excusent mala, quae agunt, et quasi per subditorum
vitam,
mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier, quae filium exstinxit proprium,
quaesivit alienum: sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet
cujus
fructus vivat, vel cujus intereat, in extremo examine ira districti judicis demonstrat.
Ubi et
illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli
postmodum
matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa
nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur.
Sed
falsa mater, eum, quem non genuit, occidi non metuit; quia arrogantes magistri, et
caritatis
ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum
vitam
crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos conspiciunt
se
non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat :
nec meus sit, nec istius
(R3, 3, 26). Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident, ad gloriam temporalem, eos aliis
invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit, ut ejus filius saltim apud
extraneam
sit, et vivat; quia concedunt veraces magistri, ut ex eorum discipulis alii quidem
magisterii
laudem habeant; si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant, per quae
pietatis
viscera, haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis
approbatur, et sola totum recipere meruit, quae quasi totum ( concessit ) cessit:
quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem
non
invident, sed utilitatem eis etiam ( profectus ) provectus exorant; ipsi et integros,
et viventes filios recipiunt quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis
gaudia sequuntur:
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque
millia
(R3, 4, 32). Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege, et Evangeliis
a
Christo tradita designatur? quae dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub
ministerio
Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolae nuncupantur. Carmina autem ejus
quinque
millia pro quinque sensibus corporis intelliguntur, quos qui in diversis virtutibus
bene
gerit, beatus est, et per eos quasi quinque millia carmina Domino canit.
(voir: R3, 4, 33)
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum. Cedri nomine celsitudo gloriae
in
electis accipitur: sicut et Propheta testatur dicens :
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus, quae est in Libano, multiplicabitur
(Ps, 91, 13). Hyssopus autem herba est humilis, saxo haerens, qua signatur humilitas Christi.
Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia ab alta excellentia
coelestis gloriae usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit: si quidem et cedri
nomine
pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur :
Vox Domini confringentis cedros
(Ps, 28, 5). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia pravorum corda, et humilium
judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro,
saeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est usque ad
crucis
stultitiam, ac contemptibilem fidem deduxit.
(voir: R3, 5)
Sequitur dehinc historia: quando Salomon aedificaturus domum Domino, quaesierit
auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque
Salomone,
postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox Salomon ad
adjuvandum
se, in omnibus ejus invenerit animum, ita ut artifices illi, et ligna, et aurum, prout
opus
habebat, dederit: cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos plurimos tritici,
et
olei choros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium, quod Salomon, qui interpretatur
pacificus, et ipso nomine, et serenissimo regni sui statu illum significet, de quo
dixit Isaias :
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis
(Es, 9, 7). Hiram vero, qui latine dicitur vivens excelse, credentes ex gentibus, et vita
simu cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet, quin Hiram,
qui rex
erat, regalique potentia Salomonem, id est Pacificum in aedificio domus Domini
juvabat, conversos ad fidem ipsos rerum Dominos typice denuntiet, quorum ope constat
Ecclesiam
saepe adjutam, ac nobiliter augmentatam, et contra haereticos, schismaticos, et paganos
principalibus erectam esse decretis. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab
Hiram,
quia cum veniens in carne Dominus, dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam, aedificare
disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus, adjutores operis elegit,
nam
de utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano
ligna
cedrina, et abiegna, quae in domo Domini ponerentur, quia conversa gentilitas misit
ad Dominum
viros quondam ad saeculum claros, secure dominicae increpationis de monte suae superbiae
jam
dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatis instituti, in aedificio
Ecclesiae
pro suo quisque merito, vel tempore collocarentur.
Misit etiam artifices
(S2, 5, 11), quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis, populis
quoque
regendis jure proponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis ipsis apostolorum temporibus
Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus, et fortissimus martyr Cyprianus,
aliique quamplurimi. Misit aurum: quod in eadem pene significatione accipitur. Quia
nimirum viros sapientia, et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus
gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis: triticum videlicet verbi Dei,
et oleum
charitatis, atque unctionis, et illuminationis Spiritus sancti. Convenit apte rebus
Ecclesiae,
quod auxilium sancti operis flagitans: ait ad Hiram Salomon :
Praecipe genti, ut praecidat mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis
tuis
(R3, 5, 6). Servi quippe Hiram, qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores sunt electi
de gentibus, quorum officii est eos, qui in mundo hoc, rebus et gloria laetabantur,
a
superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui redemptoris eorum vota
transferre.
Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant
operi,
quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum Apostolorum, qui a Domino
didicerant,
eruditione in verbo fidei institui: ne si absque magistris docere inciperent, magistri
existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna
de Libano,
quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos similiter
adesse
voluit, ut ostenderet caedentibus, cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei
figura in
promptu est, quia nimirum Apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere,
noverunt.
Sed gentiles ab errore liberati atque ad veritatem Evangelii transformati, melius
ipsos
gentium errores noverant: et quo certius noverunt, et artificiosius hos expugnare,
atque
evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat,
melius novit; sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorum
cum
erroribus syllogismos a puero, et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte
quod
sequitur :
Scis enim, quod non est in populo meo vir, qui noverit caedere ligna sicut
Sidonii
(R3, 5, 6) [mauvais référencement: R3, 6, 6]
. Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus
virorum, qui tam docte nosset errores refellere gentilium, quam ipsi ad fidem conversi
gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium
fuerunt
populi merito figura gentium accipiuntur. Quod autem servos Salomon noster in hoc
opus
miserit, in sequentibus mystico sermone designatur, cum dicitur (vers. 13 et 14):
Elegit Salomon operarios de omni Israel: et erat indictio triginta millia virorum,
mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus
essent
in domibus suis
(R3, 5, 13 et R3, 5, 14). Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit; neque
erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum
non de
una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare
domum Domini, vel exemplo suo, vel dicto sufficiant: et ubicunque inventi fuerint,
mox in
officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi, talesque, cum ad erudiendos
infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad cedendas in
Libano
materias templi, viri strenui, atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta
millium, quo
iidem lignorum caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in
fide sanctae
Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum, quia triginta millia
ita
erant ordinati, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii
numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda
ligna
in opus domus Domini mittuntur, quia quicunque doctores, atque insipientium eruditores
sunt
ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus satis
debent
observanda monstrare; sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari,
et ipsi
sperare, et auditoribus suis speranda semper debent intimare. Terni autem menses,
quorum
distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum
evangelicarum typice denuntiant, eleemosynae videlicet orationis, et jejunii. Harum
fecit
mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam interni inspectoris gloriam
essent
facienda, alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit
omnes
virtutum fructus, his tribus quasi ramis de una charitatis radice prodeuntibus insinuari.
Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia, quae ad dilectionem proximi explenda
benivole in fratres operamur: per orationem omnia, quibus per internam compunctionem
nostro conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum, et
illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus
inhaerere
semper, et nostri conditoris, et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi.
Nam
quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis
cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione
quasi
luna a sole respicitur.
Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebant, eleemosyna est, id est opus
misericordiae, quae erga salutem proximi, ut in unitatem sanctae Ecclesiae bene proficiendo
perveniat, docendo, castigando, temporalia commoda impendendo, vitae exempla monstrando,
laboramus. Duo autem reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibus
sunt vacare, permissi, oratio est, et jejunium, quibus praeterea ea, quae erga necessitatem
fratrum foris operamur, nostrae salutis proprie curam intus conversa ad Dominum mente,
gerimus. Et quoniam illi solum perfecte vel suae, vel fraternae salutis curam gerunt,
qui se
intuitione divinae gratiae humiliter subdunt, recte sequitur :
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictione
(R3, 5, 14). Adoniram namque, qui latine dicitur: Dominus meus excelsus, quem melius, quam
ipsum, quem nomine imitatur insinuat, Dominum videlicet Salvatorem? Et tunc Adoniram
operariis
templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus singuli ad operandum
exeant, quibus denuo ad curandum domum suam redeant, cum Dominus, et Salvator noster
mentes
sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat, ad discernendum, quando
oporteat, aedificandi Ecclesiam opus inire: praedicando, vel alia pietatis officia
praestando,
et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam
domum suam, reverti, et hanc orationibus, ac jejuniis superno inspectore, ac visitatore
dignam
reddere.
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et
octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis, qui praeerant singulis operibus,
numero trium millium trecentorum praecipientium populo, et his, qui faciebant opus
(R3, 5, 15 et R3, 5, 16), etc. Latomos dicunt lapidum caesores Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum
caesores figurate designat: hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientium
de labore
verbi Dei exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, turpitudine, ac deformitate transmutare
contendunt: ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus
Dei, aptos
reddere curant. Quod autem et ligna, et lapides in monte ceduntur, et caesa, ac praeparata
utraque materia, ad montes domus Domini transfertur, patet sensus; quia omnes homines
in monte
superbiae nati sumus: quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit,
originem
carnis traximus. Quicunque gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando,
et
sacramenta fidei percipiendo, de monte superbiae in montem domus Domini transferimur,
qui
eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae,
pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte
lapides
cederent, pars item onera portarent. Diversa sunt namque dona spiritus, et quidam
majorem
dicendi, ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos
pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti
ad
opus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos, de quibus loquitur Apostolus dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote
ad
omnes
(1Th, 5, 14). Praepositi autem, qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores
Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, et contemptores
corripere:
(voir: Ga, 6, 2)
quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat.
Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive in castigandis
eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, vel quietis animarum post
mortem,
vel beatae corporum immortalitatis exspectat, Unde recte praefati operarii septuaginta
millia,
et octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta millia videlicet propter sabbatismum
animarum (septimus enim dies in Sabbatum, id est requiem consecratus est). Octoginta
millia
propter spem resurrectionis, quae octava die (id est post Sabbatum) in Domino praecessit,
et
in nobis quoque octava die, similiter, et octava aetate futura speratur. Praepositi
autem
erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta
nobis
eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro Paralipomenon
(voir: Ch2, 2, 18)
, tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem
respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo
perfecta
bonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera
justitiae
docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia, et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec
praetereundum, quod haec septuaginta, et octoginta millia portantium onera et latomorum
cum
praepositis suis, non fuerunt de Israel, sed de proselytis, id est advenis, qui morabantur
inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon :
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post
dinumerationem, quam dinumeravit David pater ejus: et inventi sunt centum quinquaginta
millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui humeris onera
portabant
(Ch2, 2, 17 et Ch2, 2, 18), etc. Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem
et
consortium populi Dei accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus
Domini
de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet
Israel,
triginta millia, qui ad praecidendos de Libano cedros missi sunt: de proselytis isti,
de
quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus, Hiram ipse, et servi ejus,
qui cum
servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quos aedificanda
erat Ecclesia, in aedificio templi praecessit: Judaei namque, proselyti, et gentiles
conversi
ad veritatem Evangelii unam, eamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive
etiam
docendo construunt.
Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes pretiosos in fundamentum templi, et
quadrarent eos
(R3, 5, 17) [mauvais référencement: R3, 5, 27]
. Fundamentum templi nullum est aliud mystice intelligendum, quam illud, quod
ostendit Apostolus dicens :
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, Christus
Jesus
(1Co, 3, 11). Qui propterea recte fundamentum domus domini potest vocari, quia sicut ait Petrus
:
Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos
fieri
(Ac, 4, 12). In quod fundamentum lapides grandes, et pretiosi ponuntur, cum praecipui factis,
ac
sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent conditori; ut quo firmius
in illo
spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, (quod est latitudinem portare)
sufficiant. Lapides ergo, qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur,
proprie sunt prophetae, et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis, sive visibiliter,
sive invisibiliter, ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Unde et nobis, qui eorum vitam,
sive
doctrinam studemus, pro nostro modulo imitari, fundatos dicit Apostolus :
super fundamentum apostolorum et prophetarum
(Ep, 2, 20). Sed et generaliter quicunque, et fideliter ipsi Domino adhaerere, et impositas sibi
fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possunt lapidibus grandibus, ac
pretiosis
indicari. Qui bene lapides primo quadrari, ac sic in fundamento poni jubentur: quadratum
namque omne, quocunque vertitur, stare fixum consuevit. Cui nimirum figurae corda
assimilantur
electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium
rerum
adversitate, nec ipsa etiam morte a sua rectitudine possint statu declinari. Quales
videlicet
doctores Ecclesia, non solum de Judaea, verum etiam de gentibus per plures suscepit.
Unde bene
de lapidibus hujus mundi grandioribus pretiosis et quadratis subditur:
Quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram
(R3, 5, 18). Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctorum
instructione, et instantia, quidquid in se habent noxium et inane, relinquunt, atque
ante
conspectum sui conditoris solam insitae justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae
formam
ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed et caementarii
Hiram,
quia ex utroque populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoque doctorum sublimium, imo
doctores
existerent. Et quasi quadrantes eos ad sublevandum domus Domini aedificium pararent.
Neque
enim soli Jeremias et Isaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus
Job
cum filiis suis, qui erant de gentibus, maximam vitae, sive patientiae formam, doctrinae
salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt: quo abjectis verbis, actibus,
cogitationibus supervacuis, ad portandum onus sanctae Ecclesiae digni, et apti inventi
sunt.
Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum
(R3, 5, 18). Giblos est civitas in Syria Pheniciae, a quo Giblii sunt vocati, cujus meminit
Ezechiel dicens :
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Giblii, et prudentes
ejus
(Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) [mauvais référencement: Ez, 37, 8]
. Pro quo in Hebraeo continetur: Gobel, sive Gebal, quod
interpretatur diffiniens, sive determinans. Quod vocabulum apte convenit eis
qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur,
parant: sic
etenim solum suos auditores fidem, et opera justitiae sufficiunt docere, dum ipsi
prius sacris
paginis edocti, diligenter, quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum,
certa
diffinitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui
discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant,
qui docere alios regulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificando ergo
domum Domini
primo sunt ligna, et lapides caedendi de monte, quia eos, quos in fide veritatis instituere
quaerimus, primo necesse est, ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis,
in
qua nati sumus, doceamus renascendo erui, deinde quaerendi sunt lapides pretiosi,
et grandes,
atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori,
eorum in
omnibus vitam, moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere,
quos per
virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Quos invincibili mentis
stabilitate, quasi quadratos quodam modo, atque ad omnes tentationum incursus, immobiles
perdurare conspicimus, quos pretiosos, et grandes merito, ac fama comperimus. Post
fundamentum
vero talibus, ac tantis lapidibus compositum, aedificanda est domus Domini, praeparatis
diligentius lignis, ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis. Quae olim de prisco
suo situ
(vel radice) fuerant abstracta, quia post prima fidei rudimenta, post collocata in
nobis juxta
exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis addendus est in altum paries operum
bonorum,
quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum
ad ambulandum
(Ps, 83, 8), ac proficiendum
de virtute in virtutem
(Ps, 83, 8). Vel certe lapides fundamenti grandes pretiosi, et quadrati, primi sunt, ut supra
diximus, Ecclesiarum magistri
(voir: Ep, 2, 20)
, qui ab ipso Domino verbum audierunt salutis. Superpositi autem ordines lapidum,
sive
lignorum, sequentes suo quoque tempore sacerdotes, quorum vel praedicatione, ac ministerio
fabrica crescit Ecclesiae, vel ( ornatur ) ordinatur virtutibus. Quales autem colore
fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum
est,
dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi, et quae paraverat, ostenderet
:
Omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime praeparavi
(Ch1, 29, 2). Marmor autem parium marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignere consuevit.
Unde poeta de illa :
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cyclada, sed crebri legimus freta concita ventis.
(Verg, Aen, 3, 126 et Verg, Aen, 3, 127) Nivea ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi generis marmor mittat. Est autem una
de
Cycladibus insulis, quo videlicet lapide templum fuisse factum Josephus insinuat dicens:
Elevavit itaque templum usque ad cameram ex lapide albo constructum: altitudo fuit
viginti quinque cubitorum, et centum. Nec mysterii sensus in abdito est; cuivis etenim
patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum
actionem,
simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales esse
voluit
sapiens ille architectus eos, quos super fundamentum Christi locabat, lapides pretiosos,
auro
argentoque redimitos :
Charissimi
, inquit,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem
in timore Dei
(2Co, 7, 1). Aedificium in superiore hujus voluminis parte habes a beato Beda expositum.
Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum
subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae,
protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus:
qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
(R3, 8, R3, 8, 1, R3, 8, 3, R3, 8, 4, R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8, Ch2, 5, 2, Ch2, 5, 7, Ch2, 5, 8 et Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur :
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum.
Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant
(Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante
oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante
ostia velo,
ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non
poterat, si
prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum
positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter
expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris
Ecclesiam:
sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata
in sancta
sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam:
vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit,
typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper,
sed cum
ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui
propius
accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis
et
quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre
licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se
mentis
attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene )
plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam
nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei,
a
conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his,
qui
appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum
donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur,
quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.
Deinde sequitur:
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses
in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti
(R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae
testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis,
id est
filiis Israel, scribat dicens :
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et
propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum,
quod
dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam
ex omni
parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae
testamenti
(He, 9, 2, He, 9, 3 et He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud
eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed
non plenius
apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est
(Num.
XVII, 9 et 10):
Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel:
videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer
virgam
Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel:
et
quiescant querelae eorum a me, ne moriantur
(Nb, 17, 9 et Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est :
Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere
Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit
Dominus
Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
(Ex, 16, 33 et Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia
(voir: Jn, 5, 22, Jn, 5, 27, Jn, 5, 29 et Jn, 5, 30)
potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur
esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt
omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi
(Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant
in
verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem
dixit :
Cupio dissolvi, et cum Christo esse
(Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Factum est cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini: et
non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria
Domini
domum Domini
(R3, 8, 10 et R3, 8, 11). Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est universus mundus. De
qua
gloria
(voir: Nb, 14, 19 et Nb, 14, 20)
cum pro adorato vitulo Dominum deprecaretur Moyses, ut parceret populo peccatori,
respondit Dominus:
Propitius ero illis, verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria
mea omnis terra
(Nb, 14, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit :
Implebitur gloria ejus omnis terra
(Nb, 14, 21) [mauvais référencement: Nb, 14, 19]
. Unde et angeli clamabant pastoribus :
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Lc, 2, 14). Quod autem nebula implevit domum Domini,
et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam
(R3, 8, 10), haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum Nativitatis
Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris
nebulam
perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis
meritis, non agnoscant cultum credulitatis.
Post perfectum omne opus domus Domini et longam orationem Salomonis (voir: R3, 9, 3) , et divina ad eum oracula facta inter caetera refert Scriptura (voir: R3, 9, 11 et R3, 9, 26) quod classem navium fecerit rex Salomon in Asyongaber. Asyongaber portus est maris Rubri (voir: Nb, 33, 35) et fuit tricesima prima mansio filiorum Israel, quando profecti sunt de Aegypto: ipso etiam loco post (voir: R3, 22, 49) classis Josaphat, ut Scriptura testatur, vi tempestatis attrita est. Classis sunt navigia maris: classis etiam dicta navium multitudo.
(voir: R3, 9, 27 et R3, 9, 28) Post haec iterum refert Scriptura, quod venerint servi Hiram cum servis Salomonis in eisdem navibus in Ophir, sumptumque inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem in Jerusalem. Ophir, unde, sicut jam diximus, aurum afferebatur Salomoni, fuit unus de posteris (voir: Gn, 10, 25 et Gn, 10, 29) Heber nomine Ophir, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophenae usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, eos habitasse refert Josephus, a quo et regio ipsa tale vocabulum est consecuta. Unde septuaginta interpretes derivato vocabulo non Ophir, sed Ophira transtulerunt.
Sed et regina Saba audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in
aenigmatibus
(R3, 10, 1).
Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, id est India, ut quidam dicunt, audire
sapientiam Salomonis, ita venit Ecclesia post multa saecula ad Redemptorem, et eruditorem
suum, ut de stultitia erroris, doctrinam perciperet veritatis. Haec est illa regina,
de qua ad
Dominum dicitur :
Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato circumamicta varietate
(Ps, 44, 10), id est diversarum circumdata pretioso decore virtutum: haec etiam omnium credentium
mater est, quae natos ad mortem, regenerat ad salutem: per quam Christus plus restituit
in
gratia, quam periit in natura: et Adae transgressoris degenerem prolem in adoptionem
divinae
paternitatis assumpsit, et de paradiso exhaereditatis, coeli reddidit cives. Haec
post
synagogam quidem vocata, sed ante synagogam promissa. Haec enim jam in primo homine
praefigurata est. Nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva: ita ex Christi corpore,
et
vulnere redempta crevit Ecclesia.
Ingressa regina Saba Jerusalem cum multo comitatu, et divitiis, cum camelis
portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem,
et
locuta est ei universa quae habebat in corde suo
(R3, 10, 2).
Ergo in figura reginae hujus, Ecclesia venit ex gentibus, et finibus terrae imponens
finem
cupiditatibus, vitiisque terrenis, audire sapientiam Salomonis, id est viri pacifici
Domini
nostri Jesu Christi
qui fecit utraque unum
(Ep, 2, 14) solvens inimicitias inter Deum, et hominem in carne sua. Venit post veteres et profanas
superstitiones audire, et discere de fidei illuminatione, et judicio futuro: de animae
immortalitate, de spe resurrectionis, et gloria. Venit ergo in Jerusalem cum multo
comitatu:
id est, non jam cum una tantum gente Judaeorum, sicut prius synagoga solos habuit
Hebraeos,
sed totius mundi gentibus, diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna
Christo,
aurum, et gemmas pretiosas, et hoc camelis portantibus aromata, id est ex gentili
populo
venientibus, qui fuerant prius vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi,
ac
peccatorum pravitate deformes. Cum his tanquam muneribus regina haec ingreditur ad
pacificum
regem Christum, exhibens secum aromata fidei, aurum puritatis, incensum pretiosum,
splendoresque gemmarum, morum scilicet insignia, ornamenta virtutum.
Et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo
(R3, 10, 2 et Ch2, 9, 1): Id est aperuit ei cor suum, manifestavit ei occultam conscientiam suam in confessione,
et poenitudine praecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina.
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,
et cibos mensae ejus, et holocausta, quae offerebat in domum Domini, non habebat ultra
spiritum
(R3, 10, 4 et R3, 10, 5).
Quid erat rationis, ut praepotens regina domum, expensas, et cibos regios tanto opere
miraretur? Ergo hoc in loco aliqua majora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia
ex
gentibus congregata sapientiam Christi, id est post carnalia instituta gentilium,
post
humanam, et animalem doctrinam philosophorum, accepit intellectum salutis, et vitae,
inspexit
spiritualia mirabilia bonorum, agnovit verum fabricatorem coeli ac terrae, et potentissimum
humani generis conditorem. De cujus sapientia dicitur :
Omnia in mensura, et pondere, et numero constituisti
(Sg, 11, 21). Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis assumpti. De qua
domo
dicit Apostolus :
In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(Col, 2, 9). Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos, de quibus dicebat :
Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris ejus, qui me misit
(Jn, 4, 34). Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis, profectibus nostris.
Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia, in membra ejus, corpusque transimus:
vel cibus
ejus altaris sacramenta coelestia, de quibus dicitur :
Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo
(Ps, 77, 24, Ps, 77, 25 et Jn, 6, 50). Vidit et holocausta ejus: orationem sine dubio, supplicationumque mysteria; et
obstupuit. Ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui.
Dixitque ad regem: verus est sermo, quem audieram in terra mea, super sermonibus
tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus; donec ipsa veni, et vidi
oculis
meis, et probavi, quod media pars nuntiata mihi non fuisset. Majora sunt sapientia,
et opera
tua, quam rumor, quem audivi
(R3, 10, 6 et R3, 10, 7). Cum ergo pervenit haec, sive Ecclesia, sive quaeque anima sancta in aeternam
Jerusalem, id est visionem pacis, et ingressa fuerit beatam requiem, et gloriam coelestium
promissorum, multo plura, et magnificentiora perspiciet, quam ei sunt in hac terra
per sacra
eloquia, per prophetas atque apostolos nuntiata.
Nunc enim tanquam in speculum in aenigmate
(1Co, 13, 12): tunc autem oculis suis videbit:
id est facie ad faciem
(1CO, 13, 12). Cum, inquam, unaquaeque anima fidelis, et sancta in illo saeculo plena bonorum operum
fructibus, divinis fuerit praesentata conspectibus, exhibens in se, imo se ipsam xenium
Deo
suo, proferens digna coelo, et valitura coelum multiplicia munera, gemmas misericordiae,
justitiae margaritas diversorum ornamenta meritorum, id est aromata compunctionis,
et suave
olentis balsama castitatis proferens, sicut dixi, aurum infinitum nimis, id est integrum
in se
reconsignans pio inaestimabile pretium Redemptori, spiritualibus cordis, et corporis
oblationibus placitura, ut possit coelestium mirabilibus inserta, vocem propheticae
exsultationis assumere :
Introibo domum tuam in holocaustis
(Ps, 65, 13) [mauvais référencement: Ps, 65, 15]
. Tunc beata et illustris anima inter stupendas remuneratoris sui constituta
divitias, ineffabilibus reginae hujus verbis uti ad Deum poterit dicens:
Verus est sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis. Majora sunt opera
tua, quam rumor, quem audivi
(R3, 10, 6). Hoc est dicere: o Domine, de tribulationibus meis magna quidem sperare praesumpsi:
sed
majorem percepi veniam. Manifesta, quam cerno, dulcedinis magnitudinem, cogitationis
meae
sensum superat exspectationis effectus. Et revera id, quod parat Deus diligentibus
se, fide
non comprehenditur, spe non attingitur, charitate non capitur, desideria, et vota
transgreditur, acquiri potest, aestimari non potest. Videbit homo merita sua insuspicabili
retributionum largitate succrescere, habebit de perceptione fructum, non habebit de
satietate
fastidium.
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo
nimis, qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori
(R3, 10, 18 et R3, 10, 19). Thronus eburneus aeternam judicis potestatem auro divinitatis fulgentem, quam
Dominicus homo a Patre accepit, figuram gestasse non dubium est. Sex gradus hujus
throni omnem
creaturam visibilem et invisibilem, quae sex diebus facta est, et Christo Domino a
Patre
subjecta typice demonstrabant. Quod autem ipse thronus in posteriorem sui partem rotundus
esse
describitur, hoc procul dubio datur intelligi, quia praesens mundus, qui per metas
temporum
volvitur, in sua extremitate a Domino sit judicandus. At vero duodecim leunculi per
sex gradus
bini stantes, sanctorum apostolorum significant potestatem, quibus dictum est a Domino
:
Sedebitis super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel
(Mt, 19, 28).
Post aliquanta iterum refert Scriptura :
Quod fecit Salomon, ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta
lapidum
(R3, 10, 27). Haec locutio tropica, non propria est: tale est quale in Genesi legimus, ubi dixit
Deus ad Abraham :
Faciam semen tuum quasi pulverem terrae
(Gn, 13, 16). Quod ea locutione dictum est, quam Graeci vocant hyperbolem: quae utique tropica,
non
propria est: quem tamen modum, ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui
eam
didicit, ambigit. Iste autem tropus, id est, modus locutionis fit, quando id quod
dicitur,
longe est amplius quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat, quod erat
incomparabiliter amplior lapidum numerus, quam argenti pondus in civitate Jerusalem?
(Cap. XI.) Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas: filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: de gentibus,
super quibus dixit Dominus filiis Israel, non ingrediamini ad eas: neque de illis
ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos
earum. His
itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore, fueruntque ei uxores quasi reginae
septingentae, et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor ejus
(R3, 11, 1, R3, 11, 2 et R3, 11, 3). Ammonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus
mundi
feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam, usque ad idolatriam cecidisse describitur,
quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur, sed concessam
sapientiam funditus deseruit: eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina
custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero
de
caeteris operibus ejus quid dicam? Eum vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat,
et
nihil de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei, omnino commemorat. Nec prorsus
occurrit, inter posteriora ejus male gesta, quod saltim in allegoria boni aliquid
significent:
hinc ejus flenda submersio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore
deceptus
est, significasse electas Ecclesias de gentibus. Posset enim fortasse hoc non absurde
intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus.
Cum vero
ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni
conjici
possit; nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significare potuisse, sed malum;
apparet
enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et subversio terribilis. Quod igitur
in illo
diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in
isto adhuc
saeculo simul, et uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae, malo autem
illius,
malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate areae. Sic in illo uno homine
bonos in
granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis bonos in tritico, malos
in
zizania.
Factum est igitur in tempore illo, ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem, et
inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo
tantum
in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim
partes, et ait ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras, haec enim dicit Dominus Deus
Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus: porro
una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et alia tribus propter Hierusalem,
quam elegi
ex omnibus tribubus Israel
(R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32).
Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt, et duae
relictae, satis indicat, quod de tota ipsa gente Apostolus ait :
Reliquiae per electionem salvae factae sunt
(Rm, 11, 5).
Quod vero unitas pallii prophetae in duodecim partes scissa est, ex quibus scissuris Hieroboam decem accepit, hoc figurasse videtur, quod concordia Ecclesiae ab haereticis conscissa, ipsi magistri erroris, a quibus unitas divisa est, plebem in decem tanquam errores a catholicis dividunt; et tyrannice sibi subditam detinent.
Post multa alia refert Scriptura libri Regum, et dicit :
Reliqua autem verborum Salomonis, et omnia, quae fecit, et sapientia ejus: ecce
universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis
(Rm, 11, 41).
In libro Paralipomenon, quem Graeco vocabulo taliter nuncupamus, quem nos Latine
praeteritorum possumus dicere, ita de Salomone scriptum est :
Reliqua vero operum Salomonis primorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan
prophetae, et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra
Hieroboam
(Ch2, 9, 29). Hos libros hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant; sicut
nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est
(voir: Nb, 21, 14)
: neque librum Justorum
(voir: Js, 10, 13)
: neque carmina Salomonis: neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura,
herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod
jam ex libro
verba dierum protulimus, ubi dicit:
Reliqua vero opera Salomonis priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan
Prophetae, in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Hieroboam
filium Nathan
(Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem probat, sed hodie constat non
esse.
Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias
provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua, pauci qui nunc in sancta Scriptura
continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati.
De propheta Domini, qui venit ad Hieroboam in Bethleel, et pseudopropheta, qui eum
decepit, propter quod et mortuus est.
De Achab rege, et Hiezabel uxore ejus.
De Hierico aedificatione, quam fecit Achiel de Bethel.
De Helia, et virtutibus ejus.
De morte filii mulieris viduae, quem suscitavit Helias.
De manifestatione Heliae ad Achab, et Sacerdotibus idolorum, et altare quod exstruxit
Helias, et igne a Deo misso, nec non et largitate pluviae.
De nequitia Jezabel adversus Heliam, et fuga ejus.
De adventu ejus ad montem Dei Oreb.
De egressione ejus in Damascum, et unctione Asahel regis in Syria: et Hieu filii Namsi
regis super Israel, et Heliseo propheta post se in Israel.
De eo, quod scriptum est:
hoc faciant mihi dii, et hoc addant, si sufficerit pulvis Samariae pugillus,
universi populi, qui sequitur me
(R3, 20, 10).
De visione Micheae prophetae, ubi vidit Dominum sedentem super solium excelsum: et
mendacio falsorum prophetarum.
De morte Achab, et successione filii ejus.
De duobus quinquagenariis cum militibus suis igne combustis.
De confabulatione Heliae cum Eliseo, et raptu ad coelum.
De Heliseo, ubi Hierico steriles, et malignas aquas sanavit.
De parvulis ab eo maledictis, et ab ursis devoratis.
De muliere, cujus filii a creditore diripiebantur, sed per Heliseum liberati
sunt.
De viro, et muliere, qui transeunte Heliseo frequenter in domo sua eum
recipiebant.
De surrectione pueri, ubi per servum suum baculum misit, et mortuus non revixit.
De emundatione Naaman Syri a lepra sua.
De ferro a ligno exilienti, et in profundo demerso, et consilio regis Syriae, ut
comprehenderet Heliseum.
De fame, quae facta est in Samaria obsidentibus Assyriis, quando caput asini octoginta
argenteis vendebatur.
De unctione regis Joas filii Azariae, quem Joiadas pontifex constituit regem, et
operibus ejus.
De Amasia rege Juda, qui percussit Edom in valle Salinarum.
De Hieroboam rege Israel, qui restituit terminos Israel.
De his, qui in Samariam a rege Assyriorum adducti sunt.
De Ezechia rege Juda, et Senacharib rege Assyriorum, et blasphemia Rapsaces, atque
percussione exercitus Senacharib.
De aegritudine regis Ezechiae, et quindecim additis annis.
De divitiis ejus Chaldaeis morbo jactantiae ostensis.
De Manasse, et malitia ejus.
De Josia rege, et Cholda prophetissa, et operibus ejus.
De Nabuchodonosor, et exercitu ejus, et malo regum Juda, propter quod tradita est
Hierusalem in manu Chaldaeorum ad vastandum.
Post divisionem regni Israel inter Roboam, et Hieroboam, postquam recessit Israel
a domo
David, sequitur Scriptura, et dicit :
Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Hieroboam, miserunt,
et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel
(R3, 12, 20). Non est utique dubitandum voluntati Dei, qui in
coelo, et in terra omnia quaecunque voluit, fecit
(Ps, 113, 11), et qui etiam illa, quae futura sunt, fecit, humanas voluntates non posse
resistere, quo minus faciat ipse, quod vult, et cum vult, nisi forte, ut ex multis,
ista de
Hieroboam sufficiat, quando Deus voluit ei propter peccatum Salomonis regnum dare.
Sic erat in
potestate Israelitarum subdere se memorato regi, sive non subdere: quod utique in
eorum erat
positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi
per ipsorum
hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium, quo placeret inclinandorum
omnipotentissimam potestatem. Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere,
magis
habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas.
(voir: R3, 13) Deinde refert Scriptura, quod venerit Propheta de Juda in Bethel ad Hieroboam regem sacrilegum, objurgare eum propter sacrilegia idolorum, quae fecerat, unde avertit filios Israel a Domino Deo patrum suorum, jussusque est, ibi non manducare, neque bibere: qui, pro eo quod deceptus est a pseudo-propheta, et inobediens fuit verbo Domini, a leone in via interemptus est. Quid est homo cujuslibet sit meriti, si conditoris sui protectione deseratur? quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quia sine illa nihil sit, ostendatur. Manus igitur Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur, et doctrina fit, quod in lapsum trepidavimus, et custodia, quod in statu permaneamus. Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit: quia si divina protectio deserit, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus, praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit? Cujus in domum invitatus comedere noluit, qui ne in via comederet, prohibitionis dominicae praecepta servavit, qui tamen in eadem via, et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re, quid subtili consideratione colligimus: quid, ut ita dixerim, formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus, et pro praeceptis dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est. Et inde in opere culpa surripuit, unde gloria in corde surrepsit. Unde falsis prophetae verbis deceptus disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter adsumeret, unde negligenter culpam admisisset. Sequitur:
Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum,
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti
aquam
in loco, in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur
cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum
(R3, 13, 21 et R3, 13, 22)
Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum,
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti
aquam
in loco, in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur
cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum
, et reliqua.
Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus
occisum
nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata patiantur, nec poena dicenda est.
Si autem
humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri, vel contristari
vivus,
quod sensurus non erat mortuus. Et haec erat poena, quoniam dolebat animus, id de
suo corpore
futurum, quamvis cum fieret, non doleret: hactenus enim voluit Dominus servum suum
plectere,
qui non sua contumacia spreverat praeceptum ejus implere, sed aliena decipiente fallacia
obedire se credidit, quando non obedivit. Neque enim putandum est, ita fuisse interemptum
morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum, ejus deinde anima raperetur, quando quidem
ipsum
ejus corpus idem leo qui occiderat, custodivit, jumento etiam, quo vehebatur, illaeso,
et
simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui Domini funus adstante, quo
mirabili
signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum
esse
post mortem. De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas, commemorasset infirmitates,
mortesque multorum :
si enim nosmetipsos
, inquit,
judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur
(1Co, 11, 31 et 1Co, 11, 32). Eum sane ipse, qui deceperat
(voir: 1Co, 11, 30)
in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ejus ossa
curavit: ita sperans parci posse ossibus suis, cum veniret tempus, quando secundum
illius
hominis Dei prophetiam
(voir: R4, 23, 16 et R4, 23, 17)
, Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus
sacrilega altaria, quae sculptilibus fuerant constituta, funestavit: pepercit quippe
illi
monumento, ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius quatercentos ista predixerat:
et
propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura violata est. Affectu namque
illo
(voir: Ep, 5, 29)
, quo nemo unquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo qui occiderat mendacio
animam suam. Ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi
poena fuit
addiscere, non eum futurum in sepulchro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut
parceretur
ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulchrum nemo violaret. Hunc affectum
martyres
Christi certantes pro veritate, vicerunt. Nec mirum quod contempserunt, quod non fuerant
peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus
vinci.
Poterat utique Deus, qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non
permisit
attingere, et fecit de peremptore custodem: poterat, inquam, a suorum interfectis
corporibus,
canes, quibus fuerant projecta, prohibere: poterat, et ipsorum hominum innumerabilibus
modis
tenere saevitiam, ne cadavera incendere, nec in aera dispergere auderent: sed hoc
quoque
experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis,
quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore
trepidaret;
postremo ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo
et ista
permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla, martyres in Christi confessione
ferventes, hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant, eos, a quibus
sua corpora
interficerentur, postea nihil habere, quod facerent: quoniam quidquid mortuis corporibus
facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire
posset
qui inde migravit, nec aliquid inde perdere, qui creavit.
Praetermissa multa libri Regum historia, ad Achab scelestissimi regis, et sacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibus sanctorum Prophetarum Heliae, atque Helisei saltim tenuiter aliquid disseramus.
Interea refert Scriptura, quod
Achab filius Zambri mortuo patre super Israel regnaverit, in Samaria viginti, et
duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum:
nec
satis fuit ei, ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem
Hiezabel filiam Methbaal regis Sidoniorum, abiitque, et servivit Baal in templo, quod
aedificaverat in Samaria, et plantavit illuc lucum; et addidit Achab in opere suo
irritare
Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum
(R3, 16, 28, R3, 16, 29, R3, 16, 30, R3, 16, 31, R3, 16, 32 et R3, 16, 33).
Lucus, locus est silvester spissus, dictus ab eo, quod parum luceat: locus multis
vestitus
arboribus: locus amoenus, ubi multae arbores sunt. Dictus lucus per catachresin, quia
caret
luce prae nimia nemorum umbra densis arboribus septus, solis lucem detrahens. Potest
et a
conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium, cultumque
fiebant.
Solebant autem Pagani in lucis his daemones consulere, et responsa ab illis, in signis,
et
vocibus accipiebant, unde et a fando fana sunt appellati. Cum enim in diebus Heliae,
scisso
jam inter duas partes populo Judaeorum, Achab percussionem inveniens regni Israelitarum,
apicem obtineret, Hiezabel externae feminam gentis, et profanae mentis duxit uxorem:
cujus
cura, atque instantia idolorum ita profecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter
traduceretur, et populus. Crassabatur in injuriam Dei diabolus antiquus artifex tyrannidis,
multimodam Dei religionem destruere satagens. Crassabatur in corde mulieris, cujus
instinctu
divina lex, et ejus sacerdotium spernebatur. Occidebantur Prophetae, et altaria tollebantur,
stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant, mundum dico in omnibus
tabescentem;
quod membris speciebusque suis nomen creatoris ascriberet error humanus. Sed quaeris
forte, ut
tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuant elementa; audi Hieremiam magnificum
prophetarum divino ore clamantem :
Expavit
, inquit,
coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me
dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt
aquam
continere
(Jr, 2, 12 et Jr, 2, 13). Turbata ergo erant elementa, turbata non officio, sed affectu, quod unicum, ut dixi,
Deitatis nomen, hominum eis error imponeret, famulatumque debitum conditori caeca
devotione
praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum, erat medius in ipso
mundi
naufragio, quod non aquarum inundatio, sed poenalis, et caeca diaboli aemulatio invexerat
orbi
terrarum. Solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucerna ardens offerebat se his
quos
videbat profundae noctis mersos caligine, nunc monendo, nunc arguendo, nunc curando,
nunc
etiam comminando
(voir: Jr, 1, 6)
. Sed nunc lumen caeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos
error infaustus, et omnem creaturam mortis umbra contexerat: ad omnem formam, omnemque
speciem
inclinabatur miserum hominum genus. Quid enim de Sole, Luna, ac Stellis, de terra,
ac maris
principalibus dicam, et clarissimis elementis? Cunctis animantibus volantibus, quadrupedibus,
et reptilibus, muscis quoque, et vermibus, aeterni, et singularis Dei prosternebatur
imago.
Quemadmodum igitur ferret illa mens, tota pietatis, et fidei, Heliae dico Prophetae,
et tantam
ruinam, tantamque perniciem animarum? jacebat populi illius corpus regio morbo constrictum,
et
velut ex animo jam, et sine sensu discerptis membris, et per rupes, et scopulos, per
nemora,
lucosque jactatis, nullas in se divinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic
poculum,
nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quia membra, si quod apponeret propellebant:
ferro erat utendum, vulnus cruore sanandum: consequenter tamen ut creverat, a
capite
, inquit Isaias,
usque ad pedes
(Lv, 13, 12) [mauvais référencement: 16, 34]
.
In diebus autem regni Achab, aedificavit Achiel de Bethel Hierico: in Abiram
primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus
(R3, 16, 34). Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis, fundamenta illius ponere inciperet,
primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est: et cum Urbe aedificata portas
munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, amisit: quod ita
futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit:
Maledictus
, inquiens,
vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Hierico. In primogenito
suo fundamenta illius jactet, et in novissimo liberorum ponat portas ejus
(Js, 6, 26). Quia vero Achiel uniens Deo: Bethel interpretatur domus Dei, Achiel
de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Hierico moenia restaurat. Cum quis
eorum, qui
in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus
in die
baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat, diaboli pompas, luxuriose
vivendo repetit: cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas a veritate Ecclesiastica,
qua
imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hierico resuscitat: meritoque talis
coram
Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum
in
portarum positione amittit; quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare,
et
claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat perdidit. Haec et allegorico sensu
exposui,
ut reminiscaris, quam sit verus Apostoli sermo, qui dicit :
Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos
(1Co, 10, 11).
Sequitur.
Dixitque Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab, vivit Dominus Deus Israel,
in cujus conspectu sto
(R3, 17, 1). Sciendum est quod duobus modis in conspectu Domini venimus, uno quidem, quo hic
peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus,
alio vero modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal judicis
adsistimus: nam quotiens conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, totiens
in conspectu
illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Heliam dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto
(R3, 17, 1).
Helias jam, non ut solebat lenis, ac mitis, sed immitis, ac severus accedit ad ipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus Deus virtutum Deus Israel, in cujus conspectu adsto, si fuerit pluvia, aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone. Magna vis propheticae dignitatis: humanus sermo est, et divinus effectus: in terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo Prophetae, et miro modo humi sonans, aera concussit. Turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculis instituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidum negaretur: sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salutem hominum, vel in honorem proficiant conditoris. Jubetur Helias secedere, ac latere: ab avibus cibus ei coelitus ministratur: siccatur deinde torrens, deficiunt pocula. Procedens enim velut ignis sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omnia arefecit. Nulla agrorum gratia: pratorum nulla venustas: ripae quoque virgultis, quondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontes aquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde Propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria, totiusque affectionis oblitus, de se cogitat solo: non commovetur humanitate, nec ulla flectitur pietate: non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum sub sicco ubere matris exhalantem: senum ac juvenum profunda inediae nece fessa, non jam corpora, sed cadavera turbido praeterit vultu, non exoranti colono, non supplicanti respondet agricolae: sed crudelior feris, et bellus effectus immanior, humanum omne despicit genus.
Et factum est verbum Domini ad Heliam
dicens :
Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est
contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi.
Abiit
ergo, et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane:
similiter panem, et carnes vespere: et bibit de torrente. Post dies autem siccatus
est
torrens, non enim pluerat super terram
(R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) [mauvais référencement: R3, 17, 5]
.
Helias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas, et nomen veridice
congruit; Helias enim Deus meus interpretatur: quod nomen substantialiter Dei filio
inest: auctoritatem sibi videlicet faciendi, quod velit originaliter vindicans: quoniam
omnia,
quae sunt Patris, sua quoque esse testatur est: thesbites autem captivans, sive
convertens interpretatur. De Domino hoc Psalmista ait :
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem
(Ps, 67, 19). Et iterum :
Convertere Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro
(Ps, 125, 4). Ac ne forsitan moveat quempiam, quod Heliam, Dei comparaverim filio, legat epistolam
ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet dicendo : Quodammodo
hic Melchisedech assimilatus filio Dei permanet in aeternum Pontifex: sine
patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem
(He, 6, 20, He, 7, 1 et He, 7, 3) [mauvais référencement: He, 7, 3]
. Quod utique nulli hominum, nisi Dei filio olim congruere potuit, qui ex quo, vel
unde originem trahat, Scriptura penitus non indicat. Id ipsum etiam, et de Helia Scriptura
testatur, cum subito nomen illius introducit, et a qua tribu, vel familia ortus sit,
minime
profertur. Torrens Carith, qui interpretatur Divisio, sive concisio, judaico
populo congruere certissimum est: qui populus torrenti merito comparatur, quia quod
ad
observandum per legem ei fuerat divinitus traditum, opportuno tempore Incarnationis
dominicae
finiendum erat, quando umbrae, et imagines legis expletae noscuntur. Pascitur deinde
Helias
tempore famis a corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes: et Manichaei
non
intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti, confitentur
peccatores fidei primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam
saeculi
etiam carnis resurrectionem, percipientes? potest et per panem, et carnem, quas mane,
et
vespere corvi Heliae afferre, Scriptura pronuntiat, intelligi in panibus opera pietatis,
quae
in peregrinis, et indigentibus, sibi testatus est Dominus dari
(voir: Mt, 10, 4)
. In carnibus autem castigatio intelligenda est corporis, sive cruciatus, quos pro
divino amore, vel cultu, sancti omnes sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse
mane, et vespere, id est sub veteri testamento, et evangelica praedicatione,
leguntur.
Postquam vero exsiccatus est torrens, dicitur Heliae a
Domino:
Surge, et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri
viduae, ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis,
apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam: dixitque ei: da mihi paxillum
aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus
dicens: affer mihi et buccellam panis, obsecro, in manu tua; quae respondit: vivit
Dominus
Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria,
et
pauxillum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi
et filio
meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Helias ait, noli timere: sed vade, et fac
sicut
dixisti. Verumtamen primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer
mihi;
tibi autem, et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: hydria
farinae
non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, qua daturus est Dominus pluviam
super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Heliae, et comedit et ipse,
et illa
et filius ejus, et ex illa die hydria farinae non defecit, lecythus olei non est imminutus,
juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Heliae
(R3, 17, 9, R3, 17, 10, R3, 17, 11, R3, 17, 12, R3, 17, 13, R3, 17, 14, R3, 17, 15 et R3, 17, 16) [mauvais référencement: R3, 17, 7 et R3, 17, 8]. Ut interim omittam, quid intrinsecus lateat Sacramenti, quod de terra Israel ad
Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium, et causa malorum Jezabel orta fuit
illud
breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem, et in ipso vitae,
mortisque
confinio constitutam, quae exierat, ut ligna colligeret, et tam sibi, quam parvulis
extremam
victus substantiam procuraret. At Helias videns mulierem squalore confectam, non movetur,
non
cunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se, et immergit, fitque ei ipse gravior
fame: et
dicit ad eam: Da mihi parum aquae, ut bibam
(R3, 17, 10). O, si tibi, beate homo, vidua
respondisset: et justa te voce repellens diceret: Quid petis a me, quod omnibus abstulisti?
Quid quaeris a muliere, quod mundo negasti? haec omnium necessitas, et haec penuria,
oris tui
auctoritate prolata est. Ego a te debeo satiari; et tu venis ad me? Sed nulla horum
mulier,
nec corde, nec ore usa sermone est. Mox devota mens, et evangelicae non indigna mercedis,
frigidae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Helias, et dicit: Affer mihi
etiam panis buccellam in manu
(R3, 17, 11). At illa: Vivit Dominus Deus tuus, si est mihi panis,
nisi manus plena farinae in hydria. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam
illud mihi,
et filio meo, et manducabimus, et moriemur
(R3, 17, 12). Sed quid? Ad haec Helias: confide
,
inquit, et fac secundum verbum meum. Sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem, et
filio tuo facies postea
(R3, 17, 13). O magnificum mulieris animum ! O mirabile mentis propositum. O
vere venerabile per saeculum factum! potum petit, mox offert. Et quod regibus forsitan
jam
deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Poscit panem
ab ea, quae
cum filio erat die postero moritura. Nec habere se negat, quem fatetur simpliciter,
nec metuit
prodere veritatem. Et non tam postulanti, quam quodammodo exigenti, omnem causam pandit
in
medium: quantitatem victus, et numerum personarum, ut hospitem non minus velit habere,
quam
judicem. Non dixit, non possum facere quod jubes, nec ait: considera viduam, non tam
de se,
quam de filio tabescentem. Considera parvulorum chorum, nec me illis auferas, nec
matrem
patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: tu es utique, qui Orbem terrae,
famis
sententia condemnasti. Te, omne hominum genus irascente, deperiit. Deinde transisti
patriam:
terram omnem pene gentis tuae, et provinciam peragrasti: nusquam locuples obviavit,
qui
esurientem susciperet, et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam
sola
remansi, quae praeter pecuniae egestatem, etiam mole opprimor filiorum, quae tantam
natorum
plebem plaga ipsa patior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna,
non ut
alimoniam deferam, sed fomenta. Quos a fame liberare non possum, conor saltim a frigore
defensare. Certe quia tam crudelis es, ut non consideres, quod injungas, illo sane
contentus
esse debueras, ut nobiscum pariter ederes quod remansit, vel prius sineres parvulos
satiari;
tunc tibi quod remansisset, offerri, sed singulariter tibi praecipis fieri cibos,
et non solum
singulariter, sed te vis primitus satiari: nulla te miserorum convenit cura, nec ipsa
naturae
religio interpellat. Parvulis, et lactantibus extremum de ipsis dentibus auferre vis
cibum:
sed illa horum nihil aut egit, aut dixit; quinimo intrepida currit, et imperata consummat.
Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum: quod inter gentes,
et in
terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multo hospitalior ipso parente,
multo humanior fidei genitore (voir: Gn, 18, 2). Erat quidem Abraham hospitalis,
et erga peregrinos magno detentus affectu, sed erat vere opulens, erat dives, aderat
ei posse
quod vellet, quia minor erat animus, quam facultas, nec sensus animum superabat; haec
vero,
quae non solum marito; sed et facultatibus viduata, non solum natalibus tenuis, sed
et
temporis malo constricta, ad tantam devenerat paupertatem, ut in domo nihil, nisi
quod augeret
famem, possidere poterat, parvulorum turba ipsa inedia gravior est, sed in his omnibus
malis
liberalis animus, et mens devota praestabat. Pergit, et ut praeceperat homo Dei, fideliter
complet, suscipit Prophetam, et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam
laudem?
Nihil mihi dignum occurrit, quod tantae virtutis animum valeat exaequare. Considero
enim,
quemadmodum studio humanitatis omnem inde despexit naturalis affectus, non de se,
non de
parvulis: nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas,
nec materna
erga parvulos viscera pietatis. Occidit naturae officia hospitalitatis intuitu, et
effectus
est devotus erga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum. Quantum enim
ad illam
spectat, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulati, atque
sepulti.
Quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui sunt vere, nec fame, vel inedia consumpti:
quia
soli caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem, et Propheta tantam fidem
divina
mercede remunerans ait: Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei
non imminuetur
(R3, 17, 12). Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiter fundens:
Et quid dico mulieris manum? In verbo Prophetae tota domus viduae piorum cellarium
facta est,
non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles, non nimbus necessarius,
non
aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia, et in omnibus sermo Prophetae affatim
viduae
ministrabat. Sciendum tamen quod in LXX interpretibus haec vidua, non unum tantum
filium, sed
plures habuisse narratur. Mulier vero, quae fuisse in Sarepta scribitur, Ecclesiae
typum gestabat, quae a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescivit,
quasi
pauperem egena stipe nutriebat, id est verbo fructum expertem docebat, donec adveniret
sermo
propheticus, qui ex siccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua, fame periclitabatur
in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia ut pote gentilis, nec dum fuerat divino
cultui
mancipata, nec sacrae legis habebat notitiam; Sarepta autem civitas, quae interpretatur:
incendium sive tribulatio panis, vel panis angustia, praesens
accipiendus est Mundus, in quo incendium pessimae conflagrat cupiditatis: ubi rebus
supervacuis adquirendis quasi aucupandi cura impendebatur. Ubi dirae cupiditatis incendium,
panisque spiritualis antea fiebat angustia. Ergo, ut de Helia Scriptura pronuntiat,
Dominus
noster ad nationum Ecclesiam veniens, et eam extra portam civitatis, patrium videlicet
inolitum errorem reperiens, non eam signis, et mirabilibus, maximisque portentis,
ut Israeli
fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit
dicens:
Da mihi pauxillum aquae in vase, ut bibam, et buccellam panis in manu tua
(R3, 17, 10 et R3, 17, 11). Aqua enim
in vase, fides accipienda est cordis, qua creditur ad justitiam
(Rm, 10, 10).
Buccellam vero panis in manu, misericordiae est intelligendum opus, quo fides et opera
vinculo
sibi quodam indissolubili connectuntur. Ubi enim una defecerit, altera penitus nequaquam
stabit. Quod antea Jacobus ait Apostolus: fides sine operibus mortua est
(Jc, 2, 20 et Jc, 2, 26). Et
opera sine fide, inania redduntur, et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris
viduae,
juxta Domini praeceptum ad afferendum eidem aquam pergendo, quodammodo fidem sui cordis
praeparatam ostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet
opera
divinae culturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei
in
lecytho. Pugillum farinae in hydria, naturalem indicat legem, quae divina largitione
humanae
naturae insita est, per quam discernitur bonum, vel malum, et, ut quod sibi quisquam
fieri non
vult, alii ullo tempore non faciat. Paululum vero olei in lecytho, rationabilis accipiendus
est intellectus, per quem creatura intelligit creatorem, et piis operibus eidem placere
studet: quae idcirco dixit: se parum habere, quia necdum per baptismi Sacramentum
spiritualis
gratiae acceperat donum. Ibi tamen farina, oleumque, ore prophetico benedicitur: id
est
fructus, et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici, et chrismatis unctio
indefectivo verbo coelestis munere fecundatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii
spiritualis, et benedictionis farina non defecit, caeteris, quae non credunt, gentibus,
inopia
panis divini, et venatui deditis inutili. Quod autem ait, duo se ligna colligere,
ex quibus
modicum farinae coqueret quod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis jam exitium
exspectaret, ita accipiendum est: in duobus lignis non solum ligni nomine, sed etiam
numero
lignorum crucis mysterium praesignabat; per quam sibi, et filiis suis, id est populo,
qui
Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat, praeteritis peccatis
per
lavacrum baptismi mori: illo videlicet genere, quod Dominus in Evangelio praedicavit
: Beati qui non viderunt, et crediderunt
(Jn, 20, 29). Per panem vero subcinericium,
parvulum illud jam praefigurabat, quod in exordio fidei observare gentes per epistolam
Apostoli decrevisse leguntur: Ut ab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione,
ac suffocatis abstinerent
(Ac, 15, 20). Haec enim, quae rudibus adhuc, et feris hominibus ab
Apostolis consilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis,
ad quam
postmodum introducti sunt, valde exigua, et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait:
mihi
primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis
ascriberent, quod obdurato, spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut
crederent,
eisdem misericors exstitit. Quod autem dictum est ad Cain non recte offert, qui non recte
dividit, hoc est: qui non Deo, sed sibi omne bonum, quod habet, ascribit: sive aliter,
panis subcinericius historia accipienda est legis, quae spiritualem intelligentiam
opertam
continebat littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio,
cujus
veteris testamenti tanquam fermentum inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem
se pavit
Helias, ita intelligendum est: universi enim vero fideles, licet sua fide, et piis
operibus
Deum pascant, tamen, ut hoc habeant, ab illo eisdem condonatur. Omne enim datum
optimum
, ut scriptum est, et omne donum perfectum desursum est, a
luminum patre descendens
(Jc, 1, 17). Divina enim munera metuentibus Deum nequaquam penitus
minuentur. Rursum aliter: per panem subcinericium, quem sibi verus Helias Dominus
noster, a
nationum Ecclesia ad vescendum praecipit exhiberi, quod aliud accipiendum est, nisi
poenitentium satisfactio? Id ipsum psalmographo sub persona poenitentis canente cum
dicit
: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu
temperabam
(Ps, 101, 10). His enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur.
Factum est autem post verba haec: aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat
languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus. Quae dixit ad Heliam: Quid
mihi et
tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres
filium
meum? Cui ait Helias: da mihi filium tuum. Quem tollens de sinu ejus portavit in coenaculo
quo manebat, et posuit eum super lectum suum, expanditque se, ac mensus est super
puerum
tribus vicibus. Et conversa est anima pueri ad eum, et revixit, depositumque de coenaculo
tradidit matri suae et ait: en filius tuus vivit. Quae respondit: in isto cognovi,
quoniam
vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est
(R3, 17, 17, R3, 17, 18, R3, 17, 19, R3, 17, 21, R3, 17, 22, R3, 17, 23 et R3, 17, 24).
Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum, ad mortem usque fuisse perductum,
hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post perceptam enim quis divinam cognitionem,
seu
evangelicam praedicationem, perceptoque bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus,
et
praeteritis erroribus, in gravissima langueat affictione necesse est; quia, ut scriptum
est:
qui addit scientiam, addit
(Ec, 1, 18) (poenitentiae salubrem) dolorem: castigatione
assidua, vim facit perditioni suae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur
beatitudinis sempiternae: hoc ipsum Paulo Apostolo confirmante, cum dicit : se non esse dignum vocari Apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei, et
expugnaverit illam
(1Co, 15, 9): in descensu enim fontis, originali peccato, ac pristinis vitiis per
baptismum, qui Christo crediderit, moritur. Unde sublatus ad sacri Altaris coenaculum,
per
unctionem chrismatis, et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus Sancti, communionemque
Corporis, et Sanguinis Domini, vivificari manifestum est: et tunc ab omni Ecclesia,
cujus
pueri hujus mater figuram gerebat, illa profertur confessio: quia Dominus Jesus verus Dei
filius est, et in gremio Patris, vel dextera sit constitutus, rursumque depositus de
altari, coetui fidelium, tanquam matri, redditur vivus. Sive aliter: postquam enim
fidelis
quis pristinis vitiis per poenitentiam, et satisfactionem, sua mortificaverit membra,
sublatus
a terrenis cupiditatibus, et carnalibus desideriis, per meditationem legis, ac prophetarum,
evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinum effectus,
illuc
intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est ad dexteram Patris sedens, et
in carne adhuc habitans, conversationem jam nititur habere in coelis. Sed quantumlibet
quis
homo ad Deum contendat erigere mentem, et per excessum quemdam, theoriae se gaudeat
in
supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamen compellente natura, cui anima juncta
est, ut
de supernis ad inferiora rursum retrahatur, necesse est. Quod autem dicit, Heliam
se super
puerum expandisse, tribusque vicibus mensum fuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum
est,
cum per legem, et prophetarum vaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit
gentium
populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Heliae de vidua, multo aliter apud
antiquas
translationes reperiuntur, in quibus Helias Domino supplicat dicens. O Domine testis hujus
viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti, ut occideres filium ejus.
Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non
credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie prophetam susceperat,
eo
praesertim tempore, quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum
in tam
magna, et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret: O Domine testis hujus viduae,
cum qua ego inhabito apud ipsam: tu ne male fecisti, ut occideres filium ejus? Ut
subintelligatur, quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, videbat quanta
esset
pietas, unde etiam Heliam ipsum ad eam miserit, non male faciendi causa mortificaverit
filium
ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui: quo tantum prophetam, et tunc
viventibus,
et posteris commendaret, sicut dicit Dominus (voir: Jn, 11, 4), non ad mortem mortuum
fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus in filio suo. Et hoc consequentia probant;
ex ipsa
etiam fiducia, qua credidit Helias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita
ejus
affligeretur, sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae,
qualem Dei
famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero tuo, et invocavit
Dominum, et dixit: Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum, et
factum est
sic
(R3, 17, 21). Haec ergo deprecatio, qua petiit Helias tam breviter, et tam fideliter, ut resurgat
puer, satis indicat, quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit, ad
hoc
mortificatum fuisse filium suum, ad quod Helias factum esse praesumpserat, cum illa
verba non
confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum ait
(R3, 17, 24): Ecce cognovi, quoniam homo Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo certissimum
est. Multa autem sunt in Scripturis, quae nisi illo modo ponantur, in contrariam
sententiam recidunt, sicuti est : Quis accusabit adversus electos
Dei? Deus qui justificat
(Rm, 8, 33). Si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas
oriatur, sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur: Deusne qui justificat? ut subaudiatur,
non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Heliae sententiam, quam non servata
pronuntiatio faciebat obscuram.
Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te
Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae
dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit
ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad
quem
Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti
mandatum
Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum
Israel in
montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum,
qui
comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit
Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo
claudicatis
in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum;
et non
respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini
solus.
Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo
boves, et
illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non
subponant.
Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent
illi
nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem,
ipse
sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias
Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant
ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui
responderet . . . . Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec
perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium
verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se
populo,
curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum
tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum
quasi
per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor
hydrias
aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam
secundo,
et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua
(R3, 18, 1, R3, 18, 7, R3, 18, 8, R3, 18, 16, R3, 18, 17, R3, 18, 18, R3, 18, 19, R3, 18, 20, R3, 18, 21, R3, 18, 22, R3, 18, 23, R3, 18, 24, R3, 18, 25, R3, 18, 26, R3, 18, 28, R3, 18, 29, R3, 18, 30, R3, 18, 31, R3, 18, 32, R3, 18, 33, R3, 18, 34 et R3, 18, 35).
Vide cur Helias etiam hoc facit, et diligenter adverte. Habebat beatus Helias, et per gratiam propheticae dignitatis, et per divini cultus studium, peritiam omnium, quae in templis daemonum agebantur, scientiam. Noverat inter caetera inepta potius commenta, quam callida, etiam hujuscemodi compositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum, ut arae eorum non simpliciter ante pedes delubri statuantur, sed pendens crepido supra quam structa est, rogus subterranea fornice bajuletur, ad quam ex adversa parte concavi parietis occultu aditu descendatur, ac per patulas cavernas, praeparatos ignes doli minister, sacrificii tempore, clandestinis officiis subministret. Quo attonitus miserorum animus, dum nullas desuper videt adhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso comburi, per invisibilem potestatem ignes coelo credat esse delatos.
Ne ergo hoc incredulae mentes etiam de divinis suspicarentur altaribus, vallum quod fieri praeceperat, aqua jussit impleri: ut, si qua esset sub altario fovea, proderetur, vel descendens deorsum aqua, latentes utique ignes exstingueret. Nec vero sufficit semel rigasse locum: tertio id agitur: sed nec hoc est Propheta contentus, ipsa altaris ligna praecipit inundari, ut omnis fraudis suspicione submota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex, nec populi, nec ipsi dubitarent Daemonum sacerdotes.
Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et
exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in
aqua, ut
cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter
te
feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu
es
Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit
ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et
aquam,
quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit
in faciem
suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos,
apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos
apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare
praecepit
(R3, 18, 36, R3, 18, 37, R3, 18, 38, R3, 18, 39 et R3, 18, 40).
Clementissimus enim Deus, qui non obliviscitur misereri, nec in ira continet miserationes
suas, rursum ad Israelem filium suum dignatus est mittere, ut eisdem pluviam evangelicae
praedicationis tribueret. Tres enim anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo
Judaeorum,
vel in toto mundo, defuisse praesignabant. Achab vero, cujus nomen interpretatur frater
patris, a quo etiam Dei prophetas interfectos pronuntiat Scriptura, principum Sacerdotum
typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Heliam: Tu ne es ille, qui conturbas Israel?
(3, 18, 17)
hoc ipsum et de Domino, Sacerdotum principes dixisse Pilato leguntur :
Invenimus hunc subvertentem gentem nostram
(Lc, 23, 2). Hic enim, ut Dominus eis legitur
exprobrasse, filii fuere patris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae
suae
auctorem crucifigendum impie proclamarent: Vos enim
(ait Dominus)
de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis
(Jn, 8, 44). Ille enim homicida
est, et ab initio mendax
(1Jn, 3, 15): et in veritate nunquam stetit
(1Jn, 3, 18).
Abdias autem cujus nomen interpretatur servus Domini, qui etiam, eo tempore, quo
Achab Prophetas Domini praeceperat trucidari, centum Prophetas in speluncis celaverat,
victum
eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum
occulti discipuli Domini erant (voir: Jn, 19, 38), hoc est Nicodemus, et caeteri, quos
Evangelista pronuntiat. Prophetae Baal, et prophetae Lucorum, scribarum, et Pharisaeorum
typum
gerebant, qui sacrae Legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus pervertebant,
quibus Vae futurum Dominus legitur praedixisse. Carmelus vero mons qui interpretatur
scientia circumcisionis, Christi praefigurabat Ecclesiam, in qua non praeputii
circumcisio accipienda sit, scire praecipimur: per circumcisionem enim praeputii,
carnis
libidinem luxuriae, atque luxuriam sciendum est abscindendam. Per cordis vero circumcisionem,
immundae cogitationes intelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Helias mactavit
in
holocaustum, atque in frusta concidit, vetus intelligendum est testamentum, ex quo
ad
confutandas Judaicas superstitiones, ea quae de illo scripta fuerant, multis in locis
excussisse Dominum Jesum evangelica praedicatione manifestat, cum dixisse scribitur
: Non legistis, quod dictum est, lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et intellexerunt
(Mt, 21, 42), inquit, scribae, et
pharisaei quod de illis diceret
(Mt, 21, 45), etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum
a falsis Prophetis electum, populum significat reprobum, per pharisaeos, atque scribas,
seu
haereticos, non Deo, sed Diabolo auctori eorum. ab ipsis oblatum. Transactum meridiei
tempus,
vergentis mundi significabat cursum, in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum
sacrificium, quod ipse est, se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit.
Altare
quod ab Helia curatum est, ex duodecim lapidibus restauratum, Sanctae Trinitatis accipienda
est confessio, quae in Judaeis olim, vel in haereticis destructa fuit, a Domino per
Apostolos
in Ecclesia reformata est. Ligna vero, quae super Altare composita fuerant, crucis
patibulum
praesignabant, in qua dominicum affixum est corpus, quod verum, et acceptabile Deo
Patri fuit
holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero significabant Evangelia,
in quibus
baptismi Sacramentum, quod in nomine Sanctae Trinitatis datur, habetur praeceptum.
Ignis
quoque, qui lapides altaris, et quae super eum fuerant, nec non et aquam voravit,
Sanctum
praesignabat Spiritum, qui non solum Apostolos, sed cunctos credentes per lavacrum
regenerationis in Dei sacrificium assumit, et sanctificat. Falsi vero Prophetae, qui
ab Helia
interfeci leguntur, adversae accipiendae sunt potestates, de quibus Dominum in cruce
pronuntiavit Apostolus triumphasse, sive illi accipiendi sunt, qui adversum Dominum
impie
proclamasse leguntur : Sanguis ejus super nos, et super filios
nostros
(Mt, 27, 25). Quod utique temporibus Vespasiani, et Titi expletum, qui legit Josephum
historiographum, non habebit ambiguum.
Deinde historia sequitur, et dicit
Ascendit Helias in verticem Carmeli, et pronus in
terram posuit faciem suam inter genua; et exorabat Dominum: dixitque ad puerum suum,
ascende,
et circumspice contra mare septem vicibus. Quod cum fecisset, septima vice apparuit
nubecula
parva quasi hominis vestigium ascendens de mare, et subito contenebrati sunt coeli,
et facta
est pluvia grandis
(R3, 18, 42, R3, 18, 43, R3, 18, 44 et R3, 18, 45). Quod enim Helias exorat, ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque
Dominum fecisse pro suis discipulis, et qui per verbum illorum credituri erant, Evangelista
pronuntiat.
Ministrum Heliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarum, qui
ante
Salvatoris adventum fuerunt, typum gestasse non dubium est, quibus in gratiam Spiritus
Sancti
per omne tempus, quod ante adventum Salvatoris praecessit, incarnationem illius praestolare
datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur,
Dominus, ac Redemptor noster accipiendus est: sicut enim vestigium extremum corporis
membrum
est, ita quoque Dominus Jesus humilis, et parvus, ac pauper in mundo existere voluit,
qui nos
a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini Verbi
occulti
Sacramentis sunt repleti: pluvia facta est magna
(R3, 18, 45), quia evangelicus imber per
Apostolorum praedicationem totius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Helias accinctis
lumbis praeibat, Diaboli accipienda potestas est, cui a Domino dicitur : Vade retro Satanas; non tentabis Dominum Deum tuum
(Mt, 4, 10). In tantum enim Diaboli
potestas in adventu Domini inanis exstitit, et infirma, ut nec in porcos dominandi
haberet
licentiam: nisi ei fuisset permissum.
(Cap. XIX.) Nuntiata sunt
, inquit,
Jezabel cuncta, quae gesserat Helias, et
quemadmodum Prophetas occidisset Bahal. Quae statim nuntium misit ad eum dicens: haec
mihi
faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius
ex
illis. Quod audiens Helias timuit valde, et abiit quocumque eum ferebat voluntas,
venitque in
Bersabee Judae, et illic reliquit puerum suum. Ipse autem perrexit in desertum locum,
viam
unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait: sufficit
mihi
Domine, tolle animam meam
(R3, 19, 1, R3, 19, 2, R3, 19, 3 et R3, 19, 4).
Sancti viri, qui sublevante spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vita sunt,
ne aliqua
elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur; ut nequaquam tantum proficere
valeant, quantum volunt; sed ne extollantur superbia, fit in eis ipsarum quaedam mensura
virtutum. Hinc est enim quod Helias, dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam
mensura
suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis Reginam, tamen mulierculam fugiit. Perpendo
quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios
viros cum
suis omnibus petitione subita concremare: verbo coelos a pluviis claudere: verbo coelos
ad
pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem: et ecce rursus
animo
occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considero virum timore perculsum
de manu
Domini mortem petere, nec accipere: de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat
enim
mortem, dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam
patres mei
(R3, 19, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut
ita feminam pertimescat? nisi quia dispensatione superni nutus mensura occulti libraminis
appenduntur, ut ipsi sancti Dei homines, et multum valeant per potentiam Dei, et rursum
quadam
mensura moderati sunt per infirmitatem suam? In illis virtutibus Helias quid de Domino
acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae
virtus
fuit: ista infirmitas custos virtutis.
In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat,
custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post
haec
sequitur:
projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini
tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum
subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque
eum
secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque
comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et
quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Oreph
(R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et
haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias,
et
fugit viam dierum quadraginta
(R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito
mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed
ingressus
est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante,
jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso
turbo
corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris
perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit,
quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres,
qui
mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras
sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum
everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo
oris mei
(R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus
imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula
profugum
fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos
viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus
fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio
uterque
subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias
viam
quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi
auctoritas
libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram
(R3, 17, 14), vel cum Regem
cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem?
Sed
considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur,
omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges
adorant,
populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum
ab homine
suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur
esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae
interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus
serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens,
sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui
in Bersabee,
qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est
ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum
vero, ad
quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus
accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad
quem Dominus
relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit,
dum per
fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta,
Ecclesiam
praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis,
ad
quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat :
Auferetur a vobis
(Judaeis) Regnum
, inquit,
et dabitur
genti facienti voluntatem Dei
(Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas
intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit.
Panis
subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum
effusionem, quibus Dominus valde reficitur?
Post haec pervenit
, inquit,
Helias ad montem Dei Oreph, et
mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi. Quid hic agis Helias?
at ille
respondit: zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini,
filii
Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio: et derelictus
sum ego
solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam
(R3, 19, 8, R3, 19, 9 et R3, 19, 10).
Fugiens ergo Helias venit ad quemdam locum, et obdormivit ibi, et venit ad eum Dominus.
Dominus scilicet ad servum et ait : Quid tu hic Helias? velut
notans eum timoris, et fugae. Quid tu, inquit, hic Helias? putasne fugisti? et furor te
unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia? ubi libertas? Disce de
caetero non
tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo cursu feruntur, imputare virtuti.
Verumtamen Helias respondet, et dicit: aliud quidem mente retinens, aliud ore depromens
: Domine Prophetas tuos occiderunt: altaria tua demolierunt; et ego
relictus sum solus, et quaerunt animam meam
(R3, 19, 14). Hoc est, haec cogitatio, quae tantum
Prophetam de ipso dejecit fastigio meritorum, communemque hominem demonstravit. Denique
mox
eum corripit sermo divinus. Non ita, inquit, est Helias: falleris, et humanae cogitationis
laqueis irretiris. Non idcirco fugisti, nec te ideo, quod solus esses, Regina perterruit.
Nec
enim tu es tantummodo, qui non adoraveris Bahal: sunt mihi fideles famuli, sunt multi
amici,
et septem millium virorum electorum electissima virtus, quam nec error humanus inclinare,
nec
inanis gloriae cogitatio potuit elevare Hi omnes non curvaverunt genua ante
Bahal;
(R3, 19, 18) sed in stabili poplite ad instar coelestis exercitus me semper adorant. Fugisti
ergo, non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod tibi hanc electionem
genuerit
magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres de genere humano sententiam, erasque
paulisper
mea gratia deserendus, et nisi tibi tantae elationis frena laxassem, lapsum incurreres
graviorem, et disceres bona facta non tuae virtuti ascribere, sed divinae. Non igitur
alia ex
causa fugisti, nisi quod, secedente gratia mea mulier te minaci sermone deterruit.
Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia recedente, quanta
fortitudinis magnitudo. Quadraginta diebus oberrat fugiens Helias per invia, et deserta,
tantique ingenii vir metu consternatus non sentit esuriem. Quid agis Helias? ubi est,
ut saepe
jam memini, illa omnibus stupenda fiducia? ubi os illud metuendum? ubi lingua terribilis
alternis imperans elementis? Sed haec tibi, ut dixi, constabant gratia ministrante.
Vide ergo
quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus Propheta, ut emendatus elationis
vitio,
atque correptus, integro vestiatur moderationis, et clementiae indumento.
Jam ergo eruditi sumus, et docti in Petro atque Helia, quemadmodum eos Dominus nostri causa patitur circumscribi delicto: quemadmodum illos fidei, pietatisque signiferos, et generis humani columnas, permiserit metu dominante quassari, ut populorum essent exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, ne cum ipsi a culpis essent, ac vitiis alieni, peccatoribus diri existerent, et crudeles; sed cum forte quis fuerit delicto praeventus, non statim abjiciant, non condemnent jacentis affectum: sed impartiantur viscera charitatis, porrigant manum, et erigant lapsum, spem ei divinae clementiae promittentes, sicque etiam se vivere exemplo ipsorum commendent magistrorum. Haec autem idcirco diximus, non justos culpando, sed peccatores ad spem erigendos protulimus. Et primo quidem virtutes eorum extulimus.: nunc culpas intulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis portum fidelissimum monstraremus.
Merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Helias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quando filium Deo jussus voluit immolare. Cum enim jubet ille, qui legem constituit aliquid fieri, quod in lege prohibuit, jussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur, et convincerentur prophetae lucorum: sed Spiritus Dei, qui fuerat in Helia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.
Alia adhuc insuper quaestio animum pulsat: quare interpellaverit Helias Dominum, quod Israel derelicto Deo prophetas occiderit, et ejus destruxerit altaria, cum in lege olim jussum fuisset, non eos posse amplius habere altaria, quam unum, primum in tabernaculo, deinde in templo, nisi quod liquide datur intelligi, quod postquam decem tribus a domo David excisae, et a templo, et Hierusalem sunt separatae, illi, qui in decem tribubus, quae vocabantur Ephraim, cultores divini nominis erant: et ut putandum est ad illa altaria recurrebant, quae olim erexerant Patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob, locis competentibus, ubi eis Deus apparuerat, ad hoc altaria cultores divini nominis, et si non ad sacrificandum, tamen ad orandum Deum patrum suorum recurrebant. Haec videntes sacrilegi Israelitae, et idolorum cultores, destruebant, ut nec ibi locus esset, ubi veri adoratores Dominum precarentur; et hoc est, quod in superiori parte jam praemissum est, quod instauraverit Helias altare Domini quod destructum fuerat.
Dixitque Dominus ad Heliam: Egredere et sta in monte coram Domino, et
ecce Dominus transit, et Spiritus grandis, et fortis subvertens montes, et conterens
petras
ante Dominum
(R3, 19, 11).
Quod autem ait ante Dominum praecessisse spiritum grandem, etc. ejus adventum
significat ad corda credentium quibusdam occultis, et ineffabilibus signis esse profuturum.
Nam quod ait: Subvertens montes et conterens petras ante Dominum
(R3, 19, 11), hoc est quod
Apostolus ait : Arma militiae nostrae non carnalia, sed
spiritualia, ad destructionem munitionum . . . , et omnem altitudinem extollentem
se adversus
scientiam Dei
(2Co, 10, 4 et 2Co, 10, 5).
Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in
commotione Dominus, et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem
sibilus
aurae tenuis
(R3, 19, 11 et R3, 19, 12). Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia pavor, qui
ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit.
Sed
spiritui commotionis, et igni non inesse Deum dicit: In sibilo vero aurae tenuis inesse
non
negat: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid
perfecte
conspicere praevalet, Dominus non est. Cum vero subtiliter aliquid conspicit: hoc
est quod de
incomprehensibili substantia aeternitatis audit: quasi enim sibilum aurae tenuis percipimus
cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus.
Tunc ergo
verum est, quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse
sentimus:
unde bene illic subditur: Quod cum audisset Helias: operuit vultum suum pallio, et
egressus stetit in ostio speluncae
(R3, 19, 13).
Quid est quod Propheta cum vocem Domini secum loquentis audiret, in speluncae suae
ostio
stat, et faciem velat? nisi quia dum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae
fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animum carnis cura non
possidet,
sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur. Sed jam qui in ostio
speluncae
consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est, ut faciem velet, quia
dum per
supernam gratiam ad altiora intelligentiae ducimur, quanto subtilius levamur, tanto
semper per
humilitatem nosmetipsos intellectu nostro premere debemus, nec conemur plus
sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem;
(Rm, 12, 3) ne dum nimis invisibilia
discutimus, aberremus, ne in illa natura incorporea corporei luminis aliquid quaeramus:
aurem
enim intendere, et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire per mentem,
et
tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale
animus
fingat, quae ubique tota, et ubique incircumscripta est.
Et dixit Dominus ad Heliam, vade revertere in viam tuum per desertum in
Damascum. Cumque perveneris, unges Azahel Regem super Syriam, et Hieu filium Namsi
unges
Regem super Israel, et Heliseum filium Saphat qui est de Abelmeula, unges Prophetam
pro te.
Et erit, quicunque fugerit gladium Azabel, occidit eum Hieu: Et quicunque fugerit
gladium
Hieu, interficiet eum Heliseus.
(R3, 19, 15, R3, 19, 16 et R3, 19, 17) Abelmeula urbs est una de principibus Salomonis. Est autem
nunc vicus (ut in locorum libro legimus), in Auleone, decimo ab Scythopoli milliario
distans contra australem plagam, et nunc dicitur Betula. Damascus enim, qui
interpretatur sanguinem bibens, sive propinans, totius Mundi typum gerebat,
in quo habitatores, illius, immolandi daemonibus filios suos sanguinem bibere, ac
propinare
non est ambiguum. Sanguis enim pro peccato, ac morte ponitur in Scripturis: quam non
solum
sibi infelices videbantur inferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero,
qui
interpretatur factura Dei, universarum gentium continebat figuram, cui valde congruit
interpretatio: Dei factura. Opus enim divinum fuit, ut obdurato Israele, et signis,
atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente, nationum populi cum omni mentis
alacritate
crederent in crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est imago Dei per fidem
Christi gentibus constituta, nulli poterit esse dubium. Nam, ut in Jacob, et Esau
figura
praecesserat majoris quondam filii, primatus, ac benedictio ad juniorem fratrem translata,
ita
etiam in istis, Azahele videlicet, et Hieu, divina dispensatione intelligimus geri,
ut gentium
populus, qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Hieu primogenito, ut
scriptum est, Israeli, et juxta Scripturae testimonium, populus, qui erat in capite,
propter praevaricationes assiduas, et piaculum, quod intulit Domino, factus in cauda
est, translatoque ab eodem regno, ut Dominus fuerat protestatus, datum est gentium
populo, Dei voluntatem videlicet exsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines
salvos fieri
(1Ti, 2, 4), sicuti Esau, licet juniori fratri subjectum, nequaquam benedictione
privavit, ita quoque et hic Heliae a Deo praedicitur: relinquam mihi septem millia
virorum, quorum genua non sunt curvata ante Bahal
(Rm, 11, 4). Relinquam enim, ad futurum tempus
pertinere, intelligi voluit, quod in Domini adventum constat fuisse expletum. Illud
pro certo
exstitisse intelligendum est, quod qui ex omni Israeli per apostolos Christi fidem
susceperunt, septiformi spiritu Christi uncti sunt. Hieu vero, cujus vocabulum interpretatur
ipse, vel est, filius videlicet Namsi, qui interpretatur
adtrectans, vel palpans, Apostolorum specialiter praefigurabat personam:
illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim Apostoli semper
esse pro
certo est, qui pro Trinitatis confessione, et veridica praedicatione, Deo et universo
Orbi
perpetuo vivunt. Joannes quoque in epistola sua cum de verbo vitae, hoc est de Dei
filio, qui
carnem assumpsit, scriberet, ita effatus est : quem nostris oculis
vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt. Quod autem dicitur
Heliae, Heliseum filium Saphat de Abelmeula unges prophetam pro te: ita intelligendum
est:
Heliseus enim interpretatur Dei mei salus, Saphat autem judicans. Abelmeula
vero luctus parturiens: Dei enim filius, qui est vera fidelium salus
(voir: Jn, 5, 22), et cui omne judicium tradidit pater, in quo judicio impiis, et incredulis erit
luctus parturiens, Gehennae videlicet cruciatus, qui in substantiae suae splendore,
atque
virtute non poterat ab omnibus contemplari, ex deitate, ut Apostolus ait
(voir: Ph, 2, 7) suam inaniens majestatem, in Helisei praefiguratione, Servi dignatus est suscipere
formam, qui verus homo ex virginis utero procreatus, Sanctoque Spiritu unctus. Quod
autem ait
historia, qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Hieu, et qui effugerit gladium Hieu,
occidet eum Heliseus
(R3, 19, 17), hoc modo intelligi potest. Gladius enim Azahel Syri, illorum
doctrina accipienda est, qui ex gentibus dominicae Incarnationis, et Passionis, ac
Resurrectionis vates inspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet judaeorum
doctores, qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Hieu, qui super Israel
unctus
est, praedicatio intelligenda est Joannis Domini praecursoris, qui Saducaeos, et Phariseos
venientes ad baptismum suum, increpans dixisse scribitur : Genimina
viperarum: quis vobis ostendit fugere a ventura ira?
(Lc, 3, 7) Gladius praeterea Helisei,
evangelica accipienda est praedicatio, de qua Dominus dixisse scribitur :
Non veni pacem mittere in terram, sed gladium
(Mt, 10, 34) [mauvais référencement: Mt, 10, 54]: quia fideles, et justos quodammodo
dividit, ac separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentium cupiditates
interemit noxias, et vitia universa, atque peccata.
Interea ait Dominus ad Heliam: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt
genua ante Bahal, et omne os quod non adoraverit eum, osculans manum
(R3, 19, 18).
Certum est, quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recte
agit,
considerare meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio semetipsum
illuminat
qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea, quae ipse fecerit, facta foris, et
ab aliis
conspicit, eum, qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit.
Hinc
est, quod vocem Domini ad Heliam solum se aestimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia
virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal
(Rm, 11, 4). Ut dum non solum se remansisse
cognosceret, de elationis gloria, quae ei desingularitate surgebat, declinaret. Propheta
nempe
erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Quid ergo difficile fuit agnoscere in
hoc mundo
fideliter Deo famulos et alios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est; oculum
cordis
elatio quam nequiter claudat, quia qui humiliter et occulta Dei noverat, elatus et
aperta
nesciebat.
Post haec enim inquit : Helias reperit Heliseum filium Saphat, arantem in
duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat. Cumque venisset
Elias ad eum, misit pallium suum super eum, qui relictis statim bobus cucurrit ad
Heliam, et
ait: Osculer, oro te patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Cui dixit Helias:
revertere, quod enim meum erat, feci tibi. Reversus itaque Heliseus tulit par boum,
et
mactavit illos, et in aratro boum coxit carnes eorum, deditque populo ad comedendum
(R3, 19, 19, R3, 19, 20 et R3, 19, 21).
Duodecim juga boum, viginti quatuor veteris testamenti figuraliter accipiendi sunt
libri.
Duodecim vero aratores duodecim intelligendi sunt Apostoli: sed in omnibus illis Dominus
existere dignatus est operator, qui dixit : Sine me nihil potestis facere
(Jn, 15, 5).
Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda
est,
et prophetia, quarum umbras, et imagines Dominus noster, per incarnationis suae, ac
passionis
mysterium occidit in littera, et in crucis suae coxit aratro, nec non ad comedendum
fidelibus
praebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum.
Post haec refert Scriptura, quod Benedad rex Syriae obsidens, et impugnare
incipiens Samariam ait: Haec faciant mihi Dii, et haec addant: si suffecerit pulvis
Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me
(R3, 20, 10).
Hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros
pene
ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidiis terrae adjacentis erectos, creber
insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo
longe
super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert,
fuerit
urbs eadem posita. Ait ergo Rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet
secum
exercitus multitudinem, ut si quisque militum ejus, solummodo lapidem, vel cespitem,
vel
stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset
agger
exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur
aequalis:
ita ut ex equo pugnantes contra civitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem
arrogantiae modesto sermone compescens Rex Israel ait : Dicite ei. Ne glorietur
accinctus aeque ut discinctus
(R3, 20, 11). Alius est autem accinctus, alius discinctus, alius non
accinctus. Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit, discinctus qui cingulum
nuper
deposuit: verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram
forte
tunicam induturus. Non accinctus, qui nuper tunica indutus, nec dum se addita zonae
circumpositione munivit. Sic ergo, et in expeditione castrensi qui positus est, recte
accinctus
nominatur, id est armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit,
jure discinctus
vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. Qui
vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus
esse dicitur. Ait ergo Rex Israel Regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam,
quam
obsidere coeperat: Negligetur accinctus, aeque ut discinctus; ac si aperte dicat:
Noli
gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc in acie positus, quem victoria
sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat: nam mox inito certamine, Benadab non
victis
adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit, Benadab Regem
Syriae
typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi, non dubium est: qui cum triginta,
et
duobus Regibus, hoc est omnibus vitiis suis adversum humanum genus pugnare non desistit:
Achab
vero qui interpretatur frater patris
, hoc in loco personam gestavit Judaeorum, cum
quibus diabolus prius conflictum habuit.
Interea sequitur Scriptura de visione Micheae prophetae, ubi ait ad
Achab:
Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli a dextris, et a
sinistris ejus, et dictum est: In quo deciviam Achab, ut ascendat, et cadat in Ramoth
Galaad?
Et dixit unus verba hujusmodi; et alius aliter. Et egressus unus dixit: ego decipiam
Achab.
Et dictum est ei: in quo decipies? qui respondit dicens: egrediar, et ero mendax spiritus
in
ore omnium prophetarum ejus
(R3, 22, 19, R3, 22, 20, R3, 22, 21 et R3, 22, 22). Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates
accipimus, quarum alis praesidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli,
nisi
ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli
a dextris,
et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam
sit extra
omnia, incircumscriptus est: et veritas illa, aeterna beatitudo, quae dextera ejus
dicitur,
sinistram non habet, quia nihil est quod displiceat, quia simul omnia contuetur, simul
cuncta
aspicit; ea autem, in quibus et bonus spiritus vivit, et malus, exercitum coeli a
dextris, et
a sinistris ejus habere describitur. Unde per dexteram intelligimus angelos electos:
per
sinistram vero spiritus reprobos. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvant,
sed
etiam mali qui probant, non solum quia a culpa redeuntes sublevant, sed etiam quia
redire
nolentes gravant. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur,
quia et
ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sunt, adhuc tamen in aereo coelo demorantur:
quas enim
suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit
: Contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(Ep, 6, 12). Quorum caput enuntians
ait : Secundum principem potestatis aeris hujus
(Ep, 2, 2). Ad dexteram ergo et
sinistram exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat,
et
reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat: unde
et mox
spiritus fallax in medio prosilisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis
meritis
decipiatur: neque enim fas est credere bonum spiritum, fallaciae deservire voluisse,
ut
diceret: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus;
(R3, 22, 22 et Ch2, 18, 21) sed quia
Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari,
quatenus
qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam; occulta
justitia,
licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant,
in peccati
poenam etiam nolentes trahant. Sed quomodo Deus haec agat ubique praesens, et ubique
totus, ac
semper praesens, et quomodo ejus simplicem, et incommutabilem, aeternamque veritatem
consulant
sancti Angeli, omnesque ab eodem creati sublimes, et mundissimi spiritus, atque id
quod in eo
sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferarum, temporaliter peragant:
quomodo
etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt propter immunditiam, et infirmitatem
concupiscentiarum, et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri,
et
consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur,
sive ad
faciendum aliquid, sive ad non faciendum: quove modo cogantur aeterna lege, qua universitas
regitur, vincti, atque constricti, vel sinente Deo operari, vel cedere jubenti, et
complecti
arduum, et explicare longissimum est.
(voir: R3, 22, 40, R3, 22, 52 et R3, 22, seq) Post mortem Achab regnare coepit Ochosias filius ejus pro eo,
de quo refert Scriptura : Quod cecidit per cancellos coenaculi sui, quod
habebat in Samaria, et aegrotavit
(R4, 1, 2).
Ochosias rex Samariae, qui se a domo David separavit, et per cancellos decidit, hoc significare videtur, quod haeretici, sive schismatici, et si aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus, et non solidis laterum praesidiis ad vitiorum semper infima relabuntur, dum divino destituti auxilio, sive pertinaciae fastu intereunt.
(voir: R4, 1, 9) Deinde refert Scriptura eadem, quod idem Ochosias miserit duos
principes quinquagenarios ad Heliam, quem quia procaciter eum hominem Dei vocaverunt,
illo
orante, coelesti igne consumpti sunt: tertius autem missus salvatus est. Figuraliter
autem
quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quam declaratur remissio peccatorum.
Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum nec principem indulgentiae largitorem,
dicunt ei :
quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
(Jn, 8, 57) Hi tales
futuro divini ignis incendio exstinguuntur, tertius autem quinquagenarius, qua conversus
ad
fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit
pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum
memorat: aliud
videlicet quod approbat, aliud quod damnat: aliter enim maledictum profertur judicio
justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo
homine
peccante prolatum est, cum audivit : Maledicta terra in opere
tuo
(Gn, 3, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi
(Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio
justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait
:
Benedicite, et nolite maledicere
(Rm, 12, 14). Et rursum idem
: Neque maledici regnum Dei possidebunt
(1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen
maledicere hominem prohibet, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit,
nisi
examine, et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt,
non
ad hanc ex voto ultionis, sed justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium
aspiciunt, et male foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et
eo in
maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus
in
offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit dicens :
Pecunia tua tecum sit in perditionem;
(Ac, 8, 20) qui enim non ait est
, sed sit
,
non indicativo, sed optativo modo se hoc dixisse significavit: hinc Helias duobus
quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et
consumat vos
(R4, 1, 10 et R4, 1, 12). Quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus
causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios
desuper
veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis
sententia promitur, cum et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur,
usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque partis fine colligitur,
quia ab
uno, et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
(voir: R4, 2, 2, R4, 2, 4 et R4, 2, seq) Quod enim abstrahendus Helias, atque elevandus ad coelum,
jusserit Heliseo, ut resideret in Galgalis: aut in Bethel
: aut Hierico
: sive
Jordane: et ille semper juraverit per Dominum, quod non relinqueret eum, hoc figurasse
videtur, quod apostolorum in se habuerit figura, qui ab ipsa revelatione fidei (sic
enim
interpretatur Galgala), Christo Domino individue adhaerentes usque in diem ascensionis
ejus in
coelum ab ejus comitatu non recesserunt. Cumque transissent Jordanem, dixit Helias
ad Heliseum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te.
Dixitque Heliseus: obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me
(R4, 2, 9).
Secundum historiae fidem duplex spiritus Heliae Heliseo collatus est, quia multo plures virtutes Heliseus, quam Helias operatus est. Tropologice vero duplex spiritus Heliae, Heliseo attributus est, quia post ascensionem Domini per adventum Spiritus sancti duplex intelligentiae donum, hoc est Veteris, ac Novi Testamenti, Apostolis est collatum.
Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur: ecce currus igneus, et
equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Helias per turbinem in coelum. Heliseus
autem
videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus, et non vidit
eum
amplius
(R4, 2, 11 et R4, 2, 12).
Currus Israel, hoc est mente videntium Dominum, non incongrue Dominus Jesus Christus
accipitur, qui electos suos patienter tolerando, velut in curru portat, atque per
praedicationem, et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem. Quid est
quod Helias
currus Israel, et auriga dicitur: nisi quia auriga agitat, et currus portat? Doctor
ergo, qui
mores populi, et per patientiam sustinet, et sacri eloquii verbis docet, et currus
dicitur, et auriga
. Currus, quia tolerando portat: auriga, quia populum bonis
admonitionibus exercet. Quid est quod Helias ad coelum raptus esse dicitur? Nunquid
nam eum
adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis sinum, ante resurrectionem,
ascensionemque Domini, credimus esse perductum? Sed aliud est coelum aereum, aliud
aethereum:
coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli
dicimus, quia eas
volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Helias sublevatus est, ut in secreta
quadam
terrae regione repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret,
quousque
ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Helias ascensionem
dominicam designavit; ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster,
quia non
distulit, sed superavit, eamque resurgendo consumpsit, aeternae resurrectionis suae
gloriam
ascendendo declaravit. Notandum quoque est, quod Helias in curru legitur ascendisse,
ut
videlicet aperte monstraretur, quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos
quippe
illa facta, et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere
poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru,
non angelis
sublevatus legitur, quia is, qui fecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur:
illuc etenim revertebatur, ubi erat, et inde redibat, ubi manebat, quia cum per humanitatem
ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat, et coelum.
Neque enim
arbitrandum est Heliam vel sic esse jam, sicut erunt sancti, quando peracto operis
die,
denarium pariter accepturi sunt (voir: Mt, 20, 20): vel sic quemadmodum sunt homines,
qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione
migravit.
Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondum habet, quod
ex hac
vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt
(voir: He, 11, 40), ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non
potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia
hoc
Scriptura non dixit, quamvis et de celibatu ejus nihil dixerit), quid de Enoch respondebit,
qui filiis genitis Deo placens, non mortuus, sed translatus est?
(voir: Gn, 5, 21 et Gn, 5, 24)
Cur ergo et Adam, et Eva, si juste viventes, caste filios procreassent, nonne eis
possent
translatione, non morte succedentibus cedere? Nam si Enoch, et Helias in Adam mortui,
mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam
redituri ad
hanc vitam, et quod tandiu dilatum est, morituri: nunc tamen in alia vita sunt, ubi
ante
resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo, nec
senectute
deficiunt: quanto justius, atque probabilius primis illis hominibus praestaretur,
sine ullo
suo, parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent,
unde saeculo finito cum omni prosperitate sanctorum, in angelicam formam non per carnis
mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur.
Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas
partes, et levavit pallium Heliae, quod ceciderat ei
(R4, 2, 12 et R4, 2, 13). Heliseus enim Domini, ac
Redemptoris nostri figuram gestavit. Vestimenta vero illius veteris testamenti accipiendae
sunt Scripturae, quae tunc scissae, hoc est, revelatae hominibus sunt, quando per
passionem,
et resurrectionem, sive ascensionem ipsius in coelos expletae sunt. Pallium vero Heliae
ab
Heliseo collectum virtus accipienda est Verbi, quam ad glorificandam carnem suam mundo
reliquit.
Habitanti Heliseo in Hierico, venerunt ad eum viri civitatis, et
dixerunt ei: Ecce habitatio civitatis hujus valde optima est, ut ipse, tu Domine,
perspicis,
sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et
mittite
in eo sal. Quod cum attulissent, egressus ad fontem aquarum misit in eum sal, et ait:
Haec
dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis mors, neque sterilitas. Sanatae
sunt ergo
aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Helisei, quod locutus est
(R4, 2, 18, R4, 2, 19, R4, 2, 20, R4, 2, 21 et R4, 2, 22).
Civitas Hierico mundi hujus praesignabat figuram, cujus habitatio secundum conditoris creationem, non simpliciter tantum, sed valde, ut ab omnibus cernitur, optima est: aquae vero illius pessimae, doctrina est accipienda philosophorum, et poetarum, hominum videlicet mentes ad daemonum cultus, et libidinem, atque luxuriam provocans. Terra vero sterilis omne indicat hominum genus: qui relicto creatore Deo, obscuratis sensibus deserviebant omnibus creaturis. Quem enim in hoc facto miraculo, nisi Dominum Jesum Christum praefiguraverat, qui postquam Verbum caro factum est, atque per ministrum in Jordane fluvio baptizari dignatus est, aquas Hierico steriles, hoc est hujus mundi, convertit in lavacri fecunditatem? ut quidquid ex eis regeneratum fuisset, talem acciperet spiritum. In sale quippe sapientia: in vase vero rudi, caro Domini intelligitur.
Ascendit Heliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi
sunt de civitate, et illudebant ei dicentes: Ascende calve, ascende calve; quibus
maledicens
in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis
quadraginta
et duos pueros. Et abiit exinde in montem Carmeli
(R4, 2, 23, R4, 2, 24 et R4, 2, 25).
Heliseus, qui interpretatur Dei salus
, personam Salvatoris gestasse non dubium
est, qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est ad domum Dei coelestem, a Judaeis,
quasi a
pueris insipientibus, subsannatus est; clamantibus iisdem Judaeis: Ascende calve, ascende
calve, Crucifige, crucifige
in Calvariae loco, ob cujus piaculi facinus plebs Judaeorum
decursis duobus, et quadraginta annis post resurrectionem Salvatoris, et ascensionem
in
coelum
, a principibus Romanorum, Vespasiano videlicet, et Tito, quasi a duobus ursis
consumpta est; mons vero Carmelus, Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele,
suum
Dominus transtulit regnum.
Mulier quaedam
, inquit,
de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et
ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce
nunc
veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus.
Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad
quam
Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo,
et
mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende,
et
redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit
sicut ei
vir Dei praeceperat
(R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3, R4, 4, 4, R4, 4, 5, R4, 4, 6 et R4, 4, 7).
Mulier haec vidua, antiquam sanctorum Patrum, qui sub lege fuerunt, significavit Ecclesiam, quae in adventu Salvatoris, a legalibus praeceptis, quasi a legitimo viro destituta, cum duobus superstitibus filiis, id est gemino populo derelicta est. Creditor hujus Ecclesiae, diabolus intelligendus est, qui humanum genus ante adventum Salvatoris per originale delictum, et quotidiana peccata obnoxium tenebat, quia gratiam evangelicae praedicationis intra litteram legis, et prophetiam veteris testamenti non revelatam apud se continebat. Postquam vero ad cognitionem veri Helisei, hoc est Salvatoris nostri, pervenire promeruit, ejus consilio a vicinis suis plurima vasa vacua petiit, quia post apostolorum praedicationem multitudinem credentium ex diversis gentibus intra domum fidei ad se collegit.
De oleo quoque, quod apud se habebat, in caetera vascula transfudit, quia gratiam spiritualem per ora praedicatorum in cunctis gentibus mutavit. De quo oleo, id est divina gratia, filios suos redemit, quia per donum Spiritus sancti, atque charitatis unctionem a perpetua servitute peccati semetipsam cum cunctis fidelibus liberavit.
Factum est autem, ut Heliseus transiret, et erat ibi mulier magna, quae tenuit
cum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet
panem, quae dixit ad virum suum: Animadvertere quod vir Dei sanctus est iste, qui
transit per
nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam,
sellam,
et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi
(R4, 4, 8, R4, 4, 9 et R4, 4, 10), etc.
Mulier ista Sunamitis typum Ecclesiae repraesentabat, quae priusquam verum Heliseum, hoc est Salvatorem nostrum, per fidem susciperet, sterilis fuit. Postquam vero eumdem Dominum in hospitio cordis sui suscipere promeruit, populum fidelem, quasi unicum filium genuit. In coenaculo, altitudo fidei: in lectulo vero, quies spiritualis, atque contemplationis otium praefiguratur. In mensa autem, unitas fidei, et concordia praedicationis innuitur. In sella vero, docendi potestas: in candelabro, illuminatio fidei, sive claritas virtutum exprimitur.
Post haec refert Scriptura (voir: R4, 4, 20 et R4, 4, seq) de filio Sunamitis, quem puer
Helisei missus cum baculo non resuscitat: per semetipsum vero veniens, atque ad ejus
membra se
colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam
lucem
protinus per mysterium compassionis animavit. Quia videlicet auctor humani generis
Deus quasi
mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et
quia per
Moysen, terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit: per legem quippe,
virgam Deus
tenuerat cum dicebat: si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur
morte
timor nos suscitare non valuit, sed tantum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit.
Sed
puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia Paulo attestante nihil
ad perfectum adducit lex
(He, 7, 19). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se
humiliter sternens, ad exaequanda mortui membra se collegit, quia
cum in
forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo
(Ph, 2, et ). Huc
illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum
septies inspirat, quia per aperitionem divini numinis gratia septiformis spiritus
in peccati
morte jacentibus aspirat; moxque vivens erigitur, quia is quem terroris virga suscitare
non
potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit.
(voir: ) Jam nunc historia Naaman Syri persequenda est. Superius ostendimus Heliseum
typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae, qui leprosus
erat, et
suggerente ancilla ad beatum Heliseum sanandus advenit, populum gentium figuravit.
Puella vero
parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriam ducta, uxori Naaman
servitium
exhibebat, et dominae suae suggesserat, quod si ad beatum Heliseum pergeret, sanitatem
consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata, quia
ut
Apostolus ait: Nullum ad perfectum perducere valuit
(He, 7, 19); omnis enim
perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum, quae in lege de castitate,
et
sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietate, caeterisque virtutibus habebant
Scripturae, ad universas pervenerat nationes: quia licet in tempore illo in sola Judaea
prophetia floruerit, fieri tamen non poterat, nisi ut etiam ad alias vicinas gentes
beata ejus
notitia perveniret. Et quanquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva
eisdem
serviebat, quia idolatriae cultui deditae erant. Tamen audivit Naaman puellam, et
venit ad
Heliseum sanandus a lepra: et populus gentium, qui audivit famam legis, et prophetiam,
veniens
ad Christum, ab omnium peccatorum lepra purgandus. Quid tamen dixit beatus Heliseus
per
nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei : Vade
, inquit, lavare septies
in Jordane
(R4, 5, 10). Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane
(voir: R4, 5, 11 et R4, 5, seq), indignatus est, et volebat renuere, sed ab amicis suis consilio accepto
acquievit ut lavaretur, et purgatus est. Hoc significavit, quia populus gentium, antequam
Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit: sed postea dicentibus
apostolis, ad sacramentum baptismi fideliter venit. Heliseus namque in praefiguratione
futurorum Naaman Syrum videre noluit, et tamen minime despexit: sic nimirum Dominus
Jesus
Christus populum gentium, qui eum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute
non
fecit. Dixit ergo Heliseus ad Naaman: ut lavaretur septies in Jordane
. Notandum quod
sicut Heliseus mittit Naaman ad Jordanem fluvium, ita a Christo populus gentium missus
est ad
baptismum. Quod autem Heliseus non per se ipsum Naaman aut tetigit, aut baptizavit,
hoc
significatum est, quod Christus, non per seipsum venit ad populum gentium, sed per
apostolos
suos, quia illis dixit : Ite, et baptizate omnes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti
(Mt, 28, 19): et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum
gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate
consecravit. Quod audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane indignatus est dicens
:
Nunquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana
et Pharphar, ut in ipsis laver, et munder? Haec illo dicente consilium dederunt servi
sui, ut
acquiesceret prophetae consilio
.
Quid autem hoc significet, intuendum est. Sanctus Heliseus, sicut diximus, typum habebat
Domini Salvatoris: Naaman figurabat populum gentium; quod vero de suis fluminibus
sanitatem se
recepturum esse credebat; hoc indicabat, quod genus humanum de libero arbitrio, et
de propriis
meritis praesumebat: sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt,
sanitatem recipere omnino non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman humanum genus
consilium
Helisei audisset, id est per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset,
ab
originali et actuali lepra liberari non posset. Sive aliter flumina Damasci, quarum
aquas
Naaman Syrus meliores aquis Jordanis esse opinabatur, hujus mundi significant sapientiam,
quam
populus gentium, priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens, evangelica
praecepta
negligens, contemnebat. Lavare
, inquit, septies
dixit propter septiformem
gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio
Dominus
baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit.
Cum ergo in figura baptismi Naaman fluvio descendisset, facta est
, inquit Scriptura,
caro ejus tanquam pueri parvuli
(R4, 5, 14). Hanc similitudinem in populo Christiano
compleri videmus, quia omnes qui baptizantur, sive senex, sive juvenis, omnes tamen
infantes
appellantur, quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam novi
regenerantur. Prima generatio perducit ad mortem: secunda generatio perducit ad vitam.
Prima
generatio filios irae facit: secunda generatio vasa misericordiae: sicut Apostolus
dicit:
In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur
(1Co, 15, 22). Quomodo ergo Naaman senex
septies lavando factus est velut puer, sic populus gentium cum esset peccatis veteribus
senex,
et multis iniquitatum maculis, velut lepra, perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur,
ut
in eo, nec originalis, nec actualis lepra peccati remaneat, et qui fuerat criminum
ponderibus
curvus, ad exemplum Naaman, salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stola
induitur.
De qua Apostolus ait: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis
(Ga, 3, 27). In
emundatione Naaman Syri decima virtus ponitur Helisei. Denarius enim numerus consummationem,
sive perfectionem demonstrat, quia in fine mundi Dominus legitur advenisse, in quo
universis
gentibus lepra infidelitatis adspersis salus cognoscitur attributa. Quod vero, posteaquam
mundatus est Naaman, munera obtulit beato Heliseo, et ille accipere noluit, Christi
in hoc
gratia figuratur, quae ideo gratia dicta est, quia gratis datur. Sic enim ipse Dominus
in
Evangelio discipulis suis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate,
leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date
(Mt, 10, 8).
Dixitque interea Naaman ad Heliseum: Obsecro, concede mihi servo tuo, ut
tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum,
aut
victimas diis alienis, nisi Domino soli
(R4, 5, 17).
Onus terrae duorum burdonum Incarnationis Christi praetendebat sacramentum, cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet et praeputio, ob spem aeternae beatitudinis portare non renuit.
Post haec refert Scriptura eadem, quod interrogavit Heliseus Giezi puerum suum.
Unde venis, Giezi? qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. Et ille ait: Nonne
cor
meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tuum? Nunc
ergo
accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves,
et
servos, et ancillas: sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in
sempiternum
(R4, 5, 25, R4, 5, 26 et R4, 5, 27).
Si enim Propheta Heliseus puerum suum Giezi, absens corpore, vidit accipientem munera,
quae
dedit illi Naaman Syrus quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod
servus
nequam, domino suo non vidente, latenter se fecisse putaverat: quanto magis in illo
corpore
spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt
corpore
absentes ! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus ait: Ex parte
, inquit,
cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit
quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est
(1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10). Deinde, ut quomodo posset, aliqua
similitudine ostenderet, quantum ab illa, quam facturus est, distet haec vita, non
qualiumcunque hominum, verum eorum qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum
essem
(inquit) (ibid. 11, et 12) parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus
loquebar, quasi parvulus cogitabam. Cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli
erant.
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte,
tunc
autem cognoscam, sicut et cognitus sum
(1Co, 13, 9 et 1Co, 13, 10). Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium
prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Heliseus
accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat: ita ne, cum venerit quod perfectum
est, nec
jam corpus corruptibile aggravat animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti
ad ea,
quae videnda sunt oculis corporis, quibus Heliseus absens ad servum suum videndum
non
indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Giezi verba
Prophetae: (vers. 26) nonne cor meum tecum, quando conversus est vir de curru in obviam
tibi: et accepisti pecuniam
(R4, 5, 26), etc. Sicut autem ex Hebraeo interpretatus est Hieronymus
praesbyter: Nonne cor meum
, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo
de curru suo in occursum tui?
(R4, 5, 26) Corde suo ergo se dixit hoc vidisse Propheta, adjutus
quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus, sed quanto amplius tunc omnes munere
isto
abundabant, [mauvais référencement: 1Co, 15, 18]cum Dominus erit omnia in omnibus!
Habebunt tamen etiam
illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque erit illis spiritus per
spirituale
corpus. Neque enim ille Propheta, quia non eis indiguit, ut videret absentem, non
eis usus est
ad videnda praesentia; quae tamen spiritu videre posset, etiam si illos clauderet,
sicut vidit
absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita,
Deum
clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt. Sed utrum videbunt, et per
oculos
corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum potuerunt in
corpore
spirituali, eo modo utique etiam ipsi oculi spirituales, quantum possunt isti, quales
nunc
habemus, procul dubio per eos videri Deus non poterit. Longe itaque alterius erit
potentiae,
si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique
tota est.
Giezi minister Helisei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a Naaman Syro accepit,
et
post paululum leprae contagione est percussus, Judae proditoris typum gessisse non
dubium est.
Sicut enim Giezi ideo serviebat beato Heliseo, ut pecuniam posset adquirere, ita et
Judas
propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret et terrenas divitias congregaret.
Denique sic de illo in Evangelio scriptum est: Quia fur erat, et loculos
habebat, et ea, quae mittebantur, exportabat
(Jn, 12, 6). Nam Giezi, qui gratiam magistri potuerat
promereri, sicut dominus suus consecutus fuerat beati Heliae, cupiditate victus meruit
in
aeternum crudeli lepra perfundi: Judas vero per amorem pecuniae, et apostolatus gratiam
perdidit, et laqueo vitam finivit: ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra
Ecclesiam
intus in anima peccati lepra fuisse perfusos, qui contra dominica praecepta ministerium,
quod
gratis acceperunt, gratis non administrant: et pro omni opere, quod in Ecclesia gerunt,
non
futuram mercedem, sed praesentem quaerunt retributionem.
Potest enim Giezi Judaeorum populum figurari, qui eo tempore peccati lepra percutitur,
quo
ab eo gentium populus liberatur. Denique sic infideles Judaei in passione Domini clamaverunt:
Sanguis ejus super nos et super filios nostros
(Mt, 27, 25). Tunc enim peccati
lepra perfundi meruerunt, quando super coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt:
Tolle, tolle: crucifige eum
(Jn, 19, 15). Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos
transiit gratia. Denique sic et Apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens:
Vobis
, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei: sed quia vos indignos judicastis
aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes
(Ac, 13, 46). Quando doctrina Apostolorum ad gentes
transiit, tunc in miseris Judaeis peccati lepra remansit.
(voir: R4, 6, 4 et R4, 6, 5)Post haec refert Scriptura, quod eunte beato Eliseo cum filiis prophetarum ad
Jordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aqua: et ille,
de cujus
manu corruit, clamaverit ad beatum Eliseum: Heu heu, et hoc ipsum mutuo
acceperam
(R4, 6, 5). Post haec in loco, ubi securis illa ceciderat, Beatus Eliseus misit lignum,
et natavit ferrum.
Dominus Jesus Christus, cujus figuram Eliseus gestavit, cum per praesentiam corporis
sui
Judaeorum impietatem, tanquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo
Joannes
dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est
(Mt, 3, 10). Item
interveniente passione, corpus illud velut manubrium deseruit, et in inferni profunda
descendit. Quod in sepultura positum, ad vitam, tanquam ad manubrium suum spiritu
redeunte
surrexit. Sive aliter: Eliseus namque typum habuisse Domini Salvatoris frequenter
supra jam
diximus. Sed in puero illo filio prophetae, cujus securis de manu lapsa est, non incongrue
Christus Dominus intelligitur: securis illa, quae cecidit, Adam, sive totum genus
humanum
significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securem in manu sua: et Dominus
ac
Salvator noster humanum genus, quod creaverat in manu potentiae suae: sed quomodo
securis illa
de manu prophetae, et in profundo corruit, ita et genus humanum cum de manu Dei omnipotentis
per superbiam se excussit, cecidit in fluvium luxuriae, et omnium peccatorum gurgite
se
submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum
abysso, infelici ruina corruerat, sicut scriptum est: Infixus sum in limo
profundi
(Ps, 68, 3) [mauvais référencement: Ps, 68, 2]. Iterum Deveni in altitudinem maris, et tempestas dimersit
me
(Ps, 68, 3) Fluvius enim ille, ubi securis cecidit, significat praeterfluentem, et fugitivum,
et
descendentem in voluptatem, vel luxuriosum saeculi hujus cursum: fluvius enim a fluendo
nomen
accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur:
ideo
securis illa in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens vero Eliseus, misit lignum,
et natavit
ferrum. Quid est, lignum mittere, et ferrum in lucem producere? nisi patibulum crucis
ascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere: ac de omnium peccatorum imo
per
crucis mysterium liberare. Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et
recepit
illud, et reddidit ad utilem usum domini sui. Ita et de nobis factum est, qui de manu
Domini
superbiendo cecideramus, per crucis lignum ad manum vel potestatem Domini reddimur.
Item
moraliter: Ferrum in manubrio est donum intellectus in corde: lignum vero per hoc
caedere, est
prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae
in accepta
eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia
fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos
ex bona
debeat actione restitui. Unde et recte is, qui ferrum amiserat, clamabat: Heu, heu, Domine
mi, et hoc ipsum mutuo acceperam
(R4, 6, 5): habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in
sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad cor velociter redeant, et
quidquid in
se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes
non
solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere
etiam bona
debuerunt: quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis
bonis, quae
agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo, qui ferrum perdidit, clamabat: Heu, heu,
heu, et hoc ipsum mutuo acceperam
(R4, 6, 5), ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae
perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris acceperam. At nunquam
Deus
mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens,
lignum
deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit: quia videlicet Redemptor noster,
pie nos
respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei qui amiserat, intelligentiam reformat,
lignum
mergit, et ferrum levat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia
translatione dicitur quod infregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit
.
Lignum namque confringere est, cor elatione conterere. Lignum ad ima jactare, est
elevatum cor
in cogitatione, ut diximus propriae infirmitatis humiliare, atque illico ferrum in
superficiem
redit, quia adversum exercitationis pristinum intelligentia recurrit. Igitur quoniam
donum
intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde
est, ne
otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat: sancti
namque
viri minime exultant, cum cognoscunt quae faciunt: sed cum faciunt quae cognoverunt:
et si
intelligendo largiores congaudent munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum
operis: ut videlicet actione persolvant, quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus
namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debet,
non
attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum
tempus reddendi cogitatur.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis
dicens: In loco illo, et illo ponamus insidias
(R4, 6, 8): et reliqua. Rex Syriae Samariam
obsidens, diaboli gestabat tydaeopum, qui ante adventum Salvatoris Judaeorum populum
sua
obsidione concluserat, cujus saevitiae atque occultae insidiae, quas humano praetendebat
generi, veri Elisei, hoc est Domini Salvatoris praescientia, atque virtute frustratae
sunt.
Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Eliseum ab eo missus est, scribarum et
pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli ad persequendum Deum
instigati
sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatoris nostri, justo judicio obcaecati
sunt: et
rursum per misericordiam illius, pane verbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti.
Merito
movet, quomodo potuerint Syri isti ire in Samariam, si tali erant caecitate percussi,
ut
omnino nihil viderent. Hac aurasia et illi percussi sunt, qui quaerebant ostium Loth:
hoc enim
modo sua calamitate turbati, amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, et ulterius
Prophetam tali modo comprehendere non quaesiverunt.
Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum
exercitum suum, et ascendit, et obsedit Samariam. Facta est autem fames magna in Samaria,
et
tamdiu obsessa est civitas, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et
quarta
pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis
(R4, 6, 24 et R4, 6, 25), etc. Fames Samariae illata inopiam
significat verbi Dei, sive egestatem fidei, per quam diabolus ante adventum Salvatoris
Dei
populum concluserat. Caput asini octoginta argenteis venundatum significat superbiam,
quae
initium est omnis peccati
(Si, 10, 15). Per asinum enim, quod immundum est animal, omnia vitia
diaboli praefigurasse non dubium est, quorum, ut dictum est, caput est superbia. Hanc
reprobi
omnes neglecto decalogo legis, atque ogdoada Evangelii, in qua imago est Dei, in cibum
sibi
maluerunt absumi, quam panem verbi Dei. Quarta vero pars cabi stercoris columbarum,
quod
quinque argenteis emptum, in cibum sumi dicitur, hoc figurasse videtur, quod populus
reprobus,
relicta cultura Dei, atque quinque corporis sensibus subditus, per idolorum culturam,
et
simulationem, velut quodam fetore peccatorum pasti, diabolo satisfaciebant. Duae mulieres,
quarum una famis inopia coctum filium suum comedit, reprobam plebem ex Judaeis significasse
non dubium est, quae omne bonum, quod in se originaliter habere potuit, inopia fidei
consumpta
consumpsit: alia vero, quae in tale facinus consensum praebere renuit, electam plebem
procul
dubio figuravit.
Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad
invicem. Quid hic esse volumus donec moriamur?
(R4, 7, 3) etc. Quatuor leprosi, qui extra civitatem
positi futuram Israeli defensionem pronuntiant, illos indicasse videntur, qui ex populo
Judaeorum immunditiam peccatorum suorum prius caeteris confessi sunt, et ad tantam
pervenire
meruerunt gratiam, ut victum atque fugatum diabolum per victoriam crucis Christi caeteris
annuntiarent. Quinque equos, qui in Samaria prae inopia famis tantummodo remansisse
dicuntur,
carnalem Judaeorum populum sub quinque libris legis derelictum figurasse certum est.
Dux ille,
qui futuram frumenti abundantiam per Eliseum venturam audiens, credere noluit, scribarum
atque
pharisaeorum gestavit figuram, qui fertilitatem fidei in Ecclesia divinitus collatam
vidit, et
quia credere noluit, ob hoc in impietate sua mortuus, a fidelibus conculcatus est.
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium dicens:
Surge, vade
(R4, 8, 1), etc. Mulier Sunamitis, quae ob inopiam famis, consultu Elisei de Judaea ad
terram Philistiim transivit, primitivam Ecclesiam, quae per Apostolos ex circumcisione
in
Christo credidit, praesignavit. Quae Ecclesia ob infidelitatem Judaeorum atque inopiam
verbi
Dei, quae illos obtinuit, revelante sibi divino Spiritu, ad populum gentium transmigravit:
haec enim in fine mundi, postquam plenitudo gentium introierit, ad priorem populum
revertens,
praedicante Elia, electos ex eadem plebe quasi pristinam patronorum suorum possessionem
in
proprio jure recipiet, et tunc omnis Israel salvus fiet.
Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . .
praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato
(R4, 11, 4, R4, 11, 5 et R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada
pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem
sex annis,
quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat sabbato,
et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia
pars ad
portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero
partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum
regem, et
vallabitis eum habentes arma in manibus vestris
(R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta
commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius
aliqua
replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima,
quam
verba dierum
nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a
parte
orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium
interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri
(R3, 6, 36). Interius
videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro
in
verbis dierum
ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam
grandem, et ostia in basilica, quae texit aere
(Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc
nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret,
solisque
hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali
et
septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum
per gradus
habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte
altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare
aeneum, in
quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium,
et
psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum
a longa
aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi
partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma
soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia
in
basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis
erat
discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta:
sed et
tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe,
lateque
circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis
ejus
paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem
sunt atria, de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri
(Ps, 133, 1 et Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat,
fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote
inferius
fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent,
nec tamen
aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon
ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni suo
descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in
aditis, et
domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per
circuitum
in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum
(Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura,
(Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta,
distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat
semel in
annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum
purificati
introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub
(dio) divo,
vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive
ad
audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres
Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum
aedium
tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae
autem
intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero
ostia in
aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum
possent
intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum,
qui
per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad
officium, et
post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex
proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam
habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant,
ne
abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba
dierum
narrant, (voir: Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi
partes regem
in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui
non erant
de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi
moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae,
et
Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel
hoc regina
collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum,
per
quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de
domo
Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum
regum, ubi
etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur.
Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon:
quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa
principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii
(Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro
distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum
Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis,
et
tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis
domus
Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant
de
Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus
observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua
(Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7),
etc.
Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum
diadema, et testimonium
(R4, 11, 12), in diademate insigne capitis regium: in testimonio designat
decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, et qualiter vivere, praecipitur.
Denique in
libro verborum dierum apertius: Et imposuerunt
, inquit, ei
diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem
(Ch2, 23, 11). Et magnae utique erat, salutarisque
prudentiae, ut per tyrannicae, impiaeque reginae necem, succedente in regnum filio
regis
legitimi, cum ipso regum habitu, simul disciplina legis Dei servanda committetur,
et qui se
praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant
pecuniam
(R4, 12, 15) [mauvais référencement: R4, 12, 13], etc.
Quod instaurantibus templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur: Et non fiebat
ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed
in fide
tractabant eam
(R4, 12, 15), devotionem ostendit eorum, de quibus sermo est, qui tantum studii in
religione habuerint, ut nullus dubitaverit, quin pecuniam Domini sine alicujus fraudis
suspicione tractarent: et hanc de aerario sublatam fideliter artificibus ad muniendam
domum,
prout singulis opus esset, offerrent.
Post haec mortuus est
, inquit, Eliseus, et sepelierunt eum.
Latrunculi vero de Moab venerunt in terram ipso videlicet anno. Quidam autem sepelientes
hominem viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulcro Elisei, quod cum
tetigisset
ossa Elisei: continuo revixit homo, et stetit super pedes suos
(R4, 13, 21) [mauvais référencement: R4, 13, 20].
Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestum et omne
opus
execrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant,
ii
accipiendi sunt, qui, ut Apostolus Jacobus ait: Impios et peccatores ab errore
viae suae assidua exhortatione convertunt ad tramitem pietatis, et castitatis, animasque
eorum salvantes a perpetua morte, cooperiunt multitudinem peccatorum
(Jc, 5, 20) [mauvais référencement: Jc, 5, 19].
Sive aliter. Sepelientes mortuum, ac latrunculos fugientes illi merito appellandi
sunt, qui
pie vivere volentes in Christo, fugiunt, ac declinant vitia universa, atque peccata,
quae
mortem videlicet operantur, corporaque in fontem projiciunt baptismi, in quo secundum
Apostolum credentes sepeliuntur cum Christo
(Rm, 6, 4 et Col, 2, 12), ut per
communionem corporis, et sanguinis ejus deinceps possint vivere cum Christo.
Ipse
(videlicet Amasias) percussit Edom in valle Salinarum decem
millia
(R4, 14, 7), etc. Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle
Salinarum decem millia et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jethel
(R4, 14, 7).
Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel foeno videlicet salsuginis, ut multis
in locis
deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum sale fervefactis, et usque ad salis
firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit,
in quo etiam
loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro
valle
Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est
Arabiae
nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et ab Assyriis
hodie usque
sic appellatur. Jecethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur
coetus
Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae, quod hanc,
vel
coetus populi Dei, vel Deo adjuvante, ceperit.
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath
(R4, 14, 25) etc. Quod dicitur de
Hieroboam rege Israel: Ipse restituit terminos Israelis ab introitu Emath, usque ad mare
solitudinis
(R4, 14, 25), Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus
Israelis: Mare autem solitudinis, quod hebraice dicitur Araba, mare mortuum designat,
quod in longitudine per stadia DLXXX usque ad Zoaras Arabae in latitudine per centum
quinquaginta usque ad vicina Sodomorum praetenditur.
Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum
(R4, 17, 29), etc. Quod dicitur de his, quae in
Samariam a rege Assyriorum adductae sunt, nationibus, et unaquaeque gens fabricata est
Deum suum, posueruntque eum in fanis excelsis, quae fecerant Samariae gens, et gens
in
urbibus suis, in quibus habitabant
(R4, 17, 29). Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth
Benoth
(R4, 17, 30): Viri autem Cutheni fecerunt Nergel. Et viri de Emetha fecerunt Asima.
Porro Hevaei fecerunt Nebaaz, et Thartha. In libro quidem locorum legitur,
quod Benoth, et Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judeae Samaritani,
qui
de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum quod aedificaverunt, qui ad eam venerant
de
Emath. Nebaaz etiam, et Tartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderunt.
Videtur autem juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus hae gentes prius
in terra
sua servierunt, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset, et unaquaeque gens
fabricata est Deum suum
(R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim
Babylonii fecerunt Sochoth Benoth
(R4, 17, 30), id est tabernacula Benoth. Et melius, ni
fallor, faceret interpres, si Sochoth latine in tabernacula verteret, et nomen idoli
Benoth absolute poneret: et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Hi
autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech, et Anamelech
diis
Sepharvaim
(R4, 17, 31): ubi ostenditur Adramelech, et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim: ita
videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Emathenorum, Nebahaz, et
Tharthac idola fuerunt Evaeorum.
Anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super
omnes civitates Judae munitas, et cepit eas
(R4, 18, 13), etc. Historia manifesta est, et
interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est,
quae velut
quaedam contraria fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum, ut quod illi solent
in
prologis ponere; haec dicit Dominus
, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis
ostendant, iste nunc dixerit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum
(R4, 18, 19). Consideremus
verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum,
super Aegyptum
(Es, 36, 6), falsum est: nulla enim narrat historia, quod Ezechias ad Aegyptios
miserit, et Pharaonis auxilium postularit, quodque infert: (vers. 22)
Si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus
(Es, 36, 7 et R4, 18, 22), verum est: sed rursum jungit
mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius, et
altaria
(Es, 36, 7 et R4, 18, 22): hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria, et veteri
errore destructo, juberet Dominum adorari in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque
paucitatem obsessorum volens ostendere, (voir: R4, 18, 23) equorum duo millia pollicetur,
quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non de imbecillitate venit populi
Judaeorum,
qui equitandi carebat scientia, sed de observatione mandatorum Dei, qui per Moysen
super regem
praeceperat Israel:
Non multiplicabit sibi equos, et uxores
plurimas non habebit
(Dt, 17, 16 et Dt, 17, 17). Ad id autem, quod dixerat: Si responderis mihi, in
Domino Deo confidimus
(Es, 36, 7), etc., callide, prudenterque respondit, se non sua voluntate, sed
Domini venisse praeceptis.
Et dixit Heliachim, et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, siquidem
intelligimus eam
(Es, 36, 11), etc. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis
Judaeae urbibus, confisus in Domino sit, dixeritque ad populum:
Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est
cum eo:
multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo; cum illo enim est brachium carneum:
nobiscum
Dominus Deus noster, qui auxiliator est nostri, pugnatque pro nobis. Et confortatus
est
(Ch2, 32, 7 et Ch2, 32, 8),
inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae
(Ch2, 32, 8). Unde Rabsaces destruere vult quod ille
construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non
vobis tribuat fiduciam super Domino Deo
(R4, 18, 30) [mauvais référencement: R4, 18, 29]. Rursumque adjiciens comminationem, et terrorem,
ut comedant
, inquit, stercora sua, et bibant urinam pecudum suorum
vobiscum
(R4, 18, 27). Per quae ostendit fame eos, et penuria, sitique esse capiendos, simulque
illecebras jungit formidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione
decipiat dicens: Facite mecum quod est utile
(R4, 18, 31). Ergo sensus est: Facite
(inquit) quod vobis prosit, et in benedictionem proficiat vestram. Sive hoc dicit:
Benedicite
regi Assyriorum, et laudate eum: ut Dominum confitemini, ut praemia consequamini:
et donec
revertar de Aegypto, sive capta Lomna redeam, habitate in urbe vestra, et rebus vestris
fruimini: postea autem: Veniam et transferam vos in terram, quae similis est
terrae vestrae
(R4, 18, 32). Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judae
similitudinem, tam in situ, quam in frugibus. Quodque infert: Ubi est Deus Emath, et
Arphad, et Sepharvaim, Ana, et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea?
(R4, 18, 34 et Es, 36, 19) Ostendit
harum omnium civitatum, sive gentium diis servisse Samaritas, et quia non erant dii,
sed
idola, merito cultores vanitatis, ut decebat esse submersos. Est autem Emath urbs
Celesyriae,
quae nunc Epiphania dicitur: juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci,
quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Hieremias scribit: (Hier. 4, 47) Sepharvaim,
quod numero plurali libros, vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus
Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in locorum libris invenimus. Verum
in Isaia
hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: Ubi est
Deus urbis Sepharvaim?
(Es, 36, 19) tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana, et
Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana, et Ava posuit. Et quidem in Hebraeo
ita scriptum
est: verum quia syllaba u, quae in medio nominis posita est, conjunctionem apud eos
significat, potest etiam ita distingui ut dicantur Ane et Gave, ut Aquila transtulit,
sive
Anua et Avua, ut noster vertit interpres.
Tacuitque omnis populus, et non respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum
regis acceperant, ut non responderent
(R4, 18, 36). Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, et
universa cum consilio: ideo enim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne
eum ad
majores blasphemias provocaret.
Et ingressus est Heliachim, et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis
vestibus
(R4, 18, 37). Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est, disseramus.
Scindit vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. (voir: R4, 19, 1) Scindit et ipse
rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod Rabsaces
usque ad
portas Hierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Pro regio ergo cultu
obvolutus
est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Heliachim pontificem, et Sobnam scribam;
et
(voir: R4, 19, 2) seniores de Sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos Prophetam. In quo
regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes
populi, et
senes sacerdotum non stolis Sacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam
Prophetam
filium Amos.
Dixerunt
, inquit, ad eum: haec dicit Ezechias. Dies tribulationis, et
correptionis, et blasphemiae dies haec
(R4, 19, 3). Tribulationis nostrae, correptionis Dei,
blasphemiae hostium, ponitque similitudinem parturientis mulieris, et dolentis, quod
venerint
filii usque ad partum, et vires non habet parturiendi. Haec juxta litteram peccatis
facientibus videmus, quia cum hostes irruunt, defensores nostri praeparantur, sed
nullatenus
ad praeparata convalescunt. Scriptum namque est: Requiescet super eum
spiritus consilii, et fortitudinis
(Es, 11, 2), quae utraque sibi necessario juncta sunt, quia neque
virtus sine consilio esse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur
prosunt qui
per consilium praeparantur, dum ad praelium per fortitudinem non procedunt? Afflictus
ergo,
atque turbatus Ezechias rex loquitur dicens: Dies tribulationis, et blasphemiae dies iste,
venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens
(Es, 37, 3). Filii quippe usque ad
partum veniunt, quando apta consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt,
sed
virtutem non habet parturiens, quia dum infirmus quisque concipit consilia, haec ad
utilitatem
aliquam per partum operis non producit. Sequitur:
Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex
Assyriorum Dominus suus
(R4, 19, 4). Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo
irascente tanta patimur: sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis fiduciam:
quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum.
Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias: eodem enim
spiritu,
quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat, et dicit quid respondere deberent
domino
suo humilitate mixta fiducia conscientiae. Dicite
, inquit, Domino vestro
,
qui vester est Dominus meus: etenim Haec dicit Dominus: Noli timere
(R4, 19, 6)
verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus: Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet
nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua
(R4, 19, 7). Ut duo
pariter Ezechias, quae optabat, audiret; se de obsidione, et periculo liberandum:
et inimicum,
iratumque regem in sua terra esse moriturum.
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem
Lomna
(R4, 19, 8), etc. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse
Pelusium, jamque extructis aggeribus urbe capienda, venisse Thracam regem Aethiopum
in
auxilium: et una nocte juxta Hierusalem centum octoginta quinque millia exercitus
Assyrii,
pestilentia corruisse; narrat Herodotus, et plenissime Berosus Chaldaicae scriptor
historiae.
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset
eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino
(R4, 19, 14), etc. Contra Sennacherib
regis blasphemias, solita Ezechias arma corripuit, rursumque pergit ad templum, et
epistolas
ejus expandit coram Domino, audacter Dominum deprecatus, et solum Deum asserit esse
viventem,
per quem idola intelligimus imagines mortuorum.
Misit autem Isaias ad Ezechiam dicens:
Haec dicit Dominus Deus
Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est
sermo, quem
locutus est Dominus de eo: sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum
tuum
caput movit, filia Hierusalem
(R4, 19, 20 et R4, 19, 21). Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec
misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios,
qui ei
dicerent verbum Dei super Sennacherib contra quem rogas, Domini ista sententia est.
Virgo
filia Sion, et filia Hierusalem
, quae ideo virgo appellatur, et filia, quia ex cunctis
gentibus simulacra adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis Dei, et
unius
divinitatis cultum. Subsannavit te atque despexit. Et quae, ne te ad majores
blasphemias concitaret, praesenti non respondebat. Post, te abeunte,
movebit caput suum. Certa de ultione, secura de poena, et haec locutus est: non
contra me, sed contra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut
major esset
arrogantia blasphemantis. Dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderis
in altitudinem montium, et juga Libani excelsa succideris. Cedros atque abietes illius,
quae vel de cunctis gentibus metaphorice de principibus earum debemus accipere: vel
Hierusalem, quae interpretatur Libanus; ut cedros ejus, atque abietes ad potentes
quoque, et optimates, altitudinem vero summitates illius, saltumque Carmeli referamus
ad
templum. Quodque infert: Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei, omnes
rivos aggerum
(Es, 37, 25): Hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine exercitus
omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus: juxta translationem,
quod omnes
populos, qui sub aquarum nomine interdum scribuntur suo vastaret exercitu.
Nunquid non audisti quae olim fecerim? ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc
adduxi: eruntque in columnam, collium pugnantium civitates munitae. Et qui sedent
in eis,
humiles manu, contremuerunt, et confusi sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum,
quae
arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum,
et
introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me, insanisti in
me, et
superbia tua ascendit in aures meas
(R4, 19, 25, R4, 19, 26 et R4, 19, 27).
Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus
sic
responderit Dominus. Num ignoras, quod haec, quae fecisti, mea feceris voluntate,
et ego haec
futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod olim decreveram, hoc
est
expletum tempore, ut colles, (id est principes) qui inter se pugnabant, et civitates
munitissimae me contrahente manum meam, nec solitum auxilium praebente eradicarentur,
et
contremiscerent, ac perirent, et compararentur non olivae, et vineae, fructuosisque
arboribus,
sed feno, et gramini, herbisque domatum, quae frugibus impedimenta sunt, et ante marcescunt,
quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem, et egressum, et introitum tuum ante
cognovi,
et insaniam, qua contra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus;
per quos
olim dicturum esse te noveram. In coelum ascendam super sidera coeli ponam
thronum meum, eroque similis Altissimo
(Es, 14, 14). Itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in
aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis potuisse
te
viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores,
ut per te
quasi securim, et serram meam succiderentur et caderent.
Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis
(R4, 19, 28), ut blasphemantium ora
constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque injiciam labiis tuis,
quod tuam
ferociam domet, et te reducat in Assyrios.
Tibi autem (Ezechia) hoc erit signum. Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo
quae sponte nascuntur. Porro in anno tertio seminate, et metite: plantate vineas,
et comedite
fructum earum
(R4, 19, 29).
Omnia haec Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid
ei
Dominus responderit: non ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet ventura, quae
dicta
sunt. Et idcirco illi maxime prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem,
quia non
solum de his, quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti,
et post non
grande temporis spatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium, et rex
Assyriorum
interiret, et urbi Hierusalem securitas redderetur; hoc erit, inquit, signum
eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quae repereris: anno autem
secundo quae sponte nascuntur: in anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione
laxata,
seminate et metite: plantate vineas, et fructus earum comedite
(R4, 19, 29). Siquidem urbis hujus
reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam
recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae,
pomis densissimis impleantur.
Et quodcunque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum
sursum
(R4, 19, 30). Quid hoc loco radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in
occulto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergo deorsum
mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare, fructum vero sursum facere,
est
efficacia operis recta, quae cogitavit, ostendere. Mittit ergo radicem deorsum, ut faciat
fructum sursum
(R4, 19, 30). Ac si aperte diceretur: in imis cogitatio nascitur, ut in summis
retributio reddatur.
De Hierusalem enim, et de monte Sion egredientur reliquiae
(R4, 19, 31), et implebunt terram
Judaeam, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quod adversus impios zelatus
est
populum suum. Quod autem ad extremum infert: Protegam urbem hanc, et salvabo
eam propter me, et propter David servum meum
(R4, 19, 34): illud significat, quod non merito suo, sed
Dei clementia conserventur, imo patris eorum David memoria, in quo admonentur, et
suae
negligentiae, et illius fidei, atque justitiae, et quod in tantum justitiam diligat
Deus, ut
etiam posteros sanctorum hominum non suo merito, sed majorum virtute tueatur.
Factum est ergo in nocte illa, venit Angelus Domini, et percussit castra Assyriorum
centum
octoginta quinque millia
(R4, 19, 35). De hoc quoque in Paralipomenon legitur:
Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem
exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam
(Ch2, 32, 21). Centum
octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno Angelo una nocte caeduntur,
et absque
vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas Domini voluntate:
et
ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei blasphemantia ora
comprimere, fieretque testis illius majestatis, quem paulo ante contempserat. De talibus
autem
rebus agit omnipotens Deus multa per angelos, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab
illo ipsi
per verbum ejus agant, aut nuntient sine corporali sono etiam quod voluerit, ab eo
missi, ad
quos voluerit, totum ab illo per illud verbum ejus audientes, id est in ejus veritate
invenientes, quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit. Sed tamen non ex
angelis homines beatificat, sed ex se ipso, sicut angelos. Nec aliqua ex aliquo tempore
(vel ab angelis, vel ab hominibus) cognovit, ut nosset, sed futura omnia temporalia,
atque in
eis etiam, quid, et quando ab illo petituri fueramus, et quos, et de quibus rebus,
vel
exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio praescivit. Universas autem creaturas
suas, et spirituales, et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia
novit.
Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et frendens abiit,
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in
templo
Neesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio: fugeruntque
in terram Armeniorum, et regnavit pro eo Asorathan filius ejus
(R4, 19, 35, R4, 19, 36 et R4, 19, 37).
Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans, et gratulabundus ingrederetur, contemptor veri Dei, in fano falsi numinis trucidatur. Nec angelico periit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum, qui fugerunt in terram Ararath, in qua Scriptura Asorathan filium ejus, qui regnavit pro eo testatur misisse habitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio Armeniorum campestris per quam Araxis fluvius fluit, incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca, in qua liberatus est Noe, cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur Ararath, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Isaias
filius Amos, propheta, dixitque ei, haec dicit Dominus: Praecipe domui tuae: morieris
enim
tu, et non vives
(R4, 20, 1).
Quem (Prov. III, 12) diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium, quem
recipit
(Pr, 3, 12). Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captivitate
victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus
ad Dominum
flectat sententiam ejus. Sed nulla, quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis
Dei occulto consilio fiunt. Nam cuncta Deus futura praesciens, ante saecula decrevit
qualiter
per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas
sequatur, vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata
prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet: statutum quoque est in aeterna veritate,
quantum in ista vita mortali unusquisque temporaliter vivat: quia etsi annos quindecim
Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, tamen cum eum mori permisit, tunc
eum
praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per Prophetam dicatur:
Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives
(Es, 38, 1): cui mortui sententia dicta est,
sed protinus ad ejus lacrymas est addita vita, sed per Prophetam Dominus dixit, quo
tempore
mori ipse merebatur. Per largitatem vero misericordiae, illo eum tempore a morte distulit,
quo
ante saecula ipse praescivit: nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit,
quo vir
ille mori merebatur, nec dominica instituta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei
anni vitae
crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae, quod inopinate
foris
est additum sine augmento praescientiae fuit intus statutum.
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem
(R4, 20, 2). Quia ad templum ire non
poterat, ad parietem templi, juxta quod Salomon palatium extruxerat: vel absolute
ad parietem,
ne lacrymas suas assidentibus sibi ostentare videretur: et ait: Obsecro, Domine, memento,
quaeso, quomodo ambulaverim in conspectu tuo in veritate, et in corde perfecto, et
quod
placitum est coram te, fecerim
(R4, 20, 3). Perfectionem cordis in eo nunc dicit, quod idola
destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit,
quae
Scriptura libri Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno propter
promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore
Ezechias
filios non habebat: post tertium enim annum concessae vitae Manassem genuit. Ergo
iste omnis
est fletus, quia desperaverat Christum de suo semine nasciturum. Plerumque enim justi
aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri: sed cum eorum dicta injusti
audiunt, haec per elationem potius, quam per veritatem existimant prolata. Ex suis
enim
cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant.
Sicut enim
gravis culpa est, sibi hoc hominem arrogare, quod non est, sic plerumque culpa nulla
est, si
humiliter bonum dicat, quod est. Unde saepe contingit, ut justi et injusti habeant
verba
similia: sed tamen cor semper longe dissimile. Et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo
(Lc, 18, 12). Sed
justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis
afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit:
Obsecro,
Domine: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto
(R4, 20, 3 et Es, 38, 3). Nec tamen
Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis
precibus
exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam
in
cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc? Nisi
quia
omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba
non sunt,
quae humili corde proferuntur.
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Revertere, et dic Ezechiae
duci populi mei: Audivi orationem tuam: et vidi lacrymas tuas. Ecce ego sanavi te,
die tertio
ascendes templum Domini
(R4, 20, 4 et R4, 20, 5). Vocatusque est Ezechias dux populi, et Filius David, cujus
opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia, quae fecit David pater ejus, et
auditur ejus oratio: videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino, in veritate
et corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum est in oculis ejus
fecerat.
Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo
te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum
meum
(R4, 20, 6).
Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim
annos ad
vitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat,
et in
sua voluntate servabat. Non ergo id fecit, quod futurum non erat, hoc enim magis futurum
erat,
quod te facturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte dicerentur, nisi
ad
aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur
causas
inferiores jam vitam finierat, secundum illas autem, quae sunt in voluntate, et praescientia
Dei, qui ex aeternitate noverat, quod illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum
erat,
tunc erat finiturus vitam, quando finivit vitam. Quia etsi oranti concessum est, etiam
sic eum
oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat, cujus praescientia
falli non poterat, et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat. Quindecim anni,
qui ab
aegrotatione, Ezechiae regi, miserante Deo, ad vitam ei protelati sunt, mystice figurant,
quia
quicunque utriusque testamenti plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium
consequuntur, ac per legis consummationem, et Evangelii plenitudinem ad vitae aeternae
transeunt beatitudinem.
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum. Quam cum attulissent, et
posuissent super ulcus ejus, curatus est
(R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae
usu constet, et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Post haec ait Isaias:
Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est. Vis
ut
ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile
est
umbram crescere decem lineis, nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem
gradibus.
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam
descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus
(R4, 20, 9, R4, 20, 10 et R4, 20, 11).
Idem nomen graduum, quod et linearum significat, id est distinctionem horarum, quas
duodecim
per diem in horologio notare solemus. Sive ut Hieronymus dicit, ita erant exstructi
gradus
arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Erat
autem hora
diei decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem
lineis
procedente sole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod sub terram
quotidiana
consuetudine cursus sui erat facturus: an, ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa
retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso? At rex:
Facile
est
, inquit, umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus
(R4, 20, 10). Vidit namque, quia majoris miraculi esse poterat si sol
contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius,
id est super translatus ad orientem, quasi secundi diei mane, nulla interveniente
nocte
facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Brittanniam est, vel
in ultimis
Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia sol caetero
orbi in
occasu, et sub terra positus, nihilominus tota nocte supra terram appareat. Et quomodo
a parte
occidentis ad orientem humilis redit, manifeste videatur, donec tempore opportuno
denuo toti
orbi communi exortu reddatur: sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi,
qui illis de
partibus adveniunt, abundantissime produnt. Nunquam autem ii, qui interiora austri
incolunt,
vident solem per meridianas plagas ad orientem ab occasu redire.
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum, et praesentis temporis, et futuri typus erat, ut quomodo Sol revertebatur ad exordium suum, ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in hebdomade, et ogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Vel certe decem gradus in descensu solis, temporum ordines sunt, per quos umbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol justitiae Christus post resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit: in quo ad antiquos patres apparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat. Denique et ad Jacob sic loquitur. Et dixit, inquit, Angelus Dei: Ego sum Deus cui unxisti titulum, et vovisti votum, ut et Angelum, et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis in Patriarchis fuit, quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus. Tertius in legis datione: quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram repromissionis introduxit. Quintus in Judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in Prophetis, quia per eos est nuntiatus. Octavus in Pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quos ipse per umbram legis priscae Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per eosdem gradus rursum ascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.
In tempore illo misit Merodach Baladan rex Babylonis litteras, et munera ad
Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias
(R4, 20, 12), etc. In tempore illo;
hoc
est in eodem anno, quo haec gesta sunt, quae superius narrantur, misit Merodach filius
Baladan
rex Babylonis litteras, et munera ad Ezechiam, quia apud eos astrorum observantia
est,
stellarumque cursus longo usu, et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate
monstratur. Intellexerunt Solem reversum diei spatia duplicata, servire ei quem Deum
solum
putabant: cumque causas hujus miraculi, rationemque perquirerent, fama per omnes gentes
volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signi clarissimi
commutatum: quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit. Attamen in legatione
principum Babylonis, qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento, quod
acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant
in corde
ejus
(Ch2, 32, 30 et Ch2, 32, 31). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et Solis
regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elatum est. Denique
in eodem
volumine scribitur:
Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae: et exaltatus est post haec coram cunctis
gentibus.
In diebus illis aegrotavit usque ad mortem: et oravit Dominum, et exaudivit eum,
et dedit ei signum. Sed non juxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia exaltatum
est
cor ejus, et factum est contra eum ira, et contra Juda, et Hierusalem
(Ch2, 32, 23, Ch2, 32, 24 et Ch2, 32, 25). Rursumque
Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: et
humiliatus est postea, eo quod exaltatum est cor ejus, tam ipse, quam habitatores
Hierusalem;
et idcirco non venit ira Domini super eos in diebus Ezechiae
(Ch2, 32, 26).
In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Merodach Baladan
(R4, 20, 12): quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione
munerum, et congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis domum aromatum suorum, et
thesauros argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes thesauros
vasorum
suorum: non fuit res; quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua
(R4, 20, 13): Unde
iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos, atque palatii, sed et
templi
ostenderet, quod certe fuit potestatis ejus, de cuius valvis aureas laminas ante jam
tulerat.
Intravit autem Isaias Propheta ad Regem Ezechiam
(R4, 20, 14). Rursumque post
corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri videmus aliam occasionem superbiae,
quam ut
prudens, et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas
Deo
tribuente possederat, ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas
margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus
(Mt, 7, 6). Qui enim fidelis
est, spiritu abscondit negotia, et quicunque hoc non fecerit, omnis virtus illius
enervatur,
(peritque) per id quod posteritas, amisso virili robore in muliebrem redigitur mollitudinem.
Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur
quid dixerunt viri isti? et
unde venerunt?
(R4, 20, 14 et Es, 39, 3) Duo interrogat, quid locuti sunt, et unde venerunt: ille ad unum
respondit, altero praetermisso. De terra longinqua venerunt ad me, de
Babylone
(R4, 20, 14). Quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste rex gloriosior,
propter quem venerunt: Et venerunt, inquit, ad me, qui debuerat dicere:
venerunt ad glorificandum Deum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto
orbe potentissima est. Rursumque Isaias: Quid, inquit, viderunt in domo tua?
Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res, quam
non ostenderit eis in thesauris suis
(R4, 20, 13), sed alterum tacuit, de quo verebatur offensam:
quod ostenderit eis cuncta, quae haberet in potestate sua: haud dubium quoniam et
templi supellectilem ostenderit: propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam:
Audi verbum Domini exercituum
(Es, 39, 5) [mauvais référencement: vers 6]
. Veniet tempus, quando omnia haec, quae in
domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur,
et
de semine tuo fiant eunuchi in aula regis. Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam,
Misahelem,
et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio
Nabuchodonosor fuisse non dubium est. ( (voir: Da, 1, 6 et Da, 1, 7) Hactenus etiam Rabanus. Reliqua docet
Claudius.) Eunuchos enim, id est abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regio
in palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae, sed, de Daniel et sociis
ejus
credendum nullo modo est: quia si essent, de pulchritudine corporis et aspectu illorum
non
timeret dux ille, (voir: Da, 1, 10) qui eos adhuc pueros erudiebat, quia species
faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo apud antiquos
eunuchos
vocare cubicularios et custodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi
corpore non fuerunt.
Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est: fiat tantum
pax in diebus meis
(Es, 39, 8) [mauvais référencement: vers 19]. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem
Moysis, qui locutus est ad Deum:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de
libro quem scripsisti
(Ex, 32, 31 et Ex, 32, 32). Quid hoc loco Prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi
arrogantium hypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat?
Per
omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt,
quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt: operaturi quippe laudes suas cogitant:
laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant: gaudent se praecipuos in
humana
aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe
mirantur
taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsos altiores cupiunt, ac miris
inventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia
roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat
vigor
valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt:
si vero
operi testes deesse contingant, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus
coeperint, saepe eisdem suis operibus, quae egisse se referunt, mentiendo aliquid
adjungunt.
Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remuneratis favoribus
a
vera, et intima retributione vacuantur. In eo enim, quod bona sua patefaciunt, ostendunt
malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Horum ergo vitam,
illa
cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit. Qui postquam una prece, et sub unius noctis
spatio, centum octuagintaquinque millia hostium, angelo feriente, prostravit, postquam
occasui
proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit: postquam vitam propinquante jam termino
coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona
omnia, quae
possidebat, ostendit, sed Prophetae voce protinus audivit: Ecce dies veniunt, et
auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quicquam,
dicit
Dominus
(R4, 20, 17). Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere
malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona
sua
ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes
operantur. Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici
(Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77, 71]. Virtus quippe, et pulchritudo
arrogantium, inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudum
ostenditur, occulti adversarii viri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant:
quia suas
eorum notitiae divitias denudant. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur,
(per) in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat,
abscondat necesse est bona, quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum,
in
semetipsis dissipant fructus laborum: cumque se ostendere alienis oculis appetunt,
damnant
quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut
diximus,
opera captivantes denudant. Hinc est enim, quod per Evangelium veritas dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et
pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi
(Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4). Hinc est, quod de electorum Ecclesia
per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus
(Ps, 44, 14). Hinc Paulus
ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae
(2Co, 1, 12).
Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione
generata, gloriam intus habet quia hoc quod agit, in ostentationis jactantia non habet.
Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores oris alieni
non
appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae
agimus,
ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione
perdamus.
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque
annis regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium,
quas
delevit Dominus a facie filiorum Israel. Conversusque est, et aedificavit excelsa,
quae
dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos, sicut fecerat
Achab
rex Israel, et adorabit omnem militiam coeli, et coluit eam. Et exstruxit aras in
domo
Domini, de qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum. Et exstruxit
altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi Domini. Et traduxit filium
suum per
ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit phytones, et aruspices
multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum
(R4, 21, 1, R4, 21, 2, R4, 21, 3, R4, 21, 4, R4, 21, 5 et R4, 21, 6).
Haec ergo omnia, id est sive auguratio, sive auspicium, sive quaelibet immolatio, sive etiam sortitio, aut quicunque motus avium, vel pecudum, et inspectio quaecunque fibrarum, aut aliquid quod de futuris videatur ostendere, in operatione daemonum fieri non dubito, dirigentium vel avium, vel pecudum, vel si fibrarum motus, aut sortium secundum ea signa, quae docuerunt iidem daemones observari ab his quibus artis hujus scientiam, tradiderunt: a quibus omnibus is, qui homo Dei est, et in portione Dei numeratur, penitus debet esse alienus: nec aliquid in his habere commune, quae occultis machinis daemones operantur, ne forte rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et virtute repleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur.
Post aliquanta dicitur, quod miserit Josias nuntios ad Holdam
prophetissam, uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in Secunda
(R4, 22, 14) propter librum
legis divinae, qui inventus fuerat.
Quid hoc sit, quod dicit, quod habitaverit in Secunda: in superiori parte libri hujus
scribitur de Rege Ezechia, aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat
dissipatus. Et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum
(Ch2, 32, 5). Meminit hujus loci
Sophonias dicens: Vox clamoris ad portam piscium, et ululatus ad
Secundam
(So, 1, 10): pro qua vetus editio quasi proprium nomen loci transtulit in Masana. Masana
quippe interpretatur Secunda. Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in Secunda:
in
secundi muri parte intelligere debemus.
Regi autem Juda, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis:
Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum
est cor
tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores
ejus, quod videlicet fierent in stuporem, et in maledictum: et scidisti vestimenta
tua, et
flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus: Idcirco colligam te ad patres tuos,
et
colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus
sum super locum istum
(R4, 22, 18, R4, 22, 19 et R4, 22, 20).
Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, et fit
omnium
malorum futurorum de praeparata morte securus, quid ita requieturus esset in pace,
ut illa
omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecunque aguntur,
aut
eveniunt in ista vita hominum. Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora sua,
utrum
abjecta jaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi
mala
patiantur, si talia merita contraxerunt: vel in pace requiescant, sicut huic Josiae
promissum
est, ubi mala nulla, nec patiendo, nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus
malis, quae
patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant? Dixerit aliquis: Si nulla
est mortuis
cura de vivis, quomodo ille dives (voir: Lc, 26, 27), qui apud inferos torquebatur,
rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos,
et agat cum
eis, ne veniant et ipsi in eumdem tormentorum locum? Sed nunquid quia hoc ille dives
dixit,
ideo, quid fratres agerent, vel quid paterentur, illo tempore, scivit? Ita illi fuit
cura de
vivis, quamvis quid agerent, omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis,
quamvis
quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis
Deo
supplicaremus. Denique Abraham, nec Lazarum misit, et Moysen ac prophetas hic eos
habere
respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit
quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen, et
Prophetas,
id est libros eorum, quibus homines obediendo, tormenta inferna vitarent. Denique
noverat
divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribus vixisse. Nam et hoc
illi ait:
Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua: Lazarus autem mala
(Lc, 16, 25).
Sciebat ergo haec, quae utique apud vivos, non apud mortuos, gesta fuerunt. Verum,
non cum
agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum
sit
quod ait propheta: Abraham nescivit nos
(Es, 63, 16). Proinde fatendum est nescire
quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea vero audire ab eis, qui
hinc ad
eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam
ista
meminisse: et quae illos quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis,
qui
rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum
audire
debere, judicat, cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent angeli, qui possent interesse,
et
vivorum, et mortuorum locis, non dixisset dominus Jesus: Contigit autem
mori inopem illum, et afferri ab angelis in sinum Abrahae
(Lc, 16, 22). Nunc ergo hic, nunc illic
esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deus voluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus
mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium
est ea
nosse, non solum praesentia, vel praeterita, verum etiam futura, spiritu Dei revelante,
cognoscere. Sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic viverent, cognoscebant,
nec ipsi
omnia, sed quae illis esse revelanda, Dei providentia judicabat. Mitti quoque ad vivos
aliquos
ex mortuis, sicut e contrario (voir: 2Co, 12, 2) Paulus ex vivis in paradisum raptus
est, divina Scriptura testatur. Nam (voir: S2, 28, 15) Samuel propheta defunctus
vivo regi Sauli etiam futura praedixit. Quamvis nonnulli, non ipsum fuisse, qui potuisset
magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem, illius
existiment similitudinem figurasse. Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint
homines
aeternam veritatem quaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in
quo vivimus, per quem movemur et sumus
(Ac, 17, 28). Animas autem sanctas, eas esse credimus, et non
humanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias, qui erat filius Abrahae, ad Deum
Tu, Domine, pater noster es: Abraham nescivit nos: et Israel non cognovit nos
(Es, 63, 16).
Post haec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens: Contaminavit
quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum,
aut filiam
per ignem Moloch
(R4, 23, 10).
Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremiae
Prophetae. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon, juxta murum Jerusalem contra
orientem, in
qua nemus pulcherrimum, Siloe fontibus irrigatur. Topheth autem erat locus in eadem
convalle
juxta Piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, et juxta agrum Acheldemach, qui
usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Topheth,
quia locus
erat amoenissimus, hodieque hortorum praebet delicias, posita ara sacrificare daemonibus,
nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro
verborum
dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est, qui adolevit incensum in
valle Benennon, et lustravit filios suos in igne Benennon
(Ch2, 28, 3): siquidem filium Ennon
significat. Vallis autem Ennon hebraice dicitur Gebenn, cujus nomine in novo testamento
poena
inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum, sicut in convalle Ennon, qui idolis
servierunt,
in ea, prophetis attestantibus, perierunt, ita peccatores ex his, quae peccaverunt,
aeterna
damnatione puniuntur. Denique Hieremias cum referret praecepisse sibi Dominum, ac
dixisse:
Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae
fictilis
(Jr, 19, 2), paulo post dicit:
Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis
filii Ennon, sed vallis occisionis: et dissipabo consilium Juda, et Hierusalem in
loco isto,
et subvertam eos gladio.
(Jr, 19, 6 et Jr, 19, 7) Isaias quoque manifestissime Topheth infernum
appellat, cui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens:
A voce
enim Domini pavebit Assur virga percussus: Et erit transitus virgae fundatus, quam
requiescere faciet Dominus super eum
(Es, 30, 31 et Es, 30, 32), statim quomodo, et ubi esset periturus subdit,
dicens: Praeparata est enim ab heri Topheth a rege praeparata, profunda et dilatata
(Es, 30, 33).
Pulchre ait, et dilatata, quia Topheth dicitur latitudo: nutrimenta
inquit ejus, ignis, et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens
eam
(Es, 30, 33). Contaminavit autem Josias Topheth, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus
de
aliis idolorum locis fecisse legitur, vel aliqua quaelibet immunda dispergens, quatenus
abominationi potius, quam delectationi aptus, omnibus, qui aspicerent, locus appareret.
Quod sequitur de eodem rege Josia: (v. 11) Abstulit quoque equos, quos dederant reges
Juda Soli, in introitu templi Domini
(R4, 23, 11). Et paulo post: Currus autem Solis combussit
igni
, ostendit omnium gentium idololatriae et superstitioni Judaeos eo tempore fuisse
mancipatos, ita ut in venerationem Solis, quem more Gentilium Deum esse credebant,
simulacro
ejus, quod fecerant, currus, equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini.
Sic enim
solent gentiles pingere vel facere simulacrum Solis, ut puerum imberbem in curru ponentes,
equos eidem, quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem,
quia
Sol, velut quotidie novo ortu natus, in nullum per saecula senium incidit. Ut autem
eidem
currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae, quia curru igneo et
equis
igneis est raptus ad coelum, Johannes Constantinopolitanus Episcopus aestimat. Quia
enim
graece ἥλιος dicitur Sol, sicut etiam Sedulius, cum de
Haeliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli
Convenit Eliae, merito qui et nomine fulgens,
Hac ope dignus erat! nam si sermonis Achivi
Una per accentum mutetur littera, Sol est: audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas
habere litteras fama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis
ad
coelestia translatus: vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes,
crediderunt
vicinia decepti nominis, Solis hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum
divinitus factum commutaverunt in argumentum erroris humana stultitia commendatum.
Quos
imitati ipsi Judaei satagerunt, ne in aliquo Gentilium stultissimis minus stulti parerent.
Quod paulo post de eodem rege dicitur:
Excelsa quoque, quae erant in
Hierusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon Astaroth
idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Moloch abominationi filiorum Ammon,
polluit
rex, et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum
(R4, 23, 13 et R4, 23, 14).
Luce est clarius, quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibus posita
frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino, locorum amoenitate
allecti, contra interdictum, relicto altari, quod erat in templo, hostias offerebant.
Unde
saepius in hoc libro de Regibus, qui minus perfecte justi fuere, dicitur: verumtamen
excelsa non abstulit
(R4, 12, 3). Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum
consuetudinis est Scripturarum offensionem, idola nuncupare, quia vel in illis
offenditur Deus, vel offensionum, et ruinam suis afferunt cultoribus: sicut in hac
ipsa
sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quod aedificaverat
Salomon rex Israel, Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab: et Moloch
abominationi filiorum Ammon
(R3, 11, 7). Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam
non ostenderetur, quia videlicet Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte
poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut
idola, quae aedificaverat, de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum,
quae
ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee fecerat, quasi sapienter, ac recte facta
reliquisset. Meminit supra, et hujus loci Scriptura dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum
Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Hierusalem, et Moloch idolum filiorum Ammon
(R3, 11, 7).
Nec videri debet contrarium, quod ibi mons, in quo facta sunt haec idola, contra Hierusalem,
hic in Jerusalem esse positus asseritur, quia nimirum in tanta erat urbis vicinia
positus, ut
ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus, quae in eo congerebantur, attingere
videretur.
Transtulit (Nabuchodonosor) omnem Jerusalem et universos principes:
transtulit quoque Joachim in Babylonem, et Judices terrae duxit in captivitatem de
Jerusalem
in Babylonem, et omnes viros robustos
(R4, 24, 15 et R4, 24, 16) [mauvais référencement: R4, 24, 14], etc.
Quod referens de Nabuchodonosor, quia
transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus,
decem millia
in captivitatem, addidit scriptura dicens:
Et omnem artificem et clusorem
(R4, 24, 14) [mauvais référencement: R4, 24, 16].
Hoc est quod supra eidem populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cum
dicitur:
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim
Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam
(S1, 13, 19). Sicut enim tunc illi
caverunt, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, qui arma ad repugnandum facerent:
ita nunc
Chaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, sategerunt, ut
nullus in
ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit
resarcire diruta: quin potius quidquid apud gentem exterminatam, artis invenerant,
totam
Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus
proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quae multum negligentiae nostri temporis
congruit,
non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Hierusalem, et terra Israel
civitatem Christi, id est Ecclesiam sanctam: Babylon autem, et Chaldaei, sive Philistaei
civitatem diaboli, id est omnem malignorum, sive hominum, sive Angelorum multitudinem
designat: servitque Israel Philistaeis, sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine
tenus in
Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus, vel hominibus decepti,
aut
avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit
autem
Nabuchodonosor Hierusalem, et universos principes, fortesque exercitus decem millia
in
captivitatem, cum et magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire,
ac
decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservari, subito sive
illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus polluunt se facinoribus,
aut certe
in haeresim declinando, apertae apostasiae nomen incidunt. Arma vero, quibus contra
diabolum
repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendimus, quid sunt aliud, nisi eloquia
Scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella
vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris
armorum
privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia
illis
negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam
sumant, vel
alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando aut corripiendo
accendant.
Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt,
ut
dicere bona, quae didicerint, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem
in
Babyloniam de Hierusalem, cum eos, qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse,
et
civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt,
atque
ingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius
regis
vitiorum, dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum, sive murorum,
sed
auri potius, gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritalis
expositio finem respicit. Dictum quippe est de Sapientia: Quia aurum est,
et multitudo gemmarum
(Pr, 20, 15): atque ideo clusores horum, non alios aptius, quam doctores
intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt, ac docent, in ornatum sanctae civitatis
industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum
captivi
Babyloniam transferuntur? Artificem et clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrare,
est
talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualem ad
peccatorum
opera converti.
Post haec refert Scriptura, (XXV, 5, 6, etc.) quod fugientem regem Sedechiam ab exercitu Chaldaeorum, apprehensumque duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
Dum Scriptura sacra Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat: Rex quippe Babylonis est antiquus possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est, dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quae genuit, amans perdit, et quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat: sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quoque peccato superducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, extinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus, post intelligentiae lumen tollit, quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, multa haec, interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur.
Sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatum exstitit,
ita quarta
aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus, a Prophetis, quasi a stellis
illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus, templi etiam sanctissimi altitudine,
toto est
nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum
illud a
Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens illa est in Babyloniam translata.
Quae
quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habet annos juxta
Hebraicam
veritatem quadringentos septuaginta tres: juxta Septuaginta interpretes aliquid amplius.
Generationes juxta utrosque codices septemdecim: quas tamen Evangelista Matthaeus
certi
mysterii gratia, quatuordecim ponit, a qua juvenili aetate in populo Dei Regum tempora
coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta, ad gubernandum solet existere. Sedechias
autem
suprascriptus filius Josiae regnavit annis undecim: hujus undecimo anno, regum autem
Babylonis
octavo, secundum dies lunares mense quarto, quinta die mensis, juxta solares vero
dies, octavo
kalendas Julii, luna quinta, quem illi quintum diem computant, feria septima, aperta
est
civitas, et ingressi sunt omnes principes regum Babylonis, possederuntque civitatem,
et
captivum transduxerunt populum in Babylonem. Et inde postea Nabuzardan princeps militiae
exercitus Babylonis mense quinto, decima die mensis lunaris, solaris vero quinto kalendas
Augusti, luna decima, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt
muri
civitatis, et templum pariter incensum, atque vastatum est, anno, ex quo fundari coepit,
quadringentesimo, et trigesimo. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc: aut quomodo
potuit
hoc fieri, ut talibus diebus, vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa: respondeo,
quia
ipso anno decimo kalendas Aprilis exstitit, secundum dies lunares, anni principium,
et primi
mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam per Hieremiam prophetam
spiritus Dei jubet, ut pergant, et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur,
quod in
illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas,
et
plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverint, qui attenderit veros Israelitas,
in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento
ad regnum
gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus tanquam Hieremiam replicans dicit:
Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam,
et
tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: hoc enim bonum, et acceptum
est coram
Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire
(1Ti, 2, 1, 1Ti, 2, 2, 1Ti, 2, 3 et 1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae
Christianarum congregationum, et novellatae vineae populorum fidelium, et plantati
horti, ubi
etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe, lateque
porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus confugiendo,
requiescit. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Hieremiae prophetiam
reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat,
post
evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis,
id est
Ecclesiae Dei ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum?
per
quem? nisi per Jesum Christum, vere Sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille
Jesus
Sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est, post captivitatem, quem
propheta
Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat,
ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus
Jesu
Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu
peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur. Quod etiam in psalmo dedicationis
domus Dei apertissime canitur :
Convertisti planctum meum in
gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria
mea,
et non compungar
(Ps, 29, 12 et Ps, 29, 13). Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis
veteribus legibus, et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quanta libet
perstringere brevitate, nisi forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine
sua
tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forte
Judaei
possunt dicere, sive Pagani. Eis autem, qui se Christianos putari volunt, premit cervicem
apostolica auctoritas dicens : Omnia haec in figura contingebant
illis
(1Co, 10, 11) [mauvais référencement: 1Co, 10, 6]. Et haec omnia figurae nostrae fuerunt.
Explicit tractatus libri Regum quartus