Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen
ejus Elcana,
(S1, 1, 1) etc. Dicamus primum de generatione prophetae secundum
historiam, ut postea continuatim allegoriam ejus inseramus.
Elcana quippe, pater Samuelis prophetae, de stirpe Levi fuit,
sed non de generatione Aaron sacerdotis: fuit enim, ut Verba dierum
narrant, idem
Elcana filius Jeroboam, filii Eliel, filii Thahu, filii Suph,
filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, filii Azoel, filii
Hariae, filii Sophoniae, filii Thahath, filii Asir, filii
Abiasaph, filii Corae, filii Saar, filii Caath, filii Levi,
filii Israel.
(Hebr, sl) Mater quoque ejus de tribu Juda exstitisse monstratur in eo quod
Ephrathaeus. Ephrathaeus ab Ephratha, uxore Caleb, quam constat fuisse
de tribu Juda, dictus est. Et si quem movet quod ab Ephraim
non ab Ephratha Ephrathaeus vocetur, videat in subsequentibus qualiter
David filius viri Ephrathaei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai non
de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse, et probet eumdem Elcanam
Ephrathaeum ab Ephratha, non ab Ephraim dici. Hic inter
medios cives Ephraim fortis existens, Ramatha Sophim civitatem
inhabitabat.
(voir: Hier, sl)
Est enim ipsa civitas in regione Thamnitica juxta Diospolim, unde
fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia esse scribitur
(voir: Mt, 27, Mc, 15, Lc, 23 et Jn, 19)
.
Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae
Phenenna; fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant
liberi.
(S1, 1, 2) Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus
celebrior futurus erat, instar priorum Patrum, ut majus gaudium post
longum moerorem de percepta fecunditate parentum insinuetur.
Sicut enim Abraham patriarchae legitima uxor, quam primitus
duxit, Sara videlicet, primum sterilis fuit, Agar Aegyptia generante
filium
(voir: Gn, 16)
, et sicut, Jacob serviente socero suo pro Rachel uxore
(voir: Gn, 29)
, ipsa Rachel sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente: ita
et Elcanae melior uxor, quae prophetam genuit, sterilis primum fuit,
post autem per Domini gratiam fecunda.
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut
adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo,
(Hier, sl) etc. Silo civitas est in tribu Ephraim, in quo loco arca
testamenti mansit ac tabernaculum Domini a temporibus Josue filii Nun,
postquam vicerat gentes quae terram promissionis possederant, usque ad
tempora Samuelis. Narratur enim in libro Jesu Nave quod praedictus dux
sorte ibi missa coram Domino terram repromissionis in singulis tribubus
distribuerit. Est autem Silo in nonagesimo milliario
Neapoleos, in regione Acrabitena. Sed et Judae patriarchae
filium Seloh appellatum legimus. Ad hanc ergo urbem ascendit Elcana cum
domo sua statutis diebus secundum legem, ut adoraret et sacrificaret
Domino exercituum. Quod autem dicit,
statutis diebus
(Hebr, sl) hoc est tribus festivitatibus, Pascha videlicet, Pentecoste et
solemnitate Tabernaculorum. Unde Dominus in Exodo praecepit, dicens:
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Et item:
Ter, inquit, in anno apparebit omne masculinum tuum coram
Domino Deo in loco quem elegit Dominus Deus tuus.
(Ex, 23) Ergo in Silo cum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Elcana,
cum esset ipse Levita, post oblatas victimas cum uxoribus et filiis
atque filiabus pariter vescebatur.
Deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus
et filiabus partes: Annae autem dedit partem unam tristis, quia
Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat in
tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam
ejus,
(S1, 1, 4 et S1, 1, 5) etc. Nota quod sicut Saram sterilem Agar concipiens
despexit
(voir: Gn, 16)
, ita et Annam sterilem Phenenna prole fecunda aemulabatur.
Malorum est enim solatium bonos carpere.
Porro illa flebat et non capiebat cibum,
(S1, 1, 7) etc. Irritata quippe ab aemula sua, non capiebat cibum
laeta corporeum. Sed, secundum Prophetam, fuerunt illi
lacrymae ejus panes die ac nocte, et potum suum cum fletu temperabat
(voir: Ps, 41)
.
Surrexit autem Anna, postquam ederat in Silo et biberat, et
Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi
Domini,
(S1, 1, 9) etc. Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson
populum Israel regebat, ut in Hebraeorum libro invenitur, annis
quadraginta, secundum Septuaginta autem Interpretes, annis
viginti
Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens
largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si
respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei
fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum
virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus,
(S1, 1, 10 et S1, 1, 11) etc. Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus
dixit:
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum, et
exaudiet eum.
(Jb, 12) Quia ipse laborem et dolorem considerat. De quo
scriptum est:
Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor,
(Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 10]
cui vota justorum sunt placabilia
(Pr, 15, 8) [mauvais référencement: Ps, 10], et oculi ejus ad preces eorum
(voir: Pr, 15, 8)
.
Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram
Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in
corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non
audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei,
Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix
nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi.
Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam
tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris
mei locuta sum usque in praesens,
(S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo.
Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco
impletur illud quod scriptum est:
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.
(S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus
penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam
esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur
Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non
sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad
exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad
Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri
ab eo credamus, quia
sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et
humiliatum Deus non spernit.
(Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore
justitiae permanebimus. Unde et sequitur:
Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque
ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post
circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque
nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum,
(S1, 1, 18, S1, 1, 19 et S1, 1, 20) et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post
anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui
interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,
quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus,
concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis
diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana,
pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in
possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur.
Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur.
Non enim in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis
ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat.
Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter
unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum
confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus:
Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam.
(1Co, 9) Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde
per Scripturam dicitur:
Insipiens sicut luna mutatur.
(Ec, 17) Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum
semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur
semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis
suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia
nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
(Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 101]
Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte
Ephraim.
(Hebr, sl) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur,
altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive
scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte
Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet
contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus
vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas
scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de
collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte
frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur.
Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut
praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae
Sara nobilior
(voir: Gn, 16)
, secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae
secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et
effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili
conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum
de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae,
ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae.
Phenenna interpretatur conversio; Anna
gratia interpretatur. Qui vult effici possessio
Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est,
hoc est, gratiam. Haec enim prima per fidem conjungitur
homini, ut Apostolus ait:
Gratia enim Dei salvati estis per fidem.
(Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post
gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima
filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per
conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus
effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non
assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis
divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex
conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est,
anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios
generet qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim
Deo vacat, et semper
legem Domini die ac nocte meditatur,
(Ps, 1, 2) [mauvais référencement: Ps, 1] hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae
forma ostenditur, unde
Martha satagit circa frequens ministerium,
(Lc, 10, 40) [mauvais référencement: Lc, 10] explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis
generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius,
optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem
procreare, quae semper dicat:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72] Anna generat filium Samuel, de quo dicitur:
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui
invocant nomen ejus.
(Ps, 98, 6) [mauvais référencement: Ps, 98] Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae,
ibi dicitur Deus. Unde Paulus dicit:
Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in
vobis est.
(1Co, 14) Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona
divini Spiritus generare.
Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec
amoveret eum a lacte. >Et adduxit eum secum, postquam
ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et
amphora vini.
(S1, 1, 23 et S1, 1, 24) In Hebraeo non,
tribus modiis farinae
(S1, 1, 24), sed
modio farinae
(Hebr, sl), legitur. Quem locum apud Latinos scriptorum vitio
constat esse depravatum. Si enim cum tribus vitulis tres
modios farinae obtulit, contra legis praeceptum fecit. In
lege itaque ita praecipitur:
Mensis septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis.
Omne opus servile non facietis, dies clangoris est et tubarum.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de
armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per
singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per
agnum.
(Nb, 29)Haec vero decima decima pars ephi erat, unde datur
intelligi quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus
vitulis, sed novem decimas, quibus secundum Hebraicam mensuram unus
efficitur ephi. Quod autem Anna, nato puero, noluit illum
ducere ad domum Dei antequam ablactaretur, significat Ecclesiam matrem
quemlibet filiorum suorum non ante ad sacerdotium provehere quam illum a
lacte infantiae et parvitate sensus educatum effecerit capacem
spiritalis doctrinae:
Omnis enim, ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers
est sermonum justitiae.
(He, 5) Offert eum in vitulis tribus; et tribus modiis farinae sive modio
farinae, et amphora vini, hoc est, in sacrificio piae confessionis, in
exercitio bonae operationis, et gratia sacrae eruditionis, et fide
sanctae Trinitatis pleniter instructum, qui possit dicere cum propheta:
Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum,
(Os, 14) et jugiter in domo Dei permanens offerat digne sacramentum
corporis et sanguinis Domini.
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo.
(S1, 2, 1) etc. Non invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo
verba tantum, ut dicit:
Laetata sum in salutari tuo;
(S1, 2, 1) et aliud est:
Quia non est Deus praeter te
(Es, 45). Apostolus autem dicit:
Orate sine intermissione.
(1Th, 5) Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus
dictaque pro oratione reputantur, quia justus sine intermissione quae
justa sunt agit. Et ob hoc sine intermissione justus orabit.
Et in psalmis dicit:
Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
(Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 140] Elevat manus ille qui elevat actus suos. Aliter:
Moyse elevante manus, vincebat Israel; dimittente vero
vincebat Amalec.
(Ex, 7) Quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs
Dei; cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalec, inimicus Dei:
Exsultavit
, inquit Anna,
cor meum
, et necessarie addidit,
in Domino
(S1, 2, 1), ut Paulus dixit:
Gaudete in Domino semper
(Ph, 4), quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me
homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate.
Hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit:
Exsultavit cor meum in Domino.
(S1, 2, 1) Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena,
prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus
piae matris agnoscit:
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo.
(S1, 2, 1) Vere exsultavit cor, quia in Domino; et vere exaltatum cornu,
quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in
alio loco dicit:
Exaltabuntur cornua justi,
(Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur haec cornua.
In his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates,
animae nostrae insidiantes.
Dilatatum est os meum super inimicos meos,
(S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec
in praeconibus alligatus.
Quia laetata sum in salutari tuo
(S1, 2, 1). Salutaris iste Dominus est Jesus Christus, quem Simeon, sicut in
Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum:
Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam
viderunt oculi mei salutare tuum.
(Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30) [mauvais référencement: Lc, 2] Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum.
Per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus.
Unde Apostolus dicit:
Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum
est.
(2Co, 6) Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur.
Non est sanctus, ut est Dominus
(S1, 2, 2). Distinctione utitur. Non dixit, « nisi Dominus, »
sed, « Nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et
justificans. »
Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus
noster
(S1, 2, 2). Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi
abs te.
Et si sunt qui dicuntur dii multi
(1Co, 8) et domini multi, nullus tamen naturaliter est id quod Deus est,
quia ipse solus est qui dixit ad Moysen servum suum:
Ego sum qui sum.
(Ex, 3) Nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad
comparationem ignis non est.
Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes
(S1, 2, 3), etc. Et Salomon dicit:
Altiora te ne quaesieris.
(Ec, 3) Et alibi:
Dominus in coelo, et tu super terram; ideo sint pauci
sermones tui.
(Ec, 5)
Recedant vetera de ore vestro
(S1, 2, 3). Hoc est, inaniloquium non exeat de ore vestro.
Omnis sermo malus, dicit Apostolus, ex ore vestro non
procedat.
(Ep, 4)
Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur
cogitationes
(S1, 2, 3). Ipse vos scit, et ubi nemo scit.
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei
(1Co, 2).
Unde qui putat se aliquid esse cum nihil sit, seipsum
seducit.
(Ga, 6) Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam
pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino
gloriantibus. Ex quibus sunt etiam carnales Israelitae
terrenae Jerusalem, cives terrigenae,
qui
, ut dicit Apostolus,
ignorantes Dei justitiam
, id est, quam dat homini Deus, qui solus est justus atque
justificans,
et suam volentes constituere
, id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impertitam,
justitiae Dei non sunt subjecti,
(Rm, 10) utique quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere.
Sed qui est Deus scientiarum, ipse
videt cogitationes hominum quoniam vanae sunt.
(Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93] Unde vanae sunt, nisi quia propriae hominum sunt, et ab illo non
sunt a quo ipsi homines sunt?
Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt
robore
(S2, 2, 4). Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes
sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adjutorio, humana
sufficientia, divina possint implere mandata.
Et infirmi accincti sunt robore
(S2, 2, 4). Qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solatia
quaerunt, dicentes cum Propheta:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
(Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei
fuerat. Nunc ergo praecinctus est robore, cum indutus est
scuto fidei, et galea salutis, et gladio Spiritus hostis antiqui tela
ignea proterit
(voir: Ep, 6)
.
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici saturati
sunt
(S2, 2, 5), etc. Qui sunt intelligendi
saturati panibus
(S1, 2, 5), nisi iidem ipsi quasi potentes, id est, Israelitae, quibus
credita sunt eloquia Domini? Sed in eo populo ancillae filii minorati
sunt
(voir: Rm, 3)
, cum se subtraxerunt ne crederent in Salvatorem et in ipsis
panibus, id est, divinis eloquiis quae illi soli tunc ex omnibus
gentibus acceperunt, terrena tantum sapiunt. Gentes autem, quibus lex
illa non erat data, posteaquam per Novum Testamentum ad eloquia illa
venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena,
sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur
factum sit:
donec sterilis, ait, peperit plurimos, et quae multos habebat
filios, infirmata est
(Hebr, sl). In Hebraeo et in Septuaginta translatione non
plurimi
(Hebr, sl), sed
septem
(Jr, 15) leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt quod, nato
Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et singulis Annae
filiis nascentibus singuli Phenennae mortui sint filii. Sed
quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem, Anna autem
non plus quam quinque filios habuerit. Quam quaestionem
Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant.
Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis
infirmata est.
(Aug, sl) Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum
septenarium. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit
Ecclesias
(voir: Ap, 1)
, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere.
Et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans:
Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas
septem.
(Pr, 9) Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste
fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in
filiis, nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii
liberae in ea erant, virtutis ejus erant: nunc vero quoniam ibi littera
est, et Spiritus non est, amissa virtute infirmata est.
Dominus mortificat et vivificat
(S1, 2, 6). Mortificat illam quae multa erat in filiis, et vivificat hanc
sterilem quae peperit septem, quamvis commodius possit intelligi eosdem
vivificare quos mortificaverit. Id enim velut repetivit
addendo:
Deducit ad inferos, et reducit
(S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus:
Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi
Christus est, in dextera Dei sedens,
(Col, 3) salubriter mortificantur utique a Domino, quibus adjungit:
Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram,
(Col, 3) ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram.
Mortui enim estis,
(Col, 3) inquit; quoniam salubriter mortificat Deus. Deinde
sequitur: « Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Ecce
quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem
deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium,
in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam
nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam
qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum,
(Rm, 8) isto modo itaque mortificavit, et quia resuscitavit a mortuis,
eumdem rursus vivificavit. Et quia in Propheta vox ejus
agnoscitur:
Non derelinques animam meam in inferno,
(Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 15] eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus
paupertate ditati sumus.
Dominus enim pauperes facit et ditat
(S1, 2, 7). Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:
Humiliat et exaltat
(S1, 2, 7). Utique superbos humiliat et humiles exaltat Quod enim alibi
legitur:
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam;
(1P, 5) hoc totus habet sermo, cujus nomen interpretatur gratia
ejus. Jam vero adjungitur:
Suscitat a terra pauperem
(S1, 2, 8), de nullo melius quam de illo intelligo
qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus
paupertate (sicut paulo ante dictum est) ditaremur.
(2Co, 8) Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret
corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod dictum
est:
Et de stercore erigit inopem
(S1, 2, 8). Inops quippe idem qui pauper. Stercus vero, unde
erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum
numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum:
Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna
esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi
esse, ut Christum lucrifacerem.
(Ph, 3) De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper
erectus est, et de illo stercore supra omnes opulentos ille inops, ut
sedeat cum potentibus populi, quibus ait:
Sedebitis super duodecim sedes.
(Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 30] et sedem gloriae haereditatem dans eis.
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos
orbem
(S1, 2, 8). Quia ipse
dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae
(Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 72].
Domini
, inquit,
sunt cardines terrae
(S1, 2, 8), hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem
Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus.
Pedes sanctorum suorum servabit
(S1, 2, 9), hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget.
Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras
exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium;
(Mt, 22, 13) [mauvais référencement: Mt, 22] ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir
(S1, 2, 9), hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens
est vir, id est, populus credentium.
Dominum formidabunt adversarii ejus
(S1, 2, 10), quia Dominus infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo
Graeco intelligi, « et adversarium suum. » Cum enim Dominus possidere
nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat ipsius fit, et
vincetur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria
potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium
suum. Dominus sanctus ut vincatur a sanctis, quos Dominus
sanctus sanctorum efficit sanctos (?). Ac per hoc:
Non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur
prudens in sua prudentia, nec dives in divitiis suis; sed in hoc
glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et
facere judicium et justitiam in medio terrae.
(Jr, 9) Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit, et
scit etiam hoc sibi a Domino dari, ut intelligat et sciat DomiNum. Sed
quia retributio justa in die judicii futura est a Domino super filios
Adae, inde sequitur: « Dominus ascendit, inquit, coelos et tonuit; ipse
judicabit extremum terrae, quia justus est. » Prorsus ordinem tenuit
confessionis fidelium haec prophetissa. Ascendit in coelum
Dominus Christus, et inde venturus est ad judicandum vivos et mortuos.
« Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi et qui
descendit in inferiores partes terrae: qui descendit, ipse est qui
ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia
(voir: Ep, 4)
. « Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto,
cum ascendisset, impLevit. De quibus carnali Jerusalem, hoc est,
ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam,
ne pluant super eam imbrem.
(Es, 5) [mauvais référencement: Es, 6]
Sic autem dictum est:
Dominus judicabit fines terrae
(S1, 2, 10), ac si diceretur: Dominus judicabit extrema hominis, quoniam non
judicabuntur quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur,
sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur.
Et dabit imperium regi suo
(S1, 2, 10), hoc est, populo Christiano; dat eis virtutem qua carnem, sicut
reges, regant, et in illo qui propter eos fudit sanguinem suum mundum
vincant. Sequitur:
Et sublimabit cornu Christi sui
(S1, 2, 10). Quomodo exaltabit Christus cornu Christi sui? Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamen totum
cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna
prophetavit, mater Samuel sancti viri, multumque laudati, in quo quidem
tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando
infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo
sacerdotium sterilis quae peperit septem. Interea Samuel erat ministrans
in templo Domini, accinctus ephod rar, hoc est, superhumerali lineo,
quod distat ab illo ephod quo induebatur pontifex, quia istud tantummodo
lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad utendum; illud autem
quod vestiebat pontificem, ex quatuor coloribus, id est, hyacintho,
bysso, cocco, purpura, et ex auro habebatur contextum.
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat
statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam
solemnem Domino
(S1, 2, 19). Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et
puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes
animi credentium, qualibus Paulus dicit:
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim
poteratis.
(1Co, 3) Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et
superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis
operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit,
necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis
operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra
temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est:
Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque
officium sacerdotum ad populum
(S1, 2, 12 et S1, 2, 13). Et paulo post:
Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram
Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini
(S1, 2, 17). Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert;
« Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines
injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et
alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant,
alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa
venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes,
aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima
differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est,
quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et
quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine
patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia
discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter
scelera populi puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint,
culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus
quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut
bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut
emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et
consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem
interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur,
quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione
ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees,
oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur.
Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura
(voir: Ex, 6 et Nb, 25)
: illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli.
Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent.
Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo
et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore
eorum non procedat
(voir: Ep, 4)
, hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui
obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia
peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi
Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in
verbis Heli:
Si peccaverit vir in virum, placari poterit Deus.
Si in Domino peccaverit vir, quis orabit pro
eo?
(S1, 2, 25) Non igitur eo modo in virum quo in Deum peccatur, quia in virum
peccare, peccatum qualecunque est, contra proximum factum, levisque est
ejus remissio. In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu
recedere, impietatis peccatum est, difficiliorque ejus remissio.
Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro facit
Deum sibi placabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo?
Ac si dicatur: Per quem sibi Deum, in quem peccavit, propitium facere
poterit? Tamen non ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit
his qui in divino officio aliquid deliquerint, etiamsi digne
poenitentiam gerant, sed quod difficilior sit venia, et major agenda
poenitentia his, qui in rebus Deo sacratis offenderint, quam si quis
proximum suum in verbo, vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major
gloria, tanto gravior fit offensa.
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec
dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris
tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet
ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod
coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis
honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus
Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus
patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus
diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex
te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem
aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod
venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die
uno morientur ambo
(S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus
patris tui
(S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii.
Ut non sit
, inquit,
senex in domo tua
(S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israel
(S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto
Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut
impleretur verbum Domini quod locutus est super domum
Heli.
(R3, 2, 27)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut
deficiant oculi tui, et tabescat anima tua
(S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab
altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in
dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate
privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
(voir: Aug, sl)
Mystice autem haec prophetia de mutatione sacerdotii non est in
Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de
genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David; et alii deinceps,
antequam tempus veniret quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante
praedicta sunt, per Christum effici oportebat. Nam cum
diceret:
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus
patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum;
qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce
dies veniunt
(S1, 2, 30 et S1, 2, 31), dicit Dominus. Ecce isti sunt dies qui pronuntiati sunt.
Jam enim nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre
dicere, sed de illo Aaron qui primus sacerdos est institutus, de cujus
progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: «
Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in
domo Pharaonis: et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel
mihi sacerdotio fungi. » Quis patrum fuit hujus in illa Aegypti
servitute, unde cum liberati essent electus est ad sacerdotium, nisi
Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse ut non essent
ulterius sacerdotes, quod jam videmus impletum. Nullus
sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus
genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere,
sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus.
et defluit anima ejus prae nimietate moeroris.
Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod
sequitur pertinet: « Et omnis qui supererit domui tuae decidet in gladio
virorum. Et hoc tibi signum, quod venturum est duobus filiis
tuis, Ophni et Phinees die uno morientur ambo. » Hoc ergo signum factum
est mutandi sacerdotii de domo hujus: quo signo significatum est
mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum
significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.
Quod autem sequitur ad illum jam pertinet sacerdotem cujus
figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de
Christo Jesu, Novi Testamenti vero sacerdote, dicuntur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde
meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum
fidelem
(S1, 2, 35). Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et
transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, »
dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi,
domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. » Quod
autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique
intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator
atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit.
Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas.
Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in
anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor
animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et
pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest
accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus,
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia
ego quae placita sunt ei facio semper.
(Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater.
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus.
(He, 3) Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei
domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis
diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de
viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi
forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis
diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de quo scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum;
(S1, 7, 2) et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et
servierunt Domino soli.
(S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Futurum est autem ut quidquid remanserit in domo tua, veniat,
ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum et tortam
panis
(S1, 2, 36). Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo
genere etiam hucusque non desunt qui veniant et convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient.
(Es, 16) Unde Apostolus:
Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum
electionem gratiae salvae factae sunt.
(Rm, 11) De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dictum est:
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christo, sicut temporibus apostolorum ex
ipsa gente plurimi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt
qui, licet rarissimi, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo
Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjungit:
Offeret nummum argenteum, et tortam panis,
(Rm, 10) quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae
fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet,
Psalmista testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne
examinatum.
(Ps, 11, 7) [mauvais référencement: Ps, 12] Offerat et panem sacrificii altaris, abjectis carnalibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
(S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram.
Cui Petrus ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium.
(1P, 2) Quia autem addit:
Ut comedam buccellam panis
(S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit. De
quo dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
(Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse se cibos domui Aaron de
victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic
dixit postulandam ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo
Testamento sacrificium Christianorum ut pabulum fidelium animarum.
Sequitur:
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo
Domini erat pretiosus,
(S1, 3, 1) hoc est, rarus, quod in sequentibus manifestatur, cum dicit:
In diebus illis non erat visio manifesta
(S1, 3, 1). Propter peccata enim populi et eorum qui praefuerunt populo,
Dominus jam non manifeste per visiones aut per angelicas responsiones
plebi Israel apparuit, sicut patribus eorum fecit. Et ideo
dicit scriptor historiae sermonem Domini in illo tempore esse
pretiosum.
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco
suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei, antequam exstingueretur
(S1, 3, 2 et S1, 3, 3), etc. Prae nimia enim senectute Heli oculi
caligaverant, nec poterat videre lucernam Domini, cum arderet in
tabernaculo, antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat
lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum est ut eadem
lucerna luceret usque mane, sicut est illud in libro Exodi:
Praecipe
, ait Dominus,
filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in
tabernaculo Domini, et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut
usque mane luceat coram Domino
(Ex, 27). Sive hoc significat quod in caecitate sua ipse Heli
permaneret donec funditus cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita
careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat
caecitatem cordis Judaeorum, qui praesentem Salvatorem agnoscere non
poterant, nec miraculorum fulgorem, quae ab eo fiebant, intelligere, nec
doctrinam ejus corde intento capere, donec ipsum sacerdotium simul cum
templo et populo funditus everteretur. Interea Samuel
dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et a Domino ter
vocatus, novissime, qualiter Heli propter filiorum peccata simul cum
ipsis interiturus esset, voce Domini instructus est. Potest
hac tertia vocatione praefigurari quod ipse puer futurus erat propheta,
dux et sacerdos. Quod autem scriptum est:
Porro Samuel nec dum sciebat Dominum
(S1, 3, 7), nescire Dominum dicitur, quia per prophetiae mysterium necdum ei
revelatus fuerat sermo Domini. Et quod sequitur:
Dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel,
quod quicunque audierit, tinnient ambae aures ejus
(S1, 3, 11), et caetera. Hoc in loco comminatio Dei est super
Heli, et super domum ejus, eo quod in peccato filiorum Heli arca Dei
caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Heli
sacerdotio domus Domini privaretur, et ob id factum audientium aures
tinnirent stupore vehementi.
Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex
omnibus verbis ejus in terram
(S1, 3, 19). Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae
noctu acceperat, mane Heli retulit,
et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram
(S1, 3, 19), significat quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed
omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram
verba supervacua, quae pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda
despectu, sicut et beatus Job dixit:
Et lux vultus mei non cadebat in terram.
(Jb, 29) Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut
nunquam contemptibili laetitia resolveretur, sed quotiescunque
hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis
eorum faceret.
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod
fidelis Samuel propheta esset Domini,
(Hier, sl) etc. Per terminos terrae Judaeae descriptos universitatem plebis
pariter comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade
milliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic vocatur, Terminus Judaeae
provinciae contra septentrionem. De quo et Jordanis flumen
erumpens, a loco sortitus est nomen: or quippe fluvium
sive rivum Hebraei voCant. Dan interpretatur judicium,
sive judicans. Bersabee in tribu Juda sive Simeonis est usque
hodie vicus grandis in vicesimo a Cebron milliario vergens ad austrum,
in quo et Romanorum militum praesidium positum est. A quo
loco termini Judaeae terrae incipientes, tendebantur usque ad Dan, quae
juxta Paneadem cernitur. Interpretatur vero Bersabee puteus
satietatis, vel puteus viri, sive juramenti,
eo quod ibi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech sociavere jurantes
(voir: Gn, 21 et Gn, 26)
. Nec movere debet quempiam, si interdum civitates
Judae easdem in tribu Simeonis sive Benjamin reperiat. Tribus
enim Juda viris bellicosissimis pollens, et crebro adversarios superans,
in omnibus tribubus tenuit principatum. Et idcirco etiam
aliarum tribuum sortes in ejus interdum funiculo nuncupantur.
Alioquin in medio tribus Judae habitasse Simeonem Scriptura
manifestissime docet.
Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta illo praenuntiata sunt ad Heli offendentem Dominum Israel, instruxerunt aciem Philisthaei, hoc est, Palaestini, contra eos in Aphec, qui locus est juxta vicum Endor Ezechielis civitatis, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, in qua habitatores pristini permanserunt. Interpretatur autem Aphec furor novus, sive apprehendens. Quod bene convenit rebus gestis. Qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus apprehensi sunt. Tollunt autem Israelitae arcam ad tuitionem suam. Capta est ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum. Nonnihil tamen futurorum significat res haec gesta prophetiae. Arca enim illa ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Dei, cecidit de sella retrorsum, et mortuus est. Et merito. Quia quisquis retrorsum convertitur a fide et veritate, necesse est ut cadat et continuo moriatur. Mystice autem, transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit sacerdotium Judaeorum. Duo quoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua est propter eamdem perturbationem. De quo Josephus ita refert: « Cum vir Heli etiam arcam audisset ab hostibus captam, dolore turbatus, eo quod ei praeter spem tantum onus accesserat, ruens de sede defunctus est, dum VIII et XC vixisset annos, quorum XL tenuerat principatum. Ea siquidem die defuncta est et conjux Phinees ejus filii, dum per occasum mariti nequaquam vivere tolerasset, cui praegnanti quidem nuntiatus est luctus viri, peperit autem filium septem mensium, quem ob hoc appellaverunt Ichabod, quod nomen designat inglorium, eo quod illo tempore exercitui hujusmodi deformitas accessisset. »
Habuit autem principatum primus Heli ex domo Thamar, qui fuit unus filiorum Aaron. Nam primitus de domo Eleazari sacerdotes erant: ex quo honorem filius a patre percipiebat, et Eleazar Phinees suo filio tradidit. Post quem Abiezer ejus filius hunc honorem accepit, quem Ozi suo filio dereliquit. Cui rursum Ozi filius successit suus. Et post hunc Heli tenuit sacerdotium, de quo nunc sermo nobis est habitus. Cujus genus usque ad tempora Salomonis hoc habuerat. Tunc enim sacerdotium ex domo Eleazari denuo receperunt. (voir: Isid, sl) Unde evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem. Prostratoque Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam.
Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a
lapide adjutorii in Azotum,
(S1, 5, 1) et reliqua.
(voir: Hier, sl)
Lapis adjutorii dicitur locus ille in quo posuit Samuel lapidem
unum inter Masphat et inter Sem, sicut in sequentibus demonstratur.
Azotus, quae et Astro dicitur, est usque hodie nobile
municipium Palestinae provinciae, et una de quinque civitatibus
Allophylorum, decreta quidem tribui Judae, non retenta tamen ab ea, quia
nequaquam veteres potuit accolas expellere. Interpretatur
autem ignis patris mei, vel incendium. Et bene
incendium patris locus ille dicitur, ubi idolum Dagon
consistebat: quia adventus arcae Dei in Azotum, incendium erat diaboli,
patris omnium iniquorum. Dagon interpretatur piscis
tristitiae, significans hostem antiquum, qui in mare istius
mundi positus, devorat piscatores. Quem liber Job
Leviathan et Behemoth
(voir: Jb, 3 et Jb, 30)
nuncupat.
(voir: Isid, sl)
Sed quid est quod dum posuissent arcam Domini Philisthiim in
templum Dagonis dei sui, introierunt templum, et invenerunt Dagonem
prostratum, atque confractum caput ejus, duaeque manus abscisae sunt?
Statim ut testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae
deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum
corruit, praesentiam Domini ferre non sustinens. Nam in
manibus Dagon praescisis opus idololatriae amputatur, et in capite ejus
superbia diaboli abscisa significatur, a quo initium peccati fuit.
Quod vero in limine, ut certum scilicet praefinitumque sui
idololatria finem agnosceret. Limes enim finem itineris
significat. Etiam et illud ad magnam pertinet
significationem, in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum
illius solum inveniretur, fractis ejus omnibus membris.
Dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim
fugiunt, persequentibus dant dorsum. Unde et scriptum est de hostibus:
Quoniam pones eos dorsum.
(Ps, 20, 13) [mauvais référencement: Ps, 20] Ubi sunt enim idola? Perierunt, et si aliqua remanentia ab
aliquibus absconduntur, fugiunt. Quod autem percussi sunt in
posterioribus hi qui arcam Dei captivaverunt, haec poena signum videtur,
quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora dilexerint, et
ipsis justissime cruciabuntur, qui, sicut Apostolus
(voir: Ph, 3)
, aestimare debent eadem sicuti stercora. Qui enim sic
assumunt divinum Testamentum ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti
captivam juxta idola sua posuerunt. Et illa quidem vetera
etiam nolentibus cadunt: quia
omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni.
Aruit fenum, flos ejus decidit,
(Es, 40) arca Domini manet in aeternum, secretum scilicet testamentum
regni coelorum, ubi est verbum Dei.
Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem
mensibus,
(S1, 6, 1) etc. Septem menses, quibus arca Dei inter gentes fuit,
figuraliter exprimunt universitatem temporum, quae septenario numero
dierum discurrit, et significat Testamentum Domini usque ad
consummationem saeculi in gentibus permansurum.
Et convocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos,
dicentes: Quid faciemus de arca Dei? Indicate nobis quomodo
remittemus eam in locum suum? Qui dixerunt: Si remittitis
arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod
debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini, et
scietis quare non recedat manus ejus a vobis. Qui
dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?
Responderuntque eis: Juxta numerum provinciarum Philisthiim
quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos, quia
plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris.
Facietisque similitudines anorum vestrorum, et
similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis
Deo Israel gloriam si forte elevet manum suam a vobis, et a
diis vestris, et a terra vestra,
(S1, 6, 2, S1, 6, 3, S1, 6, 4 et S1, 6, 5) etc. Quinque ani aurei et quinque mures similiter
aurei, quos fecerunt Philisthaei post plagam quam perpessi sunt, et
attulerunt ad arcam Domini, significant quod quidam carnales quinque
corporis sensibus dediti, et illecebras voluptatum sequentes, cum
correpti fuerint a Domino, scelera sua cognoscentes, ipsas plagas juste
se perpeti a Domino confitentur, et licet coacti, studium vitae suae
meliorandi impendunt. Quod bene significant quinque civitates
Philisthinorum, id est, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos
videlicet exprimentes qui exterioris hominis actus sequuntur.
(voir: Hier, sl)
Gaza civitas est Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces,
pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus
Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae, sed eam
tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum,
fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas
Palaestinae. Quaeritur autem quomodo in quodam propheta
(voir: So, 2)
dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum? Quod solvitur ita,
antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia; haec
autem, quae nunc cernitur, in alio loco pro illa aedificata.
Ascalon autem urbs est nobilis Palaestinae, Quae et ipsa
antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allophylorum, separata quidem
et per sortem tribui Judae decreta, nec tamen retenta ab ea, quia
habitatores ejus superare non potuit. Geth, ad quem locum
transtulerunt arcam testamenti de Azoto, nunc vicus grandis, vocatur
Gechtham inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa
appellatur Gechim. Accaron in tribu est Dan, sive (ut ego arbitror) in
tribu Judae ad laevam Chananaeorum, urbs una de quinque olim satrapiis
Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea,
quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque
hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur inter Azotum et
Jamniam ad orientem respiciens. Quidam putant Accaron turrem
Stratonis, postea Caesaream nuncupatam. Azotus (ut superius
diximus) interpretatur ignis patris mei vel incendium
Gaza interpretatur fortitudo. Ascalon, ignis infamis,
aut ignis ignobilis. Geth, torcular. Accaron quoque
interpretatur eruditio tristitiae vel sterilitatis. Omnis enim
concupiscentia infamis atque ignobilis per diabolum inflammata, atque
per contrarias fortitudines instigata, et quasi per torcular nequitiae
expressa, vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et in
operatione perversa. Unde necesse est ut tendat ad mortem,
ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.
« Interea Palaestini facientes plaustrum novum, in quo posuerunt arcam,
et juxta eam capsellam habentem anos et mures aureos, quos exsolvebant
pro delicto, collocaverunt, adjungentes duas vaccas fetas, quibus non
erat impositum jugum, et vitulos earum concluserunt domi, » ut probarent
unde eis plaga venisset, etc.
(voir: Isid, sl)
Vaccae autem illae Allophylorum arcam gestantes figuram sanctorum
renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt.
Nam sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime
digressae sunt, ita sancti mundo renuntiantes parentali obtentu non
debent a bono praepediri proposito, sicut Moyses ait:
Qui dicunt patri suo et matri: Nescio vos, et fratribus suis:
Ignoro vos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt
testamentum Dei, et praecepta ejus servaverunt: Judicia tua,
Jacob, et legem tuam, Israel.
(Dt, 33) Ille enim scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis
nescire desiderat quodcunque carnaliter sciunt.
Ibant autem, inquit, in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames,
(Hier, sl) etc. Bethsamis civitas est sacerdotalis in tribu
Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus
Nicopolim, in decimo milliario contra orientalem plagam.
Bethsamis altera in tribu Nephthalim, in qua et ipsi cultores
pristini permansere.
Et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non
declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram
(S1, 6, 12), etc. Bene dicit quod itinere uno gradiebantur
Bethsamis, hoc est, viam regiam incedentes in domum solis, in locum
videlicet justitiae et veritatis. Bethsamis enim
interpretatur domus solis, et significat coelestem Jerusalem,
ubi Sol justitiae semper lucet.
Ibant autem in directum vaccae, et non declinabant neque ad
dexteram neque ad sinistram
(S1, 6, 12), etc. Id est, non extollebantur prosperis, neque
frangebantur adversis. Unde dicit Apostolus: « Per arma
justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per
infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, » etc.
(voir: 2Co, 6 et Greg, sl)
Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto
est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus.
Tota enim virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro
suppositae pergunt et gemunt, dant ab intimis mugitus, et tamen de
itinere non reflectunt gressus. Amorem quidem per
compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt.
Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra
sanctam Ecclesiam debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et
tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arcam
quippe superpositam Bethsamis pergere, est cum superna scientia ad
internae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere
Bethsamis tendimus, cum via rectitudinis gradientes ad vicina erroris
latera pro affectu pignorum non declinamus. Sic namque nunc
necesse est ut incedere debeant, qui sacrae legis jugo suppositi jam per
internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc propinquorum
necessitatibus condolentes, a coepto rectitudinis itinere non declinent.
Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed
reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur,
dura sit: aut plus tacta, si inflectitur, remissa. Post
reversionem arcae de terra Philisthiim sequitur Scriptura
dicens:
Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim
pro delicto Domino. Azotus unum, Gaza unum,
Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum, etc.
(Hebr, sl) Quinque anos et quinque mures hae quinque civitates dederunt.
Reliquae autem civitates provinciarum et villae quae erant
absque muro, mures tantum dederunt. Idcirco dicitur:
ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro
(S1, 6, 18).
Quod autem sequitur:
Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam
Dei
(S1, 6, 18). Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel
magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter
luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem
civitates Abel Bethmatha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joad,
dicens:
Qui interrogant interrogent in Abela.
(S2, 20) Sic itaque intelligendum est quod ab urbe murata usque ad villam
quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures.
Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini quae
erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit
igitur in agro illius donec in Cariathiarim ducta est. Quod
dictum est de eis qui videre arcam Domini, reversam de terra
Philisthinorum, ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica:
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta
millia plebis
(S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur:
nam ex uno Graeco, quod est λαός
solet utrumque transferri. Sed mihi videtur esse distantia
quod in priore commate versiculi additum est,
viros septuaginta
(S1, 6, 19). Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de
optimatibus populi septuaginta sunt percussi; de ipsa autem turba
vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in
Exodo
(voir: Ex, 20)
, populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit ad
Dominum.
Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a
nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim,
dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini.
Descendite et ducite eam ad vos.
(S1, 6, 20 et S1, 6, 21) [mauvais référencement: S1, 7]
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem
filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam
Domini,
(S1, 7, 1) etc. Quod autem postquam percussi sunt viri
Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad
Cariathiarim; quid significare melius potest quam translationem
Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum
orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus
legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi
Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant.
Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini:
Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed
quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes.
(Ac, 13)
(voir: Hier, sl)
Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una
de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad
Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta,
quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit.
(voir: Jr, 26)
Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim
(voir: Ch1, 11)
.
Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa
silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est:
Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in
campis silvae.
(Ps, 131, 5 et Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et
atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat.
Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur
locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab,
qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista
dicere possit:
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo,
Domine, quoniam bonum est.
(Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 52] Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi
Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam
Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur.
Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur;
quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt.
Unde dicit Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit
ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
(2Co, 3)
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim,
multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et
requievit omnis domus Israel post Dominum,
(S1, 7, 2) etc. Quod dictum est,
quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis
domus Israel post Dominum;
(Beda, sl) non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret
in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam
congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi.
Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit
elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum
Philisthaeos. Sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
Erat enim ibi arca Dei in die illo cum filiis
Israel.
(S1, 14, 18) Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, ablatam de
domo Abinabad, in quam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi
quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata
civitatem, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem.
Est ergo sensus memoratae sententiae: Quia ex quo mansit arca
in Cariathiarim, erat annus vicesimus cum eam inde transferri temporibus
Saul causa belli contigerit. Vel certe vicesimus erat annus
cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet
idolis, illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore
praesulatus Samuelis, qui (Josepho teste) quindecim annis completus est,
et primo tempore regni Saul, quod (eodem historico affirmante) viginti
annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat: namque
postmodum cum recessisset a Saulo Spiritus Domini, et agitaret eum
spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum,
necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius
exstitisse complicem.
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et
servierunt Domino soli
(S1, 7, 4). Astaroth interpretatur factura exploratorum. Baalim
interpretatur ascendentes sive superiores. Qui ergo
verus Israelita est, id est, vir videns Dominum, sive mens
videns Dominum, aufert a se omnem facturam malignorum
spirituum, aufert jactantiam atque superbiam, ac sic serviet Domino
soli, quia
nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio
Christi ad Belial.
(2Co, 6)
Judicavitque Samuel filios Israel in Masphat,
(Hier, sl) etc. Masphat est civitas in tribu Juda, apud quam
habitavit Jephte, juxta Cariathiarim urbem, de qua supra diximus.
Interpretaturque Masphat speculatio, vel
contemplatio, sive intentio, vel locus
judicii. Saphat enim judicare est. Et bene
convenit iste locus tam sancto viro, qui plebem sibi commissam in
justitia et veritate judicavit et summa prudentia gubernavit.
Tulit autem Samuel agnum lactantem unum, et obtulit
illum holocaustum Domino. Et clamavit Samuel ad
Dominum pro Israel, et exaudivit eum
(S1, 7, 9), etc.
Exclamavit, inquit, Samuel ad Dominum pro Israel
(S1, 7, 9), et exaudivit eum:
Quia oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces
eorum.
(Ps, 33, 16) [mauvais référencement: Ps, 23] Et cum offerret agnum lactantem in holocaustum, hoc est,
innocentem vitam, per continentiam salutarem hostiam Domino mactavit, ac
igne charitatis in odorem suavitatis totam concremavit.
« Accedentes alienigenae ad pugnam contra populum Domini, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt contra Israel atque superati sunt, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethcar. » Bethcar interpretatur domus agnitionis vel domus agni. Cum per praedicatores Evangelii Dominus super hostes spiritales intonuit, in fugam versi corruerunt coram Israel, id est, coram populo Dei. Et persecuti sunt eos usque in domum agnitionis, hoc est, quousque omnis error expugnetur, et vere Deus agnoscatur.
« Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et statuit illum inter Masphat et
inter Sen (vel, ut alia editio habet, inter Masphat novum et veterem). »
« Et vocavit nomen ejus Abenneger, quod est, Latine, lapis
adjutorii. Et dixit: Usque huc adjuvit nos Dominus, » etc.
Masphat (ut supra diximus) interpretatur intentio.
(voir: Isid, sl)
Lapis ille adjutorii medietas est Salvatoris, per quem
transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est, ab intentione qua
exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem,
qua per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo
verissima spiritalis. Qua quoniam nihil est melius, huc usque
adjuvat Deus.
Eratque pax inter Israel et Amorrhaeum
(S1, 7, 14). Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens.
Et Apostolus ad Ephesios ita dicit. « Vos, qui aliquando
eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse
enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et medium parietem maceriae
solvens, inimicitias in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut
duos condat in semetipsum in unum novum hominem faciens pacem, ut
reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens
inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui
longe fuistis, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habemus
accessum ambo in uno Spiritu ad pacem. » Hactenus Apostolus.
Judicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus
vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens
Bethel, et Galgala et Masphat, et judicavit Israelem in
supradictis locis
(S1, 7, 15 et S1, 7, 16), etc. Bethel est civitas in duodecimo ab Hierosolyma lapide, a
dextris euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, amigdalon vocabatur,
et cecidit in sortem tribus Benjamin. Vocabatur autem prius
Luza Bethel, ut diximus. Nam et hoc quod Bethauen aliud
oppidum suspicantur, non ita est, sed ex eo tempore quo ibi a Jeroboam,
filio Nabath, vituli aurei fabricati sunt et a decem tribubus adorati
(voir: R3, 12)
, vocatum esse Bethauen, id est, domus idoli, quae antea
vocabatur Domus Dei. Galgala haec est, quam supra posuimus,
Galgol, ad orientalem plagam antiquae Jericho cis Jordanem, ubi Jesus
secundo populum circumcidit, et pascha celebravit, ac, deficiente manna,
triticeis panibus usus est Israel
. In ipso loco lapides quoque quos de alveo Jordanis
tulerant, statuerunt, ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore
fuit
(voir: Js, 4)
. Cecidit autem in sortem tribus Juda, et ostenditur
usque hodie locus desertus in secundo a Jericho milliario, ab illius
regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel
quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur
volutatio sive revelatio. Apte igitur propheta Dei
in Bethel, Galgala et Masphat judicavit Israel. Sicque
revertens in Ramatha, ubi erat domus ejus, ibi judicavit Israel,
aedificavitque ibi altare Domino: nobis exemplum tribuens, cum consistit
nobis faciendum judicium in domo Dei, non proterve vel inconsiderate,
vel malivola mente, sed juxta id quod nobis revelat sacra Scriptura, et
intentione bona, et amore fraterno judicemus proximos nostros.
Sicque in Ramatha domum nostram revertamur: hoc est, ad
interna pectoribus nostris redeamus, ut contemplationi Dei vacemus, et
vitam nostram in nobismetipsis dijudicemus, quatenus in altari fidei
gratas hostias bonorum actuum et bonae voluntatis Domino
immolemus.
Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos
judices Israel. Fuitque nomen filii ejus
primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in
Bersabee. Et non ambulaverunt filii illius in
viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam,
(S1, 8, 1, S1, 8, 2 et S1, 8, 3) etc. De hoc Josephus ita refert: « Igitur illo tempore
inter Israelitas et reliquos Chananaeos propheta Samuel ita decrevit, ut
deposito populo Chananaeorum, Judaeisque reddita civitate, in ea eos
convenire praecepit, et diversis artibus ad invicem operam dare.
Ipse vero secundo in anno circumiens civitates judicabat, et
multo tempore sub aequitate omnia expLevit. Deinde senectute gravatus,
et agere solemnia praepeditus, filiis suis tribuit principatum, quorum
senior quidem dicebatur Joel, junior autem Abia. Praeposuit
autem alium quidem in Bethlehem civitate, ut illic sederet et judicaret;
alium vero in Bersabea. Sed ut boni quidem et moderati ex
malis, ita et pravi producuntur ex bonis. Nam et patris sui
studium non recordantes, et viam contrariam ambulantes, et muneribus
turpibusque lucris justitiam comprimebant, et judicia non vera, sed
secundum praemia proferebant, ad epulas et pretiosa convivia
declinantes. Primum quidem, quae erant inimica Deo gerebant;
secundo etiam patri reddebantur adversi, qui multo studio ac providentia
gesserat ut etiam plebs sciret servare justitiam. Populus
itaque, dum contumeliam priori conversationi prophetae filii fecerunt,
graviter hoc ferens, ad patrem denuo remeavit, qui in Ramatha civitate
commorabatur, eique injustitias filiorum omnes exposuit. Et
quia cum senex esset, et tempore jam defectus, rebus praeesse non
poterat: supplicabant eum atque rogabant, ut aliquem eorum regem
eligeret, qui et contra principatum gentis haberet, et Palaestinos
affligeret qui eis erant prioris injustitiae debitores. » Joel
interpretatur incipiens, vel fuit Dei. Abia
interpretatur pater Dominus, vel pater fuit. Recte
ergo qui non in inchoata justitia permanserunt, et paternitatem Domini
servare neglexerunt, fuit Dei vel pater fuit,
nominantur, ut significetur paternitate Dei eos esse indignos qui,
justitia relicta, in iniquitatem corruerunt. Sed quia filii
Samuel (sicut superius dictum est) declinaverunt post avaritiam, et
acceperunt munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus
nequaquam eos ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium
postularet, his petitionibus Deus irritatus ad dolentem prophetam ita
locutus est:
Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi.
Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super
eos. Juxta omnia opera sua quae fecerunt a die
qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, sicut
dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt
etiam tibi: nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen
contestare eos, et praedic eis jus regis qui regnaturus est
super eos
(S1, 8, 7, S1, 8, 8 et S1, 8, 9), etc. Saul ergo, qui, offenso Deo, constitutus est
super Israelitas rex, typum tenet populi Judaeorum. Nam sicut
ipse in regale culmen sublevatus juxta convenientes mores eorum qui
petierunt super se esse regem et mansuetudinem Domini spernebant, durus
ac rigidus ac superbus effectus est, ita ut eos servili onere magis
premeret, quam libertati donaret: sic et populus Judaicus, licet unctus
in sacerdotibus et regibus foret, tamen quia filius ancillae erat, quae
in servitutem generabat, nunquam libertatem perfectam per ipsam
unctionem consequi potuit: maxime quia illum ad se venientem, qui vere
rex erat, et mansuetus ad eos venerat, recipere noluerunt, per cujus
dominationem liberi, si mallent, fieri potuissent.
Saul ergo petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Benjamin,
et filius Cis
filii Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii
Aphia.
(S1, 9, 1) Et haec nomina bene exprimunt typum Judaeorum.
Benjamin quidem interpretatur filius dextrae. Cis,
durus vel vomitus viri, vel vomens vir.
Abiel, Pater meus Deus. Seror, parvulus sive
turbulentus. Et Bechorath interpretatur primogenitus
tuus. Qui ergo fuit primogenitus Dei, secundum id quod in
propheta scriptum est:
Filius primogenitus meus Israel,
(Jr, 31) et pater ejus Deus; filius fuit dextrae, quia saepe per auxilium
Domini confortatus hostibus suis praevaluit. Sed quia semper
ingratus exstitit beneficiorum Dei, et durus cervice in blasphemiam
erupit, de magno parvulus, et de placido turbulentus effectus est.
Quod autem unctus est in regem, imaginem Christi portavit.
Unde et beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum
qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum
Domini?
(S2, 1) Hinc et quod et ab humero sursum Saul supereminebat omnibus,
significat quia caput nostrum Christus sursum super nos est, quem Pater
super omnem potestatem, et omnem principatum, et super omne nomen quod
nominatur, exaltatum consedere secum fecit in coelestibus
(voir: Ep, 11)
. Nec non et hoc quod de Saul dicitur quod electus et
bonus esset, et filiis Israel non esset eo melior, magis ad Christum
pertinet quam ad ipsum Saul. De quo propheta dicit ex persona
Domini:
Ecce puer meus electus, quem elegi, ponam super eum Spiritum
meum, et judicium gentibus nuntiabit.
(Es, 42) Et Jeremias ita dicit:
O rex gentium, tuum est enim decus inter cunctos sapientes
gentium, et in universis regnis illorum nullus est similis
tui.
(Jr, 10) Et in psalmo:
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei?
(Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Quod autem Saul asinas patris sui Cis perditas quaesivit, et in
itinere quo perrexit ad prophetam venit, qui eum in regem unxit,
significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per erroris
devia luxum istius mundi perquirebant. (Asinus enim brutum et luxuriosum
est animal.) Qui ad prophetam venientes, hoc est, ad Moysen, inventas
esse asinas ab eo audierant, hoc est, bona terrae comesuros esse
didicerant, a quo eis unctionis oleum infusum, et regni gubernacula
futura praedicta sunt, in quibus fratres suos ad tempus de manibus
hostium suorum eriperet. Quod autem Samuel Saul in excelsum
ducit, et ibi refectionem praeparat, significat Moysen et omnes
prophetas doctrinis suis populum Hebraeorum semper ad altiora
provocasse, ut scientia spiritali refecti, in culmine virtutum
consisterent, nec relaberentur in foveam vitiorum. Quod autem
Samuel Sauli Videntem quaerenti apparens locutus est, dicens:
Ego sum Videns, ascende ante me in excelsum, ut
comedatis mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia quae sunt
in corde tuo indicabo tibi, et de asinis quas perdidisti
nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventae sunt,
(S1, 9, 19 et S1, 9, 20) etc.
(voir: Hebr, sl)
Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus
esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari.
Quae visio signum regale erat.
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad
quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad
Dominum in Bethel
(S1, 10, 3). Ubi Hybiri [hi viri] causa orationis ibant in Bethel, Jacob
lapidem erexerat.
Post haec venies ad collem Dei
(S1, 10, 5). Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.
Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum
eis
(S1, 10, 6), etc. Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro
saeculo, de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poena
impiorum.
Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque
invenerit manus tua, quia Deus tecum est
(S1, 10, 7), etc. Ac si diceret: His signis nosse poteris quia
Deus te regem fore voluit, et idcirco omnia quae tibi agenda sunt,
regaliter age, et Deus tecum est. Quod autem signa quae
praedixerat Samuel Sauli, cuncta ita evenerunt, et ipse Saul,
pertransita quercu Thabor, qui mons est in medio Galilaeae, campo mirae
rotunditatis sublimis, et interpretatur veniens lumen, ad
collem Domini perveniens (ita ipse vocatur locus ob aliquod collatum a
Domino beneficium), prophetavit in medio prophetarum ibi consistentium,
significat quod Judaeis omnia quae de eis legislator et prophetae
praedixerant, ita evenerunt, sive in prosperis, sive in adversis.
Attamen ipsi libros legis tenentes et prophetarum, quasi
divinasse videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis
conscripta legendo et pronuntiando proferre noscuntur.
(voir: Hebr, sl)
Quod autem de ipso Saul scriptum est quod videntes eum omnes qui
eum noverant heri et nudiustertius quod esset cum prophetis et
prophetaret, dixerunt ad invicem:
Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in
prophetis? Respondit alius ad alterum dicens: Et quis pater
eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter
prophetas?
(S1, 10, 11 et S1, 10, 12) etc. Illud quod dicitur:
quis pater eorum?
(S1, 10, 12) taliter prolatum est ac si diceret: Quis major illo in dignitate
et in sapientia? Optime enim potest inter prophetas versari et pater
eorum, id est magister, vocari, qui tam doctus et sapiens est.
Pater enim aliquando magister in Scripturis vocatur: sicut
Eliseus Eliam patrem, id est, magistrum vocat, dicens:
Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus.
(R3, 2) Et in libro Job Eliu ipsum Job patrem, hoc est, magistrum vocat,
hoc modo: Pater mi, probetur Job usque ad finem
(voir: Jb, 34)
.
Post haec ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum
Jabes Galaad,
(S1, 11, 1) etc. Quid significat hoc factum quod Naas Ammonites in
hoc ferire cum Jabes Galaad voluit foedus, ut erueret omnium oculos
dextros, quatenus fierent opprobrium in universo Israel, nisi bellum
haereticorum contra Ecclesiam? Naas quippe interpretatur
serpens. Ammon, comprimens vel
coangustans, vel populus moeroris. Jabes
interpretatur exsiccata; Galaad, acervus testimonii.
Ergo Naas serpens antiquus et princeps Ammonitarum, hoc est,
haereticorum, qui bene populus moeroris dicitur, quoniam gaudium
Spiritus sancti non habent, disponit foedus cum populo Ecclesiae, ut
eruat omnium oculos dextros, hoc est, visum sanae et orthodoxae fidei
auferat. Sic enim vult eos habere foederatos, ut sinistrum oculum
habentes, ea tantum quae prava sunt, sentiant. Sed exsiccata
mens fidelium ab omnibus sordibus vitiorum acervum testimonii, hoc est,
sententias sanctarum Scripturarum congerit, quatenus hosti nefandissimo
earum protectione muniti viriliter resistere valeant.
Mittuntque in universos terminos Israel, hoc est, ad doctores
Ecclesiae qui praesunt populis, quatenus sibi opem ferant, et scutum
fidei contra hostes ex adverso opponant. Moxque Saul, Spiritu
Domini instinctus, simul cum Samuele propheta et sacerdote, recensuit
populum, « et invenit de filiis Israel trecenta millia bellatorum,
virorum autem Juda triginta millia. »
Et recensuit eos, inquit, in Bezech.
(Hier, sl) Bezech urbs est regis Adonibezech, hodieque duae villae sunt
nomine Bezech, vicinae sibi, in septimo lapide a Neapoli descendentibus
Scythopolim. Besech interpretatur egestas, et
significare (ni fallor) potest paucitatem electorum; unde et ipsa
Veritas ait:
Multi sunt vocati, pauci vero electi.
(Mt, 20, 16 et Mt, 22, 14) [mauvais référencement: Mt, 22] Rex quoque noster Christus, qui est sacerdos et propheta,
congredi adversus hostes suos parans, de utroque populo milites elegit
Trinitatis fide praeclaros, et bonorum actuum perfectione praecipuos;
hostes suos fugat, et percutit eos gladio Spiritus, a mane illucescentis
fidei usque dum lumen scientiae, et ardorem charitatis per totam urbem
Ecclesiae diffundat. Unde et bene scriptum est quod illi qui
residui fuerant de hac clade, dispersi sunt, ita ut non relinquerentur
ex eis duo pariter, quia pravorum congregatio cum verae dilectionis
copula et fidei unitate non jungitur, ab invicem per dissensionem
separantur, et incerti et instabiles facti, per divini examinis
potentiam, sicut in animo ita et in corpore sejuncti, ab invicem ubique
dispergentur. Hinc Propheta ad Dominum dixit:
Ecce inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur omnes qui
operantur iniquitatem.
(Ps, 91, 10) [mauvais référencement: Ps, 91]
Quod autem in verbis Samuel quae locutus est ad populum, increpans eos de iniqua electione regis terreni, cum haberent ipsum Dominum regem, additum est:
Et misit, inquit, Dominus Jerobaal, et Bedan, et Barach, et
Jephthe, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter,
(S1, 12, 11) etc. Jerobaal ipsum nominat, qui alio nomine in libro
Judicum Gedeon est nominatus, et Bedan ipse est Samson fortissimus; de
quo in praedicto libro refertur quod Israel contra Philisthiim
defenderet.
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et
pluvias in die illa
(S1, 12, 18), etc. Iste Samuel, quem, invocato nomine Domini, exaudivit Deus,
in tempore messis pluviam impetravit.
(voir: Isid, sl)
Pluvia enim in sacris Scripturis verba sunt Evangelii sive legis,
sicut Moyses dixit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut
ros verba mea.
(Dt, 32) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id
est, quando gentes colligi oportebat: ut sicut frumentum in horreis, sic
intra Ecclesiae sinum gentes congregarentur.
Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset.
Duobus autem annis regnavit super
Israel.
(S1, 13, 1) Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De
quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat
Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. »
Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea
Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum
fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando
Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius
anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit,
regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum
regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul
dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est
humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit:
Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem
suam;
(Ps, 130, 2) [mauvais référencement: Ps, 130] duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod
in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per
inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet
potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam
vitam ducere visus est.
Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(Hier, sl) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae,
antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama,
et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et
Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem
nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum
prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis
patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad
pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem
militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem
perfectam habent, in qua superiores hostibus suis resistere possunt.
(voir: Hebr, sl)
In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra
Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens:
Quod cum vidissent viri Israel se in arcto
positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in
speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in
cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in
terram Gad et Galaad
(S1, 13, 6 et S1, 13, 7), quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit
Israel in praefatis locis, quid est quod ait:
Hebraei autem transierunt Jordanem
(S1, 13, 7)? Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam
Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam
pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt a
Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim.
Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia
demonstrant in eo loco ubi ait:
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et
nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut
essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan
(S1, 14, 21). Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim,
audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in
praelio.
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus
populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit
septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel
in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait
ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica, et obtulit
holocaustum
(S1, 13, 7, S1, 13, 8 et S1, 13, 9), etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse
holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum
non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet
eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum.
Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et
descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea
infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas
septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum
tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas
pacificas se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari.
Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et
stultitiae elogio denotatur.
(voir: Aug, sl)
Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse
legitur:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in
sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget.
Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et
praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo
quod non servaveris quae praecepit Dominus
(S1, 13, 13 et S1, 13, 14); non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum
paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque
enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat regnum ejus, in
quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc
regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo
significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum
ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros,
alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in
aeternum, » etc.
« Et quaerit, inquit, Dominus sibi hominem, » etc. Sive David, sive ipsum Mediatorem significans Testamenti Novi, qui figurabatur in chrismate etiam in quo unctus est ipse David et progenies ejus; non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit: sed per hominem, more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo, dixit, suum habebit. Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et adquirit, dicitur; quod satis apertum est quid significet, quanquam et sine additamento praepositionis, quaerere, intelligatur, acquirere, ex quo lucra vocantur et quaestus.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israel. Caverant enim Philisthiim ne forte
facerent Hebraeis gladium et lanceam
(S1, 13, 19), etc. Quod autem Philisthaei, quo facilius Hebraeos
possent superare, prohibuerunt ne faber ferrarius esset in omni terra
Israel, ne forte facerent gladium aut lanceam, significat quod diabolus
partim per paganos, partim per haereticos, partim per falsos Christianos
prohibere studet ne sint doctores in Ecclesia qui, spiritualia arma
fabricantes, accommodent pugnantibus Christianis. Pagani enim
(ut in historiis legimus) prohibuerunt ne Christiani liberalibus
studiis, quae illi pro maximo ducebant, imbuerentur.
Haereticos similiter legimus persuasisse principibus gentium
ut catholicae fidei defensores in exsilium truderent, quo facilius
plebem pastore destitutam a veritate avertere possent. Nunc
etiam idem hostis antiquus simili modo in pace Ecclesiae eos qui populis
praesunt, quoscunque potest, ab instantia eruditionis avertere satagit,
ne subditis dogma veritatis impendant, quatenus illos incautos lenius
decipere possit.
Per invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem
terrarum.
(Sg, 2) Imitantur eum enim qui sunt ex parte ejus. Unde et
duplici reatu diabolus constringitur, hoc est superbiae et invidiae:
superbiae, qua ipse cecidit; invidiae, qua alios dejicere contendit.
Philisthiim enim interpretantur duplex ruina, et Hebraei,
transeuntes.
Non enim hic habemus domum manentem, sed aeternam requirimus
in coelis.
(He, 13)
Interea Saul, dum pergeret dimicaturus adversus Philisthiim, indixit
cuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio.
Sed Jonathas filius ejus, super faciem agri mel videns,
extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et
gustavit, et illuminati sunt oculi ejus
(S1, 14, 27), etc.
(voir: Isid, sl)
Non utique ad videndum illuminati, qui ante videbat; sed ad
discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille,
sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum.
Quo facto monetur omnes illecebras voluptatum in saeculo
debere contemnere is qui Deo nititur militare, et Spiritus sancti
particeps jam factus, spiritalibus castris se inserit pugnaturus.
Quod bene Jonathae nomen exprimit. Interpretatur enim,
columbae donum, vel donum Domini. Recte quidem
ille columbae vel Domini donum dicitur, qui, gratia
Spiritus sancti accepta, mundi parat spernere illecebras. Non
enim potest contra Allophylos spiritales, id est adversus principes
tenebrarum, virilibus animis incurrere, qui adhuc hujus mundi negligit
dulcedinem declinare:
Mel enim distillant labia meretricis,
(Pr, 5) hoc est voluptas carnalis delectationem ingerit illicitam, de qua
putatur (juxta mysticos intellectus) hunc gustasse Jonatham, et sorte
deprehensum vix populi precibus liberatum. Unde manifeste
patet indigere illum qui voluptatibus atque illecebris mundi superatur,
sanctorum suffragiis et fraternis orationibus, quia quanto majore
protervia contra unanime consilium ecclesiasticae regulae refragatus
est, tanto majore eget auxilio plurimorum: ut qui suo merito salvari non
potest, aliorum devotis precibus reconciliatus ab instante periculo
liberetur.
Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit
oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque
populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul,
dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine.
Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc
saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus,
et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et
arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non
peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit
itaque omnis populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad
noctem, et occiderunt ibi,
(S1, 14, 31, S1, 14, 32, S1, 14, 33 et S1, 14, 34) etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia
mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta
legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum
haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur
sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad
suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est
illud in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem
ipse vesceris;
(Dt, 12) quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino
peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse.
Sequitur.
Aedificavit autem Saul altare Domino
(S1, 14, 35), etc. Tunc primum coepit aedificare altare Domino.
Quaerendum itaque, cum antea legatur aedificasse altare,
quando a Samuele increpatus est, cur hic dicatur:
Tunc primum coepit aedificare altare Domino
(S1, 14, 35)? Aedificasse itaque antea legitur altare, sed quia inobedienter
illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic
autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse
perhibetur.
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut
ungerem te in regem super Israel populum ejus.
Nunc ergo audi vocem Domini. Haec
dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec
Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de
Aegypto; nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire
universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad
mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum
et asinum.
(S1, 15, 1, S1, 15, 2 et S1, 15, 3) Ideo autem jumenta Amalec Dominus jubet demoliri, ut nec in
jumentis ejus memoria fieret Dominus enim dixerat se deleturum memoriam
Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli ut eum penitus
ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria, id
est Amalec, penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia
exstitit in causa. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii
dicitur:
Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris
de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui,
qui lassi residebant, ceciderit.
(Dt, 25) Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes
intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia (sicut ipsi
tradunt) eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in
coelum projecerunt.
Dixitque Saul Cinaeo, Abite, recedite atque descendite,
ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti
misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto
(S1, 15, 6), etc. Cinaeus ipse est Jetro, cognatus Moysi, de cujus genere
erant Cinaei, qui descenderant ad Amalec et habitabant cum eo, qui
utique eorum consanguineus erat, et haereditatem in ejus terra habebat.
Misericordiam vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur,
sive quia Moysen fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi
qualiter multitudinem populi gubernaret.
Iniit ex praecepto Domini Saul praelium adversum Amalec; interfectisque cunctis hostibus, pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta mandatum Domini. Irasciturque pro hoc ei Dominus, et venit Samuel post haec ad Saul, et increpavit eum pro hoc facto dicens:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super
Israel
(S1, 15, 17)? etc. Quid per increpationem Dominicae vocis, nisi
superbia elati regis abjicitur? Quod ad correctionem suam poterit
salubriter quisque convertere qui praelatus est. Cum ergo
Saul parvulum se in suis oculis aestimaret, caput in tribubus Israel
factus est; sed fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat.
Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus
cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum
apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit,
apud Dominum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum
affluentia animus inflatur, in luxum superbiae, ipso potentiae fastigio
lenocinante, corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene
regit, qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc
regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit in illa cum caeteris
aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur,
etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum
se ei etiam potestas adjungit? Quam tamen potestatem certe dispensat,
qui sollicite noverit sumere ex illa quod adjuvet, et expugnare quod
tentat, et aequalem secum caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo
ultionis anteferre. Scriptum namque est:
Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi
unus ex illis
(Si, 32). Illoque excusante quod omnia servaverit, juxta quod sibi
praeceptum fuerat, atque dicente:
Audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam me
misit Dominus, et adduxi Agag regem Amelec, et Amalec
interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et
boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino
Deo suo in Galgalis. Ait Samuel: Nunquid vult
Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur
voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et
auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare,
et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere.
(Aug, sl) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena
caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto
igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa
arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quoniam
contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus
obedientia demonstretur, ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus
laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est
repugnare, sola est quae fidei meritum possidet, sive qua quisque
infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc
per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(Pr, 21) Vir quippe obediens loquitur victorias, quia dum alienae voci
humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio
Veritas dicit:
Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo
descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me.
(Jn, 6, 37 et Jn, 6, 38) [mauvais référencement: Jn, 6] Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset?
Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet?
Sed quoniam primus homo, qui suam voluntatem facere voluit, a gaudio
paradisi exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum
voluntatem se Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus
docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos
qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos
obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc
rursum ait:
Non possum ego a me facere quidquam; sed sicut audio,
judico.
(Jn, 5, 30) [mauvais référencement: Jn, 5] Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur.
Ipse autem, si sicut audit, judicat, tunc quoque obediet, cum
judex venerit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae
terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster judicat, qui
hanc, etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum si
peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit,
quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non
relinquit? Sciendum vero est nunquam per obedientiam malum fieri.
Aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur
intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam
Deus homini, ne contingeret, interdixit; sed ut per melius obedientiae
meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono
prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto
et a bono cessans auctori suo se subditum humilitas exhiberet.
Sed notandum quod illic dicitur:
Ex omni ligno paradisi edite, de ligno autem scientiae boni
et mali ne tetigeritis.
(Gn, 2) Qui enim a bono quolibet subjectos vetat, necesse est ut multa
concedat ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus
concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat
exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad
cunctas latius relaxaret. Sed quia nonnunquam nobis hujus
mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est
quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando
si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi
successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad
percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat si ad haec
etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub
obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini
propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus
praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec et
ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea
quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit.
Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad
suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua
vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo
aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non
habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino
ordine etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior,
quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus
interea separatur.
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia
praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens
populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta,
quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem
DomiNum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia
projecisti sermonem Domini; et projecit te Dominus ne sis
rex super Israel
(S1, 15, 24, S1, 15, 25 et S1, 15, 26). Corripit propheta regem pro inobedientia qua Domini mandatum
explere non curavit, praedicitque eum regnum amissurum, quia
certitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de
potestatis culmine abjicitur, qui rite regnum tenere nescit.
Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad
docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite
populo praeesset.
Et conversus est Samuel ut abiret, ille autem
apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est.
Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum
Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori
te
(S1, 15, 27 et S1, 15, 28). Nota mysterium, quod sicut in passione Domini pontifex
vestimentum scidit
(voir: Mt, 26)
, ita ex rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur.
Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet ac
sacerdotalem, scissio vestimentorum facta est: ut demonstretur
stabilitatem regni seu sacerdotii in populo Judaeorum fieri non posse,
qui verum regem et sacerdotem ad se venientem, Dominum videlicet
Christum, recipere noluerunt.
Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine
non flectetur. Neque enim homo est ut agat
poenitentiam
(S1, 15, 29), etc. Triumphator in Israel Dominus est, cui omnis victoria recte
ascribitur, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem
universa dijudicat. Notandum autem quod alia editio habet:
Non revertar, inquit Samuel, tecum, quia sprevisti
verbum Domini, et spernit te Dominus, ne sis rex super
Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut
abiret, et tenuit Saul, pinnulam diploidis, et disrupit eam.
Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum
Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super
te. Et dividetur Israel in duo, et non
convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut
homo, ut poeniteat eum; ipse minatur, et non
permanet
(Aug, sl). Iste cui dicitur:
Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrupit
Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie
(Aug, sl), quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet temporis
spatio, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui;
intelligamus ideo dictum quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus,
et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem
Mediator Dei et hominum, et homo Christus Jesus.
(1Ti, 2) Non autem in Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus,
legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; » sed sicut a
nobis positum est inventum in Graecis: « Disrupit Dominus regnum ab
Israel de manu tua, » et intelligatur, « de manu tua, » quod est, « ab
Israel. » Populi quoque Israel personam figurate gerebat homo iste, qui
populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum
Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De
quo dum dicitur: « Et dabit illud proximo tuo, » ad carnis cognationem
id refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et
Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem
intelligi, « meliori te; » nam et quidam sic sunt interpretati.
Sed melius sic accipitur, « bono super te, » ut quia ille
bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum:
Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis,
(Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit
Christus, quamvis fuerit illic et
Israelita, in quo dolus non erat,
(Jn, 1, 47) [mauvais référencement: Jn, 1] quoddam frumentum quasi illarum palearum. Nam utique
inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum primus Stephanus
(voir: Ac, 7)
; inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in
conversione magnificantes Dominum. De qua re non dubito intelligendum
quod sequitur, Et dividetur Israel in duo
(S1, 15, 28). In Israel scilicet
inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam,
et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum
simul erant, velut Abraham adhuc adhaeret ancillae, donec sterilis per
Christi gratiam fecundata clamaret:
Ejice ancillam et filium ejus.
(Gn, 21) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam,
scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus
singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset
ingenti vastatione subversa atque translata. Sed hoc quid ad
Saulem, cum, si tale aliquod comminandum esset, ipsi David potius fuerit
comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens
Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate
dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona
Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque
minatus est, aeterna atque immutabilis significata est. Per
hoc adjunctum est: « Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam
non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et permanet; » id
est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet
sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio
rerum significatur, immutabili praescientia manente divina.
Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur.
Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus
fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam.
Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt,
inde non erant, inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis
humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicunque ex
Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum
Israelitis qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt;
sed in divisione quae hic praenuntiata est, perpetuo
permanebunt.
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem
Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et
dixit Agag: Siccine separat nos amara mors? Et ait Samuel:
Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque
liberis erit inter mulieres mater tua. In frusta
concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis
(S1, 15, 32 et S1, 15, 33), etc. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti
nulli hostium parcant, efficiuntur crudeles; et humanum sanguinem
sitientes, dicunt: Quia et justi ita percusserunt hostes, ut non
relinqeretur ab eis qui salvus fieret. Et non intelligunt in
his verbis obumbrari mysteria; et hoc nobis magis indicari, ut pugnantes
adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia
interimere. Nam si pepercerimus, scire debemus reputari nobis
in culpa, sicut reputatum est Saul, qui vivum servaverat regem Amalec.
Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc aliquid peccati
in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis
ita saeviunt super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non
permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego
projecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo,
et veni et mittam ad Isai Bethlehemitem, providi enim in filiis
ejus mihi regem,
(S1, 16, 1) etc. Itaque Saule propter inobedientiam reprobato,
misit Deus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David.
Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice
significaverit. David enim interpretatur manu
fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo
de tribu Juda
(voir: Ap, 5)
, qui vicit mundum?
(voir: Jn, 16)
Et quid desiderabilius illo de quo dicitur:
Venit desideratus cunctis gentibus?.
(Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem
illam Christum. Christus enim a Chrismate appellatur.
Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate
electus est ad regNum. Quia spreto Judaico sacerdotio et regno, prioris
videlicet populi, qui sabbatismum secundum legem servabat, Christus
Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuo functus est,
et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,
linguae et tribus servient. David ab officio pastorali
pecorum ad hominum regnum transfertur. Noster autem David,
ipse Jesus, a bobus Judaicae plebis ablatus est, et in regnum gentium
translatus est. In Judaea enim non est modo Christus, ablatus
est inde, nunc gentium greges pascit. Igitur recedente a Saul Domino
propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu,
et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
(S1, 16, 14).
Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce exagitat te spiritus
Domini malus
(S1, 16, 15), etc. In hoc libro quaeri solet de spiritu qui
agitabat Saul: si Domini, cur malus; si malus, cur Domini dicatur? Haec
sententia duobus verbis comprehensa est, et in Deo potestas justa, et in
diabolo potestas injusta. Nam idem est spiritus malus per
nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam
potestatem. Unde ergo spiritus Domini appellatur diabolus?
propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur
Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad
probationem. Et quamvis malignitas a Deo non sit, potestas
tamen, nisi a Deo, non est
(voir: Greg, sl)
Sicut antiquus humani generis inimicus, quia licet afflictionem
justorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non
accipit, ad tentationis articulum nullatenus convalescit.
Unde et omnis voluntas diaboli injusta est; et tamen,
permittente Deo, omnis potestas justa. Ex se enim tentare
quoslibet injuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi
sunt, non nisi tentare Deus juste permitTit. Bene ergo nunc dicitur:
Spiritus Domini malus exagitat te
(S1, 16, 15). Ecce unus idemque spiritus et Domini appellatur et malus: Domini
videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium
voluntatis injustae.
(voir: Isid, sl)
Sic et alibi dictum est etiam:
Sopor Domini,
(S1, 26, 12) qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum
abstulisset a capite dormientis; non quia sopor tunc a Domino erat ut
ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat, nutu
Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur.
Dicitur ergo spiritus Dei malus, hoc est, minister Dei ad
faciendum in Saul quod eum pati Judex omnium potentissimus judicabat,
quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei; creatura
vero qua conditus erat, et potestate, quam non sua, sed Domini omnium
aequitate acceperat, Dei erat; formidari igitur non debet, quia nihil,
nisi permissus, valet.
(voir: Greg, sl)
Nam et in Evangelio expellenda de homine Legio Domino dicebat:
Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum.
(Mt, 8, 31) [mauvais référencement: Mt, 8] Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire
permiserit, ei ad usum justi judicii et injusta illius voluntas servit.
(voir: Isid, sl)
Erat autem David in canticis musicis eruditus. Diversorum enim
sonorum rationabilis moderatusque concentus, con cordi varietate
compacta, ordinate Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis
quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc
puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum qui
operabatur in Saule, compescuit; non quod citharae illius tanta vis
erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione
nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio, quae cantabatur, jam tunc
spiritus daemoniacos opprimebat. Tropologice autem, hoc facto
David ad compatiendum proximo instruimur. Plerumque enim
superbus dives exhortationis blandimento placandus est: quia et
plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum
saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur; cumque eis in dulcedinem
condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim
negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversus invaderet,
apprehensa David cithara ejus vesaniam sedabat. Quid enim per
Saulem, nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis
sanctorum vita? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David
canente, ejus insania temperatur; quia cum sensus potentium per
elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi
dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
Post haec, Philisthiim agmina sua in praelium conduxerunt in
Socho Judae, et castrametati sunt inter Socho et Azecha, in
finibus Dommim.
(S1, 17, 1)
(voir: Hier, sl)
Socho est oppidum in tribu Juda. Sunt autem usque
hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in novo milliario
viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs,qui Socho
nuncupantur. Interpretatur vero ramus vel
humilitas. Azecha civitas est Chananaeorum in parte tribus
Judae, ad quam usque persecutus est Jesus quinque reges
(voir: Js, 10)
. Sed et hodie vocatur villa Azecha inter
Eleutheropolim et Aeliam. Azecha interpretatur
fortitudo sive decipula. Duma sive Dommim in tribu
Juda vicus grandis est in Daroma, hoc est ad australem plagam, in
finibus Eleutheropoleos, decem et septem ad ea millibus distans.
Duma interpretatur silentium sive
gaudium.
Porro Saul et viri Israel congregati in valle
Terebinthi
(S1, 17, 2). Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola
(voir: Gn, 35)
juxta Neapolim.
Et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim
(S1, 17, 2), etc. Hinc Josephus: « Post non multa siquidem tempora
Palaestini denuo congregati, et magnum super omnes Israelitas exercitum
colligentes inter Socho et Azecha castrametati sunt. Contra
quos denuo Saul produxit exercitum, et super quemdam montem castra
ponens, coegit Palaestinos priora quidem castra relinquere, et ex
adverso montis, quem Saul aprehenderat, advenire. Divisitque
eorum exercitus medius mons, qui erat positus inter eos. »
Et egressus est vir spurius de castris
Philisthinorum, nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex
cubitorum et palmo, et cassis aerea super caput ejus, et
lorica induebatur. Porro pondus loricae ejus quinque millia
siclorum aeris. Et ocreas aereas habebat in
cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus.
Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium
texentium. Ipsum autem ferrum hastae ejus
sexcentos siclos habebat ferri, et armiger ejus antecedebat
eum. Stansque clamabat adversus omnes phalangas
Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium?
Nunquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite
ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me,
erimus vobis servi. Si autem ego praevaluero, et
percussero eum, vos servieritis, et servietis nobis.
Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus
Israelis hodie. Date mihi virum qui ineat mecum
singulare certamen
(S1, 17, 4, S1, 17, 5, S1, 17, 6, S1, 17, 7, S1, 17, 8, S1, 17, 9 et S1, 17, 10), etc.
(voir: Hebr, sl)
Spurius dicitur, quia patre gigante, matre vero Gethea natus
erat.
David autem erat filius viri Ephrathaei de Bethlehem Juda,
cui nomen erat Esai, qui habebat octo filios
(S1, 17, 12). Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in
Paralipomenon
(voir: Ch1, 2)
non am plius quam septem legantur? Quod ita solvitur.
Nathan itaque prophetam filium Semaa, filii sui.
in loco filii educaverat et nutriverat. Nam coram
Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse, et octavus esse in
pascuis, inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et
Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur:
Percussit autem eum Jonathan, filius Sammaa, fratris
David.
(S2, 21) Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan
scribitur, non Jonathan. « Pugna vero Philisthinorum contra
Israel, » non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversus
Ecclesiam Dei accipi potest. Inde egreditur, de castris
scilicet Philisthinorum, vir spurius, nomine Goliath, nimiae
magnitudinis, qui bene potest significare diaboli superbiam, quem David
noster singulari certamine congressus prostravit, ac populum Dei a
timore ejus eripuit, qui leonem et ursum necavit; ursum, videlicet
diabolum; leonem, Antichristum: alterum nunc hominibus latenter
insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem.
(voir: Isid, sl)
Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum
Dei alienigenae dimicarent. Provocavit superbia humilitatem,
provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut
adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem et parvam
staturam corporis portare non valuit, abjecit onerantia, accepit quinque
lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus
processit et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria
perscrutamur, in David Christus intelligitur, qui tempore revelationis
Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae praevidens, arma
deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia
sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus. Deposuit
quae non observamus. Quia enim in veteri lege et legimus, et
non observamus, sed tamen aliquam significationem praemissa et posita
intelligimus. Denique haec arma deposuit, tanquam onera
sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque
enim lapides quinque libros Moysi signifiCant. Tulit ergo illos quinque
lapides de flumine, id est, de saeculo. Labitur enim mortale saeculum,
et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in
flumine, tanquam lapides in populo illo. Primo erant illic
inutiles et vacabant, nihil proderant, transibat supra fluvius.
Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset, accepit
gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest.
Plenitudo legis charitas est.
(Rm, 13) Quia ergo gratia facit legem impleri significatur gratia lacte.
Hoc est enim in carne gratuitum, ubi mater non quaerit
accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si
desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine
gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque (quibus
significabatur lex in libris quinque) conjungere volens gratiae, posuit
in vase pastorali, quo lac mulgeri consueverat. His armatus
processit adversus Goliam superbum, se jactantem et de se praesumentem.
Tulit unum lapidem et dejecit diabolum. In fronte
percussit, et cecidit in eo loco corporis ubi signum Christi non habuit.
Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides posuit,
unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vicit.
Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus: sufferentes
invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in
vinculo pacis.
(Ep, 4) Deinde, illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et
deinde caput abscidit. Et fecit hoc noster David, dejecit
diabolum de suis, quando credebant maligni ejus, quos ille in manu
habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat. Convertunt
linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput
inciditur.
(voir: Greg, sl)
Item vir certa fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam
computari, ea ipsa Scripturae sacrae, quae haereticus affert, testimonia
colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit. Contra nos namque
dum sacrae legis testimonia adportant, secum nobis afferunt unde
vincantur. Unde et David typum Domini, qui videlicet fortis
manu interpretatur; Golias vero, revelatus sive
transmigrans, haereticorum superbiam signans, hoc rebus
locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum
gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed
eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio. Quod nos
quoque agimus, qui promissa David membra ex ejus fieri dignatione
meruimus: nam superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias
deferentes eisdem verbis atque sententiis quas proferunt
vincimus.
Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in
Jerusalem, arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
(Hebr, sl) Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem,
anticipatio est, quod postea fecit. Arma vero ejus, id est,
Philisthaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed
in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea haec ab Abimelech
sacerdote accepit. Eo autem tempore quo viderat Saul David
egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque
Abner: Vivat anima tua, rex, si novi
(S1, 17, 55). Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quo dictum est
illud:
Benedixit Naboth Deo et regi.
(R3, 21, 13) Ac si diceret: Non vivat anima tua, rex, si novi; aut: Videam
mortem tuam, si novi. Aliter: quia si conjunctio
aliquando ponitur pro non adverbio, ut est illud Psalmistae:
Si introibunt in requiem meam
(Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94], id est, « non introibunt in requiem meam, » Si novi
potest pro non novi dictum accipi. Utitur enim modo
jurandi per vitam regis, et affirmat se non nosse unde David sit.
Hoc enim modo et in Genesi Joseph patriarcha contra fratres
suos usus est, quando dixit:
Per salutem Pharaonis non egredimini hinc, donec veniat
frater vester minimus.
(Gn, 42)
Peracta victoria qua David gigantem interfecit, dicit Scriptura quod
anima Jonathae conglutinata est animae David
(S1, 18, 1), et ita dilexisset eum Jonathan
quasi animam suam
(S1, 18, 1), etc. Jonathas op time typum tenet eorum qui ex Judaeis in
Christum crediderunt, qui, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi
amore relictis omnibus quae in mundo habere poterant, ipsum Redemptorem
secuti sunt. Unde et Petrus apostolus de se et sociis suis
dixit ad Jesum:
Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te.
(Mt, 19, 27) [mauvais référencement: Mt, 19] Et in Actibus apostolorum ita scriptum est:
Quotquot possessores agrorum erant, veniebant et
vendebant et afferebant pretia eorum ante pedes apostolorum.
Dividebatur autem singulis, prout cuique opus
erat
(Ac, 4). Sic enim Jonathas dedit vestimenta sua, a tunica
usque ad balteum, cum credentes quique quidquid habere poterant in hoc
mundo, omnia in lucrum Christi conferre satagebant.
Porro cum reverteretur David, percusso Philisthaeo,
egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes
chorosque ducentes in occursum Saul regis: in tympanis
laetitiae, et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes
atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem
millia
(S1, 18, 6 et S1, 18, 7). Quod regis animus indigne tulit. Hinc invidia Saulis, et semina
odiorum adversum David orta sunt.
(voir: Isid, sl)
Ita et Judaei audientes Christum praedicari in Ecclesiis, quem
ipsi neci tradiderunt, et de victoria ejus, quo hostem antiquum
triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari, graviter inde
offensi sunt. Nam Saul, callidus simulator, ut sine suis
insidiis possit David offerre discrimini, studuit eum Michol filiae suae
nuptiis alligare, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret.
pro quibus centum ducenta dedit ille; et unde creditus est
regio perire voto, inde auctus est gloriosiore tropaeo: ita et Judaei,
dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem
gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero
David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo Saul filiae
nuptiis haesit, significat quod Christus non prius Synagogam connubio
suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius
enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est
Synagogae. Scriptum est enim: « Postquam intraverit plenitudo
gentium, tunc omnis Israel salvus erit. » Dupla autem, hoc est, ducenta
praeputia obtulit, sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia
major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium
Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum,
ut rex ob medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur
configere.
Sed quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo ab immundo spiritu Saul arripitur, David canente ejus vesania temperatur: quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum, quasi dulcedine citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur. Nisus est Saul David psallentem configere lancea in parietem, et declinavit David a facie Saul. Lancea autem casso vulnere perlata est in parietem. Sic et praedicante Christo Evangelium, Judaei meditati sunt ei mortem inferre. Sed dum ille ab eis ad salutem gentium vivus secessit, solam duritiam mentis illorum malitia eorum laesit.
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut
custodirent eum, et interficerent mane. Abscessit
autem David nocte, et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam
in lecto positam, et pellem pilosam caprarum ad caput
ejus,
(S1, 19, 11 et S1, 19, 16) etc. Audiamus ergo quid hoc significat quod miserit
Saul ad custodiendam domum David, ut interficeretur? Hoc non ad crucem
Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus,
et mortuus est, ac sepultus. Erat ergo illa sepultura tanquam
domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes
adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est
domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum
Christus non in sepultura, sed in cruce sit interfectus? Refertur hoc ad
corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi:
neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum qui
corrupti sunt, ut dicerent:
Quia, dormientibus nobis, venerunt discipuli et abstulerunt
eum.
(Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28] Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen ejus
resurrectionis exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic
nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum,
in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis,
tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus: quia in quo peccatum
non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.
Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth
in Ramatha
(S1, 19, 19), etc.
(voir: Hier, sl)
Najoth locus est in Ramatha, ubi David sedit. Rama
vero in tribu Benjamin civitas est Saulis in sexto milliario ab Helia,
ad septentrionalem plagam contra Bethel. Meminit hujus et Jeremias.
Alia autem Rama est in tribu Aser, Najoth,
pulchritudo interpretatur; et Rama, excelsum. Bene
ergo conveniunt haec nomina locorum rebus in his expletis, quia
prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae ac venustatem
locutionis.
Misit ergo Saul lictores, ut caperent David.
Qui cum vidissent cuneum prophetarum
vaticinantium, et Samuel stantem super eos, factus
est etiam spiritus Domini super eos, et prophetare
coeperunt etiam ipsi,
(S1, 19, 20) [mauvais référencement: S1, 20]
etc.
(voir: Isid, sl)
Igitur David regiae manus ictum devitans, ejusque persecutiones
declinans, fugit venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui
apprehenderent David. Qui cum vidissent Samuel inter
prophetas, et coetum prophetarum qui in illo tempore prophetabant,
nuntii qui missi sunt, accepto eodem spiritu, prophetaverunt.
Missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus.
Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum
Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat.
(voir: Hebr, sl)
Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur:
Et non vidit Samuel Sau lem usque in diem mortis suae
(S1, 15, 35), quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur? Quam quaestionem
Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia
quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne
videretur ab eo; aut non vidit eum indutum habitu regio quo indutus erat
quando dictum est: « Non vidit eum usque in diem mortis suae; »
subauditur, « indutum habitu regio. » Exspoliasse vero se non omnibus
vestimentis, sed regalibus intelligendum est.
(voir: Isid, sl)
Item quaeritur quomodo et illi nuntii qui missi essent ad
tenendum hominem et ad necem ducendum, talis spiritus participes effici
meruerint? Et Saul ipse, qui miserat, veniens, et ipse sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et
prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum
hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam similes
multi prophetiae donum leguntur habuisse, sicut et Balaam ille reprobus,
quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum
(voir: Nb, 22, Nb, 23 et Nb, 24)
: sed tamen prophetiam habebant. Nec illa verba parum
testantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos
dicturos in illa die:
Domine, Domine, in nomine tuo, manducavimus, et bibimus
[prophetavimus, et daemonia ejecimus] et in nomine tuo virtutes
multas fecimus.
(Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7] Quibus tamen dicturus est:
Non novi vos unquam: discedite a me, qui operamini
iniquitatem.
(Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 7] Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac
sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus
sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi
sacramenta. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est
ullo modo in eis violandum, aut, quasi non habeant, tradendum.
Sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non
improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere
unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid
habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen
nihilominus sunt tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae,
quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria
est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul
nuntiorumque ejus in hoc loco, Judaeorum non incongrue gestat personam,
qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et
prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum
prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis
vaticinabantur
Quod dicente Jonathan ad David, quem insecutionibus patris sui non
justis dolebat fatigari;
Si vixero, facies mihi misericordiam Domini.
Si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam
tuam e domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit
Dominus inimicos David, unumquemque de terra
(S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura:
pepigit ergo foedus Jonathan cum domo David
, continuo subintulit dicens:
Et requisivit Dominus de manu inimicorum David
(S1, 20, 16), etc. Per anticipationem utique fecit, prius historiae
interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule,
regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste
persequebantur, justa sunt divinitus ultione mulctati. Cum
enim requisivit Dominus de manu inimicorum David quare virum sanctum
afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus tanto
tempore contra illum saevierant. Quod et de Absalon, et de
Siba filio Bochri, et de caeteris nostibus David aeque potest intelligi.
Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David
requisierit Dominus, potest (nisi fallor) in superiore sententia, qua
dictum est quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, a pocynu
[posteriori] intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit,
id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo
esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam
hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quo
dixerat:
Quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de
terra
(S1, 20, 15), verum esse comprobaret quia videlicet eradicati sunt inimici
David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed
judicante Domino pro illo. Bene autem subjungit:
Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret
illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat
eum
(S1, 20, 17) : ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore
complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis.
Qui etsi cito morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat,
terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni
coelestis consortium cum eo quem pro gloria virtutum tantisper dilexit,
cum esset et ipse vir virtutum, accepit.
Venit Jonathan in agrum juxta placitum David, et puer
parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade et affer mihi
sagittas quas ego jacio
(S1, 20, 35 et S1, 20, 36), etc. Quid est quod Jonathan David servare volens, cum
ille lateret in agro juxta lapidem ad signum duas jecit sagittas, quas
puer parvulus, ignorans quid fecerit, collegit, et in civitatem retulit:
nisi quod Deus Pater Filium suum unigenitum, quem ad salutem humani
generis mittendum decreverat, in littera legis, Judaeis nescientibus
absconditum habuerat? David ergo absconditus est in agro, id est,
Christus relatus est in mundo. De quo evangelista Joannes
dicit:
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum
non cognovit.
(Jn, 1, 10) [mauvais référencement: Jn, 1] Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis conscriptus erat, ut
est illud:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est;
(Dt, 6) et:
Non assumes nomen Dei tui in vanum.
(Ex, 20) Nam Saul odio habens David, inter epulas sedens, filium eum
mortis esse judicabat. Et Judaica perfidia, in paschae epulis
convivans, de nece Christi tractabat. Cum ergo illuxisset
mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum
eo. Jecit unam sagittam, jecit et aliam. Et Deus
Pater, illucescente mane credulitatis, primum testimonium legis de
Christo protulit. Deinde prophetas misit, qui de adventu ejus
testificarentur. Unde scriptum est:
In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulguris armorum
tuorum.
(Za, 9) Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad Dominum
suum, et quid ageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus
populus, libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus
conscriptos honorabat, sed eum, et quem Moyses et prophetae signaverant,
praesentialiter inter se manentem non cognoverat.
Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie
Saul
(S1, 21, 10): venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae
sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti « mortem
attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati.
»Primo videndum est quid sit quod David interroganti
respondit sacerdoti, et dixit.
Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et
nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum
sancta
(Hebr, sl). Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum
David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat,
mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit,
dicens:
Et fuerunt vasa puerorum sancta
(S1, 21, 5), scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait:
Porro via haec polluta est
(S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur: « Porro via haec laica est, » sic est
intelligendum: « Via haec laica est; » ac si diceret: In lege praeceptum
est ut extraneus non comedat ex eis; et tu interrogas, utrum mundi sint
pueri, qui etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco
via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero
sequitur: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, » ipsa utique in
vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis,
et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis.
(voir: Isid, sl)
Et haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad
sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est.
Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam,
ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit:
Desiderio enim desideravit manducare pascha.
(Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] Ex quibus Goliae, id est, arma diaboli, sustulit: fortis enim
spolia ipse diripuit
(voir: Lc, 11)
. His ergo a quibus receptus est Christus,
tribulationes induxit diabolus et mortem.
Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt
vivere, persecutionem patiuntur.
(2Ti, 3) Et Dominus:
Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur.
(Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15]
Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in
tabernaculo, et nomen ejus Doeg Idumaeus
(S1, 21, 7). In Hebraeo habetur,
obligatus in conspectu Domini;
(Hebr, sl) » obligatus idem Doeg Idumaeus erat voto, quo se obligaverat
aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum.
Doeg autem iste Idumaeus (qui camelorum, id est infructuosi
gregis et tortuosi, custos erat, et interpretatur, motus sive
sollicitus, qui et percussit Abimelech sacerdotem magnum:
(nam Abimelech interpretatur frater meus rex ) in nomine Judae
proditoris personam gestat, per quem fraude contra Redemptorem nostrum,
qui vere rex est, operatus diabolus, ut, ejus proditione facta, etiam
postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi
discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones
gravissimas perferrent. Sed in domo Abimelech solus Abiathar
princeps sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest
nocere Christo principi sacerdotum, qui victor ad coelos
ascendit.
Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth,
nomine Achis. Sed cum gloria ejus sic fuisset commemorata, ne
per livorem rex ad quem confugerat in eum aliquid mali machinaretur,
finxit insaniam, et, quasi furore correptus,
mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus,
collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia
portae
(S1, 21, 13).
Et dixit Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Nunquid
deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit.
(Isid, sl) Achis interpretatur quomodo est, per quod significatur
ignorantia, et verbum mirantis et agnoscentis, quod in gente Judaeorum
impletum est. Qui dum Christum viderunt, non agnoverunt,
coram quibus mutavit os suum et abiit. Erant enim ibi
praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum Aaron, et postea
ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem
Melchisedech. Mutavit os suum in sacerdotio, mutavit in
praeceptis, dans aliud Testamentum, evacuata carnali operatione, atque
collapsus est in manibus eorum quando eum comprehendentes crucifixerunt.
Et procidebat ad ostium portae, id est humiliabat se.
Hoc est enim procidere usque ad ostium fidei nostrae: ostium
enim portae, initium est fidei. Inde incipit Ecclesia, et
pervenit usque ad speciem. Et cum credit ea quae non videt, merebitur
illorum perfrui, eum eum facie ad faciem videre coeperit.
Quod vero in illo quasi furioso salivae decurrebant super
barbam ejus, Apostolus haec aperit, dicens:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem
praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis, Judaeis et
Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod
stultum est Dei, sapientia est hominibus.
(1Co, 1) Salivae enim significant infirmitatem. Sed quia
stultum Dei fortius est hominibus: nota quia salivae ostendant, sed
attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis
infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo
virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quia forinsecus
infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus,
tanquam barba, tegebatur.
Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum fratres
ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt, et convenerunt ad
eum omnes querant in angustia constituti, et oppressi aere
alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps,
(S1, 22, 1 et S1, 22, 2) etc. Quid est quod David manente in spelunca, venerunt
ad eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex
Synagoga in eum crediderunt, venerunt ad illum. Et
convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi
aere alieno. Hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos.
(Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos,
nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc
est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra
sua servire iniquitati ad iniquitatem
(voir: Rm, 6)
, necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam
gerant de delictis suis praeteritis, et veniant ad David, ad desideratum
videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui «
constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater
futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis.
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae. Cujus potestas est aeterna et regnum
ejus alteri non dabitur. » Dixitque
Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficescere
et vade in terram Juda
(S1, 22, 5), etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in
praecedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque
introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur:
Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad.
(R3, 17, 1) Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur
inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judae rediret, et ibi
juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.
Porro eo tempore quo fugerat Abiathar filius Achimelech ad
David, in die illa ephod secum habens, descenderat.
(S1, 23, 6) Ephod illud erat quod Moyses, jubente Domino
(voir: Ex, 39)
, fecerat, sicut et rationale, in quo erat doctrina et veritas, in
quo etiam consulit David Dominum.
Et ait David ad Dominum:
Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet
ipse, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica
servo tuo. Et ait Dominus:
Descendet
(S1, 23, 11), etc. Ac si diceret: Si hic steteris, descendet Saul,
et tradent te viri Ceilae in manus ejus. Eorum voluntatem ei indicebat.
Et merito viri Ceilae, qui ingrati beneficiis David
exstiterant, cum eos ipse de manibus Philisthiim eruerit, significant
infidelitatem seu inconstantiam Judaeorum, qui Redemptoris nostri semper
pietati ingrati existentes, apud saeculi potestates contra eum
insidiando meditabantur. Interpretatur autem Ceila ad
fundam jacta, sive extollens sibimet. Et in psalmo
scriptum est:
In circuitu impii ambulant;
(Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] et alibi:
Stultus ut luna mutatur.
(Ex, 27)
Porro David erat in deserto Ziph in silva,
(S1, 23, 15) [mauvais référencement: S1, 24]
etc.
(voir: Hier, sl)
Ziph, mons squalidus vel caligans, sive nebulosus juxta Ziph, in
quo sedit David prope Chermelam, quae in Scripturis Carmelus appellatur.
Sic enim appellatur vicus hodie Judaeorum, unde fuit Nabal
Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph.
Lege Paralipomenon
(voir: Ch1, 2)
. Quid est ergo quod Ziphaei David apud se latitantem
Saul prodiderunt, et cum eo mortem ejus meditati sunt nisi quod Judaei,
quod Ziphaei merito significant, et interpretantur germinantes,
cum in terreno regno germinare appetebant, apud principes suos
tractabant de nece Salvatoris, qualiter eum per discipulum suum proditum
apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent.
Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis,
Engaddi,
(S1, 24, 1) etc.
(voir: Isid, sl)
In eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret,
ingressus est David speluncam, et ibi latitabat. Sed rex
improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat.
Scriptum est enim:
Qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.
(Si, 27) David bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro
testimonio facti, oram regiae chlamydis amputans abstulit.
Cum utique facilius esset exceptum insidiis adversarium
perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a
facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi, ut occultaretur
et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui
enim fugit in speluncam terra tegitur, ne videatur. Portabat Jesus
terram, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne ab
Judaeis inveniretur Deus.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent.
(1Co, 2) Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se
texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem
divinitatis in corporis tegmine, tanquam speluncae abdito, contegebat.
Illi non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem, nec mori
potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine.
Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene
quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a
facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans coram Judaeis, ut
moreretur. Sed quare usque ad mortem esse patiens voluit, ut fugeret a
facie Saul in speluncam, quae inferior pars terrae potest accipi? Et
certe manifestum et notum est omnibus, eum in monumento positum esse
quod excisum fuerat in petra
(voir: Mt, 27)
. Hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc
fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt
illum Judaei, quousque poneretur in spelunca. Sed quid est
quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi
quod Judaei conceptam in Christum malitiam mentis, quasi odorem fetidum
emiserunt, et cogitata apud se noxia factis deterioribus, dum Christum
perimunt, ostenderunt? Sed tamen David Saulem occidere noluit.
Et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate,
servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum
esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et
non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam:
Ne occideris eos.
(Jr, 41) Denique David tantummodo summitatem chlamydis ejus silenter
abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed
eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos pro persecutione sua
vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio
regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per
inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur,
rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et
noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam
vestimenti ejus, et disrupit eam, et dixit ad eum Samuel:
Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et
dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos
populos.
(S1, 15, 28) [mauvais référencement: S1, 15]
Ergo rex iste personam figurate gerebat Judaeorum, significans
quod inde amissurus erat regnum dum persequitur Christum.
Item moraliter hujus rei gestum si quis quaesierit, ita
accipere potest, ut per Saul mali rectores designentur.
(voir: Greg, sl)
Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in
corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud
se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen
David ferire metuit; quia piae subditorum mentes ab omni se peste
obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio
percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando
propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam
atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi
oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelati
dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi
vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque
vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt.
Unde et bene et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram
chlamydis Saul
(S1, 24, 6). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam
cum reprehendenda certe judicantur. Si quando vero contra eos
vel in minimis lingua labitur, necesse est ut afflictione poenitentiae
comprimatur, quatenus ad semetipsam redeat, cum praepositae potestati
deliquerit, ejusque contra se judicium, qui sibi praelatus est,
perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus
ordinationi qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses
quoque cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait:
Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed
contra Dominum.
(Ex, 16)
Post haec sequitur Scriptura narrans de morte Samuelis et de fuga David,
ita dicens:
Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus
Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in
Ramatha. Consurgensque David descendit in
desertum Pharan,
(S1, 25, 1) etc.
(voir: Hier, sl)
Pharan nunc est oppidum trans Ara biam, junctum Saracenis, qui in
solitudine vagi errant. Per hoc iter fecerunt filii Israel,
cum de monte Sinai castra movissent. Est ergo (ut diximus)
trans Arabiam, contra australem plagam, et distat ab Aila contra
orientem itinere trium dierum. In deserto autem Pharan
Scriptura commemorat habitasse Ismaelem
(voir: Gn, 21)
. Unde et Ismaelitae, qui nunc Saraceni dicuntur.
Legimus Chodorlaomor regem percussisse eos qui erant in
deserto Pharan.
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus
in Carmelo,
(S1, 25, 2) » etc. Historia quae de Nabal et Abigail uxore ejus narrat,
mysticum intellectum quaerit. Nabal enim de quo dictum est
quod vir durus et pessimus et malitiosus esset, typum tenet populi
Judaeorum. Quorum aliqui uva fellis, et botro amaritudinis
inebriati, dura cervice, et incircumcisis cordibus semper Spiritui
sancto resistebant, atque carnalem sensum in lege sequentes, stulti
facti sunt. Quod bene nomen Nabal exprimit.
Interpretatur enim insipiens, vel demens.
Unde et Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et
bonae operationis expetentem, respuerunt, dicentes.
Hunc autem nescimus, unde sit? Nos Moysi discipuli
sumus.
(Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero, de qua refert Scriptura quod mulier prudentissima
et speciosa fuerit, typum tenet plebis illius, qui ex Judaeis ad fidem
conversi Domino placere meruerunt. Quod bene nomen Abigail
sonat. Interpretatur enim patris mei exsultatio. Unde et
Dominus in Evangelio dicit.
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente.
(Lc, 15, 10) [mauvais référencement: Lc, 15] Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi
Judaici deprecans, David nostro oblationem acceptabilem bonorum operum,
et piae devotionis obtulit. Quam ille post mortem viri sui,
qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium, et exhibuit
sibi sponsam non habentem maculam aut rugam
(voir: Ep, 5)
.
(voir: Beda, sl)
Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David,
quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat.
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et
quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodita, quasi
in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum.
Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in
impetu et circulo fundae
(S1, 25, 29), etc.; pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum
sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut
illorum e contrario spiritali morte praeoccupatas insinuet, juxta illud
prophetae:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
(Ez, 18) Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat.
Fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et
conservetur. Lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur.
Sic etenim, sic in hoc saeculo electi pressuris tribulationum
coangustantur, ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate
connectant, coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum
conserventur. At vero reprobi quanto latius in hac vita
voluptatibus propriis, velut liberi, dimittuntur, tanto longius in
futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur:
Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt.
(Ps, 87, 6) [mauvais référencement: Jn, 10] Mire autem omnipotentem providentiam describit superni pectoris,
cum dicit animam viri sancti, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum
esse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet
fasciculum herbae vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus
Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque in
finem saeculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur,
juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: « Et
sequentur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in
aeternum, nec capiet eas quisquam de manu mea. » Sicut fasciculus unus
quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus, una eademque
fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno divinae
protectionis munimine circumdatur. Ad litteram autem patet
sensus: quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita
semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus,
insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic
instabili motu perturbandi et suis essent expellendi de finibus, vel
etiam humanis rebus auferendi.
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit et uxor
sua verba haec
(S1, 25, 37), etc.
(voir: Greg, sl)
Quid nobis Abigail per renuntiationis suae dispensationem innuit,
nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione
declinamus? Perturbati quippe, quid audiant ignorant. Sed cum
ad se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se
tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae
omne certum (quod dicitur) perversum videtur. Unde et certe
Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit: quam, digesto vino,
laudabiliter dixit. Idcirco enim malum quod fecerat
cognoscere poterat, quia hoc ebrius non audivit.
Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalthi
filio Lais, qui erat de Gallim,
(Beda, sl) » etc. Ut Hebraei, non cognovit eam idem Phalthi,
quoniam si cognovisset eam, nunquam David sibi eam postea sociasset,
quia in lege penitus hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque
Phalthi de Gallim, hoc est, de inundatione erat. Inundatio
haec lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id
est, de electis. Quando autem a Saule Michol ei datur,
Phalthi, id est, evadens, interpretatur.
Quando vero ab eo eadem Michol aufertur, Phalthiel,
id est, evadens a Deo, interpretatur. Evadens a
Deo dicitur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret
transgressor legis.
Secutusque est eam vir suus plorans usque
Bannim.
(S2, 3, 16) [mauvais référencement: S2, 31]
Plorasse dicitur prae gaudio, eo quod Dominus eum custodisset,
ne eam tangeret.
Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David
absconditus est in colle Hachila, quae ex adverso
solitudinis. Et surrexit Saul, et descendit in
desertum Ziph,
(S1, 26, 1 et S1, 26, 2) etc. Iterum item David fugiens a facie Saul in castra
regis, cum dormientem offendisset, non percussit, non occidit; sed solam
lanceam, quae ad caput ejus erat, et lenticulam sustulit.
Dormientibus cunctis egressusque e castris, transivit in
cacumine montis.
(Isid, sl) Quid ergo hoc est, nisi quod persequebantur Christum Judaei? Sed
persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia
enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vita veteri: non
vigilant in nova. Venit Christus: non eos occidit, sed tulit
ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale,
regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se
protegebant temporaliter, et quam adversus Dominum per incredulitatem
gerebant. Deinde victor David noster de castris eorum
regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.
Et ascendit David, et viri ejus; et agebant praedas de
Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis. Hi enim
pagi habitabantur in terra antiquitus.
(S1, 27, 8) Hi pagi non erant sub potestate Achis.Habitati in
terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et
nullius hostis depraedationes perpessi.
Samuel autem mortuus est; flevitque eum omnis Israel, et
sepelierunt eum in Rama urbe sua,
(S1, 28, 3) etc. Supra namque dicitur sepultus fuisse in domo sua
in Rama. In domo sua, in familia videlicet et
cognatione sua. Quaeritur namque cum superius jam mortuus
legatur, cur hic repetatur mortuus? Mortuus hic (ut Hebraei volunt)
resuscitationis suae causa repetitur; et ut damnatio Saulis, qui in
peccatis mortuus erat, et relicto Deo, contra legem, Pythonem
consulebat, justa esse manifestaretur.
« Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philisthiim contra Israel, consuluitque Saul Dominum; et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, » etc. Hebraeus (voir: Hebr, sl) habet: Neque per doctrinam, neque per prophetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut idem Hebraei asserunt, eo quod jejunando et orando, poscebant oraculum sibi fieri divinum, et Dominus illis per somnia revelabat ea quae futura erant quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod sacerdos in pectore gestabat. Neque per prophetas, quia illis consulentibus Dominus nequaquam respondebat. Hi prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis: quibus prophetantibus junxit se Saul et prophetavit. Quaesivitque Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem. Statimque suscitatus, ait ad eum:
Quare inquietasti me, ut suscitarer
(S1, 28, 15)? etc. Quaeritur, secundum historiam, utrum pythonissa
ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliam aliquam imaginariam
illusionem fallacia daemonum factam? De hac quaestione beatae memoriae
Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scripsit: «
Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam
justi, et tanquam de abditis mortuorum repagulis evocare, ut videretur
et loqueretur cum Saul. Nonne magis mirandum sit quia Satanas
ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi?
(voir: Mt, 5)
Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum
est ita ut Samuel excitaretur, similiter latet; nisi forte quis dixerit
faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit
assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti
spiritum e suis sedibus excitandum. Quod si illud in
Evangelio nos ideo non conturbet, quia Dominus voluit atque permisit
nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab
ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli
facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque
interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione
voluntatis divinae permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante
magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi
Dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti
se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus.
Quanquam in hoc facto potest adesse alius facilior
intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua
credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli
machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis
appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum
imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur,
earum rerum quarum imagines sunt, nominibus appellantur: sicut hominis
pictura cum pingitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur, et
dicitur: Ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, iste Hector,
hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint, quam pictae
imagines. Unde cherubim cum sint coelestes virtutes, facti
tunc ex metallo, quo imperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei
significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta
vocitabantur
(voir: Ex, 25)
. Itemque dum quisque videt somnium, non dicit, Vidi
imaginem Augustini, sed, Vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquid
tale aliquis vidit, ignoraret hoc Augustinus. Usque adeo
manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri.
Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non
spicarum aut boum imagines
(voir: Gn, 41)
. Si igitur constat liquido nominibus earum rerum
quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est quod
Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit
per ficta machinamenta ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et
ministros suos subornat velut ministros justitiae
(voir: 1Co, 11)
. Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno
spiritu Sauli vera praedicta sint, potest et illud videri mirum, quomodo
daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant
(voir: Lc, 8 et Ac, 19)
. Cum enim vult Deus etiam per infimos spiritus aliquem
vera agnoscere, temporalia duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia,
facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam,
quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis imminet, antequam veniat
praenoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum etiam
spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab
angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt,
quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit.
Unde etiam spiritus pythonis in Actibus apostolorum
attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur
(voir: Ac, 16)
. Miscent tamen isti fallacias, et quod verum nosse
potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant.
Et forte hoc est, quia cum illa imago Samuelis Saulem
praedicat moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est.
Magno quippe intervallo separari bonos a malis post mortem in
Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, qui jam apud
inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus
jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse
testatur
(voir: Lc, 16)
. Aut si propterea Samuel ei dixit, Mecum eris, ut non
ad aequalitatem felicitatis sed ad parem conditionem mortis referatur,
quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus
mortem vivo praenuntiabat; secundum utrumque igitur intellectum, habere
exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem manifestum est: nisi
forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel non
posse animam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et
vivorum apparere aspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non
solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum
etiam anima justi, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur
ostendi occultioribus mysteriis [Al., imperiis] summae legi
obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in
hujus Scripturae tractatione admittatur, sed illo excluso imaginatione
similitudo Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed
quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia
Satanae, atque imaginum simulandarum callidi operatio decipiendis
sensibus humanis multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne
inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed potius existimemus
tale aliquid factum in maligno spiritu, pythonissae illius ministerio,
quandiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. »
Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus
Augustinus.
(voir: S1, 30, 1) Interea dum pergeret David cum Achis rege Philisthinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalecitae irruerunt in Sicelech, et succendentes eam, captivaverunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalecitas, invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalecitae aegrotum in itinere reliquerunt. Hunc David inventum cibo reficit, ducemque sui itineris fecit, sicque Amalecitas persequitur, epulantes reperit, et funditus exstinguit. (voir: Aug, sl) Considerandum est ergo, quid sit quod Amalecitae, absente David, Sicelech invadunt et praedam capiunt. Amalecitae quippe populus lambens, vocatur. Et quid per lambentem populum nisi mentes saecularium designantur, quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur? Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes, lucra de alienis damnis exaggerant. Et hoc absente David agunt: quia Redemptorem ante oculos cordis habere negligunt. Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit: quia Redemptor noster, veraciter manu fortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem converTit. Cibo pascit: quia scientia verbi reficit. Ducem itineris eligit: quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur; quia is quem indignum mundus deserit, non solum conversus in suam mentem Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quod videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit, exstinguit: quia ipsis Christum praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos comites mundus habere despexit. Plerumque ergo ipsi praedicando mentes saecularium superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
Igitur exorto praelio percusserunt Philisthiim
Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul et
Jonathan. Arripuitque Saul gladium suum, et
irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus,
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super
gladium suum, et mortuus est cum eo,
(S1, 31, 4 et S1, 31, 5) etc.
Armigerum istum Hebraei (voir: Hebr, sl) Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, seipsum ob metum David interemerit.
Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius
et universi viri ejus, etc.
(S1, 31, 6) Viri isti, pueri domestici ejus intelligendi sunt. Hi
tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et
Jesui, et Melcisua. Isbosed autem domi erat. Qui
anno quod Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam
quadraginta annorum fuisse legitur, cum regnare coepisset.
Unde colligitur Saul quadraginta annos regnasse.
Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui
enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia
aequalis meriti fuisse filius cum patre memoratur. Abinadab
interpretatur pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus
Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur.
Denique prius propheta David figuraliter deflet Saul et
Jonathan, qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent,
sauciati illico ac vulnerati in medio praelio corruerunt.
« Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae? » Hoc etiam modo pium Christianorum genus, nunc deflet eos qui repugnantes daemonibus labuntur in saeculo, quod est lubricum, (Gelboe enim montes lubrici interpretantur,) et spem recuperationis suae omittentes, proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum, semetipsos interficiunt, sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est, maligni spiritus de interfectis spolia virtutum auferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei in talibus evenit. Sed David noster in membris suis, hoc est, in electis et sanctis viris, corruentium casum gemit; nec laetatur in perditione morientium, sed contradicit, ne in urbibus Allophylorum talis fama praedicetur, hoc est, praecipit fidelibus ut caute se custodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentes galeam salutis, et gladio spiritus, hoc est, verbo Dei adversariis suis resistant, ne forte ulterius ignominiose superati gaudium inimicis suis faciant.
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David
reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies
duos.In die autem tertia apparuit homo veniens de
castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput; et
ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad
eum: De castris Israel fugi. Dixit ad eum David:
Quod est verbum, quod factum est? indica mihi.
Qui ait: Fugit populus de praelio, et multi
corruentes de populo mortui sunt. Sed et Saul et
Jonathan filius ejus interierunt,
(S2, 1, 1, S2, 1, 2, S2, 1, 3 et S2, 1, 4) etc.
(voir: Hebr, sl)
Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doeg fuisse dicunt.
Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius
primogenitus Esau, Elifaz fuit, et hujus filius Amalec.
Diadema autem et armillam quae David detulit, a patre Doeg
commendata sibi fuisse Hebraei perhibent. Quid est autem quod
ille Amalecites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab
eo justae ultionis poenam a superno judice recipiet? juxta illud quod
scriptum est:
Omnis enim, qui fodit foveam, incidet in eam
(Ec, 17) Et:
Qui percusserint gladio peribunt
(Mt, 26, 52) [mauvais référencement: Mt, 20]. Et item:
Os quod mentitur, occidit animam, mulctatus accepit, nisi
quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet
interitu, justae retributionis poenam
(Sg, 1).
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit,
omnesque viri qui erant cum eo. Et planxerunt et
fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul,
super Jonathan filium ejus; et super populum Domini, et
super domum Israel,
(S2, 1, 11 et S2, 1, 12) etc.
(Ex eodem.) Populum Domini sacerdotes et domum Israel, generaliter omnem populum Israel dicit.
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul,
et super Jonathan filium ejus, et praecepit ut docerent filios
Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum,
(S2, 1, 17 et S2, 1, 18) etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat
interfectos Saul et Jonathan, quia praeceperit ut docerent filios Juda
arcum, ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam
noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi
artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Aliter
(voir: Hebr, sl)
: Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, hoc est, ut reges
Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in
timore Domini et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam a fortitudine
et timore Domini sicut Saul recederent, et eo modo quo ille perierat,
perirent. Quod vero sequitur:
Sicut scriptum est in libro Justorum
(S2, 1, 17), etc Ipsum librum hodie nunquam neque apud ipsos Hebraeos
inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in
libro Numerorum mentio est
(voir: Nb, 21)
, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas
de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum,
reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum Dierum
dicitur:
Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum, scripta
sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis,
in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium
Nabat;
(Ch2, 9) et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat
scripta, sed hodie constat non esse. Vastata namque a
Chaldaeis Judaea, et bibliotheca antiquitus congregata inter alias
provinciae opes hostili est igne consumpta; ex qua pauci, qui nunc in
sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis prophetae
sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo:
Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in
lege Moysi.
(Esd, 7) [mauvais référencement: Esd, 1]
Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam
eatenus Hebraei habebant, reperit. Et in epistola regis
Persarum ita scriptum est:
Artaperses, rex regum, Ezrae sacerdoti scribae legis Domini
coeli doctissimo salutem.
(Esd, 7) Sunt tamen qui dicunt hunc librum Justorum intelligi debere ipsum
librum Regum, ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et
Nathan. In quorum libro scriptum est qualiter Saul, recedens
a timore Domini, per inobedientiam suam periit.
Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti
sunt,
(Hebr, sl) » etc.In Hebraeo habetur super excelsa tua.
Et est sensus: O Saul, gloriosi Israel super excelsa tua interfecti
sunt, quia in peccata inobedientiae tuae una tecum perierunt.
Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut
est illud in libro Samuelis:
Melior est enim obedientia, quam victimae; et auscultare
magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum
ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere.
(S1, 15, 22)
Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur
filiae Philisthiim, ne exsultent filiae incircumcisorum,
(S2, 1, 19 et S2, 1, 20) etc. Obstupescens propheta gemit subitaneum casum principum
populi sui, et prohibet ne ullus laetetur in tali casu, neque fama hoc
divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon
civitates sunt Allophylorum.
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque
sint agri primitiarum; quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi
non esset unctus oleo,
(S2, 1, 21) etc. Propter casum fortium et ruinam populi sui, quasi
indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod
in eo fuerat gestum; tamen non sine grandi mysterio sicut paulo post
ostenditur
Sagitta Jonathan nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul
non est reversus inanis,
(S2, 1, 22) etc. Hoc vult insinuare quod Jonathas et Saul
temporibus suis bellicosissimi et fortissimi fuerunt in
praeliis.
Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte
quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus
fortiores,
(S2, 1, 23) etc. Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi,
adjungens, per hyperbolis tropum, similitudinem aquilae atque
leonis.
Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in
deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro,
(S2, 1, 24) etc.
(voir: Hebr, sl)
Vestiebat eas coccino, et praebebat ornamenta aurea cultui earum
de praedis hostium quas agebat.
Quomodo ceciderunt fortes in praelio:
subauditur in peccato tuo:
Jonathan in excelsis tuis occisus est.
(S2, 1, 25) In Hebraeo non habetur est. Est enim sensus: O Saul,
Jonathan, in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiae tuae,
occisus; subauditur, est. Ecce rex et propheta David, qui
retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello
occumberent, in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit,
dicens:
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant, neque sint agri
primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset
unctus oleo,
(S2, 1, 21) etc.
Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec
ros, nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae
sermo siccaret? sed quia Gelboe interpretatur decursus, per
Saul autem unctum et mortuum mors nostri mediatoris exprimitur, non
immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda designantur: quae dum
in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte
miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur,
ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene
dicitur:
Ut agri primitiarum esse non possent.
(Es, 10) Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivi fructus non fuerunt,
qui in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes,
primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in
primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos,
quos invenerit, suscipit; et extrema colligens, eos quasi reliquias
frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: « Si
fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae
fient. » Possunt tamen idcirco Gelboe montes ex ore prophetae maledici,
ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae
sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam
acciperent, quia apud se mortem regis « suscipere, iniquitate sua
exigente, meruissent. »
Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinom
Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed
et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo
sua, et manserunt in oppidis Hebron.
(S2, 2, 2, S2, 2, 3 et S2, 2, 4) Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat
convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron
enim interpretatur conjugium. Et bene sola sancta Ecclesia
conjugium nominatur: sola et bona est sponsa videlicet coelestis regis,
de qua in Canticis canticorum dicitur:
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et
adolescentularum quarum non est numerus. Una est
columba mea perfecta mea: una est matri suae, electa
genitrici suae.
(Ct, 6) Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque
fidelium in illam societatem per praedicationem Evangelii convocatur.
Nec est ibi distinctio Judaei et Graeci, Barbari et
Scythae, servi et liberi: sed omnia et in omnibus
Christus.
(Rm, 10 et Ga, 3)
Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret
super domum Juda.
(S2, 2, 4) Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda; quia
superbis ac contemptoribus spernentibus gratiam Dei, electi quique bona
fama sacrae praedicationis et virtutum studio rite confitentur Christum
esse regem in universo populo suo, ac ipsum esse, cui
omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in
nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et
infernorum.
(Ph, 2)
Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent
Saul,
(S2, 2, 4) etc. Hoc plenius in Paralipomenon libro, quomodo
gestum sit, narratur:
Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad omnia, scilicet
quae Philisthiim fecerunt super Saul, conjunxerunt singuli
virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus,
attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter
quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas;
eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat,
et non custodierit illud. Sed etiam insuper
pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, propter
quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David
filium Isai
(Ch1, 10). Quid est quod viris Jabes Galaad David gratias refert
eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus, nisi quod Redemptori
nostro multum placet, quando quis prava opera malorum, qui in peccatis
suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur,
quae scit Domino displicuisse, sed ea magis eligit facienda, quae
recordatur Dominum in mandatis dedisse.
Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit
Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque
constituit super Galaad et super Gessuri, et super Jezrael, et
super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel
universum,
(S2, 2, 8 et S2, 2, 9) et caetera.
In Hebraeo habetur:
Transduxit eum in Manaim:
(Hebr, sl) quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum
est ultra Jordanem, et in Manaim regem eum constituisse super Galaad et
super Gessuri. Hebraeus habet Asturi, id est, super
tribum Aser.
Sola autem domus Juda sequebatur David.
(S2, 2, 10) Quid est autem quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur
vir confusionis, Abner auxiliante, qui interpretatur
patris lucerna, regnavit super Israel universum, et domus
Juda sola sequebatur David, nisi quod solis credentibus et vere Dominum
confitentibus, ex priori populo David nostrum Dominum videlicet
Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat,
diabolo instigante, qui saepe transfiguratur in angelum lucis?
Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans
in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex
mensium,
(S2, 2, 11) etc. Et bene David septem annis et sex mensibus
regnavit in Hebron, quae interpretatur conjugium, ut supra
diximus, aut visio sempiterna, quia Salvator noster in Ecclesia
catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod
septenario dierum numero decurrit, regnat secundum illud:
Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi.
(Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28] Et post expletionem senarii numeri, hoc est, perfectionem boni
operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est, ad requiem
sempiternam perducet, ubi et perfruenter Dei visione perpetua
(voir: Es, 46)
(voir: Hier, sl)
. Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam
vocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus Arbor. Corrupte
igitur in nostris codicibus Arbor scribitur, cum in Hebraeis
legatur Arbe, id est, ivi, ex eo quod ibi tres
patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, ut
in Jesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Calvariae
suspicentur. Haec est autem eadem Hebron, olim metropolis
Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu
Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad meridianam plagam
ab Aesia millibus circiter viginti duobus. Ubi et quercus
Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium
monstrabatur, et mausoleum ejus impraesentiarum cernitur.
Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam constructa sit, in
circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione colitur, et
sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo
primum Arbe, postea Hebron ab uno filiorum Caleb
sortita vocabulum est. Lege Verba Dierum
(voir: Ch1, 2)
. Condita est autem ante septem annos, quam ea urbs
Aegypti conderetur.
Egressusque Abner filius Ner, et pueri Isboseth
filii Saul de castris in Gabaon. Porro Joab
filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt
eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e
regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex
altera.Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant
coram nobis. Et respondit Joab: Surgant.
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim
de Benjamin ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de
pueris David. Apprehensoque unusquisque capite
comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et
ceciderunt simul,
(S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 14, S2, 2, 15 et S2, 2, 16) etc. Hunc locum Josephus ita exponit: « Abner autem
promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribu Juda.
Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat
ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius
Sarviae sororis ejus, de patre Sar natus. Hic autem erat
contra Abner constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt et sui
fratres Abissai, Asael et omnes armati David. Itaque veniens
ad quemdam fontem in civitate Sabaa, aciem constituit ad pugnandum.
Dicente vero Abner ad eum velle se probare quis eorum
robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque ut duodecim viros
pugnaturos mitterent et procedentes inter medias acies qui ex utraque
parte jocum fecerant a certamine, relictisque gladiis viri David, et
tenentes capita hostium eorum, lumbos et latera suis gladiis
perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto perimerent.
His autem cadentibus, etiam reliquiis direptus exercitus. Et
dimicatione fortissima proce dente, Abner populus victus, fugientesque
Joab persequi non cessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia
festinarent, et nequaquam occidendo deficerent. Cujus etiam
fratres decertati sunt pronissime, inter quos clarior fuit praecipue
junior Asael. Qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate,
ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum certamine superaret.
Is igitur persequebatur principem Abner, recto gressu in
neutra parte declinans. Cumque respexisset Abner, et
considerasset impetum sequentis, et dixisset ut unius militis arma
sumens ab ejus persecutione quiesceret, et ille rursus nequaquam a suo
conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus
eum percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet,
verba ejus illo despiciente fugiens post tergum lanceam emisit coactus,
eumque repente mortali vulnere penetravit. »
Locutus est ergo Abner ad Asael, dicens: Recede,
noli me sequi, ne compellar confodere te in terra.
Qui contempsit et noluit declinare.
Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine,
et transfodit eum, et mortuus est,
(S2, 2, 22 et S2, 2, 23) etc. Cujus Asael typum tenuit, nisi eorum quos
vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris
impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto insane rapiuntur.
Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna
dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae superum Dei lumen judicat,
cum pie abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra
irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non
vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se
mitigant, quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut
hi qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furore erigant, sed
quidquid est tranquillitatis, ostendant; quaedam vero subtiliter
proferant, in quibus ex obliquo furentis animum purgent. Unde
et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta sed aversa
hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere est impetu
apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire,
est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo
superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes
dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub
tranquillitate tanguntur, ab eo quod se erexerant, statim cadunt.
Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione
resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et
inter domum David. David proficiens et semper
seipso robustior. Domus autem Saul decrescens
quotidie.
(S2, 3, 1) Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei, Jerusalem
videlicet coelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim
jam cum Domino regnat in coelis? Et quae est lomus Saul, superbi et
impii regis, nisi Babylon illa confusionis plena, quae seducit et
fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua?
(voir: Ap, 17 et Ap, 18)
. Longa ergo concertatio inter domum Saul et domum
David est, quia persequitur illa quae secundum carnem est, ea quae
secundum spiritum
(voir: Ga, 4)
. Sed domus David eo magis profectu filiorum suorum
gaudebit, quo domus Saul persecutionibus contra eum saevit.
Illa autem quotidie deficiens in iniquitate sua tabescet, et
ad extremum secundum merita sua simul cum capite suo in profundum abyssi
mergetur.
Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus
ejus Ammon de Achinoam Jezraelitide, et post eum Cheleab de
Abigail, uxore Nabal Carmeli. Porro tertius
Absalon, filius Maacha filiae Telmai regis Gessur.
Quartus autem Adonias filius Haggith, et quintus
Saphatia filius Abital. Sextus quoque Jethraam de
Egla uxore David,
(Hebr, sl) etc. Quaeritur, cum aliae uxores David supra notatae sint, et non
dicantur uxores David, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim
ipsa est Michol. Quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo
quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam
partu occubuisse dicitur. Unde et in sequentibus scriptum
est:
Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem
mortis suae
(S2, 6, 23), quia in ipso partu occubuit. Et quid sex filii qui ei nati sunt
in Hebron, nisi perfectionem sanctorum in fide, sermone et opere
significant, quae ab Ecclesia matre sponso suo, Salvatori videlicet
nostro, quotidie generatur. Ex conjugio ergo spirituali per
Spiritus sancti gratiam in aeternam vitam quotidie filii lucis
oriuntur.
Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel,
dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut
regnaret super vos. Nunc ergo facite, quoniam
Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei
David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et
omnium inimicorum ejus,
(S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel
exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David prompto ac devoto
animo conveniat, nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna
dicuntur, lumine fidei et scientiae plenissimi, in universis gentibus
nomen Domini praedicant et exhortantur, quatenus, spreta idolorum
cultura, et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad David
nostrum, qui vere manufortis et desiderabilis est, qui
desideratus cunctis gentibus,
(Ag, 2) esse a propheta describitur, sine mora festinent venire, et sub
ejus imperio perpetuo studeant permanere? Nam et Joab, quem Abner dolo
loquens et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem
antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere
satagit, et per libidinis noxiae contagionem interficere molitur. Joab
enim inimicus, vel idem pater interpretatur.
Omnium enim iniquorum diabolus caput. Unde et
Salvator talibus in Evangelio dicit:
Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis
facere.
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo percussione David noster immunis est, quia « Deus
neminem tentat
(voir: Jc, 1)
.
Ipse autem intentator malorum est, qui vult omnes homines salvos esse,
et ad agnitionem veritatis pervenire
(voir: 1Ti, 2)
.
Per invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum
(voir: Sg, 2)
. » Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest
nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per
significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii
exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur.
De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens ait:
Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei,
quae sunt in Judaea, in Christo Jesu. Quia eadem
passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a
Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et
nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus
adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant,
ut impleant peccata sua semper. Praevenit enim
ira Dei super illos usque in finem
(1Th, 2).
Quod autem David se excusans de nece insontis dixit:
Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum usque in
sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput
Joab, et super omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo
Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et
cadens gladio, et indigens pane.
(S2, 3, 28, S2, 3, 29 et S2, 3, 30) Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super
caput enim Joab, id est, super principes et super sacerdotes ipsius
populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae,
atque conventum malignantium veniet iniquitas impiorum,
ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est
super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem
Zachariae filii Barachiae.
(Mt, 23, 35) [mauvais référencement: Mt, 23] Nec deficiat de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id
est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae
tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id
est, variis erroribus maculati, instabilitatem haeresis ac mundani luxus
sequentes, « Qui juxta desideria cordis sui coacervabunt sibi magistros,
prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertent. » Ibi etiam
non deficiet cadens gladio, et indigens pane, quia cum pane illo qui de
coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae
ultionis gladium non evadent.
Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Baanae,
ingressi sunt ferventi die domum Isboseth, qui dormiebat
super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem
domum. Et ostiaria domums. domus,
purgans triticum, obdormivit. Assumentes spicas
tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in
inguine,
(Hebr, sl) et reliqua. Duo viri isti principes erant super
expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner, ut Hebraei tradunt,
consiliati sunt cum Miphiboseth, ut una interficerent Isboseth, et
eumdem Miphiboseth constituerent regem, et ejusdem consilii delatorem
eumdem Miphiboseth exstitisse; et idcirco hic idem Miphiboseth
subintroducitur hoc modo.
Erat autem Jonathae, filio Saul, filius debilis pedibus.
Quinquennis vero fuit, quando venit nuntius de
Saul et Jonatha ex Jezrael,
(S2, 4, 4) etc. Videntes vero Baana et Rachab a Miphiboseth suum
proditum consilium esse, timore perterriti fuga lapsi sunt in Gethaim,
fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud
intelligendum est, quando inde reversi domum Isboseth ferventi die
ingressi sunt, assumentes spicas tritici et percutientes eum in inguine.
Spicas tritici quasi causa primitiarum tulerunt, ut honorem
regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur.
(voir: Greg, sl)
Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia
discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem
proprii domini insidiatores admittit: quia cum discretionis sollicitudo
cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit.
Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum
germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis
delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est
vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero
Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus
mulierem, id est, ad mentis aditum, mollem custodiam deputasset.
Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet:
quem negligentiae somnus non opprimat, nec ignorantiae error fallat.
Unde bene et Isboseth appellatus est, qui, custode femina,
hostilibus gladiis nudatur: Isboseth quippe vir confusionis
dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus
non est, quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia
nescientem neCant. Tota namque virtute muniendus est aditus mentis, ne
quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae
cogitationis.
Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron,
dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus,
(S2, 5, 1) etc. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi
conventum omnium gentium ad Christum, quae illi quasi blandiendo dicunt:
Ecce nos os tuum et caro tua sumus
(S2, 5, 1), cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in Virginis
utero suscepit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se
appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde
Psalmista dicit:
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universae fines
terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae
gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium.
(Ps, 21, 28 et Ps, 21, 29) [mauvais référencement: Ps, 21]
Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron
(S2, 5, 3), cum prophetae et apostoli una fide, et pari devotione ad
mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est.
Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham.
(Ps, 46, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] Et alibi:
In conspectu senum suorum gloriabitur.
(Es, 24, 23) [mauvais référencement: Ps, 106]
Filius triginta annorum erat David, cum regnare
coepisset; et quadraginta annis regnavit.In
Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus.
In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis
super omnem Israel et Judam,
(S2, 5, 4 et S2, 5, 5) et caetera.
(voir: Hebr, sl)
Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses
annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt
enim quia David sex mensibus Absalon filium suum fugerit: merito eosdem
sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam
aliter quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis
laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus.
Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo,
devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his
qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant
in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus.
Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit,
praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum,
et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum, regnum
sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur.
Quadragenarius enim numerus, qui ex quater denis constat,
plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat.
Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in
Jerusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae.
Dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris
huc nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: Non
egredietur David huc. Cepit autem David arcem
Sion. Haec est autem civitas David.
Proposuerat enim David in die illa praemium, qui
percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas et
abstulisset claudos et caecos odientes animam David.
Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus
non intrabunt in templum. Habitavit autem David
in arce, et vocavit eam civitatem David. Et
aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et
ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus
exercituum erat cum eo,
(S2, 5, 6, S2, 5, 7, S2, 5, 8, S2, 5, 9 et S2, 5, 10) etc. Haec Josephus ille narrat: « Exsurgens David cum omnibus
venit in Jerosolymam Jubusaeis habitantibus civitatem, qui erant ex
genere Chananaeorum, et claudentibus ei portas, et caecos aspectu, et
claudos omnesque leprosos ad derisionem regis constituentibus super
murum, et dicentibus: quia prohiberent eum caeci ingredi civitatem.
Quae tamen agebant despicientes eum proxima munitione
murorum. Iratus rex Jerosolymam obsidere coepit, et multo
studio et labore conari, ut eam caperet, quatenus in ipso principatus
initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et
ipsis et aliis, si qui forte haberent adversus eum resistendi conatum,
inferiorem civitatem magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem
obtinere non posset, coepit honores et munera promittendo rex pronus ad
opus bellicum milites provocare, ut quicunque per subjectos colles in
arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi
possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et
nullo labore pro muneris promissi retributione tardantibus, Sarviae
filius Joab praevenit universos, et ascendens in cacumine clamavit ad
regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de
summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem, eam Jerosolymam
nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. » Mystice autem
David Jebusaeum habitatorem terrae de Jerusalem ejiciens significat
Redemptorem nostrum contrarias potestates de cordibus fidelium
expellere, sic ibidem suam mansionem constituere. Jebusaeus
enim interpretatur calcatus; Jerusalem, visio pacis:
non solum enim Dominus noster per mysterium crucis omnem principatum
diaboli destruendo sibimet tropaeum gloriae acquisivit, imo fidelibus
suis super omnem virtutem diaboli potestatem tribuit. Unde in
Evangelio discipulis suis ait:
Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super
scorpiones, et super omnem virtutem inimici.
(Lc, 10, 19) [mauvais référencement: Lc, 10] Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui
odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam
vocaverit, quia cum Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum
de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae
usurpaverit, merito arx Sion, id est, speculationis,
et visio pacis ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per
Psalmistam dicetur: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus,
et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. »
Cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus
regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super
populum suum Israel. Accepit ergo adhuc
concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de
Hebron, natique sunt David et alii filii et
filiae,
(S2, 5, 12 et S2, 5, 13) etc. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem
Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur,
cum has rex Christus et horrescat et damnet? Respondeo: Hoc per figuram
fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum
imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio junguntur.
Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae
sub Christi nominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter
carnalia lucra Christum sectantur, non conjuges, sed concubinae
vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel
concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum
vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae
transierunt, venia nulla datur.
Audierunt vero Philisthiim, quod unxissent David
in regem super Israel, et ascenderunt universi, ut
quaererent David. Quod cum audisset David,
ascendit in praesidium. Philisthiim autem
venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et
consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim,
et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David:
Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
Venit ergo David in Baal Pharasim, et percussit
eos ibi. Et dixit: Divisit Dominus inimicos meos
coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea
vocatum est nomen loci illius Baal Pharasim. Et
reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri
ejus.
(S2, 5, 17, S2, 5, 18, S2, 5, 19, S2, 5, 20 et S2, 5, 21)
(voir: Hebr, sl)
Tulit ea David, et igni jussit exuri, sicut liber Paralipomenon
declarat, ita dicens:
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit
exuri.
(Ch1, 14)
Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas,
sed gyra post tergum illorum, et venies ad eos ex adverso
pirorum.
(S2, 5, 23)
(voir: Hebr, sl)
In Hebraeo non pirorum, sed flentium legitur.
Ex adverso itaque flentium eum venire jubet, hoc est, ex
adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant, in quibus
confidebant. Quae idola idcirco flentium vocantur,
quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt, ad fletum miseriarum
perducunt. Flentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic
sermo divinus vocat, sicut alibi vocatur idolum Moab, contaminatio
Moab.
Et cum audieris sonitum gradientis in acumine
flentium,
(S2, 5, 24) etc. Hoc est, cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola,
in quibus omnis eorum fortitudo est, conteri et conculcari.
Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante
faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. In eorum namque
idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.
Congregavit autem rursum omnes electos Israel,
triginta millia ut adduceret arcam Dei, imponentes eam in
plaustrum novum. Postquam autem venerunt ad arcam
Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam,
quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam:
et percussit eum super temeritate. Qui mortuus
est ibi juxta arcam Dei,
(S2, 6, 1, S2, 6, 6 et S2, 6, 7) etc.
(voir: Beda, sl)
In historia beati regis et prophetae David, qui arcam Dei
adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas
vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca
Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua
stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjux, quae eamdem humilitatem
despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis
poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata
temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit.
Ubi intueri necesse est, quantum delinquat, qui ad corpus
Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui
arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit
veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam, David
Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David
arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad
tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat
explevit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae
videlicet genti praedicavit;
sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo
gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
(Rm, 11) Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus.
Congregavit David omnes electos ex Israel, triginta millia,
quia Dominus Ecclesiam primitivam in Israel instituit: non quidem omnem
Israel, sed electos quosque sibi consocians.
Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii
promissionis deputantur in semine.
(Rm, 9) Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei operis et
spei firmitate perfecti. Tria enim propter
confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; Decem
propter Decalogum legis ad opera; Mille propter sui
perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut
numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, si triginta, si
etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed
vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas.
Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua
sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per
dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret.
Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes,
sperantes insinuent. Viri autem Juda, qui erant cum David,
ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius
adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatos exercitu Dominus,
arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non
crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca
plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus
infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur.
Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa:
quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides et ante incarnationis
Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt
devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus
spontaneus, et Abraham patrem fidei, et Moysen legislatorem
significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis exempla credentium pectora munit. Unde et Gabaa
collis interpretatur, qui est locus in civitate
Cariathiarim. Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis
Israel coram Domino diversis musicorum generibus; quia mox inchoante
novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes
humilitatis omnes invitat dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur
(voir: Jn, 12)
; alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem
scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam sanationum, » etc.
(voir: 1Co, 12)
Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca,
id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id
est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate
consecrandam, de qua Joannes ait:
Quia permundabit aream suam.
(Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a
Domino percussus occubuit. Quia Judaeorum populus dum
gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult Evangelio
miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Et tenuit
, inquit,
eam, quoniam calcitrabant boves.
(S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius
circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed
sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter
interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui
descendentes de Judaea docebant fratres: quia
nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi
fieri.
(Ac, 15) Et de quibus Jacobus ad Paulum:
Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui
crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis.
(Ac, 21) Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se
arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom
Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non
suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes
imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachon, quae
gentium fidem, domum gratiae, praeparatam demonstrat, percussio Oza
nuncupatur: videlicet,
quia illorum delicto salus contigit gentibus.
(Rm, 11) Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, homo
est utique de quo Dominus ad Patrem.
Constitues, inquit, me in caput gentium.
Populus, quem non cognovi, servivit mihi:
(Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem promittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi .
(Ps, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit. Geth enim
interpretatur torcular: significans crucem, in qua
vitis vera
(Jn, 15, 1) [mauvais référencement: Jn, 15] calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus
merito Gethaeus appellari potest, cum dicit:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi,
(Ga, 6) Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et
charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita
singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt.
Hi menses, quousque plenitudo gentium intret, currere non
cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David
inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda
patrum in filios
(voir: Lc, 1)
.
« Boves et arietes immolans. » Hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis, et passionis exemplum, eatenus Judaeis non creditum, palam manifestans. Hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest. Quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli, qui Christum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum. Quibus merito congruit, quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia Christo fide tenus serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitavere, sunt anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant: nihilominus arca Domini suum locum ingreditur.
Ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei
David
(S2, 6, 17). Id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur
cordibus omnium quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam
(voir: Ac, 13)
. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id
est, fidem, devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, « qui est
ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis, » qui in exemplum
David fideles humilesque benedicens salutaris mysterii pascit
alimentis.
Partitus singulis collyridam panis unam
(S2, 6, 19), illius utique, qui de coelo descendit, et dat vitam huic
mundo.
Et assaturam bubulae carnis unam
(S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem
filio juniore mactatus, et igne passionis assatus est, dicens:
Exaruit, velut testa, virtus mea.
(Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21]
Et similam frixam oleo
(S2, 6, 19): carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae
salutis causas uberrimam delectationibus crucis [ Al. Ob
humanae salutis uberrimam dilectionem crucis, etc.] sartagine tostam.
Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur:
quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater
omnium.
(Ep, 4) Aliter haec munera fideles accipiunt: quando
unus panis, et unum corpus multi sumus
(1Co, 10) in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac
servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt; nec non et
fructus operum bonorum misericordiae pinguissimos compassione proximi
fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis
ingressa, nullos concepti seminis fructus dat; quia qui verbum Dei aure
tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis
exspectant.
(voir: Greg, sl)
Saepe quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel
facta, vel dicta meliorum. Sed eo ab eis non temere
reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt.
Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a
minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur,
quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus
calcitrantibus inclinata illa testamenti arca significat.
Quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox
sententiam mortis accepit. Quid namque est mens justi, nisi
arca testamenti quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur? Quia
nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confessione
concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola delectatione
permovetur. Sed in hoc quod dispensatione agitur, inclinatio
ipsa fortitudinis casus putatur imperitis.
Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo, quasi adjuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit: quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes, proferunt. Dumque vim vel condescensionis, vel altitudinis nesciunt, audaciter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motus ejus fortitudinem, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat; quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur: quod videlicet robustus Domini interpretatur. Quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma, judicarent.
Ingressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam
gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas
servorum suorum,
(S2, 6, 20) etc. Quod David dum arcam Domini Jerusalem saltando
reduceret, a Michol, filia Saul, uxore sua irrisus est, intueri libet
quanta virtutum munera David ipse perceperat, atque in his omnibus quam
fortem se humilitate servabat. Quem enim non extolleret, ora
leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis pluribus fratribus
eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis, uno
lapide Goliath sternere, a rege proposita extinctis Allophylis numerosa
praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque
Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? Et tamen cum
arcam Dei Jerusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus,
adjunctus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca
saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per
saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter
praetulit, se quoque sub Domino, et exaequando minimis, et abjecte
exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam
reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se
honore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat,
recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex
humilitate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia.
Quid de ejus factis ab aliis sentiatur, ignoro.
Ego David saltantem plus stupeo quam pugnantem.
Pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino
semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regii generis
insana, cum humilitatem despiceret dicens:
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante
ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus
de scurris
(S2, 6, 20): protinus audivit:
Ante Dominum, qui elegit me potius, quam patrem tuum
(S2, 6, 21). Ac paulo post:
Iudam et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in
oculis meis
(S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia
servare mihi coram Domino ingenuum per humilitatem quaero.
Sunt vero nonnulli, qui de semetipsis humilia sentiunt, qui
in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque perpendunt,
sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod
de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur.
Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt,
atque omne quod sunt, dejectos se exhibendo contemnunt, sed tamen apud
se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae utilitatis, intumescunt, et
tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem
premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione
deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso
intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat dicens:
Iudam et vilior fiam
(S2, 6, 22). Et quia per hoc, quod vilem se exterius praebuit, nequaquam
interius intumescit, adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem
me interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina
elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem moverat, ejusque
gaudia prophetando nuntiabat? et tamen in semetipso cervicem cordis
valida despectionis calce deprimebat dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(S2, 6, 22).
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et
Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis
suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in
domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade,
fac, quia Dominus tecum est. Factum est autem in
nocte illa, ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et
loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus:
Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim
habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra
Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et
in tentorio per cuncta loca, quae transivi cum omnibus
filiis Israel,
(S2, 7, 1, S2, 7, 2, S2, 7, 3, S2, 7, 4, S2, 7, 5, S2, 7, 6 et S2, 7, 7) etc. Quod Propheta interrogatus a rege respondit:
Omne, quod est in corde tuo, vade, fac
(S2, 7, 3); et postea a Domino admonitus eadem prohibuit quae ante
concessit, patet profecto, quod prophetiae spiritus prophetarum mentes
non semper irradiat, quia, sicut de Spiritu sancto scriptum est:
ubi vult, spirat.
(Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est enim quod Elisaeus cum mulierem flentem cerneret
causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dixit:
Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus
celavit a me, et non indicavit mihi.
(R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit:
quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit,
prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in
humilitate, ut et accipientes spiritum, inveniant quod de Deo sint, et
rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de
semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Dei
aedificare, quia vir sanguinum esset, innuitur moraliter quod mundus in
se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere. Ut
terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus in
tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam
et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro
considerat oculus, quem pulvis gravat. Et superjectas sordes
tergere non valent manus, quae lutum tenent. Quoad antiquae
translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per
significationem divina vox innuit cum dicit: « Non tu aedificabis mihi
templum: quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis
institutis proximorum mentibus vacat. Templum Dei quippe nos
sumus, quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo
attestante qui ait:
Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
(1Co, 3) Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui
adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere
spiritualiter proximorum mentes erubescat.
Per cuncta
, inquit
loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel
(S2, 7, 7). Haec loca, per quae se transisse Dominus dicit, intelligenda
sunt Sylo, Galgalo et Nobe, et caetera loca, ubi tabernaculum et arca
Domini collocata sunt.
Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel,
cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non
aedificasti mihi domum cedrinam?
(S2, 7, 7) Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit,
quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt
sanguiNum. Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium et qui non
erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum.
Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus
exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges
(S2, 7, 8). Et post pauca:
Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum, qui sunt in
terra
(S2, 7, 9).
Feci
, inquit,
tibi
Dominus
nomen grande
(S2, 7, 9), id est, sicut feci Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysi, et Josue
quorum nomina famosissima sunt in terra.
Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et
habitabit sub eo
(S2, 7, 10). Hoc in loco tempus Salomonis sermo describit divinus, quo filii
Israel pacem essent habituri per circuitum, et non essent affligendi et
opprimendi, sicut tempore Judicum fuerant oppressi et
afflicti.
Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum,
et in plagis filiorum hominum
(S2, 7, 14), et caetera. Virgam virorum gladium vocat inimicorum.
Plagae vero filiorum hominum sunt incommoditates corporum
humanorum, quibus pro peccatis suis a Domino merito homines
flagellantur. Haec secundum historiam dicta, ita sentiri
possunt. Caeterum quid secundum allegoriam insinuent, altius
perscrutandum est.
(voir: Aug, sl)
Cum ergo regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere
Domino domum: templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a
rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo
cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret
ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso David sibi
aedificaretur domus, neque per tantum tempus remandasset cuiquam in
populo suo ut sibi faceret domum cedrinam:
« Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus
omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum
meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris; et
exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum
secundum nomen magnorum qui sunt super terram. Et ponam locum
populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non
sollicitus erit ultra et non apponet filius iniquitatis humiliare eum
sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum
Israel; et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi
Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti
fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum ejus.
Hic aedificabit domum nomini meo, et dirigam thronum illius
usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium.
Et cum venerit iniquitas ejus, redarguam illum in virga
virorum, et in plagis filiorum homiNum. Misericordiam autem meam non
amovebo ab eo, sicut movi a quibusdam, quos amovi a facie mea.
Et fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum
coram me: et thronus ejus erit erectus in aeternum. » Hanc tam grandem
promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat.
Attendit enim quod dictum est: « Hic aedificabit mihi domum:
» quoniam Salomon templum illud nobile struxit; et non attendit quod
dicit: « Fidelis erit domus ejus et regnum ejus usque in aeternum coram
me. » Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus
alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando
sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum et non audeat
existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonis
domum eum futuram non potuisse praescire. Non hinc debemus
amplius ambigere, cum in Christo Domino nostro,
qui factus est ex semine David secundum carnem,
(Rm, 1) jam viderimus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium
aliquem requiramus sicut inanes Judaei. Nam et ipsi usque
adeo filium, quem loco isto regi David promissum legant, intelligunt non
fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione
declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se diCant. Facta est
quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum
aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon
quippe pacificus est Latine. Et in exordio regni sui
mirabiliter laudabilis fuit. Sed eadem sua persona per umbram
futura praenuntiabat, etiam ipse Christum Dominum non exhibebat.
Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista
praedicta sint, cum Scriptura sancta etiam de rebus gestis prophetans,
quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter
libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam
septuagesimus, primus titulo nominis ejus inscriptus est, in quo tam
multa dicuntur quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem
Christo aptissima perspicuitate conveniunt: ut evidenter appareat quod
in illo qualiscunque adumbrata sit: in isto autem ipsa veritas
praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum
fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur ut alia taceam: «
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrae: » quod in Christo videmus implexi. A flumine quippe
dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante,
coepit agnosci a discipulis, qui non solum magistrum, verum etiam
Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo
David, regnare Salomon coepit (quod nulli regum illorum contigit), nisi
ut huic quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista
praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: « Et erit, cum repleti
fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum
post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. » Quomodo
ergo propter id quod sequitur, « Hic aedificabit mihi domum, » iste
Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit:
« Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum post te: » alius pacificus intelligitur esse promissus, qui
non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est
suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Christus Jesus
veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus,
eum venire oportebat qui aedificaret domum Deo, non de lignis et
lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus.
Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
(1Co, 3) Benedictio Domini quippe in semine David, non ad aliquod tempus,
qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua
certissima spe dicitur, « Fiat, fiat, » sicut in psalmo octogesimo
octavo scriptum in fine est: « Benedictus, inquit, Dominus in aeturnum.
Fiat, fiat, » Illius enim spei est confirmatio, verbi hujus iteratio.
Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regum libro:
Et locutus es pro domo servi tui in longinquum
(S2, 7, 25). Ideo autem post paululum ait:
Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in
aeternum
(S2, 7, 29), etc. Quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus
duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque
domus Dei. Domus enim David propter genus David; domus autem
Dei eadem ipsa propter templum Dei, de hominibus factum, non de
lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo, et in Deo suo, et
Deus cum populo, et in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum
et populus plenus Deo suo,
Et Deus erit omnia in omnibus.
(2Co, 15) Ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum
secundum Septuaginta in verbis Nathan dictum sit: « Et nuntiabit tibi
Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi: » postea dictum est verbis
David:
Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti autem
servo tuo, dicens: Domum aedificabo tibi
(S2, 7, 27). Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deo, ut
bene vivamus, opitulando; quia
nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant
aedificantes eam.
(Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod
hic per Nathan locutus est Deus, dicens:
« Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. » Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. Ante quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum. Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Cui suspicioni vigilanter occursum est, cum posteaquam dictum est: « Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum: » continuo subjunctum est: « Sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. » Judices namque prius quam reges ibi esse coeperunt, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est, hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis fuerunt (voir: Jd, 3) . Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione promissa esse credantur: multo minus itaque cujuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit; nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum, nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur, in matre Jerusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel. Hoc enim nomen interpretatur videns Deum. Cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda.
Ingressus est itaque rex David, et sedit coram Domino,
et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia
adduxisti me huc usque? Sed et hoc parum est visum in
conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo
servi tui in longinquum. Ista est enim lex Adam,
Domine Deus.
(Hebr, sl) Ista est lex Adam, Domine Deus, hoc est, lex hominis est, Domine
Deus, ut tibi in simplicitate cordis, et puritate serviat, et tu facias
ei juxta misericordiam tuam, sicut mihi dignatus es facere servo tuo.
Sequitur:
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur
ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti
omnia magnalia haec.
(S2, 7, 20 et S2, 7, 21) Propter verbum tuum, quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob,
fecisti omnia haec mihi servo tuo. Quod dicit,
secundum cor tuum
(S2, 7, 21) intelligitur, secundum misericordiam tuam.
Quia non est similis tui, neque enim est Deus extra te in
omnibus quae audivimus auribus nostris.
(S2, 7, 22) Non est, inquit, Deus similis tui, qui fecerit magnalia quae
audivimus auribus nostris.
A facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et
Deum ejus.
(S2, 7, 23) Hebraeus habet: Gentibus et diis earum. Et est sensus: A
facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, de manu scilicet
Aegyptiorum, quos in mari Rubro peremisti; et de diis eorum, in quibus
judicia fecisti.
Quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem
servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. Propter
hoc invenit servus tuus cor suum, ut oraret te
oratione,
(S2, 7, 27) etc. Aurem ejus Dominus per prophetam revelaverat, se illi domum
aedificaturum: idcirco David invenisse se dicit cor suum, id est,
invenit audaciam in corde suo, ut oraret eum oratione hac.
Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et
humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu
Philisthiim,
(S2, 8, 1) etc. Frenum tributi quinque erant civitates
Philisthinorum: quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant, quas
eis tulit David, et humiliavit eos, fecitque sibi tributarios.
Unde et in Paralipomenon legitur:
Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos; et tulit Geth
et filias ejus de manu eorum.
(Ch1, 18)
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans
terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad
occidendum, et unum ad vivificandum.Factusque est
Moab David serviens sub tributo,
(S2, 8, 2) etc. Quod scriptum est de David, Et percussit Moab, et
mensus est eos funiculo, coaequans terrae, » hyperbolice debet accipi.
Non enim fieri poterat, ut homines in terra viventes in
tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso
comprobante, apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et
expressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret
coaequatos eos terrae: quasi adeo essent evirati atque contempti, ut in
nullo amplius homines in terra degentes, quam terra ea quae nullos
haberet homines, possent valere. Cujusmodi locutionis plura
habes exempla in Scripturis, quale illud Evangelii:
Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur
per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi
sunt libros.
(Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim caperet mundus libros, qui scribi potuissent in
mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini,
tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David:
Aquilis velociores, leonibus fortiores.
(S2, 1) Cui simillimum est illud et saecularium litterarum:
Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
(Verg, Aen, 22) Quod autem mensos eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro
sorte posuit, ex quod funiculo soleant agrorum spatia metiri.
Unde scriptum est:
Et sorte divisit eis terram in funiculo
distributionis.
(Ps, 77, 54) [mauvais référencement: Ps, 77] Significat autem quod tam libera dispositione David regiones
Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor
quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo
dirimeret.
Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum
ad vivificandum
(S2, 8, 2). Et hoc allegorice dictum significans, quod in sua David
potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret
contumaces, quibus parceret subjectis. Quod autem David Moab,
qui interpretatur de patre, et Syriam Damasci et caeteras
regiones ditioni suae subjugans, fecit tributarias esse, mystice
significat quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit
pensum servitutis reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus
confessione adunatae, devote sensum bonorum operum illi exsolvunt.
Damascus enim nobilis est urbs Phoenicis eodem vocabulo, quo
et Masec ancillae Abraham filius appellatus est; et Damascus
interpretatur sanguinis poculum; Syria vero interpretatur
sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta
libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplicabiliter sitiebat,
nunc mundata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis
ejus poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod
David vasa aurea et argentea atque aerea quae tulerat de universis
gentibus sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de
universis gentibus convocat ad fidem suam, alios auri loco, hoc est,
sensu spirituali praeclaros, alios argenti, hoc est, eloquentiae nitore
splendentes, alios vero praedicatione divina sonoros significat Domino,
ut in tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum
decentissime perfungantur.
Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur, capta Syria
in valle Salinarum caesis decem et octo millibus,
(S2, 8, 13) et caetera.
(voir: Hebr, sl)
Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, caesis decem
et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit
etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Soba, erexisse sibi
dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod
in plerisque Latinorum codicibus invenitur David non decem et octo
millia in valle Salinarum, sed duodecim millia cecidisse, noverit hoc
vitio Scriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter
tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, Joab
vero duodecim millia, sicut in titulo quinquagesimi octavi psalmi
scribitur. Quid in percussa a David multitudine in valle
Salinarum designatur, nisi quia Redemptor noster sui examinis
districtione, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati
soporis exstinguit? Unde et per quemdam sapientem dicitur:
Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum,
in illo peribit.
(Ec, 3)
Filii autem David sacerdotes erant.
(S2, 8, 18)
Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de
domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? Erat
autem de domo Saul servus nomine Siba. Quem cum vocasset rex ad
se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus
tuus. Et ait rex: Nunquid superest aliquis de domo Saul, ut
faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi; Superest
filius Jonathan, debilis pedibus.
(S2, 9, 1, S2, 9, 2 et S2, 9, 3)
Ecce David non oblitus juramenti ac foederis sui, quod cum Jonatha olim pepigerat (voir: S1, 20) : sed misericordiam, quam patri promiserat, implevit in filio. Quae res et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramenta juxta allegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, nec non et in superioribus commemoratum est Jonathan, qui interpretatur columbae donum, vel Domini donum, typum tenere gratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathan filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, ut Scriptura testatur. Quem David ad se accersiri jussit, cum praedestinatio et praescientia Dei eum, quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda sermone et actione debilem conspicit, ad divinum ministerium elegit: quia quem mundus per fastum elationis spernit; hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth de ore ignominia. Is ergo cujus loquelam et praesentiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spirituale ministerium in Ecclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam, servum Saul, de stirpe Saul quaesitans, eo revelante, Miphiboseth invenit, nisi quod Redemptor noster electorum numerum discutiendo inter eos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus venit interpretatur. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae in domo Machir filii Ammiel in Lodabar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit. Interpretatur enim Machir vendens, vel de infirmitate; Ammiel, populus ejus Deus; Lodabar, ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et ea quae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat (voir: 1Co, 1) , eos vendibiles mundo et in infirmitate constitutos, reperiendo populo suo dignos, verbo praedicationis ascivit, eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul et servitia Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivam suum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit.
Quia mediatoris nostri gratia, quae secundum Mariae vocem,
deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles,
(Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] et, juxta prophetiam Annae,
suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem,
ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat,
(S1, 2, 8) contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum
efficit, et scientia spirituali super mensam Scripturarum sanctarum
quotidie secum reficit. Unde evenit, ut tales sobolem gignant, quae
interpretatur Micha. Micha enim quis est
iste Latine resonat: quia frequenter in admirationem populi
tales veniunt, qui nuper de despectu mundi ablati gloriosi in Ecclesia
Dei dono apparebunt.
Factum est autem post haec, ut moreretur rex
Ammon, et regnaret Ammon filius ejus pro eo.
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Ammon
filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum
misericordiam,
(S2, 10, 1 et S2, 10, 2) etc. Quando fugit David a facie Achis regis Geht,
venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam multam,
impertiens ei bona
(voir: S1, 22)
. De Naas itaque venit in
speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus, et mater, et omnis
domus ejus. Inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem
et matrem, et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex
Geth:
Hiccine ingredietur domum meam,
(S1, 21, 15) abiit inde David, et fugit in speluncam Odollam, etc.
Abiit inde, subaudiendum, « de domo Naas, » et inde
fugisse illum in speluncam Odollam. Si vero quaeritur cur ad
eum, id est, ad Achis David redierit, ante cujus faciem fugerat,
intelligendus est iste Achis filius fuisse illius Achis, a quo fugit
David. Unde et in sequentibus Achis, cum quo David in
praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch.
Non enim a patre hoc nomen patronymicum, sed a matre sumpsit,
quae Maacha vocabatur, et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod
David a se abjecerit. Igitur Ammon rex Ammonitarum David
nuntios male tractans,
rasit dimidiam partem barbae eorum, et praescidit
vestes medias usque ad nates, et dimisit eos.
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum
eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde, et
mandavit eis David dicens: Manete Jericho, donec crescat
barba vestra, et tunc revertimini,
(S2, 10, 4 et S2, 10, 5) etc. Quod autem significant, nisi bellum diaboli
adversus Ecclesiam? Ammon enim, qui interpretatur dolor eorum,
quis melius intelligi potest quam diabolus? Quia Ammonitarum
spiritualium, id est, malignorum spirituum, rector videtur esse, populi
videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel
coangustare homines desiderat. Radit ergo Ammon barbam
dimidiam nuntiorum David, cum antiquus hostis quorumdam praedicatorum
verbi Dei sermonem vel conversationem corrumpendo maculat ac dehonestat.
Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta,
quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelat. Sed necesse
est talibus quos diabolus ita confundit, ut sedeant in Jericho, donec
crescant barbae eorum, id est, sint opprobrium et ignominia meliorum,
atque efficiantur anathema omnium, donec per studium bonum barbarum
species, hoc est, virtutum incrementa in eis nascantur, et digni
habeantur praesentia regis sui. Nec credendum est utique,
quod David noster milites suos multos esse patiatur, quin hostes suos
exercitu congregato superat ac vindicat injuriam suorum, cum non solum
adversarios suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed
etiam in extremo judicio per justam sententiam perpetuis ignibus
cruciandos tradet.
Factum est ergo, vertente anno eo tempore quo solent reges ad
bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum
eo,
(S2, 11, 1) et caetera. In Hebraeo ita legitur:
Eo tempore, quo reges ad bella processerant, misit David
Joab, etc.
(Hebr, sl) Hos reges dixit, qui processerunt contra David in pugnam,
scilicet regem Roob et Istob et Soba, et Maacha, qui utique reges Syriae
fuerunt et pugnare voluerunt: conducti mercede a rege Moab contra David,
a quo triumphati esse leguntur.
Cum haec agerentur, accidit ut surgeret David de
stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus
regiae. Viditque mulierem se lavantem ex adverso,
super solarium suum. Erat autem mulier pulchra
valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset
mulier? Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bersabee, filia
Eliam, uxor Uriae Ethaei. Missisque David
nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad
illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata
est ab immunditia sua: et reversa est domum suam, concepto
fetu,
(S2, 11, 2, S2, 11, 3, S2, 11, 4 et S2, 11, 5) etc.
(voir: Isid, sl)
Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta
possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa
interpretata, satis ostendunt, quod etiam hoc factum praefiguraverit.
David, ut diximus, interpretatur manufortis sive
desiderabilis. Bersabee interpretatur puteus
satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem
harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus,
assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa,
quae illius Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae
(voir: Ct, 4)
; et huic puteo septenarii numeri nomen, in Spiritus sancti
significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de
coelo missus Spiritus sanctus venit
(voir: Ac, 2)
. Ad quadraginta autem novem, quod est septies septem,
unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit
apostolica illa sententia.
Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare
unitatem Spiritus in vinculo pacis.
(Ep, 4) Dono itaque spirituali, hoc est, septenario facta est Ecclesia
puteus satietatis: quia factus est in ea
fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quem qui
habuerit, non sitiet in aeternum.
(Jn, 4, et ) [mauvais référencement: Jn, 4] Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum
nominis ejus interpretatio significat? Hujus erant pessimo conjugio
deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia
sine macula et ruga
(Ep, 5) Salvatori primo copuletur. Urias enim interpretatur
lux mea Dei; Ethaeus autem abscissus est, sive
quia
in veritate non stetit;
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 2] sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito
abscissus est; sive quia cadendo, veris viribus perditis,
transfigurat se in angelum lucis,
(1Co, 11) audens Deo dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem
David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam
per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo.
Verumtamen ille
desiderabilis omnibus gentibus,
(Ag, 2) quasi in solario deambulans, quia
in sole posuit tabernaculum suum,
(Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se
a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione
transcendentem atque calcantem: et inchoata cum illa primae conventionis
nis notitia, postea ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque
sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed
prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum
amandus est: qui nos a diabolo per misericordiam liberavit.
Amemus et poenitentem istum David: qui tam grave in se vulnus
iniquitatis ex humilitatis confessione sanavit.
(voir: Greg, sl)
Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et
Petri peccata sunt indita, ut cautela sit minorum ruina majorum.
Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et
venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De
statu ergo suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam suo David
surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra
eodem verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et
diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad
spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis
medicamentum, quod uno eodemque ordine propositum, et premendo tumentia
exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit;
sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos
divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit; et ne ad
desperationem corruamus, fovet. Sed quia, exigente causa,
David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris
fortasse animus moveatur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum
elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a
corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri
citius credimus, breviter respondeamus. Nonnulli enim per
accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae
vitium cadunt; sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt.
Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius
dominatur, exterius etiam subire permittitur, ut qui in cogitatione
elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem
quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam
cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis
superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis
erubescunt homines, quia simul omnes turpem noverunt. Unde
fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex
aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora
corrigant, cum prostrati in minimis gravius confunduntur.
Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter
graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus
nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit. Et
dum plus percutit, inde eum quem acceperat amittit; atque unde vicisse
cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum
gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet.
Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem
redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio,
sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est virtus,
nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de
medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui
virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona
retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in arcem
virtutum et salutis statum percutit, ut servet; ut qui humilitatem
curantis fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter
haec sciendum est quod plerique hominum quia in multis corruunt, arctius
ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut
concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque
homo cum quo adversario bellum gerat. Et si jam se in aliquo
deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut
studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficiet: quia valde
rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat.
Ad erudiendum enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe
tentatori subjicit. Sicut post paradisi claustra, post tertii
coeli secreta ne revelationis magnitudine Paulus extolli potuisset, ei
Satanae angelus datus est
(voir: 2Co, 12)
. Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione
disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione
serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire
permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei.
Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae
gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Potest autem et
aliter secundum mysticos sensus haec eadem res accipi, si qua eam puro
intellectu rimare voluerit. Cujus autem David in solarium
deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est:
In sole posuit tabernaculum suum?
(Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali
populo conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim
puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem
legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia
ministratur. Quid vero Urias nisi Judaicum populum signat?
Cujus nomen interpretatum dicitur lux mei Dei. Judaicus populus
quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur.
Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjungit: quia
videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor
apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod
juxta litteram tenebatur, hanc Judaico populo extraneam demonstravit
sibique conjunxit, quia se per illam praedicare declaravit.
Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare: quia
incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam
redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis
intelligat; et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis
inveniens ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui
arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam
intrare non posset. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata
Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per
spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse
sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi adhibendo ministerium
sacrificii carnalis, intelligit. Hunc tamen Uriam etiam
redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus
populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens
mandata spiritalia praedicat, dicens:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
De me enim ille scripsit.
(Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem
loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias
ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse
Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur, dum enim
mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium
unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius,
quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David
sacratius? Quid Uria infidelius invenitur, quoniam et ille per vitae
culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in
prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii, sic transacta
narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in
ministerio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda
persuadeat.
Postquam enim Nathan propheta increpaverat regem super malo, quod
fecerat,
Dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixit
Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum:
non morieris,
(S2, 12, 13) etc.
(voir: Greg, sl)
Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est
quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt,
postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non
deserit. Aut enim ipse homo in se poenitens punit, aut Deus
cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia
nullatenus sine vindicta laxatur. Si enim David audire post
confessionem meruit:
Dominus transtulit peccatum tuum
(S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum
culpae quam perpetraverat exsolvit, sic nos salutis unda a culpa primi
parentis absolvimur, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti
quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos, sive
per semetipsum Dominus resecat, etiam cum relaxat. Ab electis
enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere: quas
in eis perpetuo non vult videri.
Et consolatus est David uxorem suam Bersabee.
Ingressusque ad eam dormivit cum ea.
Quae genuit filium, et vocavit nomen ejus
Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque in manu
Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo
quod diligeret eum Dominus,
(S2, 12, 24 et S2, 12, 25) etc. Et vocavit, inquit, nomen ejus, Amabilis
Domino, eo quod diligeret eum Dominus. In Hebraeo
ita legitur:
Et vocavit nomen ejus Ididam, id est, dilectus Domini,
propter Dominum.
(Hebr, sl) Dilectus Domini propter Dominum dicitur, propter suam scilicet
misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatur, cum utique ejus
dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat manzerem
esse.
Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon, et
expugnabat urbem regiam; misitque Joab nuntios ad David, dicens:
Dimicavi adversum Rabath; et capienda est Urbs aquarum,
(S2, 12, 26 et S2, 12, 27) etc. Notandum quod in Hebraeo quando cum adjectione nominum
ponitur Rabbath, sicut est
Rabbath filiorum Ammon
(S2, 12, 26); tunc Rabbath scribitur; quando vero sine adjectione nominum non
Rabbath, sed Rabba scribitur.
Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside
civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini
meo ascribatur victoria.
(S2, 12, 28) Hinc Josephus: « Porro, inquit, Joab Ammonitas obsessione
fortiter affligebat aquam eis auferens, et rerum caeterarum ubertatem,
multumque eos cogebat cibi et potus inopia laborare. Ex
modico namque puteo bibebant omnes. Et licet esset illis
forte auxilium, ne tamen deficerent non eo largius utebantur.
Quo facto, scripsit ad David, haec significans: rogans eum ut
veniret ad civitatem quatenus victoriam ejus nomini designaret.
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est
adversum Rabbath. Cumque dimicasset, cepit eam; et tulit
diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum, habens gemmas
pretiosissimas, et impositum est super caput David, » etc. In
Paralipomenon quoque ita scriptum est:
Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus; et invenit
in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque
sibi inde diadema.
(Ch1, 20)
(voir: Hebr, sl)
Melchom quippe non nomen proprium est regis, sed Mechom
interpretatur rex eorum. Rex eorum vocatur, ut Hebraei volunt,
idolum illorum, quod hic vocatur Melchom; cujus diadematis aurum et
gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem; et fecisse
inde sibi diadema, quod hic positum super caput ejus dicitur.
Sed et praedam civitatis asportavit multam valde.
Populumque ejus, adducens serravit, et circumegit
super eos ferrata carpenta; divisitque cultris, et
transduxit in typo laterum. Sic fecit universis
civitatibus filiorum Ammon,
(S2, 12, 30 et S2, 12, 31) etc. Hinc Verba Dierum ita narrant:
Manubias quoque urbis plurimas tulit.
Populum autem qui erat in ea, eduxit; et fecit
super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire,
ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit
David cunctis urbibus filiorum Ammon; et reversus est cum
omni populo in Jerusalem.
(Ch1, 20) Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut
lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur.
Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus
bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat, nisi regis
nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes
bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum contra mundi potentes
scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli
ad regem Christum solum modo defertur, quia ipsi omnis potestas et
potentia regni ascribitur: « Deus est enim, secundum Apostolum, qui
operatur in nobis et velle et perficere
(voir: Ph, 2)
; et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu
(voir: 2Co, 2)
. » Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et
sibimet diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria
potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit.
Quae autem melius corona veri David intelligitur, quam
conventus populi catholici, quae caput nostrum, regem videlicet
Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter
coronat? Omnis enim sanctorum labor et certamen atque victoria ad
honorem coelestis regis refertur, quia ipse est
cui omne genu coelestium et terrestrium atque infernorum
flectitur, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in
gloria est Dei Patris.
(Ph, 2) Rabbath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia
vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta
(voir: Jr, 49)
. Interpretatur ergo Rabbath multi. Et
Salvator in Evangelio dicit:
Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum
Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum.
(Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mt, 8]
Factum est autem post haec, ut Absalon filii David
sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Ammon filius
David, et deperiret propter eam valde,
(S2, 13, 1 et S2, 13, 2) etc. Incestum ergo quod Ammon, David major filius, in
sorore sua Thamar confecit, et parricidium, quod Absalon in Ammon fratre
suo perpetravit, quid spiritaliter significare possit non invenio, nisi
forte moraliter nos tale factum moneat, quod semper caute et prudenter
agamus, ne forte dominentur in nobis vitia, et princeps peccati, qui
falsam pacem periclitantibus spondet, ne nos imparatos inveniat atque ex
improviso trucidet. Absalon ergo Pater pacis, sive
Patris pax, interpretatur; Ammon donans, et Thamar
amaritudo, Latine pronuntiatur. Qui enim membra
sua donat libidini, et semetipsum tradit servire iniquitati ad
iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi
patrem pacis ostentet, et prospera provenire pro talibus factis falso
promittat. Necesse est enim cito ad poenitentiam post
commissum scelus redeamus, ne forte diabolus, si adhuc ebrietati
inservierimus, et in luxum hujus saeculi resolvemur, per obtemperantes
sibi malignos spiritus in necem nostram conspiret ac morti perpetuae
tradat.
Porro Absalon fugiens, abiit ad Tolmai, filium Ammiud, regem
Gessur,
(S2, 13, 37) etc.
(voir: Hebr, sl)
Tolmai pater fuit Maacha matris Absalon, quam dicunt Hebraei a
David in praelio captam, et caesarie et unguibus praescisis, secundum
legem eam uxorem sibi David sociasse
(voir: Dt, 21)
, et ex ea generasse Thamar et Absalon.
Cessavit itaque David rex persequi Absalon
(S2, 13, 37). In Hebraeo legitur:
Cessavit itaque rex exire post Absalon.
(Hebr, sl) Voluisse idem David exire perhibetur, ut reduceret Absalon; sed
pertractans in corde suo quod quotiens eum videret, totiens dolorem
mortis Ammon ei ad memoriam reduceret, idcirco cessasse dicitur exire
post Absalon, subauditur, ut eum ad propria revocaret. Quod
vero ait,
eo quod consolatus esset super Ammon interitu
(S2, 13, 37), intelligendum est quia postquam voluit exire post Absalon ut
reduceret eum, et videretur ab eo, coepit consolari super mortem Ammon.
Quandiu enim putabatur idem Absalon reduci, ut videretur ab
eo, semper mors Ammon filii sui animo ejus occurrebat. Sive
aliter consolatus fuisse super Ammon interitu dicitur, eo quod noverat
eum flagitiosum et dignum morte, meritoque periisse.
Intelligens autem Joab, filius Sarviae, quod cor regis versum
esset ad Absalon,
(S2, 14, 1) etc. Cor regis versum esse ad Absalon vidisse dicitur,
eo quod viderit eum idem Joab pro Absalon suspirare, et in eo
intellexit, quod cor ejus versum esset ad Absalon.
Misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem.
(S2, 14, 2) Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur
autem ab Hebraeis vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae.
Quae respondit: Heu! mulier vidua ego sum.
Mortuus est enim vir meus, et ancillae tuae erant
duo filii qui rixati sunt adversus se in agro, nullusque
erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum,
et interfecit eum. Et ecce universa cognatio
adversus ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit
fratrem suum
(S2, 14, 5, S2, 14, 6 et S2, 14, 7) etc. In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec
mulier vidua duos filios habuit, qui rixati sunt in agro super
haereditatem patris sui, et alter ab altero interemptus; seipsam tamen
eadem vidua in persona David posuit, et duos filios suos in persona
Ammon et Absalon. Cognationem vero quae consurrexit adversus
filium suum, in persona caeterorum filiorum David.
Dixitque mulier Thecuites ad regem: In me, Domine mi rex, sit
iniquitas, et in domo patris mei, rex autem et thronus ejus sit
innocens,
(S2, 14, 9) etc. Ac si diceret: Pro eo quod alter filius meus
consurrexit adversus alterum, in me sit iniquitas, si tamen aliqua esse
debet; in te autem, o rex David, nulla sit iniquitas, quia absque culpa
es in eo quod illi duo fratres inter se conflixerunt. Et
sicut ego absque culpa sum, pro eo quod duo filii mei consurrexerunt
adversum se, et interfectus est alter ab altero, ita et tu absque culpa
es, pro eo quod Absalom Ammon dignum morte interfecit.
Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non
multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam
interficient filium meum.
(S2, 14, 11) Recordatio hic pro juramento posita est. Ac si
diceret: Recordetur rex promissionis suae, imo juramenti quo mihi per
Dominum Deum suum pollicitus est, ut non multiplicentur proximi
sanguinis ad ulciscendum.
Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra
populum Dei? Et locutus est rex verbum istud, ut peccet et non
reducat ejectum suum?
(S2, 14, 13) etc. Ex hoc loco demonstratur illud quod paulo
superius dictum est: « Cessavit David rex ire post Absalom, » id est,
cessavit, ut non exiretur ab aliquo, et reduceretur Absalom.
Inde ait mulier:
Et locutus est rex verbum istud, ut peccet et non reducat
ejectum suum
(S2, 14, 13). Quod vero ait:
Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
(S2, 14, 13)? populum Dei vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo ierant,
qui quasi captivi et ejecti erant, eo quod non reducerentur ad
haereditatem Dei, ne forte coacti diis alienis in terra aliena
servirent. Nec vult Deus perire animam, sed retractat,
cogitans ne pereat penitus, quia abjectus est. Ac si diceret:
Deus peccatores, qui a diabolo captivi detinentur, ut ad se
convertantur, vocat. Et tu, qui eum imitari debes, cur non eo
modo agis?
Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam et
reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron, etc.
(S2, 15, 7) Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore, quo Saul Nobe
civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit
(voir: S1, 22)
. Et idcirco hic idem
quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari
super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit, et propter eum tot
sacerdotum caedes factae fuerint. Cave, lector, plerosque
mendosos codices, in quibus scriptum invenitur: Post quatuor;
non: post quadraginta annos. In veracioribus vero codicibus, et
in Hebraica veritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni.
Si quis vero contentiosus eosdem quatuor annos astruere
voluerit, ab eo tempore quo Absalom Ammon fratrem suum interfecit, usque
ad illud tempus quo patri dixit:
Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron
(S2, 15, 7), perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit,
inveniet, cum utique Absalom, interfecto Ammon, in Gessur apud Tolmai
regem tribus annis, et in Jerusalem, inde revocatus non viso patre,
duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et
contra eum perduellionem praeparaverit. Votum namque se
vovisse mentiendo dixit, id est orationem facturum in loco, quo
requiescunt Abraham, Isaac, et Jacob.
Venit autem Sadoch et universi levitae cum eo portantes
arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et
ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui
egressus fuerat de civitate
(S2, 15, 24). Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar
sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet.
Ascendisse autem Abiathar dicitur: id est, orasse.
Et quia oraculum divinum non ei responsum est, idcirco in
subsequentibus dixit David ut reportaretur arca Dei in urbem.
Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite, ut
maledicat,
(S2, 16, 10) sed tantum maledicat. Abisai solus dixerat:
Vadam, et amputabo caput ejus;
(S2, 16, 9) et David ad Abisai et ad Joab respondit dicens:
Quid mihi et vobis, filii Sarviae?
(S2, 16, 10) Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut
interfecistis Abner?
Dominus enim praecepit ei ut malediceret David.
Et quis est qui dicat, quare sic
fecerit?
(S2, 16, 10) Subauditur, quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei.
Semei, qui maledixit David, ipse est (ut Hebraei dicunt)
Nabaath, pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur, et in zelo domus
Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et
ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde et idem Semei ad
David:
Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph.
(S2, 19, 20)
Cum autem venisset Chusai Arachites, ami cus David, ad
Absalom, locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex. Ad quem
Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum
(S2, 16, 16 et S2, 16, 17). In Hebraeo legitur: « Haec, inquit, misericordia tua ad amicum
tuum; » non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Et est
sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum
dimisisti, et cum eo non isti?
Dixit Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim
millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte, et
irruens super eum, quippe qui lassus est resolutis pedibus,
percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus, qui
cum eo est, percutiam regem desolatum, et reducam universum
populum, quomodo omnes reverti solent.
(S2, 17, 1, S2, 17, 2 et S2, 17, 3) Scilicet sicut reverti solent hi qui, amisso in praelio rege,
revertuntur, sicut universus populus Israel revertetur ad te.
Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet
quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui
sequebatur Absalom; et fortissimus quique, cujus res est quasi
leonis, pavore solvetur.
(S2, 17, 9 et S2, 17, 10) In Hebraeo ita habetur: « Et fortissimus ipse cujus cor est quasi
leonis pavore solvetur; » quod non affirmando, sed negando pronuntiandum
est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et
sequentia declarant:
Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum,
et robustos omnes qui cum eo sunt. Jonathas autem et
Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit
ancilla, et nuntiavit eis; et illi profecti
sunt.
(S2, 17, 10 et S2, 17, 17) Haec ancilla, quasi lavandi gratia, cum pannis ad fontem Rogel
ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem, qui
rem indicavit Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse.
David autem venit in castra, quae Manaim Hebraice
leguntur: in quo loco obviam fuerunt angeli Dei Jacob, sicut in Genesi
scribitur:
Et vocavit Jacob nomen loci Manaim, id est castra.
(Gn, 32) Haec vero, juxta Hebraei sensum, secundum historiam dicta
sufficiant.
Caeterum autem secundum allegoriam considerari oportet quid illud
significet quod parricida filius Absalom patrem insequitur.
Primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de
victoria, quia sciebat impium perire, quem etiam flevit ille magno
luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim
fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi
scriptum est de populo Jerusalem, Domino dicente:
Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt
me.
(Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest Judaicus populus,
qui eum tradidit. Absalom autem (sicut ante jam dictum est)
intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia,
quemadmodum possit intelligi patris pax, qui patrem bello est
persecutus? Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom
esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus
facie Christus fugit, quando patiendo eam deserens, in gentibus per
fidem secessit. Alii Absalom Judam proditorem accipiunt, quem
tanta et admiranda patientia Christus pertulit, tanquam ejus
cogitationes ignoraret, cum adhibuit in convivium, in quo corporis et
sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit.
Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit, bene
intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam
sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo
Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non
habuit; Achitophel igitur, qui recedens a David, ad Absalom
transmigravit, haereticos significat, qui, recedentes a tramite
veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem.
Interpretatur autem Achitophel frater meus cadens;
Gilonites vero, transmigravit, contra quos Propheta increpans
dicit:
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in
montem, sicut passer,
(Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] etc. Et merito tales laqueo doli atque malitiae suae vitam
propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagebant,
sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena,
vitae David insidiatus est. Unde scriptum est:
Qui fodit foveam, incidit in eam.
(Si, 27) Et: « In insidiis suis capientur iniqui. » Chusai vero Arachites,
antiquus amicus David, significat credentes ex gentibus, qui licet cum
Absalom aliquando visi sunt, tamen pravis ejus operibus non
communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam
consentientes, sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem
Chusai Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quoque
in Propheta scriptum est:
Vertit Aethiops pellem suam.
(Jr, 13) Et in Psalmo:
Aethiopia, inquit, festinet manus ejus dare Deo.
(Ps, 67, 31) [mauvais référencement: Ps, 47] Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit,
nunquam a tergo Domini recessit. Quod autem concubinas David,
quas ipse ad custodiendam domum dimisit, stuprando corrupit, significat
quod apostata angelus quosdam, qui videntur regere et custodire populum
Dei, haeretica pravitate seducendo decipit. Ad quas tamen
David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet.
Ipsae quoque in viduitate viventes clausae sunt usque ad diem
mortis suae. Quia cum haeretici, a via veritatis oberrantes,
denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi,
sed clausi, id est, separati erunt, a consortio ejus alieni.
Ille tamen,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos,
(Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5] non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere,
ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi.
Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compunctus
sancto desiderio de imis ad summa vehi supernae contemplationis penna
sustinet, sanctorum praecedentium patrum gesta ante mentis oculos ponat,
atque in eorum se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti
titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat; vel
donorum praecedentium consolatione restinguat; vel etiam imitatione (ut
dictum est) patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est
ut (sicut proposuimus) exemplis evidentioribus approbemus. Ut
enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno
intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtutem
patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem
cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci
contenderent, ait:
Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut
maledicat. Dominus enim praecepit ei ut
malediceret David. Et quis est qui audeat dicere,
quare sic fecerit?
(S2, 16, 10) Et paulo post:
Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini,
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi
bonum pro maledictione hac die hodierna
(S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bersabeae
scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum
quod perpetravit, et aequanimiter pertulit, quod audivit, et
contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se
purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata
convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata
recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur,
dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur.
Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, qua
rum interventu, Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.
Quod autem Jonathas, qui interpretatur columbae
donum, et Achimaas, qui interpretatur frater meus
quis, qui ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum
decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cujusdam viri in
Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum,
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei, quasi
siccans ptisanas, et sic res latuit
(S2, 17, 19), non sine mysterio esse credendum est. Quid
significant isti duo juvenes, Jonathan videlicet et Achimaas, nisi eos
qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum ascripti
sunt? qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere
quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui
interpretatur tristis vel deorsum, cum luctum et
despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni
desiderium. « Declinant ergo concito gradu fugientes in domo
cujusdam viri in Bahurim (qui locus interpretatur electus, sive
juvenis ), cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt.
Descendunt in puteum, qui erant in vestibulo, » cum
poenitentiae se humiliter subjiciunt, quae cunctis necessaria est in hoc
tempore, ante finem scilicet praesentis vitae.
Et expandit
mulier
velamen super os putei
(S2, 17, 19), cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et
ignorantiae suorum filiorum abscondere certat.
Quasi siccans ptisanas
(S2, 17, 19), cum carnis lasciviam per continentiae rigorem stringit.
Et sic res latet
(S2, 17, 19), transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem
precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia
delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti
liberantur.
Cumque venisset David in castra Madian, Sobi
filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius
Amiel de Lodabar, et Berzelai Galaadites de Rogelim,
obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia,
frumentum et hordeum, et farinam polentam et fabam, et
lentem, frixum cicer, et mel, et butyrum, oves et pingues
vitulos, dederuntque David et populo qui cum eo erat ad
vescendum. Suspicati enim sunt populum fame et
siti fatigari in deserto, etc.
(S2, 17, 27, S2, 17, 28 et S2, 17, 29) Iste Sobi filius fuit Naas regis, cum quo pugnavit Saul.
Ipse etiam Naas fecit misericordiam cum David, quando
fugiebat a facie Saul. Quo mortuo, dixit David:
Faciam misericordiam cum Ammon, sicut fecit pater ejus
mecum.
(S2, 10) Interempto vero a David Ammon, qui ei in decalvandis servis suis
injuriam fecerat, constitutus est ab eodem David in loco fratris iste
Sobi, quia ad David legitur cum caeteris venisse, et stratoria, et
tapetia, et vasa fictilia, et caetera, quae sequuntur ei
obtulisse.
Itaque egressus est populus in campum contra
Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim.
Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu
David, factaque est plaga magna in die illa viginti millium.
Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem
omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat
de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello,
etc.
(S2, 18, 6, S2, 18, 7 et S2, 18, 8) Saltum hunc, qui plures consumpsisse quam gladius vorasse
legitur, bestias ferocissimas, quae in saltu erant, Hebraei autumant, a
quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint.
Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens
mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter
condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui, et
illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat,
pertransivit, etc.
(S2, 18, 9) Quid significat, quod Absalom, mulo fugiens, in quercu per
caesariem capitis suspensus est, nisi quod Judaei stultitiae carnalis
sensus incumbentes, propter superstitiositatem Pharisaicam legem
corrumpentes, per ipsam, quam ad correctionem vitae acceperant, mortis
occasionem habuerunt? Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos:
Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem
meum. Moyses enim, in quem vos confiditis, ille vos
accusat.
(Jn, 5, 45) [mauvais référencement: Jn, 5] Joab ergo in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus
hostis superbiam, avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici
populi immisit, quae illis maxime causa perditionis erant.
Superbi fuerunt, qui in contemptum Dei idola fabricaverunt.
Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis
praeponebant. Perfidi vero et invidi fuerunt, quod non solum
dictis legis et prophetarum repugnabant, sed etiam ipsius Salvatoris
praesentiam spernebant, et beneficiis ejus ingrati exstiterant.
Hinc in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant:
Non habemus regem, nisi Caesarem;
(Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] et:
Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.
(Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Absalom quoque post interitum, in foveam grandem missus est, cum
iniquus quisque post obitum carnis in lacum inferni mergetur.
Super quem acervus lapidum congeritur, cum duritia mentis
suae illi approbatur. David ergo exstinctum Absalom ploravit,
cum interitum populi Judaici Dominus flevit, sicut in Evangelio legitur:
quia
videns civitatem Jerusalem, flevit super illam,
(Lc, 19, 41) [mauvais référencement: Lc, 19] cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem
crucis in eruditione ejus et cura salutis suae permanserit.
Venitque universus populus coram rege; Israel autem fugit in
tabernacula sua, etc.
(S2, 19, 8) Universus populus, qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui
cum David permanserant. Quod vero ait:
Israel fugit in tabernacula sua
(S2, 19, 8), hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellione rebelles
exstiterant.
Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum
regis illotis pedibus
(S2, 19, 24). Et notandum quod in Hebraeo non illotis, sed,
inflexis legitur pedibus Fecerat namque sibi idem
Miphiboseth (ut Hebraei tradunt) ligneos pedes, quibus uti quasi pro
naturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille
erat.
Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum
est, quod locutus sum. Tu et Siba, dividite
possessiones, etc.
(S2, 19, 29) In Hebraeo ita legitur: « Dixi, tu et Siba, dividite agrum. » Pro
eo quod in hoc loco David immemor fuit amicitiae et foederis, imo
juramenti, quod habuit cum Jonathan, et tamen crudele dedit judicium,
dicens: « Tu et Siba, dividite agrum, » idcirco Roboam et Jeroboam
diviserunt ejus regNum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, et
interpretatur os verecundum. In Paralipomenon vero
(voir: Ch1, 8)
idem Miphiboseth Meribaal legitur, et interpretatur, litigans
cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo, fuisse
dicitur, eo quod David reduxisset cum pace. Et quod ait idem
Miphiboseth regi:
Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex
in domum meam pacifice
(S2, 19, 30), non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et
quasi contra Deum murmuranti, eo quod David Dominus in pace
reduxisset.
Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae,
ut ascendam cum rege Jerusalem?
(S2, 19, 34)
Est autem servus tuus Chamaan
(S2, 19, 37), etc. In Hebraeo: « Ecce servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum,
domine mi rex. » Chamaam interpretatur suspirans. Quandiu cum
patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in
doctrinam David regis transiit, non Chamaam, sed Chanaon (quod
interpretatur fidelis ) appellatus est. Sermo
dicitur in veteri proverbio:
Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic
proficient.
(S2, 20) In Hebraeo non habetur proverbio. Iste sermo, sermo
legis est, in qua jubetur a Domino per Moysen
(voir: Dt, 20)
ut quando ingressuri essent terram Chanaan, et gentes deleturi,
primum pacem offerant. Et si pax ab eis reciperetur, pacem
recipientes tributarii eorum efficerentur. Et si pacem non
reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco
exclamasse mulier sapiens de civitate fertur:
Nonne ego sum, quae respondeo veritatem in Israel, et tu
quaeris subvertere civitatem
(S2, 20, 19)? Quare praecipitas haereditatem Domini? Ac si diceret: Cur vis
destruere civitatem hanc, antequam pacem interrogando offeras, sicut in
lege jubetur? Cur etiam non eamdem legem in nobis Israelitis servas,
quae in alienis olim servata est? Reditus itaque Israelitici populi ad
David post interfectionem Absalom, non nisi reditum prioris populi ad
Christum post interitum pravorum magistrorum significat. Siba
ergo filius Bochri, qui populum seducendo a David avertebat, quem melius
quam errorem significat, qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur,
et a veritatis auditu populum subvertebat? Interpretatur autem Siba
secta, a secando, non a sectando. Bochri
autem interpretatur, primogenitus meus. Israel ergo de quo
scriptum est:
Filius meus primogenitus Israel, quem eduxi de
Aegypto,
(Ex, 20) Sibam, id est, errorem secutus, se sequestrabat a domo David, hoc
est, ab Ecclesia semetipsum separabat, cum ejus conventum exsecrando
spernebat. Hic ergo postquam per mulieris sapientis
suggestionem, hoc est, spiritalis doctrinae eruditionem caput Siba
absciderat, hoc est, diabolum a corde suo abjecerat, mox ad David
revertitur, cum Christum Filium Dei corde credulo veneratur.
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater, et
tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum.
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat
Joab. Qui percussit eum in latere, et effudit
intestina ejus in terram, et mortuus est, nec secundum
vulnus apposuit, etc.
(S2, 20, 9 et S2, 20, 10) Quid est, quod Joab Amasae mentum dextera manu tenuit, sed
sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc
quod patenter datur intelligi? Dextera namque mentum tenere est, quasi
ex benignitatibus blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit
qui latenter ex malitia percutit.
Facta est quoque fames in diebus David tribus annis
jugiter. Et consuluit David oraculum Domini.
Dixitque Dominus: Propter Saul et domum ejus
sanguinum, quia occidit Gabaonitas,
(S2, 21, 1) etc. Filii Saul, qui cum Doeg Idumaeo dum adhuc pueri essent,
sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderunt, hi sunt: Armoni et
Miphiboseth, quos peperit ei Respha, filia Aia, et quinque filii Michol
filiae Saul, quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi.
Quaeritur, cur filii Michol dicantur, cum non Michol, sed
ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai? Quod ita solvitur:
Merab quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Aegla
dicitur, eos in loco filiorum nutrivit: et sibi in filios adoptavit;
idcirco ejus filii dicuntur.
Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere
eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda,
(S2, 21, 2) dicens, Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse, et
filiis Israel et Juda praedam eorum injuste abstulisse
(voir: Js, 9)
; idcirco eos perimere jubet, quasi pro zelo Israel et Juda.
Hujus ultionis causa in Gabaonitas Achimelech sacerdos
exstiTit. Historia haec, quae famem factam in Israel propter Gabaonitas
occisos figuraliter narrat, significat sterilitatem bonorum operum in
plebibus propter negligentiam doctorum, qui non procurant pastum verbi
Domini impendere subditis, dum inserviunt cupiditatibus terrenis.
Unde et, secundum Prophetam,
Non famem, nec sitim aquae patiuntur, sed famem et sitim
audiendi verbum Domini.
(Am, 8) Necantur ergo Gabaonitae, cum studium certae conversationis, et
restauratio poenitentiae post lapsum ab incautis per haere ticos sive
per malignos subtrahitur spiritus. Gabaon enim collis
moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae
interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera vana
spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt:
Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa
est.
(Rm, 3)
Sed Respha
, quae interpretatur neostraton, sive cursus,
filia Achia
, qui interpretatur frater ejus,
tollens cilicium substravit sibi super petram, donec
stillaret aqua super eos de coelo. Et non dimisit
aves lacerare eos per diem, neque bestias per
noctem
(S2, 21, 10); cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens, rigore jejunii
atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super
eos de coelo, compescens videlicet pravos homines nec non et malignos
spiritus pravis suggestionibus eorum vitam ulterius
corrumpere.
Factum est autem rursum praelium Philistinorum
adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et
pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob,
qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias
appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere
David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae,
et percussum Philistaeum interfecit. Tunc
juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad
bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum
quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos.
Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe
Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra
Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius Saltus,
Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile
hastae erat quasi liciatorium texentium
(S2, 21, 15, S2, 21, 16, S2, 21, 17, S2, 21, 18 et S2, 21, 19), etc. Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim
interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum
quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit.
Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur
Adeodatus, quia a Deo est electus in regNum. Filius saltus,
quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus.
Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus
fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore
ubertatis reversae sunt in Bethleem
(voir: Rt, 1)
. Et quia panis causa Ruth Booz nota est
(voir: Rt, 2)
. Et propterea idem locus domus panis vocatus est.
Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi
ait:
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu
David et servorum ejus
(S2, 21, 22). Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi
esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus
historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo
meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum
Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit: « Post
hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos
exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus.
Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando
peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio
ceciderunt. » Utrum autem ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium
quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.
Quartum bellum fuit in Geth, in quo vir excelsus,
qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est,
viginti et quatuor, et erat de genere Arapha, blasphemavit
Israel. Percussit autem eum Jonathan, filius Samaa, fratris
David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et
ceciderunt in manu David et servorum ejus,
(S2, 21, 20, S2, 21, 21 et S2, 21, 22) etc. Quid autem quatuor bella ista David et servorum ejus contra
Palaestinos significant, nisi bellum Christi, quod omni tempore istius
vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra
spiritales nequitias incessanter agit? Licet enim fastus mundanus, vel
protervitas malignorum spirituum se erigat contra Ecclesiam Christi,
omnis tamen principatus adversariorum vero David, hoc est, Rege Christo
imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes
adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur.
Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit:
Vana salus hominis. In Deo faciemus
virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
(Ps, 59, 13 et Ps, 59, 14) [mauvais référencement: Ps, 59]
Locutus est autem David Domino verba carminis
hujus, in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium
inimicorum suorum, et de manu Saul, et ait: Dominus petra
mea, et robur meum, et salvator meus. Deus
Dominus fortis meus: sperabo in eum,
(S2, 22, 1, S2, 22, 2 et S2, 22, 3) etc. Quaeritur autem cur solus decimus septimus psalmus ex libris
Regum reperiatur conscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum
libris solus reperitur, qui regnum illius significat, ubi adversarium
non habemus. Titulus enim ejus est:
In die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum
ejus et de manu Saul
(S2, 22, 1). Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum
carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia,
adhuc patitur inimicos; unde et illud persecutori, quem voce mactavit et
in suum corpus trajiciens aliquo modo manducavit, intonuit de coelo:
Saule, Saule, quid me persequeris?
(Ac, 9) Quando autem eripitur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum
ejus, nisi cum et illa
novissima inimica destruetur mors,
(1Co, 15) ut perveniatur ad regnum Dei.
Dominus
, inquit,
petra mea, et robur meum
(S2, 22, 2). Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae, sed
quatuor divisionibus subjacebit. Nam primo ordine Propheta
loquitur, gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas
liberare dignata est.
Circumdederunt me gemitus mortis.
(S2, 22, 5) Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras
pertulit calamitates, posteaquam misertus ei medicinam sanctae
incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de
orbis universitate collegit. « Deus qui accinxit me virtute.
» Tertio, in rore misericordiae vox Christi Salvatoris illabitur, ubi
pulcherrimis allusionibus virtus ejus potestasque describitur.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus.
(S2, 22, 47) Quarto, iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum
magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.
Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius
Isai,
(S2, 23, 1) etc. Cur autem verba novissima, nisi quia ultimam confessionem
laudis significant, quam superato hoste, et peracta victoria mortis,
laudem sancti in aeternum Deo cantabunt?
Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob egregius
psaltes Israel.
(S2, 23, 1) Nobilis videlicet Psalmista, qui propheta luculentissime de
Christo Filio Dei, et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis
prophetavit.
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus
per linguam meam. Deus Israel mihi locutus est,
fortis Israel, dominator hominum justus,
(S2, 23, 2 et S2, 23, 3) etc. Spiritus enim Domini, qui est Spiritus sanctus, et sermo
Domini, qui est Filius Dei, ea quae Propheta vaticinaverat per gratiam
suam veraciter proferre donaverat.
Dominator in timore Dei, sicut lux aurorae, oriente
sole mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat
herba de terra.
(S2, 23, 3 et S2, 23, 4) Qui enim in timore Dei dominationem in subditos exercet, lucis
opera per solem justitiae illuminata profert, nec in eis aliquid
remanebit obscurum, sed imbre coelestis gratiae irrigatus, germina
virtutum in carne vivens fructificat.
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum
iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est
quidquam ex ea quod non germinet.
(S2, 23, 5) Hinc idem Propheta in psalmis dicit, quod
Beatus vir, qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit
tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod
fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet,
et omnia, quaecunque fecerit, prosperabuntur.
(Ps, 1, 1, Ps, 1, 2 et Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1]
Praevaricatores autem, quasi spinae, evellentur
universi: quae non tolluntur manibus, et si quis tangere
voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque
succensae comburentur usque ad nihilum,
(S2, 23, 6 et S2, 23, 7) etc. Hinc in Evangelio scriptum est:
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur
et in ignem mittetur.
(Mt, 3, 10 et Mt, 7, 19) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 7] Et item:
Filius hominis, inquit, mittet angelos, et colligent de regno
ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent
eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor
dentium.
(Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13] Ille scilicet quasi tangens spinas,
armabitur ferro et ligneo lanceato
(S2, 23, 7), qui communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam
iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum suorum confoditur,
ejusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum
redigentur.
Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui
quamvis virtutum sublimitatem perficiant, tamen usque ad excellentiam
divinae Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est, quod scriptum est ibi:
« Usque ad tres primos non pervenit. »
Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter
filios Dei?
(Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Igitur quod dicitur de principe fortium David (cujus quidem nomen
in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur
(voir: Ch1, 11)
, et fuisse filius Achamom commemoratur):
Ipse est tenerrimus ligni vermiculus
(S2, 23, 8), virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas, quia
videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto suo
corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum
ligni robur exedens consumit, et cavernosum [ Al., vel
cariosum] reddit, unde et terendo ligna teredonis nomen habet:
sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilis videbatur, at
in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat.
Sed hunc principem fortium, Hebraeus ipsum suspicatur esse
David; de quo ita scriptum est:
Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse
est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos
interfecit impetu uno.
(S2, 23, 8)
Dixi enim in his verbis expressam esse sapientiam David; humilitatem et fortitudinem; hoc est, sapientiam in sapientissimo, in exemplo vermiculi humilitatem, in interfectione octingentorum fortitudinem ejus maximam.
Post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahothites
inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt
Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et
percussit Philistaeos, donec deficeret manus ejus, et
obrigesceret cum gladio, etc. Et post hunc Semma,
filius Age de Arari, et congregati sunt Philisthiim in
statione. Erat quippe ager plenus lente.
Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
stetit ille in medio agri, percussitque Philisthaeos, et
fecit Dominus salutem magnam,
(S2, 23, 9, S2, 23, 10, S2, 23, 11 et S2, 23, 12) etc. De istis ergo fortibus Josephus hoc loco ita narrat: «
Primus itaque omnium erat Eusebius filius Achineae, qui aciem hostium
frequenter irrumpens, nequaquam pugnando cessavit, donec ex eis
nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodi, qui
cum rege fuerat in Sarpha. Hic aliquando Israelitis
formidantibus Palaestinorum exercitum, et ob hoc fugientibus, solus
restitit irruens super hostes, occidit eorum multos, ita ut sanguine
occisorum gladius ejus haereret in dextera. Et cum Israelitae
Palaestinos viderent in fugam esse conversos, descendentes de montibus
persecuti sunt eos; et mirabilis ac famosissima victoria tunc pervenit,
cum Eleazar tantos interfecisset hostes, eosque Israelitae
persequerentur, et sumerent spolia peremptorum. Tertius autem
fuit filius Heli, nomine Semeias. Et hic enim in
Palaestinorum certaminibus, dum in locum qui dicitur Maxilla aciem
posuissent, et rursus Hebraei eorum metuentes exercitum refugerent,
solus eorum aciem exercitumque portavit. Quorum alios quidem
prostravit: alios autem non ferentes ejus vim et fortitudinem persecutus
est conversos in fugam. »
Nec non et ante descenderant tres, qui erant
principes inter triginta, et venerant tempore messis ad
David in speluncam Odollam. Castra autem
Philisthiim erant posita in valle gigantum, et David erat in
praesidio.
(S2, 23, 13 et S2, 23, 14) Hinc Josephus: « Haec, inquit, opera manuum tuarum ac praeliorum
tres isti demonstraverunt; quo tempore cum rex esset in Jerosolymis,
Palaestinorum ad bellandum supervenit exercitus. Tunc David
in arcem civitatis ascendit, sicut praediximus, ut de bello consuleret
DomiNum. Castra vero inimicorum erant in valle fixa, usque ad civitatem
Bethlehem, quae ab Jerosolymis procul est stadiis viginti.
David itaque sociis ait: Bonam aquam habemus in regione mea,
et praecipue laudabat eam quae erat juxta puteum in porta.
Mirabatur si esset qui ex eo poculum ei praeberet, quod magis
optaret quam si quis ei magnam pecuniam ad tempus afferret.
Et haec cum audissent isti tres viri, mox occurrentes, et per
medium hostium iter facientes venerunt ad Bethlehem, et haurientes
aquam, denuo ad regem per eorum castra reversi sunt, ita ut Palaestini
eorum fiduciam et magnanimitatem obstupescentes, quia sic pauci eos
contemnerent, a migratione cessarent. » Tres istos scilicet, qui aquam
de Bethlehem afferebant, illos tres voluit intelligi, qui supra nominati
sunt, hoc est Jesbaam filium Achamoni, quem ille nuncupat Eusebium
filium Achimae, et Eleazarum filium Achai, quem dicit esse filium Dodi,
atque Semmaa filium Age, quem nuncupat Semegem filium Heli.
Sed Hebraeus ille, cujus in plurimis locis istius libri
sensum exposui, tres istos arbitratus est fuisse Abisai filium Sarviae,
et Subbochai, Usathiten, et Jonathan filium Semma fratris David, qui
supra commemorati sunt in praeliis Philistinorum, cujus sensui favere
mihi videtur Scriptura, quae ita concludit narrationem de praedictis
tribus viris aquam David afferentibus:
Abisai quoque, frater Joab, filius Sarviae, princeps
erat de tribus istis; ipse est qui elevavit hastam suam contra
trecentos, quos interfecit nominatus in tribus, et inter tres
nobilior, eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non
pervenerat.
(S2, 23, 18 et S2, 23, 19) Hinc apparet quod Abisai princeps erat, et nominatus inter tres
sequentes. Sed usque ad tres primos, qui supra nominati sunt,
non pervenit, hoc est, Jesbaam, Eleazarum et Semma, quorum actus
fortissimos supra narravit. Quod autem David oblatam sibi
aquam bibere noluit, sed Domino eam libavit, exemplum praebuit militibus
suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut
sitiens non biberet, quo suo exemplo omnis exercitus tolerare sitim
disceret. Quod si altius velis exspectare et introspicere
mysterium, sitiebat David non aquam, quae est Bethlehem, sed oriundum in
eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat.
Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex
latere Christi fluens: hoc est, non aquarum sitiebat David elementum,
sed sanguinem Christi. Unde non bibit oblatam aquam, sed
Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae
fluentum; illud sacrificium, in quo est remissio peccatorum; illum
sitire fontem aeternum, qui non periculis quaeritur alienis, sed
pericula aliena deleret. Cogitandum summopere est, ut qui se
illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat
abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit
prohibita, sibimetipsi abscidere debeat etiam concessa, ut se
reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse.
Lex recte Veteris Testamenti alienam uxorem concupiscere
prohibet, a rege vero fortia juberi militibus vel desiderari aquam non
poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David
concupiscentiae mucrone transfixus alienam conjugem et appetivit et
abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod
perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe
post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex
desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas
adversantium medias erumpentes, aquam, quam desideraverat, illaesi
detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus
cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino
fundens libavit, sicut illic scriptum est:
Libavit eam Domino.
(S2, 23, 16) In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia
culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae.
Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam
timuit, post etiam, quia aquam concupisset, expavit. Quia
enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus
etiam a licitis abstinebat.
Et Banaias filius Joadae viri fortissimi magnorum operum de
Capsahel.
(S2, 23, 20) Notandum autem quod, juxta Hebraeum praedictum, in Hebraeo non
habetur magnorum operum, sed magister operum. Capsahel
interpretatur congregatio Dei. Magister enim erat de
congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur
occidentes et vivificantes.
Ipse percussit duos leones Moab
(S2, 23, 20). Quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat
(voir: Ch1, 11)
. Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde
Ariel vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretantur
praelia Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis,
superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia:
Et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae in
diebus nivis,
(S2, 23, 20) quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet
cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia
nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata.
Quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset,
ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre
quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret
Banaias, resiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus
percussit, et interfecit leonem. Nix itaque nunc innocentiae
nitor et gratiae, nunc hiemis et frigus charitatis intelligi potest.
Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de
fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in
tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem.
Quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et
frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine potuit
Scriptura sacra significari: Banaiam vero figuraliter intelligimus
Salvatorem, qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator
Dominus interpretatur, de quo Propheta vaticinaverat, quia per
eum aedificanda Ecclesia esset, dicens:
Aedificans Jerusalem Dominus.
(Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 164] Itemque:
Dominus aedificavit Sion.
(Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit,
Scriptura propria significatione posuit, dicens:
Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in
mulierem.
(Gn, 2) Et Paulus construi eam videns ait:
Dei aedificatio estis.
(1Co, 3) Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias
interfecit, Joab intelligi oportere putat, qui in medio cisternae, id
est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est
(voir: R3, 2)
. Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua
cisternae munditiam affert, ita etiam nihilominus haec cisterna, id est
sanctuarium Domini, peccata expiabat.
In diebus nivis
(S2, 23, 20), quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: «
Lavabis me, » quod impletum est in medio cisternae,
et super nivem dealbabor,
(Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait:
diebus nivis
(S2, 23, 20). De eo autem, quod subsequenter narratur:
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum
spectaculo,
(S2, 23, 21) virum istum Semei, filium Gera esse arbitratur, qui maledixit
David. Sciendum quod idem Semei de Bavicim fuerit, id est,
electis. Ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii
Deum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo,
opera imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste
maledixit prophetam et regem,
Dignum spectaculo
(S2, 23, 21): spectabatur etiam, ut, si regrederetur Jerusalem,
interficeretur.
Habentem in manu hastam
(S2, 23, 21), id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in
Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis
irritum fecit, exeundo foras Jerusalem, idcirco in eum a Banaia in
virga, id est, in rectitudine justitiae descensum est, et hasta, quam
jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.
Haec fecit Banaias, filius Joadae, et ipse nominatur
inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores,
verumtamen usque ad tres non pervenerat.
(S2, 23, 22 et S2, 23, 23) Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres
robustos, id est, Abisai et Sibachai et Jonathan, quippe qui viribus eis
aequiparari posset. Hi etiam tres erant super triginta.
Et ne quem moveat, quod in summa non triginta, sed
triginta septem legantur; triginta enim et septem sunt hoc
modo. Septem videlicet fortiores hi sunt: David, qui
appellatur Adeodatus, Abisai, Sibachai, Jonathan, Eleazar, Semma filius
Age de Arari, et Banaias. Ecce septem. Triginta autem hi
sunt: Asael Eleanam, Semma, Sarath, Elichaeles, Ira, Abiezer, Mobonnai,
Selmon, Maarai, Eled, Itai, Banaian, Eufronites, Abdas, Abialbon,
Azmavet, Eliaba, Semma de Arari, Aiam, Elipheleth, Eliam, Esrai, Farai,
Giga, Albani, Seleth, Naarai, Ira, Iareb, Uria Ethaeus. Ideo
ergo Uria Ethaeus ultimus ponitur propter id quod sequitur.
Et addidit furor Domini irasci contra Israel,
(S2, 24, 1) Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus; in praelio
vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, haec nondum ultio
divina facta fuerat. Idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio
mortis ejus in praelio monstraretur.
Commovitque David in eis dicentem: Vade, numera
Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem
exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque
Bersabee. Et numerate populum, ut sciam numerum
ejus,
(S2, 24, 1 et S2, 24, 2) etc. Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut
saepe pro malo gregis, etiam viri boni delinquat vita pastoris.
Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum
mysteriorum conscius David propheta, tumore repentino elationis
inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David
peccante, suscepit. Cur hoc? Quia videlicet secundum meritum
plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex
ipsorum animadversione corripuit peccantes, rex quorum causa peccavit.
Sed quia ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa
alienus non fuit, vindictam culpae ipse etiam suscepit. Nam
ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi
intimo cordis dolore prostravit.
Certe verum est, quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur
et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et
saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia
certiores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere
vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum
Dominus
aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas
evertit:
(Jn, 2, 15 et Jn, 2, 16) [mauvais référencement: Jn, 2] nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat
plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum, quamvis etiam
subditorum vitia, quae a magistris modo dissimulantur vel judicari
nequeunt, ejus (procul dubio) judicio reservantur. Igitur dum
salva fide res agitur, virtutis est merito, si quidquid prioris est
toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat
quod displicet emendare. Sed curandum summopere est ne in
superbiam transeant justitiae inordinatae defensiones, dum rectitudo
incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne
eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contigit ut in aliqua
actione reprehendat.
Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Signa haec mala sunt, quae a subditis saepe in praelatis, saepe a praelatis in subditis committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant; et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subjectus est hoc, cum praelatus fuerit, faciat quod dudum fieri subditus arguebat, et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda, aestimatione singularis sapientiae, locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta despiciant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut ejus subditi, etiam cum displicet, magistrum venerentur. Sed hoc solerter intuendum, ne quem mutari conspicis, venerari contemnas.
Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, et sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi.
Et inventa sunt de Israel octingenta millia
virorum fortium, qui educerent gladium, et de Juda
quinquaginta millia pugnatorum.
(S2, 24, 9) Notandum autem quod in Paralipomenon legitur,
mille millia centum millia de Israel, et de Juda quadringenta
et septuaginta millia.
(Ch1, 21) Quod quidem intelligendum est a Joab numeratos esse, sed summam
eorum noluisse ostendere David, nisi tantum, quantum in Samuelis libro
scribitur
Percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus,
et dixit ad Dominum David: Peccavi valde in hoc facto, sed
precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte
egi nimis,
(S2, 24, 10) etc. In libro quoque Exodi ita scriptum est:
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Quando tuleris
summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium
pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum
fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis, qui
transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi.
Siclus viginti habet obolos, media pars sicli
offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti
annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad
medium sicli, et pauper mihi minuet. Susceptamque
pecuniam, quae collata a filiis Israel, trades in usus
tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram
Domino, et propitietur animabus eorum.
(Ex, 30)
« Hoc vero oblitus David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga
venit in Israel. Hujus ergo loci mentionem faciens Josephus ita refert,
dicens: « Prophetis itaque declarantibus David, quod ei Deus
irasceretur, supplicare coepit, eumque rogare ut propitius esset, et
veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad
eum Dominus, tres supplicii conditiones portantem, ut earum quam
probaret eligeret, utrum vellet famem in provincia generari annis
septem, an tribus mensibus pugnando vinceretur ab hostibus, an certe
morbus et languor accederet tribus diebus Hebraeis. Ille vero
in anxietatem hujus electionis omnium rerum pessimarum incurrens,
tribulabatur et vehementer animo videbatur esse confusus. Cumque
propheta diceret, hoc omnimodo imminere, et responsum velociter
exigeret, ut electam ab eo conditionem renuntiaret Deo, cogitans rex
quia, si famem eligeret, contra alios hoc facere videretur, quando ipse
quidem habens multa frumenta non pateretur inopiam, reliquis vero esset
angustia; item si eligeret trium mensium victoriam hostium, ipse quidem
habens circa se viros fortissimos, et custodes, nihil omnino metueret,
neci vero ejus exercitus subjaceret; inter haec autem communem potius
passionem et regum et subjectorum eligit, in qua timor omnibus est
aequalis, dicens: Quia multo melius in Dei magis quam in hostium manus
incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Domino.
Qui morbum et interitum misit in exercitum Hebraeorum.
Moriebantur enim non uno modo, et facile languor potuisset
agnosci; sed mors quidem in omnibus, multis vero languorum occasionibus,
et quae non possent cognosci facile, peribant. Alius enim
super alium moriebatur, et latenter imminens malum velociter ferebat
interitum. Alii siquidem perire cum vehementibus doloribus et
amaro gemitu animam relinquebant. Alii vero ipsis passionibus
marcescebant, ita ut neque curam exhibere corporibus praevalerent, sed
pro labore deficerent. Alii autem repentinis tenebris eorum
conatus arripientibus suffocati, protinus exspirabant. Alii
super mortuos, quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur, imperfectas
relinquentes sepulturas. Incipiente itaque pestifero languore
eos ab hora matutina perimere, usque ad horam prandii consummata sunt
millia septuaginta. Erat autem angelus Domini juxta Arcuna
Jebusaei. » In Paralipomenon quoque ita scriptum est:
Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei,
levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter
terram et coelum, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum
contra Jerusalem; et ceciderunt tam ipse quam majores natu
vestiti ciliciis proni in terram
(Ch1, 21).
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum
caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi.
Isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur,
obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit
ei: Ascende, constitue Domino altare in area Ornan
Jebusaei,
(S2, 24, 17 et S2, 24, 18) etc. Denique Areuna interpretatur area, et Ornan latine
resonat lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum pro offensa,
qua peccavit, placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornae
construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter Divinitas ab
homine placari non potest, nisi in area cordis per lumen certae fidei et
verae dilectionis altare illi devotae humilitatis constituat, in quo
sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat.
Quod certe per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi
dicitur ex persona Domini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et idem:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor
contritum et humiliatum Deus non spernit.
(Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Area Areuna vel area Ornae, ipsa est videlicet Jerusalem.
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta,
quod in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi
ponderis sexcentos.
(Ch1, 21) Intelligendum namque est, boves argenti siclis quinquaginta,
aream vero sexcentis aureis emisse.
Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta
et pacifica, et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita
est plaga ab Israel.
(S2, 24, 25) Hinc quoque Verba Dierum ita narrant:
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in
deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in
excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut
ibi obsecraret Deum, nimio enim fuerat timore perterritus,
videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec est domus
Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et
praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel,
et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et
poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
(Ch1, 21) In illo siquidem loco (ut Hebraei autumant) aliquando contigerat
Abraham offerre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset
occidere filium suum, et in holocaustum exhibere, improviso aries
apparuit, et altare circumstetit, quem Abraham pro filio, sicut
praediximus, immolavit.
Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies.
Cumque operiretur vestibus non calefiebat.
Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino
nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et
foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum
nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam
speciosam in omnibus filiis Israel. Et invenerunt
Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem.
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum
rege, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit
eam,
(R3, 1, 1, R3, 1, 2, R3, 1, 3 et R3, 1, 4) etc. David, annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir,
senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur
itaque puella de universis filiis Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege
dormiret, et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur,
si occidentem signaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel arte
lanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu
adolescentulae, non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee,
supererat Abigail et reliquae uxores et concubinae, quas Scriptura
commemorat, omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum
grandaevus calescit amplexibus. Abraham vero multo David
senior fuit: et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem.
Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca jam vetula
nunquam refrixit. Taceo de prioribus ante diluvium viris, qui
post annos nongentos non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus,
nequaquam puellares quaesivere complexus. Certe Moyses, dux
Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non
mutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor, et virgo tam
fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem
non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et
pacificus bellatoris viri narret amplexus.
Posside sapientiam, posside intelligentiam, ne
obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei.
Ne dereliqueris eam, et apprehendet te; ama
illam, et servabit te. Principium sapientiae
posside sapientiam, et in omni possessione tua posside
intelligentiam. Circumda illam, et exaltabit te.
Honora illam, et amplexabitur te, ut det capiti
tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum proteget te.
(Pr, 4) Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et, crescente
sola sapientia, decrescunt caetera. Jejunia, chameuniae, huc
illucque descensus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia
orationum, et perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde
praebeantur eleemosynae, et (ne sermonem longius traham) cuncta, quae
per corpus exercentur, fracto corpore, minora fiunt. Nec hoc
dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris aetatis his duntaxat, qui
labore et ardentissimo studio, vitae sanctimonia quoque et orationis ad
Dominum frequentia scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in
plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adolescentia multa corporis
sustinet bella, et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes,
quasi ignis in lignis viridibus, suffocetur ut suum non possit explere
fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam
honestis actibus instruxerunt et in lege Domini meditati sunt die ac
nocte
(voir: Ps, 1)
, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior,
et veterum studiorum dulcissimos fructus metet. Sed ipsius
nominis Abisag sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem;
interpretatur enim pater meus superfluus, vel patris mei
rugitus. Verbum superflui ambiguum est, sed in
praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans
ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus,
quasi, non necessarius, ponitur. Abisag autem, id
est, rugitus, proprie nuncupatur, quod maris fluctus resonat,
et (ut ita dicam) de pelago veniens fremitus auditur: ex quo ostenditur
abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis
tonitruum commorari. Porro Sunamitis, in lingua
nostra, coccinea, dicitur, ut significet calere sapientiam, et
divina lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet
sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix
illa, in Genesi
(voir: Gn, 38)
, coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem
diviserat duos populos ante separantem, Divisoris nomen, id
est, Phares, sortitus est. Et Raab meretrix in typo
Ecclesiae resticulam mysterium sanguinis continentem, ut, Jericho
pereunte, domus ejus salvaretur, appendit
(voir: Js, 2)
. Unde etiam in alio loco de viris sanctis Scriptura
commemorat:
Hi sunt, qui venerunt de calore domus Rechab.
(Ch1, 2) Et Dominus noster in Evangelio:
Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi
ut ardeat?
(Lc, 12, 49) [mauvais référencement: Lc, 12] Qui discipulorum corde succensus, cogebat eos dicere:
Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas?
(Lc, 24)
Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego
regnabo. Fecitque sibi currum et equites, et
quinquaginta viros, qui ante eum currerent,
(R3, 1, 5) etc. Quod autem Adonias filius David major in regnum pro patre
succedere voluit per fastum superbiae, non per virtutem disciplinae,
quid significat nisi quod Judaicus populus, qui quasi major filius
videtur esse, cum prior legem susceperit, gentilem populum, qui per
gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, solum secum Dominum
aestimabat regnaturum? Unde et bene nomen Adoniae, qui dominator
Dominus interpretatur, ejus typum expressit qui solum se
dominari cum Domino arbitratus est. Sed Ecclesiae populus cum
vero Salomone, id est, pacifico nostro
(voir: Ep, 1)
, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum
substituitur: de quo merito perfidiae, major filius, id est, prior
populus, praecipitatus est. Hic ergo Adonias, Bersabee
interveniente, quae interpretatur filia saturitatis, Abisag
Sunamitidem corrumpere gestivit; quia Judaicus populus per observantiam
caeremoniarum legis, qua saturus et plenissimus erat, veram sapientiam
spiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens, non
meruit ejus consortium cujus violare appetit immaculatum torum.
Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa
retributione eorum qui sibi solatio fuerunt vel injuste nocuerunt, licet
ipse patientissime eos regnans toleraret, quid melius significare potest
quam futuram retributionem judicii futuri, in qua impii pro mercede
poenam perpetuam, justi autem aeternam beatitudinem percipient? In
praesenti quoque tempore patientia Dei saepe bonos tribulari atque
angustiari permittit, et e contrario reprobos deliciis temporalibus et
prosperitate terrena uti concedit: quibus tamen utrisque per Judicem
vivorum et mortuorum praemia certa in futuro restituet, quando
his qui ad dexteram ejus sunt, dicturus erit: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi. Illis autem qui ad
sinistram ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem
in vitam aeternam.
(Mt, 25, 34, Mt, 25, 41 et Mt, 25, 46) [mauvais référencement: Mt, 24]
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem,
steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro,
mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et
peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die
postquam ego peperi, peperit et haec, et eramus simul,
nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus.
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte,
dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens
intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo
ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo.
Suum autem filium, qui erat mortuus; posuit in
sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac
filio meo, apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara
luce, deprehendi non esse meum, quem genueram.
Responditque altera mulier: Non est ita, sed
filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E
contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit,
et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum
contendebant coram rege,
(R3, 3, 16, R3, 3, 17, R3, 3, 18, R3, 3, 19, R3, 3, 20, R3, 3, 21 et R3, 3, 22) etc.
(voir: Greg, sl)
. Notandum quod postquam Dominus erroris nostri
tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo
visitando probat: quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et
recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera
nulla tentatione concutitur, hoc jam se animus habere ex seipso
gloriatur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem
suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et
per recessum, quod ex ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex
historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse
sapientiam, et tamen, post eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus
quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis
accepit, certamen turpium mulierum pertulit. Quia nimirum
saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae
largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant,
ut quae sublevata immenso munere exaltatur, etiam tentatione pulsata,
quid sit, inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone
coelos aperuit
(voir: R3, 18)
, et tamen probatus subito infirmus, per deserta fugiens, unam
mulierem expavit
(voir: R3, 19)
. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur
(voir: 2Co, 12)
, paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum
rediens, contra carnis bellum laborat: legem aliam in membris sustinet
(voir: Rm, 7)
, cujus in rebellione fatigari Spiritus legem dolet. Quod post
donationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia collato munere
sublevat, et, abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat.
Quod eo usque procul dubio patimur, quo de terra funditus
labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Quantum
ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum
duodecim, contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae
judicaret affectu. Unde et admiratus est et pertimuit illum
omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam
prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos
pertinet intellectus, dicente Apostolo:
Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem
de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt,
(1Co, 10) quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam
sentiendum, et ad illud tempus caetera referenda, quando post crucem et
resurrectionem, tam in Israel quam in gentium populum, verus Salomon, id
est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et
meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio
est. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum.
Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet, qui
accepit uxorem fornicariam, et generat filios fornicationis et deinde
adulteram
(voir: Os, 1)
; et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod
secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes,
lupanarque in loco celebri exstruxerit
(voir: Ez, 16)
; animadvertamus Christum idcirco venisse ut meretrices donaret
matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete
destructo, in easdem caulas oves prius morbidas congregaret.
Hae sunt duae virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus
per Zachariam Dominus refert:
Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et
alteram vocavi funiculum, et pavi gregem.
(Za, 11) [mauvais référencement: Za, 2]
Mulier quoque illa meretrix in Evangelio
(voir: Lc, 7)
, quae Jesu pedes lacrymis lavit, crine detersit, et cui peccata
omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de gentibus
congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui
videatur incongruum si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio
filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor quomodo
meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam
(voir: Ep, 5)
. Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed
fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse
convivium
(voir: Mt, 26)
, utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem
Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo
apostolorum publicanus dicitur
(voir: Mt, 10)
, non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed
quia prius fuerat publicanus, ut ubi abundaverat peccatum,
superabundaret gratia
(voir: Rm, 5)
.
Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem:
Ego et mulier haec habitabamus in domo una.
(R3, 3, 17) Post resurrectionem enim Domini Salvatoris una de utroque populo
congregata est. Et quam eleganter Ecclesia,
peperi
, inquit,
apud eam in cubiculo!
(R3, 3, 17) Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et
prophetas, peperit in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed
ingressa. Unde dicit in Cantico canticorum:
Introduxit me rex in cubiculum suum.
(Ct, 2) Et iterum equidem non spernentem assumens: Introducam te in domum
matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me
(voir: Ct, 3) [mauvais référencement: Ct, 8]
Tertia autem die, postquam ego peperi, peperit et
haec.
(R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: « Mundus ego
sum a sanguine justi istius
(voir: Mt, 27)
; si centurionem ante patibulum confitentem: vere hic erat Filius
Dei
(voir: Mt, 27)
; » si eos qui ante passionem, per Philippum, Dominum videre
desiderant
(voir: Jn, 12)
: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum
Judaeorum, pro quo Dominus precabatur:
Pater, ignosce illis, quid enim faciunt nesciunt
(Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23]. Unaque die crediderunt tria millia, et alia quinque millia
(voir: Ac, 2)
. Eramus simul
(voir: Ac, 4)
.
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima
una
(Ac, 4)
Nullus quoque alius in domo nobiscum, exceptis nobis
duabus
(R3, 3, 18). Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium.
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte
(R3, 3, 19). Dum legis sequitur observantiam, et gratiam Evangelii jugo
Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. «
Oppressitque eum dormiens mater sua, » quae non potuit dicere:
Ego dormio, et cor meum vigilat.
(Ct, 5)
Media nocte consurgens tulit filium de latere
(R3, 3, 20). Ecclesiae dormientis.
Et in suo collocavit sinu
(R3, 3, 20). Relege totam Apostoli ad Galatas Epistolam, et animadvertes
quomodo filios Ecclesiae suos facere festinet Synagoga. Et
dicit Apostolus:
Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in
vobis.
(Ga, 4) Unum tulit, non ut possideret, sed ut occideret; non enim amore
fecit hoc filii, sed aemulae odio. Et suum mortuum per legis
caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. Longum est, si velim
per singula currere quomodo per apostolum Paulum et ecclesiasticos viros
intellexerit Ecclesia non esse suum filium qui tenebatur in lege, et in
luce cognoverit quem in tenebris non videbat. Inde jurgium
ortum est praesente rege, altera dicente:
Filius tuus mortuus est, meus autem vivit,
altera respondente:
Mentiris, filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus.
Atque in hunc modum contendebant coram
rege.
(R3, 3, 22)
Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum psalmum
septuagesimum primum, qui in Salomonem inscribitur, ubi nulla
dubitatio est, quin caetera quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed
Christi conveniant majestati), simulat ignorantiam, et humanos pro
dispensatione carnis mentitur affectus, sicut in alio loco:
Ubi posuistis Lazarum?
(Jn, 11, 34) [mauvais référencement: Jn, 2] Et ad mulierem fluentem sanguinem:
Quis me tetigit?
(Mc, 5, 31) [mauvais référencement: Mc, 5] Gladium postulat, de quo dixerat:
Nolite putare quod venerim pacem mittere super terram;
non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim
dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem
suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis,
domestici ejus.
(Mt, 10, , et ) [mauvais référencement: Mt, 10] Et temperat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque
voluntatem, viventem filium in legem gratiamque dividere, non quo hoc
probet, sed quo ad arguendam calumniam Synagogae hoc velle se dicat:
Illa quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum
liberari, libenter habet dividi puerum, non ut possideat, sed ut
interficiat. Ecclesia, quem scit suum esse, libenter concedit
aemulae, dum vivat saltem apud adversarium; ne inter legem divisus et
gratiam, Salvatoris mucrone feriatur, unde dicit Apostolus:
Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observetis,
Christus vobis nihil prodest.
(Ga, 5) Item alio modo.
(voir: Greg, sl)
Quid in hac sententia melius, per matrum lactantium nomina, nisi
doctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona
signatur? Nam magistri, nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita
dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt,
dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt et
negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur.
Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere
discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur,
quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum
excusent mala quae agunt, et quasi subditorum vita mortiferam tegant
negligentiam. Unde et illa mulier, quae filium exstinxit
proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius
invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo
examine ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est
solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur ut soli
postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita
discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero
apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum
quem non genuit occidi non metuit: quia arrogantes magistri et
charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis
consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur.
Invidiae enim facibus succensi nolunt aliis vivere, quod se
conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa
mulier clamat:
« Nec meus sit, nec istius. » Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat: quia concedunt veracis magistri discipuli ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, sed integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Perque pietatis viscera haec eadem mater vera agnoscitur omnino, quia magisterium in examine charitatis approbatur. Et sola totum recipere meruit, quae quasi totum cessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine eorum vitae perfectae retributionis gaudia consequuntur.
Enumeratis ergo principibus Salomonis qui in regno ejus variis officiis deputati fuerant, seu diversis provinciis praeerant, sequitur Scriptura, ita dicens:
Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna terrae
Philisthiim: a flumine usque ad terminum Aegypti offerentium
sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae
ejus.
(R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem
praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu
usque ad occasum in ditione sua habet, Scriptura teste:
A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrae
(Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] ipsi servient omnes populi, linguae et tribus, offerentes ei
munera, scilicet rectae fidei et bonorum operum.
Reges
, inquit,
Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona
adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei.
(Ps, 71, 10 et Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur:
Cunctis diebus vitae ejus,
(R3, 4, 21) hoc est, in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper:
ejusque potestas, potestas est aeterna, cujus anni
non deficient, et regni ejus non erit finis.
(Da, 7, Ps, 101, 28 et Lc, 1, 33) [mauvais référencement: Ps, 101 et Lc, 1]
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta
chori similae, et sexaginta chori farinae, decem boves pingues,
et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione
cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium.
(R3, 4, 22 et R3, 4, 23) Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis
nostri Jesu Christi, qui bene pascitur recta fide et operibus bonis quae
illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica?
Triginta
ergo
chori similae
(R3, 4, 22) possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis, juxta quod in lege
Domini scriptum continetur; et
sexaginta chori farinae,
(R3, 4, 22) perfectionem bonorum operum:
decem boves pingues,
(R3, 4) doctores decalogi; et
viginti boves pascuales,
(R3, 4, 23) praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in
se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni
dilectione Dei et proximi.
Centum arietes,
(R3, 4, 23) quos melius significant quam eos qui in grege Domini bene
dominantes, simul cum sibi subditis aeternae beatitudinis gloriam
consequi festinant? « Venatio quoque diversorum animalium » non
inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex diversis
gentibus quotidie retibus Evangelii, per
spirituales venatores
(Jr, 16) capiuntur, et in pastum Salvatoris nostri rediguntur.
Habebat quoque Salomon pacem ex omni parte in circuitu.
Habitavit Judas et Israel absque timore ullo,
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque
Bersabee, cunctis diebus Salomonis
(R3, 4, 24 et R3, 4, 25) etc. Isaias quoque de Redemptore ita dicit:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit
finis.
(Es, 9) Sub cujus defensione verus Judas et verus Israel absque timore
ullo habitant cum cordibus erectis ad Deum: caetera terrena despiciunt,
nec hostium minas pertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant:
delectantes in gratia Dei, et in dulcedine charitatis, quam incessanter
habent ad Deum et ad proximum.
Habebat Salomon quadraginta millia praesepia
equorum currulium et duodecim millia equestrium.
Nutriebantque eos supradicti regis
praefecti.
(R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarium numerum nisi tempora legis priscae
designantur? Quia et Moyses, illam accepturus, quadraginta diebus
jejunavit
(voir: Ex, 34)
; et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, quadraginta
annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens
tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum
nutrit. Bene quoque per quadragenarium sive duodenarium
numerum praesepia equorum Salomonis numerantur, quia in utroque populo,
legali videlicet et evangelico, illi quatenus intelligentes fuerunt ad
praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, ut pabulum ibi sacrae
doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent.
Nutriebantque eos supradicti regis praefecti,
(R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum sermone rectae fidei, exemplo bonae
operationis, satagit pastum illis salubrem conferre. Unde
subsequens Scriptura de eis dicit:
Sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti
cura praebebant tempore suo. Hordeum quoque et paleas equorum et
jumentorum.
(R3, 4, 27 et R3, 4, 28) Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo
sanctorum praedicatorum (scribendo scilicet et loquendo) laborat, ut
mensa Domini abundet in copia librorum, et decentem pastum inde habeant
quique fidelium.
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et
prudentiam multam nimis et latitudinem cordis, quasi arenam
quae est in littore maris. Et praecedebat
sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et
Aegyptiorum: et erat sapientior cunctis
hominibus,
(R3, 4, 29, R3, 4, 30 et R3, 4, 31) etc. Dedit utique Deus Salomoni nostro sapientiam et
prudentiam ultra omnes homines, et omnem creaturam rationabilem.
De quo Joannes dicit:
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.
Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu
ejus.
(Jn, 3, 34 et Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi Veritas ipsa dicit:
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio
vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium
facere, quia filius hominis est.
(Jn, 5, 26 et Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus ait de ipso Domino Christo:
Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis
creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et
in terra, visibilia et invisibilia; sive throni, sive
dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per
ipsum et in ipso creata sunt.Et ipse est ante
omnes, et omnia in ipso constant.Et ipse caput
Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut
sit ipse in omnibus primatum tenens: quia in ipso complacuit
omnem plenitudinem divinitatis inhabitare
corporaliter.
(Col, 1)
Et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(Col, 2).Omnibus ergo veri Salomonis sapientia antecellit, quia multum
distat inter eos qui participatione sapientiae sapientes sunt, et illum
qui est fons sapientiae et origo virtutum. Hinc est illud
quod sequitur:
Et erat nominatus in universis gentibus per
circuitum;
(R3, 4, 31) quia nomen ejus praedicatur in universo mundo.
Nec est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo
oporteat salvos fieri.
(Ac, 4)
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et
fuerunt carmina ejus quinque millia,
(R3, 4, 32) etc.
(voir: Isid, sl)
Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in
lege, et in Evangeliis et Christo tradita designatur? Quia dum tota
multipliciter per allegoriarum sensus sub mysterio Trinitatis
disseritur, quasi tria millia parabolarum nuncupantur.
Carmina autem ejus quinque millia per quinque sensus corporis
intelliguntur, quos qui diversis virtutibus bene regit, beatus est, et
per eos quasi quinque millia Domino carmina canit.
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hysopum.
(R3, 4, 33) Cedri nomine celsitudo gloriae in electis accipitur.
Unde propheta testatur dicens:
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano
est, multiplicabitur.
(Ps, 91, 13) [mauvais référencement: Ps, 91] Hysopus autem herba est humilis, saxo haerens, qua signatur
humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad
hysopum disputavit: quia ab alta excellentia gloriae coelestis usque ad
carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri
nomine pravorum superba elatio designatur, sicut et per David dicitur:
Vox Domini confringentis cedros.
(Ps, 28, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] A cedro itaque Christus usque ad hysopum disputat, quia ipse
superborum corda et humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum
in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantia
inclinavit, quam etiam usque ad hysopi humilitatem, id est, usque ad
crucis stultitiam ac contemptibilem sermonem deduxit fidei.
Hinc Paulus ait:
Verbum enim pereuntibus quidem stultitia est: his autem,
qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei
est.Scriptum est enim: Perdam sapientiam
sapientium, et prudentiam prudentium
reprobabo.
Et post pauca:
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere
credentes.
(1Co, 1)
Et disseruit Salomon de jumentis, et volucribus, et
reptilibus, et piscibus.
(R3, 4, 33) Disserit Salomon noster de singulis speciebus animalium, quia «
omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis
in conspectu ejus
(voir: He, 4)
. Ipse enim novit omnes cogitationes hominum, ipse
numerat multitudinem stellarum
(voir: Ps, 146)
, ipsi patet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo
(voir: Ps, 138)
. » Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis
proponit, et in Scripturis suis manifestat sacramenta, quae fuerant
abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem
angelorum, utilitatem hominum, et calliditatem malignorum spirituum;
sicque quod malum est reprobantes, quod bonum est eligamus; et ipsum
sectemur semper in invicem et in omnes.
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam
Salomonis, et ab universis regionibus terrae; et audiebant
sapientiam ejus.
(R3, 4, 34) Hinc propheta Isaias ait:
Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum
omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite,
ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit
nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion
exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
(Es, 2)
(voir: Beda, sl)
Domus Dei quam aedificavit rex Salomon in Jerusalem, in figuram
facta est sanctae universalis Ecclesiae: quae a primo electo usque ad
ultimum, qui in fine mundi transiturus est, quotidie per gratiam regis
pacifici, sui videlicet Redemptoris, aedificatur, quae partim adhuc
peregrinatur ab illo in terris, partim evasis peregrinandi aerumnis, cum
illo jam regnat in coelis, ubi, peracto ultimo judicio, tota est
regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli,
quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino:
Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et
resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores:
neque enim ultra mori poterunt. Aequales enim
angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii
resurrectionis.
(Lc, 20, et ) [mauvais référencement: Lc, 20] Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus
Jesus, ipso attestante cum ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
illud.
(Jn, 2, 19) [mauvais référencement: Jn, 2] Quod exponens Evangelista subjunxit: « Hoc autem dicebat de
templo corporis sui. » Dixit Apostolus de nobis:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?
(1Co, 3) Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est,
constat utique quod figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini et
membrorum ejus quae nos sumus, templum illud materiale tenuit.
Sed ipsius, tanquam lapidis angularis singulariter electi et
pretiosi in fundamento fundati; nostri autem, tanquam lapidum vivorum
superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum: hoc
est, super ipsum DomiNum. Designat eamdem domum Dei spiritualem etiam
tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen. Verum quia
illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haec
autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate
Jerusalem; illa ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata,
tandem in terram promissae haereditatis induceretur, haec ut mox in
patria ipsa et civitate regia constructa, inviolabili semper fundamento
consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret:
potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura
requies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis
filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibus facta est,
possunt in illa principaliter patres Veteris Testamenti et antiquus ille
Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter
exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius
spirituali sensu excussum est ut labores praesentis Ecclesiae
quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis,
et Ecclesiae primae de Israel electionem, et salutem omnium gentium in
Christo multimodis ostendatur insinuare figuris.
Narrat autem Regum historia
(voir: R3, 5)
, quod Salomon aedificaturus domum Domino, quaesierit auxilium ab
Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque
et Salomone, postquam regno potitus est, pacem habuerit, promptumque mox
Salomon ad adjuvandum se in omnibus ejus invenerit animum: ita ut et
artifices illi, et ligna et aurum, prout opus habebat, dederit; ob cujus
beneficii gratiam Salomon ei, annos singulos, plurimos tritici et olei
choros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quod
Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipso nomine, et
serenissimo regni sui statu illum significet, de quo dixit Isaias:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit
finis.
(Es, 9) Hiram vero, qui Latine dicitur vivens excelse, credentes
ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos figuraliter exprimit.
Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique
potentia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem
earum rerum dominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam
saepius adjutam ac nobiliter augmentatam, et contra haereticos,
schismaticos et paganos principalibus erectam esse decretis.
Petiit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia
cum veniens in carne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam,
aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum etiam de
gentibus adjutores operis elegit: nam de utroque populo ministros
sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano
ligna cedrina et abiegna quae in domum Domini ponerentur: quia conversa
gentilitas misit ad Dominum viros, quondam ad saeculum claros, sed
securi Dominicae increpationis de monte suae superbiae jam dejectos et
humiliatos; qui ad normam evangelicae veritatis instituti in
aedificatione Ecclesiae pro suo quisque merito vel tempore
collocarentur.
« Misit etiam artifices. » Quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis fuit ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus ac fortissimus martyr Cyprianus, aliique quam plurimi.
« Misit et aurum. » Quod in eadem pene significatione accipitur: quia
nimirum viros sapientia et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus
cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae
coelestis, triticum videlicet verbi Dei et oleum charitatis atque
unctionis et illuminationis Spiritus sancti. Convenit autem
apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad
Hiram Salomon:
Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de
Libano, et servi mei sint cum servis tuis.
(R3, 5, 6) Servi quippe Hiram qui praecidebant Salomoni cedros de Libano,
doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos qui in hoc
mundo rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo
sternere, atque ad obsequium sui Redemptoris eorum vota transferre, cum
quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato
instabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant
ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant eruditionem, verbo fidei
institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent
erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi
voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum;
sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent
caedentibus cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei
figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii,
quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore
conversi atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium
errores noverant, et quo certius noverunt, eo artificiosius hoc
expugnare atque evacuare didicerunt.
Legitque Salomon operarios de omni Israel.
Et erat indictio triginta virorum millia,
mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos
vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus
suis,
(R3, 5, 13 et R3, 5, 14) etc. Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de
omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni
tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron
sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare
domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant; et ubicunque inventi
fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione
promovendi: talesque cum ad erudiendos infideles, atque in collegium
Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi
materias viri strenui atque electi mittuntur. Et quidem
numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores recensebantur,
potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis
sunt perfecti: quod doctoribus maxime congruit. Verum quia
triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos
operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere
debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda
ligna in opus domus Domini mittuntur: quia quicunque doctores atque
insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia
et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, sed
et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi
sperare, et auditoribus suis speranda debent semper intimare.
Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum
caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum typice
denuntiant: eleemosynae videlicet, orationis et jejunii. Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi
explendam benevole in fratres operamur. Per orationem omnia
quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur.
Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et
illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto
dilectioni valeamus inhaerere semper nostri Conditoris et proximi.
Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam
quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, recte per
illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens
fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole,
respicitur.
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem,
(R3, 5, 14) et caetera. Adoniram quippe, qui Latine dicitur Dominus meus
excelsus, quem melius quam ipsum quem nomine imitatur insinuat?
Dominum videlicet Salvatorem. Et tunc Adonira operariis
templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus
singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam
redeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum
sua familiarius illustratione informat ad discernendum, quando oporteat
aedificandae Ecclesiae opus inire praedicando, vel alia pietatis officia
praestando; et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam
examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc
orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam
reddere.
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui
onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque
praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium
millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant
opus,
(R3, 5, 15 et R3, 5, 16) et caetera. Latomos dicit lapidum caesores; idem autem lapidum
caesores, quod et lignorum caesores figurate designant: hoc est,
secundum praedicationes quod mente insipientium dolabro verbi Dei
exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, fortitudine ac deformitate
transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium,
aedificio videlicet domus Dei, aptos reddere curant. Quod
autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata
utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus quod
omnes in monte superbiae nati sumus. Quia de praevaricatione
primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque
autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando, et
sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montem Domini
transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum,
quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem quod
iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent,
pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus,
quod quidam dicendi ac protervos arguendi constantiam habent, quidam
mitiores ad consolandos pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt,
quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus domus Domini
conveniunt, quales fieri voluit eos, quibus loquitur Apostolus, dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite
infirmos, patientes estote ad omnes.
(1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt
sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur,
quomodo mitiores docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem
onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat
(voir: Ga, 6)
. Recte praefati operarii septuaginta millia, et
octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta videlicet
propter sabbatismum animarum: septimus enim dies in sabbatum, id est,
requiem consecratus est. Octoginta propter spem
resurrectionis, quae octava die, id est, post sabbatum in Domino
processit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate futura
speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti,
propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia
praediCant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro
Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus
sublimium virorum perfectionem respicit
(voir: Ch2, 2)
. Nam quia in senario numero mundi ornatum complevit,
recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia
sacra Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte
praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia
portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuere de Israel,
sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos.
Scriptum namque est in libro Paralipomenon:
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui
erant in terra Israel post denumerationem quam denumeravit
David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia
et tria millia sexcenti, fecitque ex eis septuaginta millia
qui humeris onera portarent, etc.
(Ch2, 2). Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus
progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione,
transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis
Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis
videlicet Israel illi triginta millia ad praecidendas de Libano cedros
missi sunt; de proselytis isti sunt, de quibus nunc locuti sumus,
lapidum caesores; de gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis
Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum
genus, per quod aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi
praecessit. Judaei namque, proselyti et gentiles conversi ad
veritatem Evangelii unam eamdemque Christi Ecclesiam sive recte vivendo,
sive etiam docendo construunt.
Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides
pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos,
(R3, 5, 17) etc. Fundamentum templi nullum est mystice intelligendum, quam
illud quod ostendit Apostolus dicens:
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod
positum est, quod est Christus Jesus.
(1Co, 3) Qui propterea fundamentum domus Domini potest recte vocari; quia,
sicut ait Petrus:
Non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in quo
oporteat salvos fieri.
(Ac, 4) In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum
praecipui factis ac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo
adhaerent Conditori, ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius
aliorum vitam dirigere (quod est latitudinem parietis portare)
sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad
portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae et
apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis sive visibiliter sive
invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Qui bene
lapides primo quadrati, ac sic in fundamento poni jubentur.
Quadratum namque omne quocunque vertitur, fixum stare
consuevit. Cui nimirum figurae corda assimulantur electorum,
quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium
rerum adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine possint status
inclinari.
Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii
Hiram.
(R3, 5, 18) Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium
sanctorum instructione et instantia quidquid in se habent noxium et
inane relinquunt, atque ante conspectum sui creatoris insitae sibi
justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae formam, ostendunt.
Dolaverunt autem hos lapides non solum caementarii Salomonis,
sed et caementarii Hiram, quia ex utroque populo doctores fuere sanctae
Ecclesiae.
Porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam
domum.
(R3, 5, 18) Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel dicens:
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes
Giblii et prudentes ejus.
(Ez, 27) Pro quo in Hebraeo continetur Gobal sive Gebal,
quod interpretatur definiens, sive disterminans: quod
vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spirituale,
quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solummodo suos
auditores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius
sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum
calle incedendum, certa definitione veritatis didicerint. Nam
frustra officium sibi doctoris usurpat, qui discretionem catholicae
fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui
docere allos regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In
aedificanda ergo domo Dei primo sunt ligna et lapides caedendi de monte:
quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est
ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati
sunt doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides
pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus
abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam moresque
inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per
virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus.
Addendus est in altum paries operum bonorum, et quasi super
impositis sibi invicem ordinibus lapidum ambulandum est ac proficiendum
de virtute in virtutem.
(Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi et quadrati primi
sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum
audiere salutis. Superpositi autem ordines lapidum sive
lignorum sequentes sunt, suo quique tempore sacerdotes ac doctores.
Quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit
Ecclesiae, vel ornatur virtutibus. Quales autem colore
fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon
aperte declaratum est, dicente David ad Salomon, cum ei impensas templi
quas praeparaverat ostenderet:
Omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime
praeparavi.
(Ch1, 29) Marmor autem Parium, marmor candidum dicit, quale eadem insula
gignere consuevit. Est autem una de Cycladibus, quo videlicet
lapide templum fuisse factum, et Josephus insinuat, dicens: « Elevavit
itaque templum usque ad cameram et lapide albo constructum. » Altitudo
fuit sexaginta cubitorum. Nec mysterii sensus in abdito est.
Cuivis etenim patet quod marmor candidum, ex quo domus Domini
constructa est, mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni
naevo corruptionis castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille
architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapides
pretiosos, auro argentoque redimitos. « Charissimi, inquit,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes
sanctificationem in timore Dei. »
Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto,
mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super
Israel: aedificare coepit domum Domino,
(R3, 6, 1) etc. Quod dicitur,
in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundi regis
Salomonis super Israel,
(R3, 6, 1) ordo sensus est: in anno quarto regis Salomonis super Israel
mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum
Maium dicit. Namque Aprilis, quo Pascha celebratur,
principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni.
Ex quo manifeste claret, quod mox, peracto Pascha, coepit
aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus,
manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio
egressionis ex Aegypto quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut
admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque
domus transierit; et huic quoque summae temporis sacramentum inesse
spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni
quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum.
Centum doctrinae legali, propter annos legislatoris totidem.
In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus
primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime
utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur,
jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius
ignesCant. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii
Israel in deserto, synagogam: per templum vero quod Salomon et filii
Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam
gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio
tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari
incepit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari
coepta est domus Domini, potest eo referri mystice quod post repletam
dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris
scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coepit.
Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem
gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui
suscepere creatoris. Unde et secundus mensis in lege
concessus est ad faciendum Pascha his, qui
immundi super animam, vel in via procul positi,
(Nb, 9) ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent.
Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte
animae nostrae et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum
Pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat.
Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et
sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est.
In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in
libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco
quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.
(Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in
visione pacis, quia dilatata per totum orbem Ecclesia in una
eademque fide et veritatis catholicae societate consisTit. Namque in
scissura mentium Deus non est; sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in
Sion.
(Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino
Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium.
(Mi, 4, 1 et Es, 2, 2) [mauvais référencement: Ps, 2] Et ipse de se in Evangelio ait:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem
posita.
(Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem
assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac
sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo
nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in
illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte
mons Moria, id est, visionis, vocatur: quia electos suos, quos
ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre et adjuvare dignatur. « Qui demonstratus
fuerat David patri ejus. » Ostensus namque erat David, sicut et caeteris
prophetis venturus in carne Dominus. Bene idem locutus in
area erat Ornan Jebusaei: quia et Ecclesia areae solet vocabulo
designari: dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam.
(Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ornan, qui interpretatur illuminatus; et erat natione
Jebusaeus: natione quidem gentiles significat; nomine autem eosdem
illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit:
quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
(Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem, et Jebus quidem
interpretatur conculcata; Jerusalem autem visio pacis.
In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea
David locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino
aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum
gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat; conculcabatur et
illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur,
sequens. Cum vero illam gratia sui Conditoris respexit,
continuo pacis in se et locum invenit et nomen.
Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat
sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in
latitudine, et triginta cubitos in altitudine,
(R3, 6, 2) etc. Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae,
qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat,
donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat
charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et
inimicos diligere gaudet propter Deum, donec veniat tempus, quando sive
ad pacem suam conversis, seu funditus omnibus exstinctis inimicis cum
solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae
retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae
demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque
transcensis, sola mereatur
videre bona Domini in terra viventium.
(Ps, 26, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad
tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant.
Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod
altitudo centum viginti cubitorum erat
(voir: Ch2, 3)
: de quo post haec dicturi sumus.
Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis,
juxta mensuram latitudinis templi; et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi.
(R3, 6, 3) Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum,
habebatque ostium porticus ab oriente contra ostium templi, juxta quod
historicus Judaeorum Josephus apertissime docet, ita ut sol
aequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis, per ostiaria
porticus videlicet et templi et oraculi, arcam testamenti perfundere
posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat,
porticus quae erat ante templum et propior lucem solis accipere solebat,
quid apertius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis
tempora praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchae et
prophetae, qui orientem huic mundo
solem justitiae
(Ma, 4) primi susceperunt, et nascenti in carne Domino testimonium, sive
vivendo, sive praedicando, sive etiam moriendo, praebuerunt? Ostium ergo
templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum
(voir: Jn, 14)
, et sicut alibi dicit:
Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur.
(Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Ostium porticus, sermo propheticus, qui quasi recto calle
ingredientes ad ostium templi perducebat, quia gratiam templi Domini
Salvatoris, qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat.
Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat:
ostium vero in porticu, doctores, qui caeteris lucem vitae januamque
intrandi ad Dominum pandebant exprimit. Et bene unum ostium,
propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis.
Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti
cubitis longa erat, quia nimirum antiqui justi per longanimitatem
devotae mentis desiderabant venire ad dilatationem Ecclesiae, in
charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.
Fecitque in templo fenestras obliquas.
(R3, 6, 4) Fenestrae templi, doctores sancti et spirituales quique in
Ecclesia, quibus mente excedentibus Deo arcana secretorum coelestium
specialius caeteris videre conceditur. Qui dum ea quae in
occulto vident, publice fidelibus pandunt, quasi suscepto lumine solis
fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde bene eaedem
fenestrae obliquae, id est, intus fuisse latiores perhibentur, quia
nimirum necesse est, ut quisquis jubar supernae contemplationis vel ad
momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque
ad majora capessenda solerti exercitatione praeparet.
Et aedificavit super parietem templi tabulata per
gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi,
et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod
super erat, quinque cubitos habebat latitudinis; et medium
tabulatum sex cubitos latitudinis; et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis.
(R3, 6, 5 et R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tenta tur a diabolo,
pinnacula templi vocantur
(voir: Mt, 4)
. Sed et Jacobum, fratrem Domini, apostolum in
pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus.
Utrum autem moris fuerit doctoribus ut in his sedentes tabulatis, ad
circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum
invenimus, patet vero sacramenti ratio, quod tabulata haec tria totidem
fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum
designant: distinctos quidem altitudine professionis, sed societate
fidei et veritatis ejusdem omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa
mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur quia tabulatum quod
supererat, quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium
septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius,
medium supremo latius, sed infimo erat factum angustius, quia nimirum
altior professio virtutis arctiorem debet viam tenere vivendi.
Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est
loriculas, ne facile quis in eisdem tabulatis consistens sive residens,
posset ad inferiora decidere, quod Achaziae regi contigisse in Samaria
legimus
(voir: R4, 1)
. Quae nimirum latera, non incongrue quotidiana divinae
protectionis erga nos munimina designant. De quibus
Psalmista:
Immittet, inquit, angelum Dominus in circuitu timentium eum,
et eripiet eos.
(Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Achazias rex Samariae, qui se a
domo David separaverat, sed per cancellos cecidit, quia etsi haeretici,
sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia
tamen compagem ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus et
non solidis laterum praesidiis semper ad vitiorum infima relabuntur, dum
divino destituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt.
Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint
affixa, declaratur cum subditur:
Trabes autem posuit in domum per circuitum forinsecus, ut non
haererent muris templi,
etc. Trabes autem, quae intrinsecus domum muniebant et ornabant,
tantae erant longitudinis, ut capita earum forinsecus prominerent, in
infimo quidem ordine cubitorum septem, in medio sex, in summo quinque,
atque in eisdem capitibus earum tabulata componerentur, nequaquam muris
templi infixa, sed juxta muros trabibus quae de muris exierant,
superposita. Quid itaque per trabes domus, quae tabulata
portabant, nisi praedicatores sancti sunt typice designati? Qui dum ipsi
sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum tenent, infirmiores
quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorum appetitu
sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt; suis
etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant.
Legimus autem in Paralipomenon
(voir: Ch2, 3)
quod trabes templi, sicut et caetera ejus interiora, fuerint auro
vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae
trabum partes, quae intus in templo erant, auri essent laminis tectae;
quae vero foris parebant, hae minime deauratae, ipsam cedri speciem
formamque cunctis ostenderent, in qua tamen imposita sibimet tabulata
gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam
sanctorum, quae nobis in terris innotescere potuit, designat.
Quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam,
qua in coelesti patria in aspectu sui gaudent creatoris, figurate
denuntiat.
Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis
atque perfectis aedificata est. Et malleus et
securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo, cum
aedificaretur.
(R3, 6, 7) Haec ad illam Ecclesiae partem, quae post hujus saeculi labores
et certamina ad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent.
Ibi enim perfecti solummodo et immaculati, atque ab omni labe
iniquitatis castigati ingrediuntur. « Non enim intrabit in
illam civitatem aliquid coinquinatum, faciens abominationem et
mendacium, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes
(voir: Ap, 21)
. Ubi malleus et securis, et omne ferramentum non
auditur, quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis
exercemur, ut illic locis juxta meritum congruis disponamur:
castigatione cessante, solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno
impleti spiritu perfundamur.
Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per
cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in
tertium,
(R3, 6, 8) etc. Quidam, hunc locum male intelligentes, putant ostium templi
a meridie fuisse, non attendentes quia si hoc significare voluisset
Scriptura, non ita diceret:
ostium lateris medii in parte erat domus dextrae,
(R3, 6, 8) sed ita potius simpliciter: « et habebat domus ostium ad
meridiem. » Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus
dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parte Orientali ostium
erat in ipso angulo factum juxta terram: in quod introeuntes statim ad
altiora gradatim ascendebant, habentes viam ascensus per ipsa parietis
interiora, donec tali itinere ad medium coenaculum et a medio
perveniretur ad tertium. Nec dubitandum, quamlibet hoc
Scriptura non dicat, quia sic ascendentes creberrimas habebant a Meridie
fenestras, quarum luce certum per omnia et sine offensione iter agerent.
Qui nimirum locus proprie ad corpus Dominicum, quod de
Virgine sumpsit, respicit. Ostium namque lateris medii in
parte erat domus dextrae, quia, defuncto in cruce Domino,
unus militum lancea latus ejus aperuit.
(Jn, 19, 34) [mauvais référencement: Jn, 19] Et bene, « in parte domus dextrae, » quia dextrum ei latus a
milite apertum, sancta credit Ecclesia. Ubi apto etiam verbo
usus est evangelista, ut non diceret: « Percussit latus ejus, » aut: «
Vulneravit, » sed: « Aperuit, » videlicet, quasi
ostium lateris medii
(R3, 6, 8), per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique
ita subjunxit:
Et continuo exivit sanguis et aqua.
(Jn, 19, 34) [mauvais référencement: Jn, 19] Aqua scilicet, qua abluimur in baptismo, et sanguis, quo
consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est
ascensus in medium coenaculum, et a medio in tertium, quia per fidem et
mysteria nostri Redemptoris de praesenti Ecclesiae conversatione ad
requiem animarum post mortem ascendimus; rursumque de requie animarum,
adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporum, quasi in
tertium coenaculum, sublimiore profectu penetrabimus, ex quo in magna
amborum, et corporis videlicet et animae, beatitudine perpetuo
vivamus.
Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui
intraverant, nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent,
quia nimirum actus fidelium in hoc saeculo, et celebrationes
sacramentorum, etiam reprobi possunt intueri. Verum arcana
fidei, intimae gratiam dilectionis, nullus nisi qui per haec, Domino
duce, ad coelestia scandit, agnoscit.
Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit,
mendax est.
(1Jn, 2) Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra
legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta
cubiti usque ad tertium coenaculum addebantur, quousque porticuum, quae
erant circa templum ab Austro, et Aquilone, et Occasu tectum
perveniebat, ut Josepho narrante didicimus. Deinde usque ad
supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, et sic tota
altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitos
consummata est
(voir: Ch2, 3)
. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad
Orientem, juxta fidem praefati voluminis, eamdem cubitorum summam in
altitudine habebat. Qui videlicet liber illas de quibus
praediximus porticus circa templum cellaria vocat et cubicula.
Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem
porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi et cubiculorum
in adytis, et domus propitiationis.
(Ch1, 28) Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum
in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit.: « Nec non
et omnium quae cogitaverat, atriorum, et exedrarum per circuitum in
thesauris domus Domini, et in thesauris sanctorum. »
Quod autem omnis altitudo templi centum viginti fuit cubitorum, ad idem Sacramentum respicit, quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia, post passionem, resurrectionem, et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum, gratiam Spiritus sancti accepit (voir: Ac, 1, 2) ; quindecim namque, quae ex septem et octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium: perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibus adnumerata, centum triginta faciunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario magna electorum beatitudo in futura vita designatur, apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
Aedificavit domum et consummavit eam. Texit
quoque domum laquearibus cedrinis,
(R3, 6, 9) etc. Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et
ornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur. Et quia ter
geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirum habebat
laquearia. Quid autem apertius per laquearia, quam
sublimiores quosque in sancta Ecclesia justos significari credamus?
Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasi longius in
alto praeeminet, quique suis intercessionibus et exhortationibus animos
infirmorum, ne in tentationibus deficiant, protegunt. Quae
nimirum laquearia recte cedrina esse describuntur. Cedrus
namque arbor est imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus
nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae
universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est
patientia, fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis,
auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt,
constantissima, qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris
eminentia fulgent.
Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis.
(R3, 6, 10) Loriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum
erant factae, ne quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima:
quod in omni domo quam quisque aedificaret Moyses fieri praecepit:
Cum aedificaveris inquiens, domum novam, facies murum tecti
per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus
labente alio et in praeceps ruente.
(Dt, 22) Haec autem tabulata sive oriculae supra sunt latera vocata, ubi
cum dictum esset:
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi
(R3, 6, 5), continuo subjectum est:
Et fecit latera in circuitu
(R3, 6, 5). In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia
designata: quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro
ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus, adjuvant. Bene
autem in hoc supremo tabulato, in tecto domus Domini, quinque cubitos
altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae
praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil
auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactus dulce habeat, nisi
diligere Dominum Deum nostrum, ex toto corde, tota anima, tota virtute,
diligere et proximum tanquam nosmetipsos
(voir: Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis.
(R3, 6, 10) Hic supremum ipsum domus tectum dicit, id est, tabulatum illud
quod supremis trabibus superpositum erat. Non enim habebat
tem plumculmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat
aequale, quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus
facere moris est. Id ipsum autem hoc tabulatum, quo operta
est domus, laquearia designat, id est, eximios quosque in resurrectionis
gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem
pervenientes. De quorum una voce dicitur:
Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista.
(Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid Patri ipsius
angelus ait:
Et ipse praecedet ante Dominum in Spiritu et virtute
Eliae.
(Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus,
(R3, 6, 15) etc. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Nam
forinsecus tanto nitore lapis ille, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si
calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos,
parietes templi sunt fidelium populi, ex quibus sancta universalis
consistit Ecclesia, quorum dilatationem per orbem latitudo designat
parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam altitudo.
Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super
invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae significat, ubi
electi, super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in
ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes,
legem Christi, quae est charitas, adimplent
(voir: Ga, 6)
. Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur
magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super invicem positis
ordinibus quique lapidum virorum in domo Dei, sic ab aliis fixa
constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant usque ad
ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt, justos. Qui quasi
in summo domus Dei cacumine locati docentur quidem et portantur ab
aliis, sed quos doceant quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent.
Qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis
operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant.
Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra Dominus)
typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum
quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat.
Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad
summitatem parietum, usque ad laquearia, cum electi a primis fidei
rudimentis, usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum
patriae coelestis, bonis insudare non desistunt operibus, cum a primis
justis usque ad ultimos in consummatione saeculi, omnes virtutibus
student, quarum merito jure valeant protestari quia
Christi bonus odor sumus Deo
(2Co, 2) in omni loco.
Et texit pavimentum tabulis abiegnis.
(R3, 6, 15) Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur
ubi scriptum est:
Stravit quoque pavimentum pretiosissimo marmore decore
multo.
(Ch2, 3) Unde patet quod tabulas abiegnas, quibus pavimentum texerat,
nequaquam in terra posuit; sed primum illud marmore praetexit, ac deinde
tabulas marmori superposuit, ac tertium his duobus auri vestitum
superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem altitudo
parietis in altum exsurgens atque usque ad laquearia perveniens,
profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel
certe ipsos electorum choros sibimet per tempora variantia succedentes
significat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua
in temporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante
conversantur, non immerito demonstrat.
Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore
multo, idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vita
sanctorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
spirituum virtutum latitudine est adornanda in opere.
Alioquin quid utilitatis habebat decor marmoris pretiosissimi
lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquod tacite signabat, ac
bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemeratae subfulciendam
esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui et robur diu durabile,
mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestium
contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter
excellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae,
quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo «
charitatis, » decor
de corde puro, et conscientia bona, et fide non
ficta:
(1Ti, 1) quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximior virtutibus in templo Dei singulari luce fulget.
Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem
templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora; et fecit
interiorem domum oraculi in Sancto sanctorum,
(R3, 6, 16) etc. Posteriorem partem templi Occidentalem dicit. Ab
ortu enim solis ingressum habebat templum, et ab occasu domum
interiorem, hoc est, Sancta sanctorum. Quod autem tabulata,
quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad
superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia significat,
quae triginta cubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra
dictum est, sed tantum usque ad cubitos viginti altitudinis, in
sequentibus aperte legitur. Relictum vero erat super haec
tabulata apertum et inane usque ad laquearia cubitorum decem
altitudinis, et cubitorum viginti longitudinis, juxta latitudinem domus:
per quam nimirum januam fumus incensorum de altari thymiamatis solebat
in Sancta sanctorum ascendere, atque ad arcam Domini operiendam
penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura
mysterii, Apostolo exponente, luce clarior: quia prior domus, in quam
semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes,
praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, Domino
sacrificia laudis offerimus.
Interior vero domus, quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa
est promissa nobis vita in coelis. Interior quidem, quoad
conversationem nostri exsilii, quia in praesentia Regis summi perpes ibi
beatorum et angelorum, et hominum solemnitas agitur. Unde de
ea bene merito servo dicitur:
Intra in gaudium domini tui.
(Mt, 25, et ) [mauvais référencement: Mt, 25] Sed posterior tempore, quia post hujus saeculi labores ad illius
ingressum perducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab
invicem dividunt, ipsa sunt claustra coeli, quorum nobis apertionem
quotidie suspiramus, et quantum nobis Dominus donaverit, pia semper
instantia, donec aperiantur, et intrare liceat, pulsamus. Ubi
etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur, apertam tamen
habemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,
jejuniorum, caeterorumque bonorum operum thymiamata
praemittamus.
Hinc est enim quod paries cedrinus domus interioris januam habebat in
superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia
Oculi Domini aperti sunt super domum ejus nocte ac die, et
aures ejus in orationes servorum suorum intendentes;
(R3, 8, 29) [mauvais référencement: Ps, 33] et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem Ecclesiae.
Altare namque thymiamatis, quod in domo quidem exteriori, sed
prope ostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum, qui carne
quidem adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia
suspensi, et, velut incenso thure, fumum ascendentem in Sancta sanctorum
emittunt, quia superno amore flagrantes, crebris orationum vocibus aures
sui pulsavit auctoris. Apertamque late januam fumus
incensorum in superioribus invenit, quia quanto mundiores quique in
terris et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citius a
Domino cuncta, quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior
domus viginti cubitos longa facta est, propter mysterium scilicet
geminae dilectionis, de quo et supra diximus. Quae in hac
interim vita ex parte maxima electorum mentes illustrat, sed in illa
patria, cessantibus aliarum virtutum operibus, sola perpetuo regnat
(voir: 1Co, 13)
.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus
oraculi.
(R3, 6, 17) Diximus ipsum templum pro foribus oraculi, praesentis Ecclesiae
typum gessisse. Unde recte quadraginta fuit cubitorum.
Qui numerus saepe in significatione ponitur praesentis
fidelium laboris, quomodo quinquagenarius in significatione futurae
quietis et pacis. Denario namque numero tenentur praecepta,
quorum observatione ad vitam pervenitur. Denario aeque
significatur ipsa, quam desideramus, et pro qua laboramus, vita
perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro adquirenda
eadem vita certamus. Unde Psalmista, congregandam Ecclesiam
de gentibus praevidens, aiebat:
De regionibus congregabit eos, a solis ortu et occasu, ab
aquilone et mari.
(Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3) [mauvais référencement: Ps, 106]
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens
tornaturas suas et juncturas fabrefactas, et caelaturas
eminentes,
(R3, 6, 18) etc. Diximus de cedro, quod insuperabilem virtutum venustatem
signaret, quo nimirum ligna omnis domus Domini intrinsecus vestiuntur;
cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt.
Habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, et
juncturas fabrefactas, cum iidem electi sese ad invicem pulcherrima
charitatis copula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo
fidelium, unum tamen cor, unam habere animam, pro communis fidei ac
dilectionis societate merito dicantur
(voir: Ac, 4)
. Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut
unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus
ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum
toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet
caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulta
tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus, quales sint ipsi, quid
agant, in exemplum vivendi proferunt.
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis
apparere poterat in pariete.
(R3, 6, 18)
Et lapides parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, etc.
Sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant, sed ea utique distinctione,
cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine
fidei in unam eamdemque regulam sibimet agglutinati.
Tabulae cedrinae sive abiegnae, sunt
sancti, latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus
sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum connexi.
Auri laminae sunt sancti, habentes
supereminentem scientiae charitatem, hujusque fulgore gratissimo ad
invicem congaudentes. Quae tria beatus Apostolus una
sententia complexus est, dicens: « Nam in Christo Jesu neque circumcisio
aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem
operatur. » Fidei namque invictae lapis figuram tenuit,
cedrus actionis odoriferae, aurum transcendentis
omnia dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum
professio fidei bonis ornatur operibus, ne otiosa judicetur vel esse
mortua. Verum quia lex in lapide descripta, doctrina vero
Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus
ille lapide circumcidebatur in praeputio, nos signo crucis consecramur
in fronte, possunt non incongrue parietes templi lapidei, sive
pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum, qui in lege fideliter
ac perfecte vixerunt, typum tenere; tabulae vero cedrinae sive abiegnae
Novi Testamenti justos indicare: qui volentes post Dominum venire,
abnegant semetipsos, et, sumpta cruce sua, quotidie sequuntur illum
(voir: Mt, 16)
. Et quoniam utriusque temporis justos communis gloria
supernae manet retributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia
species est aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet
videri quod supradiximus: porticum, quae erat ante templum, antiquorum
figuram gestare fidelium; ipsum autem templum eorum qui post
Incarnationis Dominicae tempus in mundum venerunt; porro domum
interiorem regni coelestis gaudia, quae utriusque justis dantur,
figurare; nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum,
tabulata cedrina novum, aureas laminas utriusque in coelis praemia
designare, cum iidem parietes templi et in porticu, et in ipso templo,
et in sanctis sanctorum pari fuerint modo.
« De lapidibus et lignis et auro compacti. » Multiplex namque est in
diversis rebus eorumdem repetitio figurarum. Sed et hoc
dicendum, quia fuerunt et in lege et ante scriptam legem plurimi qui
legaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non
furtum facientes, non falsum testimonium contra proximum loquentes,
honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut seipsos: hi ad
parietes et porticus lapideos pertinebant. Fuerunt aliqui
majore perfectione, qui, relictis mundi negotiis, et assumpta cruce sua,
sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit,
Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres,
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii
mortui sunt. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis,
egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat
mundus.
(He, 11) Hi qui ante manifesta tempora Evangelii, vitam duxere
evangelicam, quid, nisi ante ingressum templi ut tabulata cedrina in
porticu fulgebant, et quos utrosque quia idem regnum coeleste
communiter, quamvis in mansionibus discretis, recepit, quasi porticus
templi, post lapidem et cedrum, intrinsecus est auro cooperta.
Sunt in hoc tempore perplures, qui legalibus contenti
praeceptis, quae supra commemoravimus, sufficere sibi credunt, tantum si
ad vitam venire mereantur. Sunt alii qui ad perfectionem
nitentes, venditis quae habent omnibus, Dominum sequuntur, memores
promissi illius, quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed et
specialem praedixit honorem esse tribuendum:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in
regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis
suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim
tribus Israel.
(Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad
cedrinas pertinent tabulas; utrique praemia a Domino perpetuae lucis,
quasi auri laminas, quibus decorentur, exspectant. Sunt in
aliis lapides pretiosi, sunt tabulae ligni aromatici, utraque auro
cooperta, quia et illi qui in lege Domini immaculati ambulaverant, et
qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariter aeterna vita
perfruuntur.
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini.
(R3, 6, 19) Hoc superius praeoccupando expositum est. Quia
videlicet interior domus, secreta patriae coelestis; arca foederis,
Dominum Salvatorem, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus,
designaret; qui post resurrectionem suam, ascendens in coelum, carnem,
quam ex Virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et
viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos
altitudinis,
(R3, 6, 20) etc. Quod dicit, viginti cubitos altitudinis, parietem
significat cedrinum, qui oraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede
exteriori segregabat, sicut et supradiximus. Oraculum vero,
ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, et latitudine et
altitudine, id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubi Regem
Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae
ac fraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque
verbis astruitur, cum dicitur:
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo.
(R3, 6, 20) Quod est aperte dicere: quia supernae moenia civitatis, gratia
charitatis implevit.
Sed et altare vestivit cedro.
(R3, 6, 20) Altare dicitur thymiamatis, quod erat ante oraculum, de quo paulo
post subinfertur:
Sed totum altare oraculi texit auro
(R3, 6, 22). Unde intelligi datur quod idem altare de lapide quidem fuerit
factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem
typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt
positi, quia, desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis
ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non
carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata, quia tales non
adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus
habent, sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum
odoramenta per ignem intimi amoris in conspectu sui conditoris
offerunt.
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit
laminas clavis aureis.
(R3, 6, 21) Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus:
ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut tamen necdum ipsum videre
facie valeamus ad faciem. Unde apte domus haec auro quidem
purissimo cooperta, sed interposita erat medio pariete ab oraculo
secreta. Oraculum namque vocatur, cum vel divina hominibus, vel angelica
allocutio, cum secretorum quorumque revelatione conceditur.
Unde bene oraculum in adytis, hoc est, in interiori domo
factum est, quia in superna patria, et angelorum nobis visio atque
allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur. Domus ergo
ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita,
ubi necdum palam de Patre audire, id est, necdum palam Patrem videre
queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem ad plenam
Dei cognitionem mereantur attingere. Laminae auri, quibus
operta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, quas in
obsequium vel sui creatoris, vel fraternae necessitatis, amor castus
exhibet. Clavi aurei, quibus erant affixae laminae, ipsa sunt
praecepta charitatis, sive promissa aeternae claritatis, per quae in
exercitio studioque virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia,
continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon
scriptum est:
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos
quinquagenos appenderent.
(Ch2, 3) Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio
peccatorum et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna
figurari.
« Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus lamina auri
affigebantur in parietibus domus Domini. » Quia nimirum verba coelestia,
quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur, veniam nobis
promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus, et sabbatismum in futuro
pollicentur aeternum
(voir: Es, 60)
. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt
vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum ad
perfectionem pervenientes, illecebras vitiorum, carnaliumque voluptatum
mortificant: illi videlicet sermones veritatis, quorum institutione
carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur: quos
habere desiderabat Propheta, cum ait:
Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis
timui.
(Ps, 118, 120) [mauvais référencement: Ps, 118] Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis
dilectionis:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72]
Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur, sed totum
altare oraculi texit auro.
(R3, 6, 22) Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres Veteris
Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est ipsum
templum, quia eadem ipsa
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis.
(Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas
regnat; sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est
charitas, videtur
(voir: 1Co, 13)
; ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus
paternorum est conscius secretorum, velut arca testamenti, semper
aspicitur
(voir: 1Jn, 4)
. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad
eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancti
sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui
conditoris et redemptoris significat, juxta illud Psalmistae:
Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione
hominum;
(Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] ita coenacula in alto eamdem vitam, hoc est, in coelis esse, et
non in hoc mundo, designant, dicente Apostolo:
Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens. Quae sursum sunt, sapite, non quae
super terram.
(Col, 3)
Et fecit in oraculo duo cherubim de lignis olivarum, decem
cubitorum altitudinis,
(R3, 6, 23) etc. Cherubim (sicut propheta Ezechiel aperte declarat
(voir: Ez, 10)
) angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque singulari
cherub dicitur, plurali cherubim. Unde apte in
figuris cherubim, qui erant in oraculo facti, angelica ministeria, quae
conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi: qui recte
de lignis olivarum facti esse perhibentur, quia nimirum virtutes
angelicae gratia Spiritus sancti, ne un quam ab amore Dei arescant,
unctae sunt. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia
denario vitae aeternae fruuntur, habentes inviolatam in se sui
conditoris imaginem, servata perpetuo sanctitate et justitia et veritate
quam prima conditione perceperunt. Denarius namque decem
obolis constat, et continere in se nomen Regis et imaginem consuevit
Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli
sancti imaginem sui conditoris ad quam facti sunt, semper retinent, et
electi homi nes imaginem ejus, quam peccando amiserant,
recipiunt.
Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala
cherub altera; id est, decem cubitos habens a summitate alae
usque ad alae alterius summitatem.
(R3, 6, 24) Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes
significant eorum quibus ad coelestia semper volare atque in his
conversationem delectantur habere. Cum vero in significatione
angelorum ponuntur alae, quid aptius quam gratiam demonstrant perpetuae
et indeflectivae felicitatis eorum qui semper in coelestibus in
ministerio sui persistunt auctoris; vel certe quia levitate spiritualis
naturae sunt praediti, ita ut, ubicunque voluerint, statim quasi volando
perveniant; et hic cum alis figurati, et prophetis sunt cum alis
ostensi. Bene autem dicitur quod quinque cubitorum fuerit ala
cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quoniam virtutes
angelicae legem Dei, quae in quinque libris descripta est, indefessa
devotione custodiunt, diligendo videlicet Dominum Deum suum ex omnibus
viribus suis, diligendo et proximos tanquam seipsos. «
Plenitudo enim legis charitas est. » Proximi autem eorum et ipsi
adinvicem sunt angelici Spiritus, et homines electi eorum aeque
concives; unde cherub utraque ala ejusdem mensurae perhibetur, quia
videlicet eadem ipsa devotione, qua sese alterutrum in Deo diligunt,
nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant, sicque simul
alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli
de conditoris sui praesentia laetantur.
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura pari; et
opus unum erat in duobus cherubim,
(R3, 6, 25) etc. Duo erant facti cherubim propter consortium ejusdem, de qua
loquimur, charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas
stare non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum
discipulos mittere curavit, ut tacite doceret eis qui verbum fidei
praedicarent virtutem dilectionis ante omnia esse tenendam.
Uniuscujusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia
disparilitas voluntatum sive cogitatuum in superna patria nulla est, ubi
una omnes eademque Dei praesentis visione et gloria
illustrantur.
Posuitque cherubim in medio templi interioris;
extendebant autem alas suas cherubim et tangebat ala una
parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum.
Alae autem alterae in medio pariete templi se
invicem contingebant.
(R3, 6) Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare cherubim in medio
templi interioris sunt positi, quorum habitatio est semper in coelis.
Extendebant autem alas cherubim, quasi ad volandum, quia
spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis
paratum. Quod vero ala una tangebat parietem, et ala cherub
secundi alterum parietem, ad illam charitatis administrationem quam
nobis exhibent angeli pertinet. Quod alae alterae in medio
templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se
alterutrum complectuntur exprimit. Bene autem
sequitur:
Texit quoque cherubim auro.
(R3, 6, 28) Quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et
mentem vera dilectionis atque humilitatis luce repLevit. Notandum sane
quod Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureos,
quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam, Salomon autem
addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret; sub quorum
alis arcam in medio poneret cum propitiatorio et cherubim prioribus
(voir: Ex, 37)
. Sicque factum est ut in tabernaculo quidem essent
cherubim duo, in templo autem quatuor; ad unam vero eamdemque
significationem utrique pertinent. Sed repetitum est opus
atque augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur quia,
multiplicata post Incarnationem Dominicam Ecclesia, latius esset
gentibus sublimitas coeli civium pandenda. Qui sic Conditorem
de collato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque
ereptione atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant;
extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Domini
Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alteras alas
ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur,
eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atque
imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos
autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles utriusque populi,
Judaei scilicet et gentilis, possessores secum habent aulae coelestis:
non quod in illa patria distinctio sit localis inter utrumque populum,
sed quia major fiat festivitas internae beatitudinis de consortio
adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad
utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria
justos utriusque plebis visione suae gloriae ad laudem sui creatoris
excitant. Nec solum de illorum quos secum intus habent
hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam
nostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam
gerunt sedulam. Unde bene de eisdem cherubim in libro
Paralipomenon scriptum est:
Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae
erant ad exteriorem domum,
(Ch1, 3) quia nos ab hujus aerumna peregrinationis erectos ad suum
desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant
erectis, sic alas suas ad auro textos oraculi parietes extendunt, ut
facies habeant ad domum versas exteriorem, quia, sic angeli suam
perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis
beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari
conspiciunt electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestem
patriam introduCant.
Omnes enim sunt administratorii Spiritus in ministerium missi
propter eos qui haereditatem capiunt salutis.
(He, 1) Possunt etiam per duo cherubim duo testamenta figurari, qui
nimirum cherubim in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae
provisionis nobis utique inaccessibili atque incomprebensibili ante
saecula dispositum est quando et qualiter, quibusve auctoribus sacra
Scriptura conderetur. De linguis olivarum sunt
facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma
charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus
nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per
observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant, quia Deo
fideliter servientes denario remunerandos esse regni perpetis ostendunt.
Geminas habent alas, quia testamenti sui
conditores per aspera aeque ut prospera indefesso proposito semper ad
coelestia tetendisse ac pervenisse declarant, qui hoc idem suis
auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum
ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quia in
omni labentium rerum varietate sancti universos sui corporis sensus in
obsequium sui conditoris extendunt. Et opus unum erat in
duobus cherubim. Quia utriusque testamenti scriptores una
eademque castitate operis et charitatis devotione Deo serviunt, una et
consona Deum voce ac fide praedicant. Alae igitur cherubim
interiores super arcam se invicem contingebant, quia testamenta
pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis
exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingebat, quia vetus
testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum, novum vero nobis, qui
post incarnationem Dominicam ad fidem venimus, et secundo parieti, hoc
est, septentrionali recte comparamur, quibus, post frigora ac tenebras
idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est. Versas habent
facies cherubim ad exteriorem domum, quia nostri gratia, qui
adhuc foris stamus, neque re ipsa, sed
spe salvi facti sumus
(Rm, 8), divini sunt libri conditi, quia scriptores eorum jam regnantes
cum Domino, illumque collaudantes in coelis, curam nostrae gerunt
salutis, proque nostris erratibus apud ejus pietatem
interpellant.
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis
caelaturis et torno,
(R3, 6, 29) etc. Omnes parietes templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae
populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis totius ambitum
orbis replevit, coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum
suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione, superaugmentare
non desisTit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur, cum
alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo
scientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem
Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio
virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera
linguarum, alii interpretatio sermonum;
(1Co, 12) et ut ad alias veniamus, quas omnes habere valeamus, virtutes,
Charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas,
bonitas, fides, modestia, continentia,
(Ga, 5) et caeteri fructus Spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum
templi, quia ornatus sunt mentium populi Dei? Sculpuntur iidem
parietes et torno, cum prompto pollent animo fideles ad
faciendum cuncta quae Dominus praecipit, ad patiendum cuncta quae
permittit, dicentes ex animo per singula quae occurrunt:
Benedicam Domino in omni tempore.
(Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 33] Et:
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum
dicam Domino.
(Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 56] Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut
ab harum tramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis
possint blandimentis averti. Quia enim tornatura caeteris
artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore
opus perficiat, servat, apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quae
et parata est semper ad obsequium divinae voluntatis, et hoc absque
diverticulo errandi complere longo virtutum didicit usu
exercitata.
Et fecit in eis cherubim et palmas et picturas varias, quasi
prominentes de pariete et egredientes.
(R3, 6, 29) Cherubim namque in parietibus templi facit Salomon, cum electos
suos Dominus ad regulam Scripturarum sanctarum, in quibus est multitudo
scientiae, vitam suam dirigere donat; Cherubim facit, cum eos
in hoc mundo castitatem angelicae conversationis pro modulo suo docet
imitari, quod maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera
Conditoris et proximi geritur. Palmas facit, cum
memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, ut eo minus ab
arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper ante cordis
oculos habent. Facit picturas varias, quasi prominentes,
de pariete egredientes, cum multifarias virtutum operationes
fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam.
Pavimentum domus texit auro intrinsecus, et
extrinsecus,
(R3, 6, 30) etc. Intrinsecus et extrinsecus in oraculo et in ipso templo
significat. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro
intrinsecus et extrinsecus, quia Rex noster pacificus et angelos atque
animas justorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis a
caeterorum mortalium vilitate secrevit
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis
olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis
olivarum.
(R3, 6, 31 et R3, 6, 32) Quod primo dixerat,
fecit ostiola de lignis olivarum,
(R3, 6, 31) hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse, cum adjunxit:
et duo ostia de lignis olivarum.
(R3, 6, 32) Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus
ostiis claudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut etiam
templum, sicut porticus ante templum unum non amplius habebant
introitum, certi utique causa mysterii, quia
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.
(Ep, 4) Unus in Ecclesiam praesentem per baptisma, unus in regnum
coeleste per opera fidei est sperandus introitus. Nam quod
unus esset ingressus oraculi, testatur hoc quod inferius de arca
scriptum est: « Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum
foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus. » Ubi
patenter, ni fallor, ostenditur quod erat unus ingressus oraculi, et hic
e regione factus arcae quae in medio ejusdem stabat oraculi, cujus
ingressus ostiola per significationem multifarie possunt accipi.
Nam et angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem
patriae coelestis introducimur, aptissime designant, et apostolorum
aeque, apostolicorumque virorum, quibus claves regni coelorum sunt datae
(voir: Lc, 16)
, tenent figuram; qui, accepta a Domino potestate ligandi atque
solvendi, et dignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros
ac superbos, excommunicando sive anathematizando ab ingressu vitae
perennis eliminant.
Sed et opera justitiae, quorum merito ad regnum coeleste pervenitur,
recte per ostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt
typice designari, juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est:
Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
incorruptio autem facit esse proximum Deo.
Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum
perpetuum.
(Sg, 6) Quibus omnibus apte congruit quod eadem ostiola de lignis fiunt
olivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu
misericordiae et operibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, imo
omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis
aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Deum ac
proximos diligunt et angeli et homines sancti, neque ullus januam vitae
nisi per geminam dilectionem hanc poterit intrare; seu quia utriusque
populi fidelibus, et Judaei scilicet et gentilis, eadem vitae janua
reseratur.
Postes habent angulorum quinque
(R3, 6, 31), quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed et
corporibus immortali gloria praeditis in judicio suas fores
aperit.
Et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et
anaglypha valde prominentia, et texit ea auro
(R3, 6, 32), etc. Anaglypha Graece, quae Latine dicuntur caelaturae, quia
virtutum operibus quibus per totum orbem Ecclesia in sanctis suis ac
perfectis exercetur, illi praecipue, quibus fidelium cura commissa, et
claves regni coelorum sunt datae, omni debent solertia insistere, ut
quantum gradu praeeminent caeteris, tantum merito praecellant bonae
actionis. Habent namque in se picturam cherubim
sculptam, cum angelicam in terris vitam quantum mortalibus
possibile est, et mente imitantur et opere. Habent
palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semper
intentione meditantur. Palma namque manus victoris ornatus est.
Habent anaglypha valde prominentia, cum
certissima bonorum operum documenta, et quae nemo in sinistram partem
interpretari ullatenus valeat, cunctis sese intuentibus ostendunt.
Et haec omnia sunt auri laminis operta, cum
(sicut saepe dictum et semper dicendum est) caeteris virtutum floribus
specialibus in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris.
His ostiolis etiam velum fuisse additum Verba Dierum narrant.
Fecit quoque velum, inquit ex hyacintho, purpura, coccino, et
bysso, et intexuit ei cherubim.
(Ch1, 3) Quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes
deauratos etiam holosericum fulgeret, sed in ejusdem mysterii, cujus et
ostiola, congrua significatione ante arcam atque ingressum oraculi
appensum, ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, et velum
revelaretur quoties advenirent quibus in sancta sanctorum esset
ingrediendum.
Hujus ergo veli sedula revelatio secundum legem apertionem significat
regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris
nostri donata est. Unde et
baptizato eo coeli aperti sunt;
(Mt, 3, 16) [mauvais référencement: Mt, 3] ut ostenderetur quod per baptisma, quod nobis ipse consecravit,
januam patriae coelestis deberemus ingredi; et moriente illo in cruce,
idem
velum scissum est medium a summo usque deorsum,
(Mt, 27, 51) [mauvais référencement: Mt, 27] ut aperte doceretur quia figurae legales jam tunc ad finem
venissent, ac veritas Evangelii, arcanaque coelestia, et ipse coeli
ingressus, non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed
jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad
id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem
velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, coccino,
et bysso factum esse, ei quoque cherubim intexti esse memorantur,
hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis
apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchyliorum
conficitur, et sanguineam ipsa praefert speciem, non immerito
sacramentum Dominicae signat passionis, quo nos initiari, crucem nostram
portando, debemus. Coccino, quod rubeo colore flammescit,
congrue virtus exprimitur amoris: de quo mirantes dixere, qui cum Domino
ambulaverant, discipuli:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas?
(Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Byssus, quae de terra virenti germine nascitur, et longo
artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem per ducitur
speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat: cujus quasi
humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus, dicens:
Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et
avaritiam, quae est simulacrorum servitus.
(Col, 3) Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias
ostendit, dicens:
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium vestrum.
(Rm, 12) Intexuntur vero cherubim eisdem, quae quatuor eximiis coloribus
conficiuntur, cum in universis, quae pie agimus, a venenatis daemonum
telis per angelica praesidia, Domino donante, protegimur.
Intexuntur velo cherubim, cum in bonis quae agimus,
multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad
eloquia divina; et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu
continuo vestigia nostra regimus.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos; et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus; et
utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens
aperiebatur,
(R3, 6, 33 et R3, 6, 34) etc. Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini
cherubimque perveniebatur, introitum significat regni coelestis, quo ad
visionem nostri conditoris supernorumque civium nos introduci speramus
ac desideramus, ita introitus in templum primordia nostrae structurae ad
Deum conversionis, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur, typice
demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad
speciem. Unde aperte postes hujus introitus quadrangulati
sunt facti, sive propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in
fide veritatis erudimur; seu propter totidem virtutes principales, «
prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, » quarum veluti
fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum structura innititur.
Prudentia est namque qua discimus quid nos agere, qualiter
vivere deceat; fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus, implemus:
quas uno versiculo virtutes Propheta breviter complectitur, dicens:
Dominus illuminatio mea et salus mea.
(Ps, 26, 1) [mauvais référencement: Ps, 26] Illuminatio videlicet, ut, quae agere debeamus, edoceat; salus
vero, ut ad haec nos peragenda confirmet. Temperantia est,
qua discernimus ne plus aut minus justo prudentiae sive fortitudini
operam dare inveniamur. Et quia quisquis prudentia ac
fortitudine temperanter utitur, absque ulla contradictione justus esse
probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem et
temperantiam, justitia sequitur. Duo ostia, quae in hunc
ingressum facta sunt, dilectio est Dei et proximi. Quae bene
altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt adeo ut una
sine altera nequaquam possit haberi.
Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo
natus est; et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit etiam
eum qui natus est ex eo.
(1Jn, 5) Et sicut iterum dicit:
Qui non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non
videt, quomodo potest diligere?
(1Jn, 4) Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est
dilectio intelligenda divina. Quia illa prior tempore, haec
est divinitate sublimior, et per illam ad hanc intratur, quia in amore
proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Notandum
sane quod in ingressu oraculi, duo quidem fuisse ostia dicuntur, sed
haec duplicia fuisse non dicuntur. In templi vero, id est,
domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque,
quia nimirum in praesenti talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est,
in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per
patientiam et benignitatem servemus; in futura autem vita, ubi Deum et
proximos in luce internae beatitudinis videbimus, eadem utique
dilectione gemina absque ullo prorsus labore, imo in magna multitudine
divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus interioris
domus duo quidem ostia, sed haec simplicia habebat. Non enim
ibi fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus, omnia
manifesta luce videbimus. Non labor operum necessarius, ubi
mercede perpetua eorum quae hic laboramus donabimur. Non
necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat. Non
munificentia benignitatis, ubi nemo indiget, opus est. Haec
de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia,
disseruimus. Verum juxta formam ipsius operis decoris gratia
provisum est ut in uno eodemque templi ingressu duo essent ostia.
Necesse etenim erat parietes domus, qui centum viginti
cubitos habebant in altitudine, nonnullos etiam crassitudinis cubitos
habere, in cujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia erant affixa,
ita ut aequale parieti esset ostium utrumque, ut sive intus, sive foris
templum quisque positus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse
videretur. Similiter et cedrinus paries cum vicenorum in
longitudine et altitudine esset cubitorum, non parvam et ipse debuit
habere crassitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo
facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere, hoc est, et intus et
foris aequale parieti ostium pateret. Et quoniam easdem
picturas ostium, quas et paries, habebat, veraciter unus per omnia et
continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratia praetendens,
aliud mysterii dispensatione praefigurans. Quod vero,
descriptis templi ostiis, sequitur:
Et sculpsit cherubim, et palmas et caelaturas valde
eminentes, operuitque omnia laminis aureis, opere quadro ad
regulam,
(R3, 6, 35) quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae
sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi
plene in divina visione praesciunt, etiam catechizandis rudibus, pro suo
cuique captu discenda et confitenda traduntur, quatenus sacris initiati
mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie credidere,
perveniant.
Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus
lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri,
(R3, 6, 36) etc. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
videtur tacere. Verum in Verbis Dierum utriusque fit mentio,
ubi ita scriptum est:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica, quae texit aere.
(Ch2, 4) Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes
et levitae in ea ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum.
Sed ab oriente, unde templi erat ingressus, multo longius a
templo quam a caeteris tribus plagis secretum. Quia nimirum
in ea plaga, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum, ibi
altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad easdem
hostias lavandas. Ibi mare aeneum erat positum ad lavandas
manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent.
Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut
Josephus narrat, quatenus ut ab ingressu templi caeteros prohiberet, et
solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua
ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia
inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare proferenda.
De exteriori vero atrio, quod Verba Dierum basilicam grandem
vocant, ita scribit Josephus: « Extrinsecus autem hujus templi aliam
aedificavit aulam, quadranguli schemate factam, erigens maximas porticus
atque latas, et portas excelsas et amplas, per quatuor mundi partes in
eo constituens: quarum singulae ad unumquemque ventum, quatuor angulis
attendebant, ubi aureas januas collocavit. » Et paulo post: « In hoc
ergo sacrarium omnes populi, quibus purgatio legitimorum inerat,
introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi,
quam in pandecte posuit (ut ipse in Psalmorum expositione commemorat)
triplici ordine distinguit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium
sacerdotum ex omni parte per quadrum; secundum eodem modo extra intimas
porticus undique versum in gyro; extremum similiter ex omni latere
priorum porticuum circuitu. Sicque templum triformi
aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum facto pavimento sub
dio inter aedificia singula de marmore et parietibus domorum
interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant factis in
columnis; exterioribus vero solidis. Sicque fiebat ut omnis
structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta.
Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex; in ipsum
templum sacerdotes purificati et non purificati una cum levitis et
cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris, viri Judaei purificati
stantes et orantes sub dio, si serenum esset; si tempestas, in porticus
proximas sese recipientes. In exterius mulieres Judaeae
purificatae; in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant
ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec ut in
pictura Cassiodori distincta reperimus, breviter annotare curavimus,
rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse: neque virum tam eruditum
voluisse in exemplum legendi proponere quae non ipse prius vera esse
cognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum
psalmus, qui ita incipit:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis
in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
(Ps, 133, 1) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et alii prophetae, in his Dominus et
apostoli verbum populo praedicabant, in harum aliqua Dominus sedebat
docens
(voir: Jn, 8)
, quando eum tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda
oblata est; in his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas,
hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo
(voir: Jn, 2)
. In his Petrus et Joannes claudum invenientes
sanarunt, ac secum ingredientes interius ad orandum duxerunt
(voir: Ac, 3)
. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum
ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de
praecursoris Domini nativitate docuit
(voir: Lc, 1)
. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum
templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo
templum erat situm multo sublimior erat, quam ubi fundatae porticus
fuere. Nam (sicut Josephus scribit) extremae atriorum
fabricae cum in quadringentis cubitis essent tantum erectae, ad verticem
usque montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt.
Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus
intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre
commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae
cognitione simpliciter utamur. Aedificium templi intra atria
sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia, et sublimium vitam exprimit
virorum: eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino
appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere
salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod
sacrum praebere ducatum minoribus debeat: quo nomine in Scripturis
mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed
et omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac
doctrinae salutaris eminent. Nec sibimetipsis tantummodo, sed
et pluribus, qui dum corpora sua,
hostiam viventem, sanctam, Deo placentem
(Rm, 12) exhibent, sacerdotale profecto ministerium spiritaliter exercent.
Neque enim episcopis solum et presbyteris, verum omni Dei
Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus, cum ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis.
(1P, 2) Cujus honore dignitatis etiam antiquus populus Dei erat
insignitus, dicente ipso ad Moysen: « Haec dices domui Jacob, et
annuntiabis filiis Israel. » Et paulo post:
Et eritis vos mihi regnum sacerdotale, et gens
sancta.
(Ex, 19) Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua
omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere
solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter
insinuat, qualibus dicit Apostolus:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in
Christo. Lac vobis potum dedi, non
escam.
(1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla
dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum
numerus; sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito.
Unde apte basilica haec grandis, etsi multos capit, non eos
tamen in interiora templi deaurati ad altaris officium, non in ipsum
saltem atrium sacerdotum intromitTit. Quia carnales quique atque infirmi
adhuc in Ecclesia etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Domino devote
ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest, ut illis aequentur,
qui cum fiducia profantur:
Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit
Christus in obedientiam gentium verbo et factis.
(Rm, 15) Et iterum:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi. De caetero reposita est mihi corona
justitiae.
(2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostiasque
suas ad hujus usque januam deferebat susceptas a sacerdotibus, atque in
altari oblatas oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum,
cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium
sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus
clamabat ad DomiNum. Quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino
despicitur, quando fideliter ea quae valent illi vota pietatis offerunt.
Dirigunt enim visus a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere
et admirari sedulo gaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequeunt,
piae venerationis complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in
altari igne sacrosancto consumi, quia magnorum opera cognoscunt a Domino
per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas
hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona, quae
praevalent, operantes, majorum ac doctiorum et confirmantur
exhortatione, et intercessione Domino commendantur. Offerunt
etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum
sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi
abundant, summae mercedis intuitu Domino tribuunt admonenti ac dicenti:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
(Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe
ordines sunt lapidum politorum, fides, spes, charitas. Et
recte, politorum, quia certa necesse est discendi solertia quisque,
quomodo credere, quid sperare, sive diligere debeat, dignoscat. Unus
autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio, ac sine corruptione
simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes, charitas,
vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna
cedri propter odoris gratiam, et imputribilem suae naturae potentiam,
perseverantiam, famamque piae designant actionis. Ad hoc
atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione
atque opere Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut
dicere suis auditoribus possint:
Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi
(1Co, 11); glorienturque et dicant:
Nescitis, quoniam angelos judicabimus, quanto magis
secularia?
(1Co, 6)
Anno quarto fundata est domus Domini, in mense Zio, et
in anno undecimo, mense Ebul (ipse est mensis octavus) perfecta
est domus in omni opere suo et in universis utensilibus.
Aedificavitque eam annis septem.
(R3, 6, 37 et R3, 6, 38) Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis
septem: quia nimirum sancta Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod
sex septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus,
et cum fine saeculi suum quoque crementum ad finem ipsa perducit.
Vel recte septem annis aedificatur ob significationem gratiae
spiritalis, per quam Ecclesia solum, ut sit Ecclesia, percipit.
Septem quippe dona Spiritus sancti enumerat Isaias
(voir: Es, 11)
, sine quibus nemo vel fidelis effici, vel fidem servare, vel
merito fidei ad coronam potest pervenire justitiae. Quod
autem in octavo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omni
opere suo et in universis utensilibus, ad futurum saeculum, diemque
judicii pertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia
perveniet, ut quid ei amplius addi possit inveniri non possit.
Habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex a Domino
quaerebat, dicens:
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
(Jn, 14, 8) [mauvais référencement: Jn, 14] Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus
Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis
utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo dedicationem ejus
esse completam? Neque autem credibile est quod septem quidem annis
templum aedificans Salomon, octavo mense octavi anni perfecerit, sed
usque ad septimum anni noni mensem dedicationem perfecti distulerit.
Unde potius verisimile videtur, domum septem annis ac septem mensibus
aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata
solemnitas, ac die vicesimo tertio ipsius mensis, ut Verba Dierum
narrant
(voir: Ch2, 7)
, populos Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unam
septimanam adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini,
et operibus videlicet ejus universis, et ipsa dedicatione prius
completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum
aliquid adhuc utensilium in ministeria ejus additum fuisse usque ad
ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omnino mense septimo, qui
erat totus solemnis, templum dedicaretur; atque ita verum reperiatur
utrumque, et templum videlicet octavo mense in omni opere atque
utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dedicatum.
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
filium mulieris viduae, et ex tribu Nepthalim, patre Tyrio,
artificem aerarium, plenum sapientia, et intelligentia, et
doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum
venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus
ejus,
(R3, 7, 13 et R3, 7, 14) etc. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe
Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus
verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre
dicitur, « quia filius erat mulieris viduae de Israel; » in qua persona
solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir
suus, videlicet Christus, morte gustata, resurrexit, atque in coelos
ascendens eam interim peregrinantem a se reliquit in terris.
Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae
filii sancti sint praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse
fateantur Ecclesiae; cum etiam de eisdem praedicatoribus Novi Testamenti
specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos
principes super omnem terram.
(Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores
sancti dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei
operantur, quoniam loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus
illustrando ipse ad vitam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit: Deus autem incrementum
dedit.
(1Co, 3) Fecit hoc opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit
doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire
desiderent, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi
didicerint recta satagant. Aeris namque metallum valde esse
durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Et finxit duas columnas aereas, decem et septem cubitorum
altitudinis columnam utramque.
(R3, 7, 15) Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait:
Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse,
dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in
gentibus, illi autem in circumcisionem.
(Ga, 2) Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum
materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae.
Apostolos namque et doctores cunctos spiritales significant,
fortes nimirum fide atque opere, et contemplatione ad superna erectos.
Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem
praedicando in Ecclesiam introduCant. Stabant in porticu ante fores
templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte
mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia
nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum
(voir: Jn, 14)
. Et sicut alibi dicit:
Ego sum ostium, per me si quis introierit,
salvabitur.
(Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae
circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni
coelestis ostendunt; ut sive a luce scientiae legalis quisque, sive ex
rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos qui
sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo. Vel certe,
quia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
et alteram a sinistris,
(Ch2, 3) ideo sunt duae factae columnae atque ita dispositae, ut nobis et
in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos
mentis habendum esse doceant. Notandum sane in hac sententia
Paralipomenon quam posui, quod ea porticus templi, etiam vestigium
templi vocabatur. Et quod in prophetis legimus, quia inter
vestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere
intelligi. Bene autem utraque columna decem et octo cubitos altitudinis
habere memoratur, ter etenim seni, decem et octo faciunt.
Tria vero ad fidem pertinere propter sanctam Trinitatem, sex
ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius
est. Et tria per sex multiplicantur cum
justus ex fide vivit,
(Ha, 7) cognitionemque piae credulitatis exsecutione bonae actionis
accumulat. Columna ante fores templi decem et octo cubitis
alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat non
nisi per fidem et opera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse
pervenire.
Et linea cubitorum duodecim ambigebat columnam
utramque,
(R3, 7, 15) cum quisque doctor sive Judaeis seu gentibus praedicare missus,
ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolos accepit ac
didicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere sive praedicare
voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova
quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quia
dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae
suae, vel elationis tumidae grossitudine duodecim cubitorum lineae non
convenit.
Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita
columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis
capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum
alterum,
(R3, 7, 16) etc. Capita etenim columnarum, hoc est suprema pars earum,
praecordia sunt fidelium doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus,
sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba.
Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita,
duo sunt testamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores
sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque
capitellum quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque
libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est. Quinque
etiam saeculi aetates tota Veteris Testamenti series complexa est.
Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam
quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat et prophetae.
Et quasi in modum retis et catenarum sibi invivicem miro
opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile
erat.
(R3, 7, 17) Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas
capitibus columnarum.
(Ch2, 3) Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis
varietas est virtutum spiritalium in sanctis, de qua Domino cantatur in
Psalmis:
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato,
circumamicta varietate;
(Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44] hoc est in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate
diversorum charismatum. Vel certe multiplex conceptio
catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat.
Quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando
atque obediendo adhaerent: quasi columnarum capitibus superpositae retes
et catenulae miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus
praebent.
Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena
retiacula in capitello altero.
(R3, 7, 17) Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari,
Joanne attestante in Apocalypsi. Qui cum vidisse se diceret
agnum habentem cornua septem et oculos septem, mox exponendo subjunxit:
Qui sunt septem spiritus Dei, missi in universam
terram.
(Ap, 5) Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne
Domino loquens:
Et requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus
sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini.
(Es, 11) Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia
patres utriusque testamenti per gratiam unius ejusdemque spiritus
septiformis, ut essent electi, acceperunt.
Et fecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum
singulorum, ut tegerent capitella.
(R3, 7, 18) Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed
uterque ordo septemplici versuum numero currebat, donec, circumacto
capitello, rursum in se ipsum, quasi circulo facto, rediret.
Nec figura sacramenti in abscondito est, quare duo ordines
sint retiaculorum, cum constet geminae discretionis esse virtutem
dilectionis, quando videlicet Deum ex toto corde, tota anima, tota
virtute, et proximum, tanquam nos ipsos, amare praecipimur.
Sed uterque ordo ille septem habet versuum retiacula, quia
nec Deus absque gratia Spiritus sancti potest amari, nec proximus.
Facta sunt autem retiacula haec, ut tegerent capitella, hoc
est, undique in gyro circumdarent, quia omnis Scripturae sanctae pagina,
cum recte intelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis.
Capitella enim volumina divinorum eloquiorum retiacula sunt
vincula mutuae dilectionis; et retiaculis teguntur capitella, cum sacra
eloquia (ut ita dixerim) dono charitatis undique probantur esse vestita.
Nam et in eis quae in Scripturis non intelligimus charitas
latet, et in eis quae intelligimus charitas late patet. Bene
autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur:
Quae erant super summitatem malogranatorum.
(R3, 7, 18) Malogranata namque (quorum natura est uno foris cortice multa
interius grana circumdare) apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae,
quae catholico unius fidei munimine innumera electorum agmina solet
includere. Potest autem et unusquisque justi vitam moresque
designare, qui, velut plurima uno cortice grana, circumplectens multa
cogitationum virtutumque spiritalium insignia, ne forte diffluant, firma
fidei et humilitatis curat vallare custodia. Et apto prorsus
mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyro circumdata, quia
doctores sanctos necesse est priorum vitam fidelium ad memoriam
revocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex parte
communire, ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut
docuerint, errent. Cum vero dictum sit de retiaculis ut
tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum, videtur
juxta ordinem operis ipsius quia malogranata fuerint facta in circuitu
capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatis orirentur
retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur.
Patetque figura mysterii, quare retiacula super summitatem
fuerint malogranatorum adnexa, quae ad unam pene significationem sive
personarum seu virtutum pertinent spiritalium. Scimus enim
virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare
de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in
Sion;
(Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] qua virtute nulla potest major adiri. Unde et
Apostolus:
Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio vero spem.
(Rm, 5)
Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi
opere lilii fabricata erant, in porticu quatuor
cubitorum.
(R3, 7, 19) Quid enim per lilia, nisi supernae claritas patriae atque
immortalitatis floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid
per quatuor cubitos, nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis
aeternae illius beatitudinis promittit, et iter quo ad hanc perveniatur
ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina regni coelestis
in quatuor sancti Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum,
opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum,
juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse
memoratur, neque additur, latitudinis, aut
altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine
an in latitudine intelligi debeat, relictum est. Constat
autem absque ulla prorsus dubietate quod columna, quam duodecim
cubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat grossitudinis.
Omnis enim circulus quantum spatii in diametro, tantum habet
ter in gyro. Denique mare aeneum quia diametrum habebat decem
cubitorum, ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta
cubitos in gyro. Verum quia dicitur, opus lilii quatuor
fuisse cubitorum, sive latitudinem, seu designet altitudinem,
nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisi per Evangelium
exoptatissima illa mundo vox insonuit:
Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum
coelorum.
(Mt, et ) [mauvais référencement: Mt, 4] Quod vero sequitur:
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
juxta mensuram contra retiacula,
(R3, 7, 20) juxta mensuram columnae tantae amplitudinis quanta erat et
columna, cujus tamen altitudo quanta fuerit minime narratur.
Haec autem capitella qualiacunque et quantacunque fuerit (non
enim mensuram eorum aperte Scriptura designat) more liliorum videntur
esse apposita. De quorum factura si quid mysticum inquirere
delectat, illa regni perennis sublimitatem potest non incongrue
designare, quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
(Es, 64 et 1Co, 2) Verum quia eadem supernorum societas civium utriusque populi
fidelibus tribuitur, recte subjungitur:
Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu
capitelli secundi.
(R3, 7, 20) Diximus autem malogranata vel totius sanctae Ecclesiae, vel
singulorum quorumque fidelium typum tenere. Centenarius vero
numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnunquam in aeternae
beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic
numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur
mystice quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque ad
aeternam vitae sit introducendus coronam.
Et statuit duas columnas in porticu templi.
Cum statuisset columnam dexteram, vocavit eam
nomine Iachim, firmitas. Similiter erexit
columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz in
robore,
(R3, 7, 21) etc. Dextra columna (ut supra diximus) illorum exprimit figuram
doctorum qui primitivam in Hierosolymis instituerunt Ecclesiam, secunda
eorum qui ad praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe
dextra columna eos significat qui venturum in carne Dominum prophetando
praedixerant, secunda eos qui hunc jam venisse et mundum suo sanguine
redemisse testantur. Et apte simili vocabulo ambae
censebantur columnae, cum una, firmitas, altera, in
robore, dicta est, ut una fidei et operis fortitudo cunctis
inesse doctoribus monstraretur, nostrique temporis inertia tacite
notaretur, ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei
videri atque appellari volunt, cum nil in se prorsus firmae fidei ad
contemnendas saeculi pompas, ac desideranda bona invisibilia, nil
habeant roboris ad corrigendos, nil industriae saltem ad intelligendos
eorum quibus praelati sunt errores.
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad
labium, rotundum in circuitu,
(R3, 7, 23) etc. Mare hoc fusile in figuram lavacri Salvatoris, quo in
remissionem peccatorum emundamur, factum est. Namque
sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba Dierum aperte testantur
(voir: Ch2, 4)
. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in
Scripturis vocari, eo quod sint membra summi Sacerdotis, Domini nostri
Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris
nomen indidit, in memoriam videlicet maris Rubri, in quo prius per
exstinctionem Aegyptiorum et populi Dei liberationem baptismi forma
praecessit, exponente Apostolo ac dicente:
Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes
transierunt mare, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in
mari.
(1Co, 10) Sacramentum autem baptismi, et vitae nobis munditiam quaerit in
hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro.
Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum
esse decem cubitorum a labio usque ad labium perhibetur.
Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia
quae facere debeamus expressit; denario aeque mercedem bene
factorum significavit, cum hunc in vincula laborantibus dandum esse
praedixit
(voir: Mt, 20)
.
Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad
labium.
(R3, 7, 23) Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum,
qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus
unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem debet a Domino
coronam sperare justitiae. Rotundum erat in
circuitu, ut orbis universus in gyro lavacro vitae a sorde
peccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene
subditur:
Quinque cubitorum altitudo ejus.
(R3, 7, 23) Quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu,
quidquid gustu, quidquid tactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei
per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit
praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque deinceps bonis
studuerit insistere operibus. Alioquin diabolus, qui exierat
de homine si hunc a bobis vacare actibus viderit, multiplicius redit,
facitque
novissima hominis illius pejora prioribus.
(Mt, 12, 45) [mauvais référencement: Mt, 12] Unde apte subditur.
Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per
circuitum
(R3, 7, 23), etc. Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium,
qua a nostris voluntatibus religamur, potest apte signari, Scriptura
dicente:
Quia funiculus triplex difficile rumpitur.
(Ec, 4) Quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus
electorum fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata est,
nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi.
Et sculptura subter labium circumibat illud decem
cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum
histriatarum erant fusiles.
(R3, 7, 24) Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare
circumierit, et nunc addatur, quod sculptura haec subter labium posita
decem cubitis ambierit, patet ex utraque relatione quia vas erat in
modum phialae repandum ac diffusum, quod a triginta cubitis circuitus,
quos habebat in labio, usque ad decem est cubitos coarctatum.
Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas
imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare
circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata; quae necesse est
nos solerter intueri, ut videamus quibus operibus sancti placuerint Deo
ab initio; qua obstinatione in sceleribus perdurarint, quanta
infelicitate ob scelera perierint reprobi.
Et stabat super duodecim boves: e quibus tres respiciebant ad
Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres
ad Orientem.
(R3, 7, 25) Duodecim ergo boves duodecim sunt apostoli et omnes qui vice
eorum regendam in Christo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui
nimirum boves mare sibi super impositum portant, cum apostoli,
apostolorumque successores, injunctum sibi evangelizandi officium
prompta implere devotione satagunt. Tresque ad Aquilonem, et
tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem respiciunt,
cum in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae
Trinitatis.
Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
(R3, 7, 25) Intrinsecus namque latitant universa boum posteriora, quia qua
mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitris
examine jam dispositum est, sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet
omnimodis occultum. Quibus tamen hoc esse occultum nullatenus
potest, quod omnis qui lavacrum baptismi ad salutem accipit et vitam,
fidem, spem et charitatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus
quisque aliquid jam operari neque intrare ad vitam valet.
Unde recte sequitur:
Crassitudo autem luteris trium unciarum erat.
(R3, 7, 26) Crassitudo etenim luteris in mari, firmitas est virtutis in
baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore
fidei, spei et dilectionis, praeceptio baptismi communitur, neque aliter
proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo
virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet
Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi
lilii.
(R3, 7, 26) Per labium quippe calicis gustus Dominicae passionis, per folium
repandi lilii patefacta claritas resurrectionis ipsius
exprimitur.
Duo millia batos capiebat,
(R3, 7, 26) etc. Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis
solet poni in Scripturis, quia nimirum denarium numerum quadratum
solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt: quae videlicet
figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in
altitudinem surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem,
et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et insuperabilis
et velut conquadrata justorum conscientia designatur; quocunque enim
verteris quadratum, stabit. Sic et animus electorum nullo
tentationum occursu novit a statu suae certitudinis inclinari.
Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi Bath nominant,
habens modios tres. Ipsa est ephi, quod illi epha nuncupant.
Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici,
hordei, legumiNum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo,
aqua. Itaque Batus, quia certae norma mensurae est, opera
designat aequitatis et justitiae, quibus hi, qui in remissionem
peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos quippe
mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad
regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum
etiam turbas nationum eodem fonte renatas et operibus justitiae
confirmatas ejusdem regni perennis fecit esse participes.
Et fecit bases decem, quatuor cubitorum longitudinis bases
singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum
altitudinis,
(R3, 7, 27) etc. Multifarie et multis modis una eademque nostrae salutis
sacramenta praefigurantur. Namque iidem apostoli, virique
apostolici, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur
etiam per bases, quae portandis erant luteribus praeparatae: quomodo
ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus et mare, typum gerebant.
Siquidem, ut Verba Dierum narrant
(voir: Ch2, 4)
, omnia in eis, quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant.
Holocaustum autem Domini generaliter omnis electorum
multitudo potest intelligi: quae, juxta vocem praecursoris Baptistae,
est ab ipso baptizata in Spiritu sancto et igni
(voir: Mt, 3)
. Sicut ergo sacerdotes, qui in mare lavabantur, formam
exprimunt eorum qui per baptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii,
quod est in Domino Jesu Christo, ita etiam holocausta eorumdem figuram
aptissime praetendunt, cum post ablutionem baptismi gratia sancti
Spiritus implentur. Lavatur namque in lutere hostia, cum quis
fidelium aqua baptismi perfunditur. Offertur vero in
holocaustum, cum per impositionem manus episcopi donum sancti Spiritus
accipit. Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases
factae, poterat ita mystice interpretari, quia ministri lavacri vitalis,
ad aeterna gaudia beatitudinis (quae denario solent numero figurari) eos
quos imbuunt, vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in
sequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his positi sunt ad
dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii
numeri sunt intuenda mysteria. In utraque etenim parte templi
sunt positae bases luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratia
designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte
(sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jam
diximus) demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque
sensus corporis deliquerant, per lavacrum baptismatis esse remittenda.
Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas
exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda,
ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas
cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis erat undam
colligenda. Quod autem quatuor cubitorum longitudinis, et
quatuor cubitorum latitudinis, trium cubitorum altitudinis, bases
singulae fuere, facile intellectu est: longitudo etenim ad patientiam
longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudo pertinet
ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt
principales virtutes, quibus caetera virtutum structura imminet:
prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo
quaternorum erat cubitorum longitudo et latitudo basium, quia sancti
praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exercitii ac laborum
praesentium foris tolerent, seu cor in dilectione sui Conditoris,
suorumque proximorum, interna exsultatione dilatent, semper operam dare
virtutibus curant: prudenter videlicet inter bona et mala discernentes,
fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes,
justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit
altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas cum patientia
malorum, et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionem
sanctae Trinitatis pervenire satagunt.
Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter
juncturas.
(R3, 7, 28) Juncturas dicere videtur eas quibus ipse luterum tabulae sibimet
invicem connexae sunt, ut scilicet quatuor sive quinque tabulis una
fieret basis. Quales sculpturas bases inter has juncturas, id
est, in ipsis suis lateribus ante et retro, dextra et sinistra, et supra
quoque habuerint, subdendo aperitur, cum dicitur:
Inter coronulas et plectas leones et boves et cherubim et
juncturas similiter desuper.
(R3, 7, 29) Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium; sed undique
versum mysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, imo universa
eorum conversatio virtutum in omnibus gratiam praetendit; neque aliqua
illos hora inanis et vacua praeterit, in qua piis vacare operibus vel
sermonibus vel certe cogitationibus desistant. Coronulas
quippe in se sculptas habent, cum ad ingressum vitae perennis
infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter
desideria vitae coelestis, quae sursum est, nunquam fraternae
societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter
coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem
erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque,
qui sibi commissi sunt, fervorem asperae inventionis exercere non
tardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem
corripiendi cum spiritu mansuetudinis exhibent, quando in fervore
arguendi nunquam fissam habere ungulam discretae actionis ac loquelae,
nunquam verba divinae lectionis velut ruminando in ore volvere
cessant:
Et super leones et boves quasi lora ex aere
dependentia.
(R3, 7, 29) Super leones et boves lora dependent, quando sancti doctores, et
in severitate districtionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine
lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui tenent auctoris, ne
forte injuste ligando aut solvendo quempiam, jam juste ligari ipsi ab eo
cujus judicium errare nequit mereantur.
Et quatuor rotae per bases singulas et axes aerei.
Et per quatuor partes quasi humeruli subter
luterem fusiles contra se invicem
respectantes.
(R3, 7, 30) Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri. Qui
aptissime rotis comparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo
cursu, quocunque ducitur currit, ita evangelicus sermo, jubente Domino,
per apostolos universas in brevi mundi plagas impLevit. Sicut rota
impositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum, quo auriga
dirigit, portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a terrenis
cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad
profectum bonae actionis sive ad ministerium praedicationis quocunque
adjuvans gratia Spiritus voluerit, ducit. Namque in
sequentibus dicitur:
Quia tales erant rotae, quales solent in curru fieri.
(R3, 7, 33) Legimus autem de sanctis:
Currus Dei decem millibus multiplex millia
laetantium.
(Ps, 67, 18) [mauvais référencement: Ps, 67] Si ergo bases luterum sancti sunt doctores, qui lavacrum nobis
vitae ministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt libri
Evangeliorum, quid axes rotarum, qui bases gestant, nisi ipsa eorumdem
sunt corda doctorum, quae dum, praeceptis evangelicis sedulo
intendentia, eos ab infirmorum appetitu sustollunt, velut immissi rotis
axes altius basim a terra sublevant? Porro humeruli, qui rotis
antepositi, ne ab axibus delabi possent, obsistebant, significant
praeconia prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui
legentium in dubium forte veniat, confirmatur. Bene autem
dicitur quod humeruli, qui per quatuor partes subter luterum erant
positi, contra se invicem fuerint respectantes, quia nimirum omnis
Scriptura prophetica sibimet invicem consentanea est, ut pote uno Dei
Spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas
humeruli, videlicet juxta numerum rotarum; non quia quatuor sunt tantum
libri prophetici, sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et
Moyses dictis quatuor evangelistarum testimonium praebuere, ut ex
consensu utriusque testamenti una fides et dilectio Christi nostra
omnium corda firmaret.
Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et
quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum;
pariterque habebat unum cubitum et dimidium.
(R3, 7, 31) Os luteris unius erat cubiti propter unitatem confessionis et
fidei, qua omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti
baptizamur, dicente Apostolo:
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater
omnium.
(Ep, 4) Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis
regna per baptisma iter esse patefactum doceret. Ipse vero
luter in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium, per operis
nimirum perfectionem et initium contemplationis. Integre
etenim cubitus in lutere perfectionem bonae designat actionis, quam
absque ulla dubietate habebat ille, de quo tentatori antiquo Dominus
aiebat:
Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis
super terram, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et
recedens a malo?
(Jb, 1) Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla
etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idem
Job, devicto adversario, cum Domino loquens ait:
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt
te.
(Jb, 42) Scriptum est namque in sequentibus:
Una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
(R3, 7, 32) Et paulo post:
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et
dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset
imponi
(R3, 7, 35).
Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea
fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare
mereamur: quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus, ipsam
vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac
interim vita, perfecte autem videre nulla ratione valeamus.
Rotae quoque uno ac dimidio cubitu mensurantur, quia
Scriptura lectionis evangelicae qualiter hi qui perfecti esse velint
vivere debeant, ostendit, spemque aeternae retributionis in praesenti
demonstrat, ipsam vero retributionis illius qualitatem in futuro nobis
pandendam simul et donandam esse promitTit. Bases etiam ipsae unum
habebant cubitum ac semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres
reciperent, quia ipsi doctores summi ac ministri lavacri salutaris opere
quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte
sunt fruiti. Unde et aiunt:
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur
quod ex parte est.
(1Co, 13)
In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura
sculpturaque consimili; fecit quoque decem luteres
aereos.
(R3, 7, 37 et R3, 7, 38) Quare decem sint bases factae, totidemque eis superpositi
luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat fusura,
mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive luterum, non in ea
significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita
doctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii, quo instituuntur,
unum est sacramentum baptismi, quo abluuntur, unus idemque est Spiritus,
quo omnes consecrantur electi, tametsi donationes habent diversas in
ipso Spiritu, qui
dividit singulis, prout vult.
(1Co, 12)
Quadraginta batos capiebat luter unus.
(R3, 7, 38) Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere,
quia nimirum quater deni faciunt quadraginta. Decem autem
sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege divina praefixa
est, quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem
Dominicae Incarnationis coelestis patriae nobis est patefactus
introitus. Et quia omnes qui ad mysterium sacri baptismatis
pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent rectae
operationis ostendere, apte luteres singuli, in quibus holocausta
lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur:
Erat quatuor cubitorum,
(R3, 7, 38) sive altitudine seu in latitudine, quid significet, intellectus
mysterii in promptu est. Luter enim unus quatuor erat
cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, in quibus forma
nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinales virtutes,
quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet institui; vel
recte propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur,
dicente Psalmographo:
Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit
eos. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
(Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3) [mauvais référencement: Ps, 106] Quod vero supra dixit:
Pariterque habebat unum cubitum et dimidium,
(R3, 7, 31) et neque ibi altitudinem an amplitudinem significaret adjecit,
videtur quia fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit
intelligi: quod ex mensura (ni fallor) basis, in qua positus erat
quisque luter, facillime conjicitur, quae ita describitur.
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas, unius et
dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset
imponi.
(R3, 7, 35) Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii;
ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in
altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui
noverit.
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi,
quinque ad sinistram.
(R3, 7, 39) Dexteram partem templi et sinistram, non intus in ipso templo,
sed ante templum dicitur: ad Orientalem plagam videlicet in atrio
interiore, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem
posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui Sole justitiae per
doctrinam legis antiquitus uti solebant; et quinque ad sinistram propter
nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait:
Ponam sedem meam in Aquilonem.
(Es, 14) Quod est aperte dicere: Illis in cordibus requiescere desidero,
quae a luce veritatis et flamine divinae charitatis aliena esse
considero.
Mare autem posuit ad dextram partem templi contra Orientem ad
Meridiem.
(R3, 7, 39) Et hoc in eodem atrio positum est ad Orientem. Quod
autem ait ad dexteram partem templi, hoc est, quod repetit, dicens,
ad Meridiem. Ingredientibus enim atrium ab Oriente, primo
divertendum erat ad Meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat, ad
lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro
occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi.
Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum longitudinis,
et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua
stans Salomon dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus
occurrebat altare holocausti, contra medium atrii. Deinde porticus
templi sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium
templi. Quod ergo mare posuit ad dextram partem templi, significat nos
per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dextrae
figuratur, debere pervenire.
Qui enim crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
(Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16] Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel
Judaeam et gentilitatem, ut in expositione basium supradiximus, vel
praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laeta saeculi et tristitia,
vel aliquid designat hujusmodi. Ubi vero absolute in bono
accipitur dextra, aeterna saepius gaudia demonstrat. Quod
vero contra Orientem posuit mare, ad eamdem proprie significationem
respicit, quod videlicet per lavacrum sacri fontis splendor nobis
internae claritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii,
significat fideles per acceptionem sancti Spiritus ad flagrantiam solere
verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis
consuevit in Scripturis et ardorem dilectionis et illustrationem
significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in
cordibus electorum.
Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo
Domini, de aurichalco erant. In regione Jordanis
fudit ea rex in argillosa terra,
(R3, 7, 45 et R3, 7, 46) etc. Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo
videlicet flumine Dominus noster baptizare dignatus est, ejusque tinctus
undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum converTit. Et
quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum
celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit, recte in
regione Jordanis vasa sunt domus Domini facta. Neque enim
aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi et baptisma
ejus, quod illo in flumine subiit, respicientes, et ipsi vitali flumine
satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione
Jordanis, sed etiam campestri regione illius facta dicit eadem vasa,
significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et
in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia qua
dicitur:
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
(Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa
Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi
accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam
vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis
Scriptura regulam justitiae, quam sequamur, ostendit, sanctorumque nobis
exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseveraverunt, in
omnibus sequenda praemonstrat, si vasa in domo Domini electa ac pretiosa
esse concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur,
quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter
humiliati, et flamma suae divinae charitatis, sive etiam humanae
adversitatis emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia
patrum bene currendo perveniamus.
Fecitque Salomon omnia vasa, altare aureum, et mensam super
quam ponerentur panes propositionis, auream,
(R3, 7, 48) etc. Altare aureum corda significat perfectorum justorum,
internae charitatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitati
significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat
enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste
legimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis, neque
libamina, sed thymiamata tantum incendebantur: quorum fumus ad superiora
ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implevit; in
quo figura exprimebatur sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerum
cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicino
oraculi sunt positi. Nec longe sunt remoti a velo, quo
templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpora tantum terram
incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent
conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari
fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita cum
orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum usque
perveniunt,
ubi Christus est in dextera Dei sedens.
(Col, 3) Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum
incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae
in ara sui cordis immolantes Domino mactent, sed solummodo lacrymarum et
orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt.
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et
viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
Et quidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens
cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in
altitudine
(voir: Ex, 37)
. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit,
Scriptura non dicit, sed tantum quod altare aureum fecerit, dicit.
Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit
holocausti; quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine
factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quanto
igitur exterius erat positum altare holocausti, quam incensi, quantumque
genere oblationis ac utilitate metalli ignobilius fuit, tantum
quantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat. Quia
nimirum plures sunt multo quibus dicatur:
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata
(Mt, 19, 17) [mauvais référencement: Mt, 19], quam quos audire delectet:
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da
pauperibus
(Mt, 19, 21) [mauvais référencement: Mt, 19]. Nec tamen hujus mensura altaris mystici ratione caret et numero.
Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem
latitudinis, et decem cubitos altitudinis, de quo quidem numero supra in
expositione templi et vestibuli ejus diximus, sed et nunc dicendum
breviter, quia si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui
suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt,
perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris,
amplitudo in charitate Dei ac proximi per latitudinem, spes in
exspectatione divinae visionis per altitudinem figurantur.
Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat
cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae
longitudinis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque testamenti
nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium
numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor
sunt evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque
custodiam legis spiritalem, illustrante Evangelii gratia, pervenimus,
vicenarium profecto numerum perficimus.
Sitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero spes coelestium praemiorum solet designari, Domino affirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborant denario remunerandos esse testatur (voir: Mt, 20) . Et idem altare, quod in figura factum est electorum, ob significandam eorum vitam perpetuam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum est quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo.
Et mensam, super quam ponerentur panes propositionis,
auream
(R3, 7, 48), etc. Mensa autem aurea Scriptura est sacra spiritalis
intelligentiae claritate fecunda. De qua Psalmista Domino:
Parasti
, inquit,
in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me.
(Ps, 22, 5) [mauvais référencement: Ps, 24] Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem inflectant, mensam
nobis conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis
confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt
doctores; quorum vel opera nobis, vel verba salutaria ad exemplum vitae
proposita, semper in divinis paginis, quisquis bene quaerit, invenit.
Unde apte iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt:
videlicet propter apostolos duodecim, quorum ministerio nobis Scriptura
Tesmenti condita est, et Instrumenti Veteris, donante Domino, revelata
mysteria. Quo nimirum numero non tantum iidem apostoli, sed
omnes sunt designati, qui, verbum praedicando, pabulum vitae fidelibus
ministrant: quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam in Domino
Apostoli accepere, sequuntur. Quod vero in Verbis Dierum
legimus, quia
fecit Salomon mensas decem, posuitque eas intemplo, quinque
a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas
centum,
(Ch2, 4) non has mensuras tam ad panes propositionis, quam ad vasa Domini
portanda factas esse credibile est, phialas videlicet, quas pariter
factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, mortariola, et
caetera, quae in sequentibus leguntur. Nam quod paulo post in
eodem verborum volumine subinfertur:
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aeneum et
mensas, et super eas panes propositionis,
(Ch2, 4) vel pluralem numerum pro singulari posuit more Scripturis
usitatissimo, ut in Jesu Nave:
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et
usurpaverunt de anathemate,
(Js, 4) cum Achan solus, et non plures filii Israel hoc fecerint.
Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum
coqui, ut in sabbato mox poni possent in mensam propositionis, potuit
fieri ut panes novi, noviter cocti, mox illis mensis imponerentur,
ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane, oblatis
veteribus super mensam propositionis ponerentur calidi. Non
autem hae mensae decem a figura unius mensae propositionis discrepant.
Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta unanimem totius
Scripturae concordiam auctoritate apostolica munitam designat, ita non
immerito decem mensae aureae divinae legis Prophetarum eloquia figuratae
denuntiant; quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes
propositionis, offerunt vel nobis exempla fidelium, quasi positorum in
se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Recte
autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina
scripsit, verum etiam quia tota testamenti series quinque aetates
saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum
quinarius, et quinque a dextris, quinque a sinistris ponuntur, cum post
Incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Dei populo Judaeo
scilicet et gentili, committitur, sive evangelicis plena figuris
ostenditur, quae quondam antiquo Dei populo juxta litteram solum
intelligenda esse putabatur.
Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro primo, et quasi lilii flores
et lucernas desuper aureas.
(R3, 7, 49) Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quae
et esurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa ferunt
ministerii coelestis, id est, istorum nobis actus in exemplum proponunt,
etiam aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur,
videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Hinc
etenim Psalmista:
Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen
semitis meis.
(Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Hinc et Salomon ait:
Quia mandatum lucerna est, et lex lux.
(Pr, 6) Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita
candelabra, ex his quae de mensis tractavimus facile patet.
Cum vero dixisset, quinque a dextris et quinque a sinistris,
convenienter addidit, contra oraculum. Oraculum namque, ubi erat arca,
ut saepe dictum est, aditum designat patriae coelestis,
ubi Christus est in dextera Dei sedens,
(Col, 3) paternorum utique conscius arcanorum. Et candelabra
templi aurea contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia semper ad
habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac
desiderium nostris cordibus infundant, ut eos qui originem carnis e
terra habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus sedem
perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter
candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere
lucernas esse viros sanctos qui, oleo Spiritus sancti infusi, et ipsi
igni dilectionis ardent in corde et proximis lucem scientiae praeferunt
in linguam. Candelabra autem, quae has lucernas in sublime
tollunt, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse
sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione
demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo
Domini quo dicitur de Joanne:
Ille erat lucerna lucens.
(Jn, 5, 35) [mauvais référencement: Jn, 5] Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt
eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus:
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis
meis.
(Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes qui sua et
corda et corpora ferentes Domini mandatis humili semper intentione
supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat
voluntatem, verum in omnibus quae Scriptura sancta dicit attendit,
ejusque se subjiciens mandatis, satagit auscultare promissa, quasi
candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas, quia casta
corporis sui membra, castae mentis cogitationes, ad facienda quae Deus
jubet, supponere contendit; et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum
necesse est firmiter, ad superna erectum, impositas sibi lucernas, non
solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare.
Quod vero, cum dixisset:
Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro primo,
addidit:
Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas,
(R3, 7, 49) videtur juxta litteram quia suprema pars candelabrorum in modum
sit lilii repandi efformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum
esse legimus. Cujus est stipes medius, et calami ex ipso
procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisse
perplurima. Flores autem lilii (ut saepe dictum est)
amoenitatem semper virentis terrae viventium designant, de qua dicit
beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino « in spem vivam, in haereditatem
incorruptibilem et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in
coelis. » Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei,
quia Scriptura divina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos
bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo
erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas
in capite, ita electi omnes, qui in eadem Scriptura sacra continentur,
erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse
probantur.
Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti
sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant,
(R3, 7, 50) etc. Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt
ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis
reserant, et ostia domus templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui
instruendo, baptizando, Domini corporis et sanguinis mysteria
communicando, primi nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt, quid
cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem
angelorum sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac
dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi
delegatum recte compleant, quo a voluntate illius cui ministrant nunquam
oculos avertunt? Aperiuntur enim et clauduntur ostia tempore congruo,
sed nullo suum cardinem tempore deserunt, quia et angeli et homines
sancti sive in hanc vitam fide, seu in illam spe fideles atque electos
suscipiant, semper animum in radice internae dilectionis fixum tenent.
Unde bene ibidem iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicet vel meritum propriae claritatis, vel illius, quam habent in
eum, charitatis.
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo
Domini.
(R3, 7, 51) Perficit Salomon opus quod faciebat in domo Domini, cum Rex
pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis
immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus
saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum
perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et
adjuvat, nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato
esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservatur.
Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum
reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad
regNum. Quod bene significatur etiam in eo quod templum septem annis
aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est.
Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur; octava est
dies judicii et resurrectionis futurae, de qua psalmi sextus et
undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit
apte quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et
aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
(R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem
sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam.
Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater
eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos
suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat.
Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis
ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos et appetenda dona
perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum,
haec sanctificata vasa, Salomon infert in templum, cum Dominus noster,
peracto universali judicio, omnes electos et doctorum videlicet et caete
rorum fidelium coetum, in gaudium regni coelestis introducit.
Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in
thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui
meruerint,
abscondit in abdito vultus sui a conturbatione
hominum.
(Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis
recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem facti sunt thesauri,
quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet
meritis distent, et una, ac non diversa, est patria illa coelestis, qua
electis promittitur omnibus; quamvis
sicut stella a stella differt in claritate, ita et
resurrectio mortuorum.
(1Co, 15) Et quod utrorumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus,
una sententia demonstravit, cum ait:
In domo Patris mei mansiones multae sunt.
(Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter
alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant
alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus
desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non
apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in
praesentem diem. In arca autem non erat aliud,
nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in
Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8 et R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque
eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non
apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine
scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum
longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis
paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum
quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus
patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et
appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim
abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes
ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni
intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat
enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi
humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero,
quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea
habens manna, quia
in
homine
Christo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat
(voir: Nb, 17)
, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in
humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et
tabulae testamenti, quia
in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui
quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent
gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et cum Christo esse,
(Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non
semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc
omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus
erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo
esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia
nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine
se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in
oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique
electi, qui nos praecesserunt de mundo
in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum
(Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui
appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de
supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae
nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime
conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae
sint interna gaudia vident.
Factum est autem, cum exissent sacerdotes de sanctuario,
nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes
stare et ministrare propter nebulam. Impleverat
enim gloria Domini domum Domini,
(Greg, sl) etc. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant
sacerdotes stare et ministrare propter nebulam, haec sententia superbos
Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi
sacramenta instigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per
erroris nebulam perdiderunt; ita eorum mentes infidelitatis caligo
replevit, ut exigentibus propriis meritis non agnoscant cultum
credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est, domum Domini
impLevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia
dum in Testamento Veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos
inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum
fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et
tunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam
aperta narravit. Quid est enim apertius quam:
Ego et Pater unum sumus?
(Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi
emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
Et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel
(R3, 8, 63). Templum Domini, sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est.
Hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo
mundavit, et Spiritus sancti gratia sanctificavit, ac diversis virtutum
donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando
unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo
praedicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad
meliora et perfectiora convertere satagit.
Templum enim Dei, ait Apostolus, sanctum est, quod estis
vos
(1Co, 3). Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non
aequaliter perficiunt, quia de Christo Joannes ait:
De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro
gratia
(Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1]. Hinc Paulus dicit:
Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat, Deus
(1Co, 3). Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus
subsequenter exponit dicens:
Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt: unusquisque
autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis,
Dei aedificatio estis,
(1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum, quasi Deus et Dominus
inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando.
Sequitur:
In die illa sanctificavit medium atrii. quod
erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi
holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia
altare aereum, quod erat coram Domino minus erat et capere
non poterat holocaustum et sacrificium et adipem
pacificorum
(R3, 8, 64). Quid ergo est, quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens
ibi holocaustum et sacrificium, quia altare aeneum, quod juxta
constitutionem legis ante fores templi positum erat, non poterat totum
capere, nisi quod Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus
perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit? Ipsa
est enim atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum
Domini, in Jerusalem videlicet coelestem. Quia ergo
holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non
potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et
sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia
holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritaliter Deo
offeruntur. Hinc est quod Dominus, reprobans vetus
sacrificium, per prophetam ait:
Holocausta et sanguinem victimarum nolui
(Es, 1). Et item in Psalmis, sacrificium probans Novi Testamenti, taliter
per Prophetam locutus ait:
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est, in
quo ostendam illi salutare Dei
(Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49].
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et
omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad
rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro,
(Beda, sl) etc. Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et
omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum
Aegypti, coram Domino: per introitum Emath Septentrionalem terrae
repromissionis plagam, per rivum sive torrentem Aegypti, ut
Verba Dierum nominant
(voir: Ch2, 7)
, designat australem. De quibus aliqua latius ex verbis
sancti Hieronymi ponere gratum puto esse lectori.
(voir: Hier, sl)
Scriptum est in libro Numerorum, in quo omnis terra
repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur:
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta
Edom, et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum.
Qui circuibunt Australem plagam per ascensum
Scorpionis, ita ut transeant Senna et perveniant in Meridiem
usque ad Cadesbarne. Unde egredientur confinia ad
villam nomine Addar, et tendunt usque Asemona, ibitque per
gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et
maris magni littore finietur
(Nb, 34). Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur:
Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas
Mariboth, id est, contradictionis, Cades quoque et torrens usque
ad mare magnum
(Ez, 47), quod significat altissimam solitudinem Sin, quae est juxta Edom
et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis, et per
Senna et Cadesbarne, et atrium sive villam Addar, et Asemona pervenire
usque ad torrentem qui juxta urbem Rinocoruram mari influit.
Hic vero terminus plagae Australis incipit a Thamar, quae
urbis in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruit, et
hodie Palmira nuncupatur, Hebraeo quoque sermone
Thamar dicitur, quae in lingua nostra Palmam
sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non
dubium est, et torrens ingrediens mare magnum hoc quod Aegypti
Palaestinaeque praetendit littoribus. Sequitur in libro
Numerorum:
Plaga autem Occidentalis in mari magno incipiet et ipso fine
claudetur
(Nb, 34), » hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet
Rinocorurae, qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Emath, urbs
Syriae, cujus in hac plaga et nomen ponit Ezechiel:
Et plaga, inquiens, maris mare magnum a confinio per
directum, donec venias Emath
(Ez, 47), quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo
tyrannorum nomine commutato; nam cognomentum habuit Epiphanes.
Sequitur in libro Numerorum:
Porro ad Septentrionalem, inquit, partem a mari magno
termini incipient pervenientes usque ad montem altissimum, a
quo venies in Emath usque terminos Sedala.
Ibuntque confinia usque Sephrona et villam Enan.
Hi erunt termini in parte Aquilonis
(Nb, 34). Dicunt Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno,
quod Palestinae Phoenicis et Syriae, quae appellatur Coele, Ciliciaeque
praetendit littoribus et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem
dicit: « pervenientes terminos usque ad montem altissimum, » iidem
Hebraei autumant vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis
videtur verius. « Ibuntque, inquit, confinia usque ad
Sephrona. » Quamobrem hodie Zephium oppidum Ciliciae vocant. Quod autem
sequitur: « Et villam Enan, » pro quo in Hebraeo scriptum est
Aserenan, quod interpretatur atrium fontis,
terminus est Damasci. Unde dicitur in Ezechiel:
Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon sive Aserenan,
terminus Damasci
(Ez, 47). Et ab Aquilone ad Aquilonem plaga Septentrionalis.
Inde metabuntur, inquit, fines contra Orientalem plagam,
de villa Enan usque Sephania, et de Sephania descendent
termini in Rebla contra fontem. Inde pervenient
contra Orientem ad mare Cenereth, et tendent usque Jordanem,
et ad ultimum salsissimo claudentur mari
(Nb, 34). A fine igitur Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan,
tendunt fines usque ad Sephania, quam Hebraei Aphamiam
nominant. Et de Aphamia descendunt termini in Rebla, quae
nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc
significare urbem quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur: «
Contra fontem, » quem perspicuum est significare Daphnen, quo
fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. « Inde,
inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Cenereth, » id est,
ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat
dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quae congregationes aquarum
appellant maria. « Et tendent, inquit, usque Jordanem, et ad
ultimum claudentur mari, » vel Mortui, vel, ut alii putant, lingua maris
Rubri, in cujus littore Ahila posita est.
Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus,
id est, quatuordecim diebus praedicta festivitas a Salomone et filiis
Israel celebraretur, et in die octava dimissus sit populus, intuendum
est quomodo in Verbis Dierum de eadem re scriptum sit:
Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem
diebus et omnis Israel cum eo, Ecclesia magna valde, ab
introitu Emath, usque ad torrentem Aegypti.
Fecitque inde octava collectam, eo quod
dedicasset altare septem diebus et solemnitatem celebrasset
septem diebus. Igitur vicesimo tertio mensis septimi dimisit
populos ad tabernacula sua
(Ch2, 7). Sed puto non aliud hic velle intelligi, nisi quod, expletis
septem diebus dedicationis templi, subsecuti sunt dies Scenopegiae, quae
a quinto decimo die mensis septimi secundum legem inchoabant
(voir: Lv, 23)
, et in die vicesima secunda finiebantur. Utrisque ergo
festivitatibus rite peractis, et Scenopegiarum octava die finita,
dimisit rex Salomon populos ad sua laetantes atque gaudentes super bono
quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israel populo suo.
(Ex Josepho.) Cui sensui videtur
Josephus suffragari, ita dicens: « Dimisit ergo Salomon Ecclesiam, cum
sacrificia celebrasset pro se et universis Hebraeis, id est, vitulos
quidem viginti duo millia, oves autem centum viginti millia.
Tunc enim prius in templo sacrificia celebrata sunt, et in
toto epulati sunt omnes Hebraei cum uxoribus suis et filiis; insuper
etiam et festivitatem quae vocatur Scenopegia faciens ante templum,
clare nimis et magnifice diebus quatuordecim rex cum omni populo suo
pariter epulatus est. Cumque haec fuissent sufficienter
exhibita, nihilque deesset circa pietatis divinae culturam, dimissi a
rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi propter
providentiam quam habuisset, et opera quae fecisset, et orantes Deum ut
eis regem praeberet longaevo tempore Salomonem; agebant revertentes cum
gaudio sublimiter, et cum delectatione homines decantantes, ita ut ea
jucunditate sine labore ad propria remearent. »
Mystice autem hoc, quod Salomon, completo opere templi, festivitatem
celebrem fecit et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat internum gaudium
sanctorum, quod cum rege suo Christo, vero videlicet Pacifico,
perpetualiter habent; nec non et loca ipsa, quibus termini terrae Israel
descripti sunt, Emath videlicet et rivus Aegypti, huic significationi
non contradicunt. Emath enim interpretatur Domini
veritas. Et rivum sive torrentem Aegypti quem melius
intelligere possumus, quam mortem temporalem? Quia hanc in Aegypto, id
est, in tenebris istius mundi consistens nullus evadere potest, Propheta
attestante, qui ait:
Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem?
(Ps, 88, 49) [mauvais référencement: Ps, 18] Unde de ipso Mediatore Dei et hominum in Psalmo scriptum est:
De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput
(Ps, 109, 7) [mauvais référencement: Ps, 109]. Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum, de qua Dominus
Christus bibit in via, id est, in hac vita, dum corpore pertulit.
Sed dum, in via, dicitur, in Latinis ostenditur, et
velocissimus transitus indicatur, per quam itinerantes vehi solent ad
aliam mansionem.
Christo enim
propter gloriosae meritum passionis
datum est nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine ejus
omne genu flectatur coelestium, terrestrium et
infernorum
(Ph, 2). Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath festum celebre cum
Salomone facit, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter
aeternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Quod autem
septem et septem diebus eamdem festivitatem celebrabant, significare
potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati,
modo in hac vita, quae septenario numero dierum discurrit, gaudent in
spe, et tum in sabbato vero, hoc est, in futura animarum requie
gaudebunt in ipsius veritatis perceptione. Quod autem
sequitur, in die octavo Salomon dimisisse populum, qui benedicentes regi
profecti sunt singuli in tabernacula sua laetantes alacri corde super
omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo
suo, significat post finem istius vitae, postque sabbatismum animarum
sanctarum, quae nunc quiescunt ante diem judicii, in octava aetate, hoc
est, in die resurrectionis sanctos recepturos corpora immortalia, et in
mansionibus coelestibus quosque secundum beatorum qualitates
collocandos, ubi semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes
Deum super omnibus bonis quae in Domino Christo Pater omnipotens
contulit populo Christiano.
Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra
Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro, ut
videret oppida quae dederat ei Salomon; et non placuerunt
ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi,
frater? Et appellavit eas, terra Chabul usque in diem
hanc
(R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13), etc.
(Ex Josepho.) De hoc Josephus ita narrat: « Multum aurum et
argentum Tyri rex ad aedificium contulit, insuper et ligna cedrina et
cypressina, quem Salomon quoque magnis compensationibus redonavit,
mittens ei per annos singulos triticum, vinum et oleum, quibus maxime
rebus, eo quod habitaret in insula, sicut praediximus, indigebat.
Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti
numero, non procul a Tyro positas condonavit. Quas dum
circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens ad
Salomonem, dixit se civitatibus non egere; et ex tunc hae appellatae
sunt terra Gabalon; etenim interpretatum lingua phoenicia,
displicere, significat. » Sed chabul, quasi
germen, interpretatum in libro Hebraeorum nominum invenimus.
Quomodo autem hoc nomen displicere significet, non
invenimus, nisi forte per ironiam dictum sit, quasi germen, cum
plenitudinem fructuum non afferret.
Aedificavit ergo Salomon Gaser, et Bethoron
inferiorem, et Baalath et Palmiram in terra solitudinis, et
omnes vicos qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro,
munivit
(R3, 9, 17, R3, 9, 18 et R3, 9, 19), etc. Urbes vero, quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est,
Mello et murum Jerusalem, Ezer, Mageddo, et Gaser, Bethoron, Baalath, et
Palmiram, sanctae Ecclesiae decorem significant, quam verus Salomon in
jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi
praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio;
Ezer, separatus, vel sanctificatus; Mageddo,
coenaculum ejus; Gazer, praecisio, vel
divisio; Bethoron, domus montium; et Baalath
ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia
ipsa
civitas Dei vivi
(He, 12) est, ubi impletur quotidie Dei voluntas. Haec separata
ab omni errore infidelium, sanctificata est in fide et bonis operibus.
Ibi refectio virtutum est; haec discernit mundum ab immundo,
virtutes a vitiis; et domus est montium, id est, habitatio sanctorum, et
fructus justitiae, sicut palma, florens
ascendit de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in
Sion
(Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]. Omnes vicos, qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro,
munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae
protectione ita munivit, ut hostibus spiritalibus insuperabiles semper
existerent
Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis,
et de Cethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui
non sunt de filiis Israel, horum filios, qui remanserant in
terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare,
fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De
filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes, et
duces
(R3, 9, 20, R3, 9, 21 et R3, 9, 22). Universum populum, qui non fuerunt de filiis Israel, fecit
Pacificus noster tributarios, cum eos, qui non sunt in filiorum numero,
sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis
utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive
gentiles, sive haeretici, ejus dominatione consistunt, quia ipse
universorum dominator est, et eis utitur ad suam voluntatem.
In cujus voluntate universa sunt posita, et non est qui
possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis
adversantur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in
praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent
(voir: Ac, 15)
. De filiis autem Israel, hoc est, qui non ancillae
filii sunt, sed liberi, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit
(voir: Ga, 4)
, non constituit Salomon noster servire quemquam, quia neminem
cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus
novi testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra
spiritales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent
(voir: Ep, 6)
; et ministros suos fieri, hoc est, spiritale obsequium in bonis
operibus sibi praebere
(voir: Rm, 6, Rm, 7 et Rm, 8)
; et principes et judices, scilicet ut bene sibi principentur, et
carnis lasciviam doment
(voir: Ga, 5)
; sive ut subditos sibi bene regant et in semita justitiae ducant.
Quod autem sequitur:
Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi
quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et
statutis operibus imperabant
(R3, 9, 23), quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis
Domini scientiam habere merentur, et semetipsos et alios bene regere
possunt? Quinquagesimo ergo die post pascha et in veteri testamento lex
in Sina tributa est
(voir: Ex, 20)
, et in novo super apostolos et eos qui cum ipsis erant, Spiritus
paraclitus venit
(voir: Ac, 2)
.
Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus per annos
singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod
aedificaverat Domino: et adolebat thymiama coram Domino,
(R3, 9, 25) etc. Offert quoque Pacificus noster tribus vicibus per annos
singulos holocausta Domino, cum in membris suis per sanctae Trinitatis
fidem
hostiam acceptabilem
(Rm, 12) exhibet Deo. Offert enim unusquisque fidelis
holocausta Domino, cum corpus castigando macerat, et tota desideria
carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert
pacificas hostias, cum bonorum operum munus exhibet. Offert
victimas, cum vota labiorum suorum in laude Domini expendit.
Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre
debet, quia in ara cordis, ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc
est, flammam charitatis semper fervere, quidquid in abstinentia,
quidquid in bona operatione, quidquid in gratiarum actione elaborat,
justum est ut totum in suavitate Spiritus sancti offerat Deo.
Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram
in cordis secreto praeparat Deo, et ea quae sunt digna et Deo placita
postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum
saeculi pertinent, non coram Domino adolere thymiama dicitur, quia non
in pura conscientia orare comprobatur.
Classem quoque fecit Salomon in Asiongaber, quae
est juxta Ailath in littore maris Rubri in terra Idumaea.
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros
nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem
Salomonem
(R3, 9, 26, R3, 9, 27 et R3, 9, 28).
(voir: Hier, sl)
Asiongaber fertur esse insula, haud procul ab Aila in Rubro mari,
ubi classis Josaphat hujus tempestatis attrita est. Ophir
autem nomen est provinciae, ex Ophir, uno de posteris Eber, nominata, de
cujus stirpe venientes, a fluvio Rosnae, usque ad regionem Judae, quae
vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut Josephus narrat.
Classem itaque, quam fecit Salomon in Asiongaber (quae,
festinantes, aut fortes, sive viriliter
interpretatur) non aliam esse puto, quam Ecclesiam fidelium, quae in
mari istius mundi posita, studium impendit thesauros sapientiae et
scientiae, opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Hiram,
viri nautici et gnari maris cum servis Salomonis; dum gentiles saeculari
sapientia eruditi cum his qui in lege Moysis periti sunt in unitate
fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir (quae
interpretatur infirmans) mittit ut sumptum inde aurum ad se deferant,
cum in vilitate litterae sensum pretiosum jubet quaerere. Et
sic acceptam summam quadringentorum viginti talentorum auri ad regem
deferunt, cum sensum pretiosum historiae, allegoriae, tropologiae, atque
anagogen in duobus testamentis, inveniunt, et eum sapientiae et consilio
divino adscribentes tribuunt.
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in
nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus, et ingressa
Jerusalem cum multo comitatu et divitiis, camelis
portantibus aromata, et aurum infinitum nimis et gemmas
pretiosas. Venit ad Salomonem, et locuta est ei
universa, quae habebat in corde suo,
(R3, 10, 1 et R3, 10, 2) etc. Regina autem Austri, quae a finibus extremis excitata
veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc venturam
gentibus Ecclesiam, desiderantem Christum praefigurabat, quae (juxta
Prophetam)
circumamicta est varietate in vestitu deaurato, et populi sui
et paternae domus oblita
(Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44], currebat barbara gente, non animo. Quae in aperto
peregrina fuit, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat.
Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed
etiam potestate apostolica, de Judaeis adulteris judicandis, ipsius ore
Judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae
coelestis affectum imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat.
Hinc ipsa regina Saba in Salomone et gloria ejus stupens
super prudentia ejus dixit:
Verus est sermo, quem audivi in terra mea super
sermonibus tuis, et super prudentia tua, et non credebam
narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et
probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerit.
Major est sapientia tua et opera tua, quam rumor
quem audivi,
(R3, 10, 6 et R3, 10, 7) etc. Quod bene convenit sanctae Ecclesiae, quae, auditis
miraculis Christi, provocata est ad quaerendum eum. Sed
postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem, consideratis sanctae
Scripturae testimoniis, Divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum ei
videtur esse omne quod sibi antea de eo narratum est, in comparatione
perceptae. Unde et admirando in laudem ejus erumpit,
dicens:
Beati viri tui et beati servi tui, qui stant
coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit
Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te
super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in
sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et
justitiam
(R3, 10, 8 et R3, 10, 9). His quoque similia et Psalmista, et desiderio regni coelestis
exardescens, ex persona sanctorum protulit, dicens:
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum!
concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et
caro mea exsultaverunt in Deum vivum
(Ps, 83, 2) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et paulo post:
Beati
, ait,
qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi
laudabunt te
(Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83]. Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus; et
qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus, quam habet
cum Patre et Spiritu sancto, conspicere, et sapientiam, per quam ipse
mundis corde dignatur se ostendere
(voir: Mt, 5)
, perpetualiter percipere laetentur. Sicque probabunt
verum esse hoc quod scriptum est:
Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se
(Es, 44 et 1Co, 2).
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et
petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere
regio
(R3, 10). Quia Pacificus noster verae reginae, Ecclesiae videlicet suae,
omnia quae petit dabit, de quo scriptum est:
Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum
ejus non fraudasti eum
(Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20]. Et in Evangelio ipse dicit:
Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis
(Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15]. Non solum autem ea, quae petimus, imo etiam illa, quae humana
fragilitas aut nescit, aut praesumit petere, gratuito munere
largitur.
Fecit rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et
domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus.
Non sunt allata hujusmodi ligna thyina, neque
visa usque in praesentem diem,
(R3, 10, 12) etc. (Ex Josepho.) De quo Josephus ita narrat:
« Eodem vero tempore delati sunt regi a terra, quae vocatur aurea,
lapides pretiosi et lignea pinea quibus visus est ad fortitudinem templi
domumque regalem, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex
eis citharas et nabas, ut dicerent hymnum Deo Levitae. Omnium
vero rerum, quae fuerunt quocunque tempore regi delata sunt, magnitudine
et pulchritudine praecellebant. Nullus igitur arbitretur,
quia lignea pinea, quae nunc propter pretia vendentium sic appellantur,
illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda, quasi pinea
sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia. Hoc autem
dixi, ut nullus naturam verae pinus ignoraret. Bene autem
dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosissimis fecerit fulcra domus
Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus, quia Conditor
noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei
nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum
operum reddunt temporibus suis
(voir: Ps, 1)
, ad munimen domus Dei et domus regiae, hoc est, ad confirmationem
Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis atque exemplis
ruinam errorum et scelerum non sentiat. Talesque viri merito
quasi cytharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricatae dicuntur, quia
omnia quaecunque fecerint prosperabuntur
(Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1] et laudem Domini inter adversa et prospera corde, ore simul et
opera pronuntiare non cessant. Hi (secundum Apostolum)
(voir: Col, 3)
quidquid agunt in verbo aut in opere, omnia in gloriam Dei
faciunt. De quibus ex persona Domini per Prophetam dicitur:
Super muros Jerusalem constitui custodes, tota die et tota
nocte non tacebunt laudare nomen Domini
(Es, 42).
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro
puro, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, et
trecentas peltas ex auro probato; trecentae enim minae auri
unam peltam vestiebant. Posuitque ea rex in domo
silvae Libani,
(R3, 10, 16 et R3, 10, 17) etc. In Vorbis quoque Dierum ita scriptum est:
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa
sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur,
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus
tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in
armamentario, quod erat consitum in nemore
(Ch2, 9). Scuta ergo simul et hastae aureae, quibus utebantur (sicut in
sequentibus ostenditur), duces qui excubabant ante ostium domus regis,
quid significant, nisi armaturam spiritualem, quam habent praedicatores
sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ut
callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes.
De quibus in Cantico canticorum scriptum est:
Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis
Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi
(Ct, 3).
(voir: Beda, sl)
Quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores
sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis
patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur.
Bene autem iterando adjungitur: « Ex fortissimis Israel. »
Israel quippe vir videns Deum interpretatur. Omnes quidem, qui
ad divinae visionis gaudia tendunt recte Israel nomine
censentur. Sed fortissimi in eis sunt utrique illi, qui sive coelestis
dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite
peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero
designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro
perfectione bonae operationis exspectant. « Omnes tenentes
gladios, et ad bella doctissimi. » Illos tenentes gladios, de quibus
dicit Apostolus:
Et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est
verbum Dei
(Ep, 6). Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet,
dicens:
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus
insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem
et sanguinem, sed adversus principes et potestates
(Ep, 6), etc. Et recte, doctissimi, quia magna bellandi arte
indigent, qui carne inclusi, in terris positi, contra spiritualia
nequitiae in coelestibus certant; magna arte imo magna Dei gratia
indigent, cum contra archangelum, tot millibus annorum ad bella
exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae
hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quia patres utriusque
testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid
in sermone docuerint, bonis exemplis probaverunt. Necnon et trecenta
scuta, quorum singula trecenti aurei vestiebant, perfectam fidem eorum
significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant.
Bene ergo custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant,
quia sancti praedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes,
claritate supernae sapientiae splendentes, et verborum jaculis inimicos
confodiunt, et scuto sacrae fidei tela nequissimi ignea repellentes
exstinguunt. Quod autem adjungitur, « posuit ea rex in domo
silvae Libani, » apte huic mysterio congruit. Quid ergo silva
Libani, nisi gentium Ecclesiam significat, quae de factu superbiae
abscissa in fabrica domus Dei convenienter aptatur? Unde et per
Psalmistam dicitur:
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis
silvae
(Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131], etc.
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem,
et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus.
Et summitas throni rotunda erat in parte
posteriore, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile,
et duo leones stabant juxta manus singulas, et duodecim
leunculi stantes super sex gradus hinc atque
inde
(R3, 10, 18 et R3, 10, 19), etc. Solium ergo quod rex Salomon fecit bene Ecclesia sancta
esse intelligitur, in qua Pacificus noster regnans judicia sua facere
dignoscitur. Quia anima justi sedes est sapientiae.
Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad
solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas, cujus haec
ossa sunt, nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu
plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge secunda
non utitur. Hoc pudicis animabus decenter aptatum est, quia
illae ebur fuisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini
praecepta secutae sunt.
Hanc vestivit auro fulvo nimis
(R3, 10, 18). Quia splendorem gloriae suae in ea clarescere fecit, cum per
signa miracula majestatis suae potentiam ostendit.
« Habebat autem thronus iste sex gradus. » Quid per senarium numerum,
nisi bonorum operum perfectio designatur?
Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, et septimo requievit
ab operibus suis
(Gn, 2). Siquidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus
perfectus esse dignoscitur. Habet enim medietatem tria,
tertiam partem duo, sextam unum; unum vero, duo et tria sex fiunt.
Igitur quia et sex aetatibus mundus constat, in quibus licet
operari, quisquis ad coelestem patriam pervenire desiderat, bonis
operibus ascendere festinet, quia, nisi bonis actibus ascendatur.
illuc minime pervenitur. Sequitur:
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriore
(R3, 10, 19). Quid enim rotunditas throni in parte posteriore nisi requiem
aeternam, quae post hanc vitam futura est sanctis, significat, ubi
quisquis his bene laborat, mercede operis sui remuneratur, perenni
quiete perfruetur? Unde et in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub
alio exemplo commemoratur, ubi dicitur:
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani.
Columnas ejus fecit argenteas; reclinatorium
aureum, ascensum purpureum media charitate
constravit
(Ct, 3).
(voir: Beda, sl)
Ferculum inde dictum quod vel residentium sive discumbentium in
convivio corpora ferat; vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis
opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia
comparatur, quae credentes ad aeternae vitae refectionem praedicatorum
suorum ministerio circumfert. Ferculum itaque regis nostri
sancta Ecclesia est, quae de fortibus patrum, quasi lignis cedrinis
imputribilibus, mentibus est constructa. Quae recte ferculum
dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris
sui. Cum ferculo columnae argenteae factae sunt, quia
praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem columnis
argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis
praedicatoribus lucide dicitur mentes audientium fulgorem claritatis
intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Item reclinatorium in
ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit.
Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia
mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris
(Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11]. Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam
divinae suae visionis gloria coruscam praeparavit. Et non
nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus
Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur.
Unde ipse ait:
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui
manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam
aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo
die
(Jn, 6, 54 et Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6]. Media charitate constravit propter filias
Jerusalem.
Ea ipsa videlicet charitate, qua pro nobis passus est.
Majorem enim hac charitate nemo habet, ut animam suam ponat
quis pro amicis suis
(Jn, 15, 13) [mauvais référencement: Jn, 15]. Et hoc est quod addidit: « Propter filias Jerusalem, » id est,
propter animas coelestium desiderio flagrantes. Quanto enim
majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis patiendo commendavit, tanto
plures ad se redamandum ac pro se patiendum accendit.
Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile
(R3, 10, 19). Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi
solatia divinae gratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum
provehunt? Et haec apte per binarium numerum descripta sunt, quia in
utroque testamento hoc praedicatur, hoc maxime commendatur.
Quia non nisi per divinum adjutorium aliquid boni perfici
potest
(voir: 1Co, 3 et Ph, 2)
. Unde ipsa Veritas dicit:
Sine me nihil potestis facere
(Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15].
Et duo leones stabant juxta manus singulas
(R3, 10, 19). Quid per leones nisi patres utriusque testamenti figurantur, qui
per fortitudinem animi et sibi et aliis dominari bene didicerunt?
Duo ergo leones juxta manus stabant
(R3, 10, 19), quia in lege et in Evangelio sancti patres quidquid boni
fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde et Psalmista
dicit:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam,
super misericordia tua et veritate tua
(Ps, 113, 9) [mauvais référencement: Ps, 144]. Et Apostolus:
Gratia, inquit, Dei sum id quod sum
(2Co, 15). Et item:
Qui gloriatur, in Domino glorietur
(Jr, 9 et 1Co, 1). Sequitur:
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus, hinc atque
inde
(R3, 10, 20). Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo, qui
apostolicam doctrinam sequitur, significatur? Hi ergo supra sex gradus
hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde suis
doctrinis atque exemplis munire certant, ne pius labor bene incipientium
in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter
conservet. Quod autem subditur:
Non est factum tale opus in universis regnis,
(R3, 10, 20) apte sanctae Ecclesiae convenit, de qua scriptum est:
Fortitudo et decor indumentum ejus; et ridebit in die
novissimo. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam
praedicaverunt, et vir ejus laudavit eam. Multae
filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es
universas
(Pr, 31). Sequitur:
Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant
aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro
purissimo. Non erat argentum, nec alicujus pretii
putabatur in diebus Salomonis
(R3, 10, 21), etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea
fiunt, quia omnes animae sanctorum, quae sunt vasa Dei, ut voluntati
deserviant divinae, splendore sapientiae et dilectionis nitentes,
continent potum aquae vivae, et
fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternam
(Jn, 4, 14) [mauvais référencement: Jn, 4]. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis,
quia, secundum Apostolum,
non est in sermone regnum Dei, sed in virtute
(1Co, 4). Et praedicatio Evangelii
non in suasibilibus humanae sapientiae verbis
consistit,
sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides nostra non
sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei
(1Co, 2). Unde ipsa Veritas ait;
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in
regnum coelorum
(Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et iterum:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit
et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum
(Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5].
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges
terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra
desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli
deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica
(R3, 10, 23, R3, 10, 24 et R3, 10, 25). Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex Salomon super
reges terrae, quia Pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum,
qui vere reges dicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio
sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus
sunt
(Ps, 88, 7 et Ps, 88, 8) [mauvais référencement: Ps, 88]. Et iterum:
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae
ejus non est numerus
(Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 140]. Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre,
plenum gratia et veritate
(Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1].
« Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri. » Quia
universa Ecclesia sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum
gloriae ejus perveniat. Cum per Prophetam dicitur:
Tibi dixit cor meum, quaesivi te, vultum tuum, Domine,
requiram
(Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26]. Et alibi:
Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita
desiderat anima mea ad te, Deus
(Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41].
Et singuli deferunt ei munera.
(R3, 10, 25) Dum unusquisque secundum id quod vires sibi suppetunt, in verbo
seu factis obsequium studet praestare Deo.
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas
multas. Filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas,
et Ammonitidas, et Idumaeas, et Sydonias, et Ethaeas, de
gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non
ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad
vestras
(R3, 11, 1 et R3, 11, 2), etc.
(voir: Isid, sl)
Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem
vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de
poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat, nec
prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet.
Haec est flenda subversio; nisi forte dicat quis mulieres
alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas ex
gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter
Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum
vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non
est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil
arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus.
Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira
subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit
prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo
simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius bonos
Ecclesiae, mala autem illius malos Ecclesiae significare puto, tanquam
in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos
in paleis
(voir: Mt, 3)
, aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in
zizaniis
(voir: Mt, 13)
.
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur
de Jerusalem, et inveniret eum Achias Silonites Propheta in
via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum
in agro; apprehendensque Achia pallium suum novum, quo
opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam:
Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit
Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem
civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus
Israel
(R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32), etc. Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a domo
David separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa
gente Apostolus ait:
Reliquiae propter electionem gratiae salvae factae
sunt
(Rm, 11). Jeroboam vero, qui decem tribus a domo David, et a templo Dei
separans, ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui
dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac
sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.
Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam
et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem
faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Achiae
Silonitis, qui missus est ad Jeroboam, ita dicens:
Tolle tibi decem scissuras. Haec enim
dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum
Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una
tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem
civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus
Israel
(R3, 11, 31 et R3, 11, 32). Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta
violando corrupit. Et una tribus cum sobole David remansit,
dum sors Electorum juxta apostolicam doctrinam in regula fidei
catholicae permansit, quia
unus est Dominus, una fides, unum baptisma
(Ep, 4). Denique Roboam, filius Salomonis, qui, utili seniorum consilio
relicto, adolescentium consilium secutus est; licet de domo David
fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur:
Fecit enim Judas
, Scriptura teste, in illius diebus
malum coram Domino, et irritaverunt eum super
omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae
peccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi
aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et
super omnem arborem frondosam. Sed et effeminati
fuerunt in terra. Feceruntque omnes abominationes
gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum
Israel
(R3, 14, 22, R3, 14, 23 et R3, 14, 24). Significat ergo malos rectores in Ecclesia, qui terrenis
cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur
in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent
sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam
latitudo populi, et bene latitudo populi nominari
possunt, qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt
ad mortem, angustam viam, quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit,
ingredi detrectant
(voir: Mt, 7)
, relictoque sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad
celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare
praeceptis, hoc est, eorum qui, juvenilibus desideriis mancipati,
laudibus iniquis et adulationibus eos gravent. Et fit in eis
quod per prophetam dicitur:
Qualis populus, talis est et sacerdos.
Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae
student, et caeci caecis ducatum praebentes in foveam
perditionis pariter cadunt
(Es, 24 et Jr, 6) [mauvais référencement: Mt, 15]. Quibus comminatur Sapientia Dei, dicens:
Vae tibi, terra cujus rex est puer, et cujus principes mane
comedunt
(Ec, 10). Et e contrario de sanctorum populo et rege eorum Christo
laudando subsequitur, dicens: « Beata terra cujus rex est nobilis, et
cujus principes nascuntur in tempore suo, quia omnia, quaecunque
fecerint, prosperabuntur. »
Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in
Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente;
exclamavitque contra altare in sermone Domini, et ait: Altare,
altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domus David,
Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui
nunc in te thura succendunt, et ossa hominum incendet super
te
(R3, 13, 1 et R3, 13, 2), etc. Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel ut
increparet Jeroboam super idololatria quam gessit, et a falso propheta
seductus comedit ibi et bibit contra praeceptum Domini, et propterea a
leone in via occisus est, quid significat, nisi dum quis in prosperis
elevatur corde ita ut praecepta Domini contemnat, a leone,
qui circuit rugiens, quaerens quem devoret
(1P, 5), dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati
interficitur? Ac per hoc necessarium est semper quaerere auxilium
omnipotentis Dei atque defensionem ipsius, et toto corde sperare in
misericordia ejus.
(voir: Greg, sl)
Quid enim est homo, cujuslibet sit meriti, si conditoris sui
protectione deseratur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur,
si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimet ipsi
homo, quam sine illa nihil sit, ostendatur. Manus igitur Dei
aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos in
prosperis portat. Quia destituti dum cadere incipimus, et
tamen adjuti retinemur; et doctrina fit, quod in lapsu trepidavimus, et
custodia, quod in statu permanemus. Nemo ergo se alicujus
virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit, quia si divina eum
protectio deserat, ibi repente enervatus obruitur, ubi se valenter stare
gloriatur. Quid est enim quod vir Dei, contra altare Samariae
ad prophetandum directus, praesente rege, auctoritatem liberae vocis
exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigore mirabiliter
astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit; cujus in domo
invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis
Dominicae praecepta servavit; qui tamen in eadem via et seductus
comedit, et pastus interiit? Qua in re quid subtili consideratione
colligimus, quid (ut ita dixerim) formidandum suspicamur, nisi quod
forsitan apud semetipsum tacitus et pro praeceptis Dominicis regem se
contempsisse gloriatur, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde
ei in opere culpa subripuit, unde sibi gloria in corde surrexit, ut,
Prophetae falsis verbis deceptus, disceret quia nequaquam propriae
fortitudinis fuerit quod ad regis verba restitisset. Bene
autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae
praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam
negligenter admisisset.
In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac, rex
Aegypti, in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini et
thesauros regios, et universa diripuit. Scuta
quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit rex
Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum
scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus
regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini,
portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea
reportabant ad armamentarium scutariorum
(R3, 14, 25, R3, 14, 26, R3, 14, 27 et R3, 14, 28), etc. De quo itaque rege in libro Paralipomenon plenius narratur,
ubi hoc modo legitur:
Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac, rex
Aegypti, in Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille
ducentis curribus et sexaginta millibus equitum.
Nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex
Aegypto, Libyes scilicet et Troglodytae et Aethiopes.
Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit
usque Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad
Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in
Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit
Dominus: Vos reliquistis me, et ego relinquo vos in manu
Sesac. Consternatique principes Israel et rex
dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset
Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad
Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos,
daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus
super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen
servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et
servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac
rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et
domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos
fecerat Salomon, pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit
illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum
palatii
(Ch2, 12). Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam
Sesac, rex Aegypti, de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros
regios, nisi quod mali rectores propter negligentiam suam regem Aegypti,
hoc est, principem tenebrarum in Jerusalem typicam provocant, in
Ecclesiam videlicet sibi commissam, ubi ipsi ad tempus dominari
videntur? Qui thesauros domus Domini, et thesauros regios aufert, cum
scientiam Scripturarum sanctarum, simul et opera virtutum ab incautis et
desidiosis abstrahit: Sesac ergo byssus cilicii, sive
gaudium cilicii, interpretatur. Et quia byssus
subtilitatem significat, cilicium vero, quod de caprarum setis
conficitur, peccata, quid melius in bysso cilicii quam versutia fraudis
diabolicae in persuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim
Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus, qui callide decipit, et
gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos quosque scientia
spirituali et opere virtutum depraedat, eosque qui videbantur in
Ecclesia decori esse spoliatos secum in barathrum perditionis suae
demergit. Nec non et illud, quod idem rex scuta aurea, quae
fecerat Salomon, abstulit, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et
tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensum respicit.
Salomon enim scuta aurea condens custodibus domus suae dedit,
cum Redemptor noster spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus
Ecclesiae ad tuendam plebem suam commendavit. Hanc antiquus
hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebus
terrenis, nunquam curantes de coelestibus, in officio pristino scientia
denudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos derelinquit.
Denique tales cum se sensu spirituali privatos conspiciunt,
per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quatenus eorum sonoritate,
velut scutorum aereorum firmitate, tutamen contra hostes pro subjectis
sibi opponant. Sed quanto aes est vilius auri metallo, tanto
inferior est vana eloquentia verae sapientiae fructu. Unde
per quemdam sapientem de eloquentia dicitur:
Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas
(Pr, 12). Et in Psalmista legitur:
Vir linguosus non dirigetur super terram
(Ps, 139, 12) [mauvais référencement: Ps, 139]. Nam de sapientia scriptum est:
Sapientia pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae
desiderantur huic non valent comparari. Longitudo
dierum in dextera ejus, in sinistra divitiae et
gloria
(Pr, 3). Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae exhibere vult contra
haereticos et contra omnes inimicos, sapientiae utique adminiculo hoc
debet perficere, nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit,
imo plurimum nocet. Porro quod legitur in subsequentibus, quod bellum
fuerit inter Roboam et Jeroboam et Asa, regem Juda, atque Baasa, regem
Israel, cunctis diebus eorum, non aliud significare puto, quam quod
sancta Ecclesia, quae in unitate fidei persistit, bellum habeat semper
cum haereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidem
catholicam.
Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in
Christo, persecutionem patiuntur
(2Ti, 3). Quia draco antiquus persequitur mulierem, insidians calcaneo
ejus, et ipsa conteret caput illius
(voir: Gn, 3)
. Asa enim tollens, sive sustollens,
et Baasa confusio, vel siccitas, interpretatur.
Et bene Ecclesiae populus tollens sive sustollens dicitur,
qui mentem suam ad superna desideria suspendens, confusionem terrenarum
cupiditatum cum earum suggestore diabolo spernit ac velut sicca et
inutilia contemnit.
Factus est autem sermo Domini ad Jehu, filium Anani, contra
Baasa, dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui
ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via
Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me
irritares in peccatis eorum, ecce ego demetam posteriora
Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut
domum Jeroboam, filii Nabath. Qui mortuus fuerit
de Baasa in civitate, comedent eum canes. Et qui
mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres
coeli
(R3, 16, 1, R3, 16, 2, R3, 16, 3 et R3, 16, 4), etc. Haec verba contra omnes peccantes et contra haereticos et
contra paganos maxime prolata sunt: quippe qui peccatis pristinis
peccata semper nova adjiciunt, et malorum exemplis depravati, suis
sceleribus priores fiunt.
Demetam, inquit, posteriora Baasa, et posteriora domus
illius, et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii
Nabath.
(R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata
iniquorum post finem vitae ulciscitur. Demetit et
posteriora domus ejus, cum civitatores illorum aeternis
cruciatibus damnat; et faciet domum Baasa sicut fecit domum
Jeroboam filii Nabath, cum peccatores in iniquitate sua
perseverantes simul cum diabolo et angelis ejus inferni
cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus)
confusio vel siccitas interpretatur,
Jeroboam vero dividens populum, et Nabath
spontaneum resonat. Qui ergo
confusiones errorum et peccatorum sequitur, et, uxorem
gratiae spiritualis habere negligens, in ariditate
peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posteriora ejus
velut diaboli metentur: qui propria voluntate superbiendi
sibi mortem generavit, et tamen populum perditorum velut
dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis, sed
damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc
enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora
demetentur, cum capite suo diabolo, quando Judex vivorum et
mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui ad sinistram
ejus stabunt: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem
in vitam aeternam
(Mt, 25, 41 et Mt, 25, 46) [mauvais référencement: Mt, 25].
Qui mortuus
, inquit,
fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes.
Et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent
eum volucres coeli
(R3, 16, 4). Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fidetenus
in Ecclesia perseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In
civitate ergo moritur, qui intra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet.
Ille enim ore canum laceratur, cum sententiis sanctorum
doctorum increpatur, arguitur atque damnatur. De quibus videlicet
canibus in Psalmo scriptum est:
Ut canes circuibunt civitatem
(Ps, 58, 7 et Ps, 58, 15) [mauvais référencement: Ps, 58]. Canes enim a cavendo dicti sunt. Canum enim
consuetudo est illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniam
reperire. Civitas autem illa, quam canes isti circumeunt,
Jerusalem est, universaliter per mundum diffusa. Hanc ergo
circuisse Paulum salutares generi humano testantur Epistolae quae per
universas gentes, velut sacra divina, tonuerunt. O canem
istum beatum, qui populos persequitur infideles, fures abigit, et ovilia
sancta custodit, cujus latratus per totum mundum, quasi grandisona tuba,
concrepuit!
« Qui enim moritur, ait, ex Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illi enim ex Baasa, hoc est, ex corpore diaboli confusione plenissimo in regione moriuntur, qui extra Ecclesiam separati idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefario deserviunt. Hoc enim volucres coeli comedunt, illae videlicet volucres, de quibus in Evangelio dicit in parabola sementis secus viam semen sparsum volucres comedisse (voir: Mt, 13 et Lc, 8) . Tunc enim istae volucres eos comedent, quando onustos peccatis secum ad aeternum rapiunt interitum.
Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit
Ambri super Israel duodecim annis, in Thersa regnavit sex
annis. Emitque montem Samariae a Somer duobus
argenti siclis, et aedificavit eam, et vocavit nomen
civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer, Domini montis
Samariae
(R3, 16, 23 et R3, 16, 24). Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus
scriptum est: « Tricesimo autem anno regis Asaph, Ambri suscepit
imperium, et tenuit annis duodecim, quorum sex quidem annis fecit in
Thersa, reliquos autem in civitate, quae Maraon appellatur, a Graecis
vero Samaria. Hic autem nominavit eam Somareon a Somaro
quodam, qui ei montem venundaverat, in quo constituerat civitatem.
In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi quod pejor
erat. »
Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum
Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel
Jericho
(R3, 16, 33 et R3, 16, 34), etc.
(voir: Beda, sl)
Quod scriptum est de temporibus regni Achab:
In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel Jericho.
In Abiram, primogenito suo, fundavit eam; et in
Segub, novissimo suo, posuit portas ejus
(R3, 16, 34), patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta
illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram,
mortuus est. Et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret,
novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, emisit. Quod ita futurum
Josue, cum eam destructam anathemati traderet imprecando praedixit:
Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et
aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta
illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas
ejus
(Js, 6). Quia vero Achiel uniens Deo, Bethel interpretatur
domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue atque
anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia
habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus
in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat
diaboli pompas luxuriose vivendo repetit; cum errorum dogmata vel
gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, praeponit,
quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat, meritoque talis
coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae
civitatis, et novissimum in portarum positione, amittit, quia fundamenta
fidei, a quibus bona aedificia inchoari, et claustra bona actionis,
quibus perfici debuerant, perdit.
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab:
Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit
annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba
(R3, 17, 1), etc.
(voir: Hier, sl)
Thesba igitur, unde Elias Thesbites nominatus est, civitas est
Galaditidis regionis.
(voir: Greg, sl)
Quod autem dicitur:
Vivit Dominus Deus, in cujus conspectu sto
(R3, 17, 1), sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus: uno
quando hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu
ponimus et flendo dijudicamus; alio vero in conspectum Domini venimus,
cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Nam
quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in
conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam
dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto
(R3, 17, 1). Hic justus in conspectu Dei stat, ut fideliter vivat; illic, ut
veraciter coronam vitae accipiat.
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
Recede hinc et vade contra Orientem, et abscondere in
torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente
bibes; corvisque praecepi ut pascant te ibi.
Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini.
Cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui
est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei
panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, et
bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est
torrens, non enim pluerat super terram
(R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7), etc. Quid ergo Elias, qui interpretatur Deus Dominus,
sive Deus meus, aut fortis Deus, significat, nisi
Christum Dominum nostrum, de quo scriptum est:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio
(Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]? Absconditus est Elias noster in torrente Carith, qui
interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in
calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente
mortalitatis nostrae gustavit. Corvi autem pascebant Eliam,
deferentes ei panem et carnes mane, panem et carnes vespere, cum
gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo Domino, salutem
nostram sitienti, panem fidei et spem resurrectionis, per gratiam ejus
illuminata, offert, mane videlicet praedicationis Evangelicae; et item,
panem et carnes vespere similiter defert cum eamdem fidem usque ad finem
mundi servans incontaminatam cum carnis resurrectione venienti Judici
praesentat. Post dies autem siccatus est torrens, quia,
consummato cursu praesentis saeculi,
absorpta perit, neque luctus, neque clamor, quia prima
abierunt
(1Co, 15 et Ap, 21).
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et
vade in Sareptha Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi
mulieri viduae ut pascat te
(R3, 17, 8 et R3, 17, 9), etc.
(voir: Beda, sl)
Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam. Haec
igitur vidua gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius conditore
deserta, populum fidei verae et recti nescium, quasi pauperem filium,
egena stipe nutriebat, id est, verbi fructu expertem docebat, donec
adveniens sermo propheticus, qui exsiccato vellere Israelis, ut pote
clausa coeli janua
(voir: Jd, 6)
, fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul et pasceret,
et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes.
Unde bene haec eadem vidua in Sareptha Sidoniae dicitur esse
morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sareptha
vero incendium, vel angustia panis, interpretatur.
Quia
ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia
(Rm, 5). Ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura
impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritualis antea
fiebat angustia, ibi oleum farinaque ore prophetico benedicitur.
« Quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur. »
Non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis
exprimitur, quod nobis est panis vitae praeparatus aeternae.
Benedicitur farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis
Dominici, et chrismatis unctio sive fructus et hilaritas charitatis;
quae cum impenditur, non defecisse dicitur.
Hilarem enim datorem diligit Deus
(2Co, 9). Vidua autem ista, quam Dominus non frumenti, sed verbi pane
pascebat, eadem ipsa est de qua dicitur in psalmo:
Viduam ejus benedicens benedicam
(Ps, 131, 15) [mauvais référencement: Ps, 131], et reliqua: illam scilicet, de qua Apostolus ait:
Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est
(1Co, 7). Quia, desinente lege,
cujus finis est Christus
(Rm, 10), ad gratiae libertatem transitum faciens Ecclesia ad Christum,
quasi viduae legis, innupsit. Hujus nunc in vasis oleum
gratiae, et benedictionis farina non desinit, in omnibus fere gentibus
fame manente, quarum vitae esuriem, et fidei Trinitatis inediam congrue
praesignavit illa quondam triennii fames.
Factum est autem post verba haec, aegrotavit
filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus
fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei?
Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et
interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium
tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum
suum
(R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam
hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum
Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi.
Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga
Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc
est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est,
Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo
valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa
congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit:
Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut
rememorentur iniquitates meae et interficeres filium
meum
(R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi
ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod
Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait:
Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non
tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes
credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum
et gentem
(Jn, 11, 50 et Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin
potius misertus, ait ad eam:
Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit
in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et
expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus,
clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus,
revertatur
, oro,
anima pueri hujus in viscera ejus
(R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed
misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de
carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est,
demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se
tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi,
praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem
dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus
clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te
solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum
Christum
(Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .
Exauditus est autem Elias,
et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
Tulitque illum et reddidit matri
suae
(R3, 17, 22 et R3, 17, 23), cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula
ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere, qui
credit in nomine ejus. Et sic eveniet ut verba mulieris
admirantis de suscitato puero plebs Judaica veritate superata proclamet
ad Christum, et dicat:
Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini
in ore tuo verum est
(R3, 17, 24).
Post dies multos verbum Domini factum est ad
Eliam in anno tertio dicens: Vade et ostende te Achab, ut
dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Elias,
ut ostenderet se Achab
(R3, 18, 1 et R3, 18, 2), etc. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra
prophetas Baal disceptabat, illisque frustra nitentibus, ipse altare
Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta
numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit lapidibus altare in
nomine Domini, fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in
circuitu altaris et composuit ligna, divisitque per membra bovem et
posuit super ligna, et ait:
Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super
holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit:
Etiam secundo hoc facite
; qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum
facite, feceruntque et tertio, et currebant aquae circa altare,
et fossa aquae fluctibus repleta est
(R3, 18, 34 et R3, 18, 35); quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster
contra mundi principem ejusque satellites decertans ac superans, altare
Domini, quod destructum fuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni
labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus
constructa esse memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam
fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara construitur, in qua
quotidie
sacrificium laudis in odorem suavitatis
(He, 13 et Ep, 5) offertur.
Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu
altaris
(R3, 18, 32), ex contrito videlicet corde et humiliato spiritu flumina
producendo lacrymarum prae timore gehennae et desiderio vitae
aeternae.
Ibi et composuit ligna
(R3, 18, 33), quia et sanctorum dicta et facta ad exemplum credentibus
constituit.
Divisitque per membra bovem, et posuit super ligna
(R3, 18, 33), cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum patrum fideles
formare docuit.
« Jussitque super holocaustum et super ligna semel iterum atque tertio aquam infundere, » quia omni tempore necesse est nobis verba, cogitatus atque opera nostra in pura oratione atque compunctione lacrymarum mundare, et non prius cessare, quam fossae aquaeductus repleantur, id est, donec futurum gaudium praesenti moerori succedens perfecte compleatur. Sicque erit juxta id quod sequitur:
« Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae voravit holocaustum,
ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu
lambens, » quando discrimen superni Judicis dicta et facta ac totam
vitam nostram perfecte examinans, probando nos, sicut igne probatur
argentum, immortales ac beatos in sede collocabit perpetua, ut ad instar
virorum Israelitarum in aeternum gratulando canamus:
Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Nos autem populus ejus, et oves pascuae
ejus
(Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99]. Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit
Elias propheta Dei ad populum:
Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem
fugiat ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit
eos Elias ad torrentem Cison
(qui interpretatur duritia eorum),
et interfecit eos ibi
(R3, 18, 40). Sic quoque Redemptor noster, adveniente die judicii,
mittet angelos suos, et colligent omnia scandala de
regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittent eos in
stagnum ignis et sulphuris ubi est bestia et pseudoprophetae,
ubi et missus est diabolus qui seducebat eos, et cruciabuntur
ibi secundum duritiam et impoenitens cor eorum die ac nocte in
saecula saeculorum
(Ap, 20 et Rm, 2) [mauvais référencement: Mt, 13].
Post haec Elias ascendit in verticem Carmeli, et
pronus in terram posuit faciem inter genua sua, et dixit ad
puerum suum: Ascende et prospice contra mare. Qui
cum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est
quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem
vicibus. In septima autem vice ecce nubecula
parva, quasi vestigium hominis
(R3, 18, 42, R3, 18, 43 et R3, 18, 44), etc. Quid in hac re significatur nisi quod, nascente Christo Dei
Filio inter homines, et teneritudinem carnis nostrae accipiente,
postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem
gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terras misit,
qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret?
Timuit Elias, et surgens abiit, quocunque eum
ferebat voluntas. Venit in Bersabee Juda et
dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius
diei. Cumque venisset et sederet subter unam
juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait:
Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior
sum quam patres mei. Projecitque se et obdormivit
sub umbra juniperi
(R3, 19, 3, R3, 19, 4 et R3, 19, 5), etc.
(voir: Greg, sl)
Sancti viri, qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu
in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus
reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt. Et
ne extollantur superbia, etiam fit in eis ipsarum quaedam mensura
virtutum. Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta
profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum,
quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe
hunc virum mirae virtutis ignem de coelo trahere
(voir: R3, 18)
, et secundo quinquagenarios viros cum suis omnibus petitione
subita concremare
(voir: R4, 1)
, verbo coelos ad pluvias aperire
(voir: R3, 17 et R3, 18)
, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem, et ecce
rursus occurrit animo quo pavore ante unam mulierculam fugit.
Considero virum timore perculsum, de manu Dei mortem petere,
ne tamen acciperet de manu mulieris mortem fugiendo vitare.
Quaerebat enim mortem, dum fugeret, dicens:
Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam
patres mei
(R3, 19, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic
infirmus, ita ut feminam pertimescat, nisi quia dispensationes superni
nutus mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et
multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint
per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias, quid de Deo acceperat,
in istis infirmitatibus, quid de se poterat, agnoscebat. Illa
potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In
illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc
quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias,
in infirmitatibus servabatur.
Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede.
Respexit: et ecce ad caput suum subcinericius
panis et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et
rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo,
et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim
tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et
bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei
Horeb
(R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8), etc. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi
naturae nostrae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed
duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere? Sicut enim corpus sine
alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine
verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius, quam ipsum
summi consilii angelum significat, cujus ope tam in corporali quam etiam
in spirituali natura subsistimus? Ambulavit enim Elias, postquam
surrexerat a somno, comedit et bibit in fortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est
ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus
vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in
locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca.
Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid
hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro
Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii
Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas
tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et
quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait:
Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce
Dominus transiet, et spiritus grandis et fortis subvertens
montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu
Dominus. Et post spiritum commotio ignis.
Non in igne Dominus. Et post ignem
sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Elias,
operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio
speluncae
(R3, 19, 9, R3, 19, 10, R3, 19, 11, R3, 19, 12 et R3, 19, 13), etc.
(voir: Greg, sl)
Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia
pavor, qui ex adventu ejus irruit et altitudinem cordis nostri dejicit,
liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis non inesse
Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur, quia
nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid
perfecte conspicere praevalet, Deus non est. Cum vero subtile
aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia
aeternitatis audit; quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum
saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter
degustamus. Tum ergo verum est quod Deo illo cognoscimus, cum
plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde
bene illic subditur:
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et
ingressus stetit in ostio speluncae
(R3, 19, 13). Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit,
quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis quanta ignorantia
homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere
est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc consideratione propriae
infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se
praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet
reverenter claudat. Qui haec agit, in speluncae ostio
stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi
haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed
cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in
speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte
non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de
libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare est represso
nostrae corruptionis obstaculo ad cognitionem veritatis incipere exire.
Unde et nubes in tabernaculo descendentes Israelitae e
longinquo cernentes in papilionum suarum ostiis stetisse memorantur
(voir: Ex, 33)
, quia hi qui adventum divinitatis utrumque conspiciunt, quasi jam
ex habitaculo carnis procedunt.
Ecce vox ad Eliam dicens: Quid hic agis, Elia? et ille
respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia
dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua
destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam
(R3, 19, 13 et R3, 19, 14).
(voir: Greg, sl)
Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras
exstinguit, qui cum recta agit considerare, meliorum merita negligit.
At contra magno humilitatis radio semetipsum illuminat, qui
aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit, facta
foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere
nititur superbiae tumore premit. Hinc est quod vere Del ad
Eliam solum se aestimantem dicitur: « Reliqui mihi septem millia
virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, » ut, dum non solum se
remansisse cognosceret, elationis gloriam, qua ei de singularitate
surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria
superna cognoverat; quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo
fideliter Deo famulos remansisse? Sed hinc solerter intuendum est,
oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quando qui humilis et
occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.
Et ait Dominus ad Eliam: Vade et revertere in
viam tuam per desertum Damasci. Cumque perveneris
illuc, unges Azael regem super Syriam, et Jehu, filium
Namsi, unges regem super Israel; Eliseum autem, filium
Saphat, qui est de Abelmehul, unges prophetam pro te.
Et erit, quicunque fugerit gladium Azael, occidet
eum Jehu. Et quicunque fugerit gladium Jehu,
interficiet eum Eliseus
(R3, 19, 15, R3, 19, 16 et R3, 19, 17). Hoc non ita accipiendum est, quod propheta Dei Eliseus homicida
futurus sit et tyrannus; sed magis spiritualiter intelligendum, quia
justitia divina, quae singulis reddit secundum opera sua, punit peccata
hominum aliquando manifesta ultione, aliquando occulto judicio, vindicat
per reges et duces, vindicat per prophetas et sacerdotes, cum alios
nocentes facit plecti mucrone, alios transverberat gladio linguae.
Unde David et Salomon et caeteri reges poenam a reis
exigebant, cum eos trucidare jubebant. Et item alibi scriptum
est de superborum inobedientium poena:
Dolavi eos, inquit, in prophetis, et occidi in verbis oris
mei
(Os, 6).
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat
arantem
(R3, 19, 19). Igitur profectus Elias reperit Eliseum filium Saphat arantem
duodecim jugis boum, cum Redemptor noster, descendens de coelo, divino
judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem; in quo
salutem fecit, cum eum ad fidem converTit. Elias enim interpretatur (ut
etiam diximus) Deus Dominus, Saphat judicans, et
Eliseus Dei mei salus. Admirabiliter super eum propheta pallium
suum misit, cum illum Dominus fide catholica induit.
Omnes
, ait Apostolus,
qui in Christo baptizati estis, Christum induistis
(Ga, 3).
At ille statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam, et ait:
Osculor, oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar
te
(R3, 19, 20); quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium
Dominum:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus
esse discipulus
(Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 14], et statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus
desideriis deservire, totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen
aliis verbum vitae praedicare desivit. Hoc est enim osculari
patrem et matrem, cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive de
gentibus, sermone velle corrigere.
Tulit itaque Eliseus par boum, et mactavit illud.
Et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo
et comederunt
(R3, 19, 21). Cum populus Christianus carnalia desideria mactans, totum
exercitium suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem
pastum auditoribus suis praebere possit. Ipse vero sequitur
nostrum Eliam, et ministrat ei qui, vestigia ejus sequens, hoc est,
mandata illius fideliter observans, ministerium ei bonorum operum
condigne exhibere satagit.
Porro Benadad, rex Syriae, congregavit omnem exercitum et
triginta et duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens
pugnabat contra Samariam, et obsedit eam
(R3, 20, 1), etc.
(voir: Beda, sl)
Quod Benadad, rex Syriae, obsidens et impugnare reincipiens
Samariam, ait:
Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis
Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me
(R3, 20, 10), hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum
habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne
videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber, insistente
manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem
murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in
montis vertice (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita.
Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam
haberet secum exercitus multitudinem, ut etiamsi quisque militum ejus
unum solummodo lapidem vel cespitem vel stipitem ad construendum contra
urbem, aggerem apportasset, agger exsurgeret, qui superficiei civitatis
ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo
pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent.
Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex
Israel ait:
Dicite ei, ne glorietur accinctus aeque, ut
discinctus
(R3, 20, 11).
Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus.
Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit.
Discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia,
balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam
induiturus. Non accinctus, qui nuper tunicam indutus, necdum
se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo in
expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id
est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit,
jure discinctus vocatur, quia nimirum, depositis armis, optatae pacis
otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen
parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait
ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam
obsidere coeperat:
Ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus
(R3, 20, 11); ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi victor bellici
discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras.
Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine
Benadad, non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu
fugiens domum rediit. Mystice autem Benadad hostis Israel significat
diabolum omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum
spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit; sed per pueros
principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum,
qui quod aure audiunt, factis implere nituntur, antiquus hostis in fugam
vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi proturbatur.
Qui bene ducenti et triginta duo esse dicuntur, quia hi qui
utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum
gemina charitate, Dei videlicet et proximi, conservant, apti per omnem
modum militiae summi Regis esse comprobantur.
Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus;
nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et
percussit Syriam plaga magna
(R3, 20, 20 et R3, 20, 21), etc. Quid est quod Benadad rex Syriae, in equo cum equitibus
fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus, quorum
oculi sublimes sunt (Syria enim interpretatur sublimis) in equo
suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis
(quia
ipse est caput super omnes filios superbiae
(Jb, 41)) ab exercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus,
superatus, in fugam vertitur? Et rex Israel percutiet equos et currus,
quia de ipso rege Regum scriptum est quod
currus Pharaonis, et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus
submersit in Rubro mari
(Ex, 15), dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet
hoste, aqua baptismatis obruit, humani generis delendo
peccata.
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: Vade et
confortare, et scito et vide quid facias, sequenti enim anno rex
Syriae ascendet contra te
(R3, 20, 22), etc. Quod Benadad rex Syriae, semel victus, iterum instaurat
praelium contra Israel, significat diabolum a malitiae suae intentione
nunquam cessare, qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen
iterum instaurat praelium contra illos, et dum uno modo vincitur, alio
statim vincere conatur. Hinc est quod servi regis Syriae
dixerunt ei:
Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius
est ut pugnemus contra illos in campestribus, et obtinebimus
eos
(R3, 20, 23). Quia maligni spiritus semper dolose sentientes, si in
spiritalibus rebus vincuntur, in corporalibus bellum praeparare
contendunt. Hoc ergo diabolus, hoc et totus exercitus ejus
maxime satagunt, ut animas hominum de supernis ad ima praecipitent, quo
facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia
desiderare, terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si
viderint illos prosperitate concessa gratias Deo agere, student ut per
adversa frangantur. Sed sicut regis Syriae et servorum ejus
non convenit dictio cum opere, quia ubi se superare posse confidebant,
ibi superati sunt, ita et princeps mortis saepe ibi vincitur cum
exercitu suo, ubi se aestimabat vincere posse:
Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et ea
quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret
(1Co, 1). Tentabat igitur antiquus hostis B. Job, et dum sibi
substantiam ejus et filios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus
animum subverteret, nec tamen in hoc praevaleret, ad extremum, ut in
ipsum sibi potestas daretur postulavit
(voir: Jb, 1)
. Quo concesso, quasi mox victor existeret, carnem ejus
gravi ulcere vulneravit
(voir: Jb, 2)
. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore eum
depositum persequebatur, eo validius per patientiam ipsius
prosternebatur. Et Paulo apostolo
datus est stimulus carnis suae, angelus Satanae, ut eum
colaphizaret
(1Co, 12), quatenus virtus in infirmitate perficeretur.
Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad
socium suum in sermone Domini: Percute me. At
ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti
audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum
leo, atque percussit. Sed et alterum conveniens
virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit
eum, et vulneravit
(R3, 20, 35, R3, 20, 36 et R3, 20, 37). (Ex Josepho.) Porro de hac eadem re Josephus
taliter refert: « Interea quidam propheta, nomine Michaeas, accedens ad
unum Israelitarum petiit ut eum in capite pro voluntate Dei percuteret.
Quo nolente, praedixit ei quia eo quod inobediens esset Deo
ejusque praecepto, leone occurrente perimeretur. Quod dum
illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem ut
faceret imperavit. Qui dum percussisset eum, et ejus verticem
cruentasset, alligato capite accessit ad regem, dicens ei: Quod dum
esset in exercitu constitutus, accepisset a quodam tribuno servandum
captivum, sibique ab eo dictum ut, si captivus fugeret, ipse moreretur;
quo fugiente, is qui eum tradiderat mortem ei minaretur inferre.
Tum, respondente Achab mortem ei imminere justissimam,
solvens caput, agnitus est Michaeas esse propheta. » Hac enim parabola
utebatur propter sermones quos ei erat dicturus. Ait namque, quoniam
Deus ei concessisset ut supplicium hostis evaderet, ipse inimicum ejus
Achabum, qui Deum blasphemaverat dimisisset, et propterea Deus
decrevisset ipsum quidem ab illo perimi, populum vero ab ejus exercitus
invasione consumi. Iratus vero Achab prophetam illum quidem
clausum servari jussit; confusus autem Micheae sermonibus ad suam domum
remeavit. Secundum leges vero tropologiae, maxime pervidendum
est servis Dei, ne secundum exemplum Achab regis Israel perniciosa
securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit: ne dum se, quos
victores perpetuos arbitrentur, per fraudem diaboli pacem praemittentis
citius elidantur. Quia sicut tunc propheta praedicto regi pro
inconsiderata pietate praenuntiavit citius justam affore ultionem, ita
nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamur cum diabolo, aeternam
nobis per hoc imminere poenam.
Post verba autem haec, vinea erat Naboth
Jezrahelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium Achab
regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth,
dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum,
quia vicina est et prope domum meam
(R3, 21, 1 et R3, 21, 2), etc. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth
Jezrahelitae, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi
in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium
impiissimae uxoris ejus, Jezabel videlicet reginae, idem Naboth,
subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea
direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit,
et quae ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth
conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta
Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel
semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei,
qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, quem
constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et
saecula
(He, 1)? Ad quem Psalmista deprecans ait:
Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et
Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias
nos
(Ps, 79, 2) [mauvais référencement: Ps, 79]. Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum
loquitur, ad extremum inferens:
Vinea Domini sabaoth, domus Israel est
(Es, 5). Et in Psalmo:
Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et
plantasti eam
(Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79]. Cui sepem circumdedit, ut in Evangelio legitur
(voir: Mt, 21)
, id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia.
Et fodit in ea torcular
(Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo
praenotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus.
Et aedificavit turrem
(Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], haud dubium templum de quo dicitur per Michaeam:
Et tu, turris nebulosa, filia Sion
(Mi, 4).
Et locavit eam agricolis
(Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21]. Quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos.
Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater
patris: populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem
assumere dignatus est; « ut fecisset in ea hortum olerum, » hoc est ut
ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque
dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed
Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum
superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga
Judaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel
cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene
convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per
varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel
litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut,
subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth
ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate
lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et
Pharisaeos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum
est in Evangelio:
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non
invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem
venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum
destruere templum Dei, et post triduum reaedificare
illud
(Mt, 26, 59, Mt, 26, 60 et Mt, 26, 61) [mauvais référencement: Mt, 26]. Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant,
quod benedixisset Deum et regem. Et Judaei per duos falsos
testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis
ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente:
Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim
non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei:
Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium
Dei se fecit
(Jn, 19, 6 et Jn, 19, 7) [mauvais référencement: Jn, 19]. Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel,
ut, eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. Sic et Salvator
noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariae,
excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi,
quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes
aiebant:
Ecce totus mundus post eum abiit
(Jn, 12, 19 et Jn, 12, 20) [mauvais référencement: Jn, 12].
Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
(Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Haereditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de
gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte
mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem,
occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur
(voir: Mt, 21)
, cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est,
exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam proferre, ac
gentibus imbuendis conabantur inserere
(voir: Rm, 10)
. Extra vineam haeres vineae trucidatur
(voir: Mt, 21)
,
quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est
(He, 13). Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam,
lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt
Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est:
Circumdederunt me canes multi
(Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21], sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi
etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit:
Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere
canibus
(Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15], ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vineae
Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes
eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita
impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat:
Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros
(Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 25], ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem
suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni
Judaea populi in die solemni paschae Jerosolymam, velut exitiali quadam
manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit
fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui
in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis
manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum
carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur
exciperet.
Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et
dixit ei: Festina adducere Micham filium Remla.
Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebat
unusquisque in solio suo vestiti cultu regio
(R3, 22, 9 et R3, 22, 10), etc. Quod autem Michas vocatus ad regem Israel et ad regem
pariter Juda, prophetavit contra regem Israel, ita dicens:
Vidi Dominum sedentem super solium suum et
exercitum coeli a dextris et a sinistris ejus: et dictum
est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth
Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et
egressus unus dixit: Ego decipiam eum. Et dictum
est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar et ero
mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus
(R3, 22, 19, R3, 22, 20, R3, 22, 21 et R3, 22, 22),
(voir: Greg, sl)
quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus,
quarum mentibus Deus altius praesidens inferius cuncta disponit? Et quid
exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur?
Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare
perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra
omnia, nec dextra nec sinistra concluditur, sed dextra Dei angelorum
pars electa, sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur.
Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent, sed
etiam qui redire nolentes gravent; nec quod coeli exercitus dicitur,
angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas
enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus
(voir: Mt, 6, 8)
. Et de eisdem spiritibus Paulus dixit:
Contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(Ep, 6). Quorum caput enuntians ait:
Secundum principem potestatis aeris hujus
(Ep, 2). A dextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et
voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum
sensus, suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat.
Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse
describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur.
Neque enim fas credere bonum Spiritum fallaciae deservire
voluisse, ut diceret:
Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum
ejus
(R3, 22, 22). Sed et Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali
debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in
culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam. Occulta quippe
justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati
laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant.
Denique is qui vitam reprobam non mutat, nec a perpetrandis
peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa
audit, Deo disponente, quae merebitur audire damnandus. Ecce
enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu
domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas, a
quibus decipi consueverat, saepe veniebat, prospera requirens.
Cum vero ex ore prophetarum, perversa agens, prospera audire
merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus
in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic
prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec
pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius raperetur ad
poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam,
largiente omnipotente Deo, ab idolorum cultu remotum est quamplurimum
genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus
vel cuilibet creaturae in adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam
quilibet in fide positus consulat, quia hoc auditurus est, quod audire
fidelem decet. Fidenter dicam si ab immunditiis aliis atque a
pravis actibus recepisset, securus esset. Nam cum Paulus,
egregius praedicator, clamet:
Et avaritia, quae est idolorum servitus
(Col, 3), quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber
non est. Sic ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide
quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi
desiderat comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, atque de
hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est, ut ex culpae suae
merito a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in
sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud,
Deo judice, ex prophetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat,
dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur suis desideriis, ad ima
semper ducatur. Neque autem bonus fuit ille Spiritus, qui
mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum
est quia « exercitus coeli stetit a dextris et sinistris ejus. » Deus
enim, qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine, quae
dextra ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil esse quod
displiceat potest. Sed quia simul omnia contuetur, simul
cuncta aspicit, ea vi inquam [in qua] bonos spiritus et malos videt,
exercitus coeli a dextris et sinistris habere describitur, ut per
dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus
reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi
angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab aethereo coelo expulsi sint,
adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait:
Contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(Ep, 6). Sed quia tertius liber Regum post interfectionem Achab non longe
sermonem claudit, ita et nos tertium librum expositionis ejusdem hoc in
loco finiamus, ut de sequentibus rebus simul cum historia aliud sumamus
exordium.
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam
mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos
coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit;
misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub,
deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam
Thesbiten, dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum
regis Samariae et dices ad eos: Nunquid non est Deus in
Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quam
ob rem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti,
non descendes, sed morte morieris
(R4, 1, 1, R4, 1, 2, R4, 1, 3 et R4, 1, 4), etc. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres ei
successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod
fecerit malum in conspectu Domini, et ambulaverit in via patris sui et
matris suae, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel.
Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum
Deum Israel juxta omnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu
prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in
Samaria, cecidit, et aegrotavit; misitque nuntios ad Beelzebub, deum
Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate.
Cui cum Elias, nuntiis suis obvians, de morte vicina
respondisset, misit ad eum quinquagenarium principem cum militibus sibi
subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti
consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis
combustus est. Misit et tertium, qui reservatus
est.
Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui
peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo
persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod
miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent
Jesum
(Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et item:
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum
manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus
orare
(Jn, 7, Jn, 7, 30 et Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 7]. Et iterum:
Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum.
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud
Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem,
quae dicitur Ephrem
(Jn, 11, 53 et Jn, 11, 54) [mauvais référencement: Jn, 11]. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus
praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat.
Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens
aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam
egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi
quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit.
Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum
praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo
prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi praedicitur.
Hinc per Isaiam dicitur:
Et cum dixerint ad vos: Quaerite a Pythonibus et a
divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non
populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad
legem magis et ad testimonium. Quod si non
dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Et transibit per eam, corruet et esuriet.
Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi
suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram
intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebrae,
dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non
poterit avolare de angustia sua
(Es, 8).
(voir: Isid, sl)
Mittit rex impios duos quinquagenarios, cum subditis sibi
militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt.
Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius
namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio
peccatorum, Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec
principem poenitentiae, dicunt ad eum:
Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti
(Jn, 8, 57) [mauvais référencement: Jn, 8]? Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem
quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae
sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.
Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam
per turbinem in coelum, ibat Elias et Eliseus de Galgala.
Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus
misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit
Dominus, et vivit anima tua; quia non derelinquam
te
(R4, 2, 1 et R4, 2, 2), etc.
(voir: Greg, sl)
Quid est, quod Elias ad coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum
adhuc in hac carne corruptibili positum ad illius summae quietis sinum
ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed
aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe
aereum terrae proximum est, unde et aves coeli dicimus
(voir: Mt, 6 et Mt, 8)
, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque
aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem
repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret,
quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat.
Sublevatus namque Elias, Ascensionem Dominicam designavit.
Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor
autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit,
et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit.
Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse,
ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat
alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt
adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat,
quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster
non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia,
nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim
revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per
humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem et terram pariter
continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus
(voir: Gn, 37)
venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus
(voir: Gn, 5)
, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem Dominicam
designavit. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes
habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui
veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in
eorum utraque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur.
Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse
memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus
coelum aethereum sua virtute penetraret, qui nobis in se credentibus
carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum
virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum
translatione qui Ascensionem Dominicam, ut videlicet famuli,
designaverunt, et in se ipso, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit.
Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit, Elias vero neque
uxorem neque filios habuisse legitur. Pensate ergo quomodo
per incrementa creverit munditia castitatis, quod et per translatos
famulos, et per ascendentis Domini personam potenter ostenditur.
Translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum
generans. Raptus Elias, per coitum genitus, sed non etiam per
coitum generans. Assumptus est vero Dominus neque per coitum
generans, neque per coitum generatus. Quaeritur autem quomodo
Eliseus, cum suus magister Elias locum postulandi offerret, duplicem
spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicat in Evangelio:
Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis
erit, si sit sicut magister ejus
(Lc, 6, 40) [mauvais référencement: Lc, 6]. Cujus petitionis mysterium si consideretur, non importuna, sed
necessaria postulatio esse decernitur.
Dixit ergo Elias ad Eliseum: Postula quod vis ut
faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro
ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui
respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si
videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti.
Si autem non videris, non erit
(R4, 2, 9 et R4, 2, 10). Quem enim in hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum,
Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Eliseus, nisi corpus ejus, quod
est Ecclesia? Dat locum postulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit:
Petite, et dabitur vobis
(Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et item:
Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit
plenum
(Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16]. Hac ergo fiducia accepta, a Domino postulat Eliseus, hoc est,
populus Christianus, ut fiat Spiritus Christi duplex in eis, hoc est,
duplex gratia Spiritus sancti in remissione utique peccatorum et
collatione virtutum. Redemptor igitur noster,
qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus
inventus est in ore ejus
(1P, 2, 22) [mauvais référencement: Jn, 8]
, remissione peccatorum non eguit. Opera autem virtutum
in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judaeis:
Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in
vos regnum Dei
(Lc, 11, 20) [mauvais référencement: Lc, 11]. Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Veritate attestante, quae ait:
Quia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter
facit
(Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5]. Et Apostolus:
Haec, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus,
dividens singulis prout vult
(1Co, 12). Bene quidem postulat Ecclesia ut Spiritum duplicem accipiat
Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus,
et munere virtutum, quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit
Christus.
Qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit
dona hominibus
(Ep, 4); illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum
ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad Eliseum:
Si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod
petisti. Si autem non videris, non
erit
(R4, 2, 10). Quia nisi quis rectae fidei oculos in illum ponat, ut credat
fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus ad Patrem,
petitionis suae fructum non capiet; quod subsequens ratio
designat.
Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens,
tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas,
quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per
siccum
(R4, 2, 8). Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod
ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et
pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non
sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam
nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc,
et transiit Eliseus
(R4, 2, 13 et R4, 2, 14), etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini,
per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad
vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae
retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem
ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire
satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas
non divisit antequam dixit:
Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
(R4, 2, 14) et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per
invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia,
sicut ipse dixit,
Sine me nihil potestis facere
(Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15]. Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium diviNum.
Unde et Apostolus dixit:
Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro
bona voluntate
(Ph, 2). Et Propheta ad Dominum ait:
In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nos
(Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 43], etc.
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce
habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine,
perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.
At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite
in illud sal
(R4, 2, 19 et R4, 2, 20). Postulabat Eliseus a populo ut aquas Jericho steriles et
malignas sanaret. Accepit vas novum fictile, et jecit in eo
sal, et demersit illud in flumine, et statim in flumine aquae sanatae
sunt. Quo facto praenuntiabat propheta quia
Verbum caro fieret, et habitaret in nobis
(Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1]. Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit in
vas fictile; in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit.
Quod quidem significabat, quia omnes populi, qui sub figura
aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem
fecunditatem et benedictionem accepturi essent
Ascendit autem inde Eliseus in Bethel.
Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi
sunt de civitate, et illudebant ei dicentes, Ascende, calve.
Ascende, calve. Qui cum respexisset
vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini.
Egressique sunt duo ursi de saltu, et
laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros
(R4, 2, 23 et R4, 2, 24), etc. Eliseus quoque propheta (sicut saepe diximus) figuram
Christi gessit. Denique vocabulum istud salus Domini
interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius
ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes
saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem
Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt:
Ascende, calve; ascende, calve
(R4, 2, 23), quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem.
Quod vero conversus maledixit eis Eliseus, et exierunt duo
ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes,
ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam
ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est, in domum
Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo anno
Ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum
scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.
Porro Mesa, rex Moab, nutriebat pecora multa, et
solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia
arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus
fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum
rege Israel
(R4, 3, 4 et R4, 3, 5), etc. Igitur post haec, bellum gerebatur per tres reges, hoc est
regem Israel, regem Juda et regem Edom, contra Moab. Consultusque ab eis
Eliseus propheta, post alia haec subdidit, dicens:
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas.
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum,
neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis
vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra.
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper
tradet etiam Moab in manus vestras. Et
percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam,
et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque
fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium
operietis lapidibus
(R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19), etc. Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum
gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem
contra mundi principem et contra populum ejus, hoc est, philosophos,
haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos
cum scuto fidei atque armis spiritualibus
(Ep, 6) confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur
de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit:
Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis
facere
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]. Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim
persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi
virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur;
quibus ait propheta Domini:
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non
videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis;
et bibetis vos, et familiae vestrae
(R4, 3, 16 et R4, 3, 17). Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a
Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus,
qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum
reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et
ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem.
Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda
mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia
et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam
confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit
Joannes Apostolus:
Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio
ejus docet vos de omnibus
(1Jn, 2).
Unde bibunt homines et jumenta, id est, doctrinam accipiunt ingeniosi quique et simplices. Quiaquantum idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documentum suae salutis. Sequitur:
Parumque hoc in conspectu Domini, insuper etiam Moab in manus
vestras
(R4, 3, 18). Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quinetiam
debent ea aliis praedicare, et
contradicentes ea redarguere
(Tt, 1); quibus promissa est certa de hoste victoria,
ut percutiant omnem civitatem munitam et omnem urbem
electam
(R4, 3, 19). Civitates munitas et omnes urbes electas, possumus saecularem
prudentiam intelligere, in qua maxime philosophi et haeretici confidunt.
Hae ergo per praedicatores sancti Evangelii subvertentur,
unde dicit Apostolus:
Arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad
destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem
altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam
(2Co, 10).
Universa ligna fructifera succidentur
(R4, 3, 25). Non illa ligna, quae faciunt fructum bonum, sed quae mortiferum
generant pastum, quae radicibus divini examinis succisa, pabulum fient
ignis aeterni.
Cunctique fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctores damnantur.
Et omnes agri egregii lapidibus operientur, cum venustas
locutionis haereticae atque philosophicae anathematis pondere obruetur;
nihil remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles,
hoc est, falsae ratiocinationes fragilium doctrinarum, quae a
fundibulariis, id est, sanctis praedicatoribus Ecclesiae
circumdatae, maxima ex parte refutantur, et ad nihilum rediguntur.
Quod autem Moabitae, orto sole, ex adverso aquarum, videre
contra aquas rubras, quasi sanguinem gladii existimaverunt, dicentes
quod tres reges, qui contra se venerunt ad pugnam, invicem se
occidissent, et sic delusi sunt, ita et philosophi verbum crucis Christi
stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae
martyrium dementiam existimant. Sed (secundum Apostolum)
quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod
infirmum est Dei fortius est hominibus, quoniam prudentia carnis
mors est, prudentia autem spiritus vita et pax
(1Co, 1 et Rm, 8).
(voir: Hier, sl)
Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super
philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur:
Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam
intelligentium reprobabo
(Es, 29 et 1Co, 1), pauca de prophetis exempla explicanda sunt. Amos
loquitur:
Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab, et super
quatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis
Idumeae in cineres
(Am, 2).
Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam
sapientiam pertinet, putatur esse robustum, hoc dialectica subvertitur,
et instar incendii, in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur
nihil, quod putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias
superbiam Moab arguit dicens:
Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis.
Superbiam ejus abstuli
(Es, 16). Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes, proprie
loquitur ad Moab:
Quod confidebas in munitionibus tuis
(Jr, 48). Et post pauca: « Habes fiduciam in gloria tua. » Et iterum: «
Quoniam dicitis fortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est dies Moab, ut
veniat, et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo
contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: «
Contritum est cornu Moab. » Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut
stulta saeculi, et in coelum semper ferens malitia conteratur.
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum
clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus, vir meus, mortuus
est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum. Et
ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut
faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa
respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi
parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo
ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere
et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu et filii
tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint,
tolles
(R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3 et R4, 4, 4), etc.
(voir: Greg, sl)
Quid per hanc mulierem, nisi sancta Ecclesia designatur duorum
populorum, id est, Judaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater?
Quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni,
quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos, quos in
fide genuit, amittere timebat filios. Sed prophetae verbis,
id est, Scripturae sacrae praeceptis obediens, ex parvo quod habebat
olei vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris parvum quidem
amorem divinitatis multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante gratia,
unguento divini amoris usque ad summum replentur. Etiam nunc
multorum corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritus
plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur.
Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides
accipitur, erepta mulier, videlicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui
jam debito non tenetur.
Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per
Sunam civitatem. Erat autem ibi mulier magna,
quae tenuit eum, ut comederet panem. Cumque
frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet
panem
(R4, 4, 8). Mulier ergo ista, quae prophetam hospitio suscepit, bene potest
originem insinuare populi Israelitici, quae fuit in patriarchis.
Unde sicut ista Eliseum prophetam, ita et illa Dominum
prophetarum hospitio suscipere meruit. Nam Abraham et Sara
tres viros juxta convallem Mambrae suscipere et pascere meruerunt
(voir: Gn, 18)
. Huic ergo mulieri, non habenti filium, propheta promisit
dicens:
In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes
fuerit, habebis in utero filium. Cui illa
respondit: Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri
ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit
filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat
Eliseus
(R4, 4, 16). His quoque similia Dominus ad Abraham retulit, dicens:
Revertens veniam ad te tempore isto, vita
comite, et habebit filium Sara uxor tua.
Quo audito, Sara, risit post ostium
tabernaculi, occulte dicens: Postquam consenui, et
dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat ei,
et implevit quae locutus est. Concepitque
et peperit filium in senectute sua tempore quo
praedixerat ei dicens
(Gn, 18 et Gn, 21) [mauvais référencement: Gn, 18]
.
« Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis, in messe circa meridiem defunctus est. » Cum populus Israeliticus, postquam in Aegypto decrevit, et per Moysen in desertum eductus, Domini vocem audierat in igne et in caligine, quando lumine scientiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens, mortuus est (voir: Ex, 19 et Ex, 20) .
Et ait Eliseus ad Giezi, puerum suum: Accinge lumbos
tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade.
Si occurrerit tibi homo, non salutes eum.
Et si salutaverit te quispiam, non respondeas
illi, et pones baculum super faciem pueri
(R4, 4).
(voir: Greg, sl)
Quid autem significat, quod puer ab Eliseo missus cum baculo non
resuscitat per semetipsum, verum Eliseus veniens, seque super mortuum
sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et
in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per
ministerium compassionis animavit, nisi quod auctor humani generis Deus,
quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo
miseratus aspexit? et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per
puerum virgam misit. Per legem quippe virgam Deus tenuerat,
cum dicebat:
Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. » A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit: « Quia, » Paulo attestante, « nihil ad perfectum adduxit lex. » Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver humiliter sternens, et super exaequanda sibi mortui membra se collegit, quia « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. »
« Huc illucque deambulabat, » quia et Judaeam juxta et longe positas gentes vocat. « Super mortuum septies inspirat, » quia per apertionem divini muneris gratiam septiformis Spiritus in peccati morte jacentibus aspirat. « Moxque vivens erigitur, » quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam redit.
Erat autem fames in terra, et filii prophetarum
habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis:
Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis
prophetarum
(R4, 4, 38), etc. Erat, inquit, fames in terra, non fames
utique panis, nec sitis aquae, sed audiendi verbum Domini
(voir: Am, 8)
. Et filii prophetarum habitabant coram
Eliseo, cum filii sanctorum praedicatorum,
qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus,
in toto corde exquirentes eum
(Ps, 118, 1 et Ps, 118, 2) [mauvais référencement: Ps, 118], in praesentia Domini Salvatoris semper vivunt.
« Egreditur puer in agrum, ut colligat herbas agrestes, quatenus inde
coquat pulmentum; invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea
colocynthidas agri. Quas concidens in ollam pulmentum facit,
» cum quis litterae legis intentus, vel philosophicarum disciplinarum
studiosus, pastum verbi quaerens, amaritudinem litterae legalis, vel
mortiferum quiddam in philosophorum libris inveniens, intermiscet
veritati evangelicae, et in olla cordis sui coquens tale pulmentum, hoc
est, documentum praeparat ad refectionem auditoribus suis.
Dicit enim Apostolus:
Littera enim occidit, spiritus autem vivificat
(1Co, 3). Et item:
Prudentia, inquit, carnis mors est. Prudentia
autem spiritus, vita et pax
(Rm, 8). Hoc itaque sentientes fideles populi mortem in olla exclamant,
cum talem doctrinam, quasi deceptionem animarum, detestantes
vociferantur. Sed, jubente Eliseo, farina in ollam mittitur,
cum scientia spiritalis in tale condimentum intromittitur, ut, exclusa
omni amaritudine pravitatis, pastus inde fidelibus praeparetur
salubris
Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes
primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in
pera sua
(R4, 4, 42), etc. Denique vir de Baalsalisa venire describitur, deferens viro
Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum
in pera sua. Quem autem melius virum istum accipere possimus,
quam coetum sanctorum Patrum, qui virtute animi et bonorum operum
pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim
habens tertium interpretatur. Recte ergo de
Baalsalisa est qui ternarium numerum in credulitate et confessione
sanctae Trinitatis servat. Hic vero vir viro Dei panes
primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejus inspiratus
offert libros de origine creaturarum compositos. Offert
viginti panes hordeaceos, hoc est, Decalogum legis in Moysi et
prophetarum scriptis comprehensum. Offert frumentum novum in
pera sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum in
sancti Evangelii et apostolorum scriptis profe t. Jubet ergo
Eliseus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut
hanc oblationem populo fidelium dispensent, id est, ut, secundum illud
Evangelii,
de thesauro suo, velut scriba doctus, in regno coelorum
proferant nova et vetera
(Mt, 13, 52) [mauvais référencement: Mt, 13], quatenus pabulo verbi divini reficiantur. Quod
mysterium in Evangelio iteratum legimus, cum in fractione
quinque panum, quinque millia hominum
(Mt, 16, 9) [mauvais référencement: Mt, 14], et item,
septem panum, quatuor millia hominum
(Mt, 16, 10) [mauvais référencement: Mt, 15], satiata esse commemorantur, et satiatis turbis, cum collegerunt
duodecim cophinos sive septem sportas fragmentorum, quia nullus est qui
sacramenta Scripturae divinae per omnia capere possit, quin sibi satiato
supererit juxta verbum Domini.
Naaman, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus
apud dominum suum, et honoratus. Per illum enim
Dominus dedit salutem Syriae. Erat autem vir
fortis et dives, sed leprosus
(R4, 5, 1), etc. Iste autem Naaman, qui princeps militiae regis Syriae esse
describitur, quem melius significare potest, quam populum gentilem, qui
in orbe triquadro per virtutem bellorum principatum gerebat, ac rerum
decore fruebatur? quod in nominis ejus interpretatione exprimitur.
Interpretatur autem Naaman decus, sive commotio
eorum. Sed iste vir, licet fortis et dives fuerit, tamen
leprosus esse memoratur, quia quamvis per potentiam regni ac rerum
abundantiam dominari videretur, tamen per erroris nequitiam et
idololatriae lepram foedus apparuit.
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam
duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in
obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam:
Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria!
profecto curasset eum a lepra quam habet
(R4, 5), etc. Latrunculi quippe de Syria, quae interpretatur
sublimitas, egressi sunt, cum cupiditate ducti, et diversis
negotiis impliciti, sperantes in incerto divitiarum, gentiles per totam
terram vagabantur. Hinc ad terram venientes captivam
mulierculam duxerunt. Quae in captivitate posita de propheta
in Israel testabatur, quia fama de Israel per negotiatores gentium
translata in toto orbe curiositati hominum, quam uxor Naaman significat,
verum prophetam et salvatorem omnium in Judaea manere
patefecit.
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei
dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel
(R4, 5, 4), cum hi, ad quos notitia verbi Dei pervenit, eis qui sibi
praesunt, suggerunt scientiae spiritalis magnitudinem. «
Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui, » cum
primatus gentium audiens Deum esse in Israel (quia
notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus
(Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] ) saluti suorum praevidens, legationem in Judaeam mittit, ut per
apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde
Cornelius centurio de Caesarea in Joppen ad Petrum misit
(voir: Ac, 10)
et Paulo per visionem vir Macedo apparuit, qui eum exhortabatur,
ut veniens adjuvaret eos qui erant in Macedonia, sicut in Actibus
Apostolorum legitur
(voir: Ac, 16)
.
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua,
et ait, Nunquid Deus ego sum, ut occidere possim et
vivificare?
(R4, 5) Quid significat rex iste Israel, qui, audita legatione Syriae de
salute a propheta Israel quaerente, expavit, nisi sacerdotes, Scribas et
Pharisaeos, rectores Judaeorum, qui considerantes quod undique plebes ad
Redemptorem nostrum salutis suae causa conveniebant, quasi blasphemiam
existimantes, vestimenta sua scindebant, sicut in Evangelio principem
sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus
(voir: Mt, 26)
? Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta
Dei quos ad se migrasse cognoverat, ad se pervenire suadebat,
dicens:
Veniat ad me, ut sciat esse prophetam in Israel
(R4, 5), quia Dominus noster
quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et
justificavit
(Rm, 8).
Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad
ostium domus Elisei. Misitque ad eum Eliseus
nuntium dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et
recipiet caro tua sanitatem atque mundaberis.
Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod
egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui,
et tangeret manu sua locum leprae, et curaret
me
(R4, 5). Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisei nostri, sanctam
videlicet Ecclesiam, missum ab eo nuntium consilium accepit, ut se in
Jordane septies lavaret, et sic sanitatem reciperet atque mundaretur,
quia per angelicos praedicatores Dominus dicit:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non
potest introire in regnum Dei
(Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3]. Et item:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
Qui vero non crediderit,
condemnabitur
(Mc, 16). Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis
Salvator noster baptisma nobis consecravit. Quod autem
Naaman, indignans de tali responso, lavationem aquae Jordanicae
despexit: simplicitatem significat rudium, qui spiritalem non potuerunt
intelligere efficaciam, quia
animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
(1Co, 2).
Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad
eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, si rem grandem dixisset
tibi propheta, certe facere debueras; quanto magis quia nunc
dixit tibi: Lavare et mundaberis? Descendit et lavit in Jordane
septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus,
sicut caro pueri parvuli, et mundatus est
(R4, 5). Bene ergo servi Naaman meliori consilio illi ad perficiendum
mandatum propheticum persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat
quod melius est, et, secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet
Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi
(Ac, 10). Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei; et restituta est
caro ejus, sicut caro pueri parvuli, quia mundatus aquis baptismatis per
invocationem septiformis spiritus quisque recipiet sanitatem, et ad
innocentis vitae infantiam redigitur, ut vitae aeternae ingressum
percipere mereatur. Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis, et efficiamini, sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum
(Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18].
Denique
reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit
et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus in
universa terra, nisi tantum in Israel
(R4, 5). Haec est enim catholica professio, quod
Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus
mortuorum, sed viventium
(Mt, 22, 32) [mauvais référencement: Mt, 22],
quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos
fecit
(Ps, 95, 5) [mauvais référencement: Ps, 95]. Et ut cuncta hic baptismatis scires sacramenta praemonstrata, in
quo abrenuntiare Satanae ac fidem Dei confiteri praecipimur, negat se
Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus.
Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia
baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione
confirmari.
Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit Dominus meus
Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit.
Vivit Dominus, quia curram post eum et accipiam
ab eo aliquid
(R4, 5). Post haec autem narrat Scriptura quod Giezi puer servi Dei
concupiverat de pecuniis quas praedictus Syrus homini Dei obtulerat,
sed, eo nolente aliquid inde recipere, ipse per mendacium turpiter
acquisivit, quod suus magister per fidem accipere renuit.
Giezi quoque, qui interpretatur praeruptum videns,
sive vallis visio, significat Judaicum populum, qui aliquando
Puer Dei, propheta attestante, vocabatur, sicut Osee dicit:
Puer Israel, et dilexi eum
(Os, 11). Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei,
semetipsum de tali dignitate in foveam avaritiae praecipitans,
cupiditatem secutus est terrenam, quam filii Dei per baptismum renati
spreverunt, per sententiam justi judicis Dei, lepram erroris, quam
credentes deposuerant, ipse sibi conscivit. Nec non et omnes
qui post baptismum, et emendatiorem vitam, ad pristina vitia
revertuntur, sordibus, quibus se exutos sperabant, iterum impliciti
involvuntur. Unde scriptum est:
Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in
volutabro luti; sic stultus, qui iterat stultitiam suam
(2P, 2 et Pr, 26).
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus,
in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de
silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad
habitandum. Qui dixit, Ite. Et ait
unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis.
Respondit: Ego veniam. Et abiit cum
eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant
ligna. Accidit autem ut cum unus materiam
succidisset, caderet ferrum securis in aquam.
Exclamavitque ille. Et ait: Heu! heu!
heu! Domine mi. Et hoc ipsum mutuo acceperam.
Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille
monstravit ei locum. Praescidit ergo lignum, et misit illuc,
natavitque ferrum. Et ait: Tolle. Qui
extendit manum, et tulit illud
(R4, 6), etc. Haec itaque actio bene Redemptori nostro
convenit per significationem.
(voir: Isid, sl)
Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum
exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab
Eliseo projectum reversum est, ita etiam cum impios Judaeos per corpus
operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia
de illa Joannes dixerat,
Ecce securis ad radices arborum posita est
(Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3], interveniente passione, corpus ipsum deseruit, atque in profunda
descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium spiritu
redeunte, resurgit. Aliter, ferrum in manubrio donum intellectus in
corde est.
(voir: Greg, sl)
Ligna vero per hoc caedere est, prave agentes increpare, quod
nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem
scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere
intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc
novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui.
Unde et recte is qui ferrum amiserat clamabat:
Heu! heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuo
acceperam
(R4, 6, 5). Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia
furtive vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et
quidquid in se ante districti Judicis oculos damnabile inveniunt,
lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt
quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona
fide debuerant, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt,
quando ex neglectis bonis, quae agere poterant, debitores tenentur.
Recte ergo qui ferrum perdit clamat:
Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam
(R4, 6, 5); ac si dicat: « Illud per dissolutionem negligentiae perdidi,
quod ut per bona opera redderem, ex gratia creditoris accepi. » Sed
nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit.
Unde et mox Eliseus veniens lignum deorsum mittit, et ferrum
in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster, pie nos
respiciens, cor peccatoris humiliat, et eam, quam amiserat,
intelligentiam reformat.
« Lignum mergit, et ferrum in superficiem attulit, » quia videlicet Redemptor noster, et cor elatum in cogitatione humiliat, et scientiam reparat. Unde bene alia translatione dicitur, quod confregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est, cor ab elatione conterere. Lignum ad ima jactare est, elatum cor in cognitione, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare. Atque ferrum ad superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est, ne otio torpeat; curandum ne incitatione operis, vitio elationis evanescat. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt. Sed cum faciunt, quae cognoverunt etsi intelligendo largius congaudent a munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit; moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit
cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus
insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel,
dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in
insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum,
quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit
se ibi
(R4, 6, , R4, 7, 8, R4, 7, 9, R4, 7, 10 et R4, 7, 11), etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam
potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die,
hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per Elisei Domini videlicet
nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud:
Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut
columbae
. Et item:
Cavete autem ab hominibus
(Mt, 10, 17) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et alibi:
Attendite, ait, a falsis prophetis.
(Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere
disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere
festinat.
Misit ergo illuc rex Syriae equos et currus et robur
exercitus. Qui cum venissent nocte,
circumdederunt civitatem
(R4, 6, 14). Omnis ergo, qui in nequitiae armis confidens Christi famulis
insidias praeparat, nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam
gerit.
Consurgens autem diluculo minister veri Dei egressus est;
viditque exercitum in circuitu civitatis, nuntiavitque ei
dicens: Heu! heu! Domine mi, quid faciemus?
(R4, 6, 15) etc. Haec sententia denotat illos qui propter
pusillanimitatem cordis sui, poenas verentur corporales. Cui
propheta respondit:
Noli timere. Plures enim nobiscum sunt, quam
cum illis
(R4, 7). Et Salvator discipulis ait:
In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici
mundum
(Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 16].
Et item:
Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, et post haec
non habent quid faciant vobis; quin potius eum timete, qui
potest et animam et corpus perdere in gehennam
(Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et Petro Dominus in passione sua ait:
An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit
mihi plus quam duodecim legiones angelorum?
(Mt, 26)
Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos ejus,
ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et
vidit. Et ecce mons plenus equorum et curruum
igneorum in circuitu Elisei
(R4, 6, 17). Et valde necesse est ut Eliseus noster aperiat oculos cordis
nostri, ut consideremus et cognoscamus
quia omnes, qui confidunt in illum, non confundentur
(Ps, 124, 1) [mauvais référencement: Ps, 124].
Porro Eliseus oravit Dominum, dicens: Percute, obsecro,
gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent
juxta verbum Elisei
(R4, 6, 18). Bonum ergo illis est quos oculus suus scandalizat ut cruatur et
projiciatur ab eis
(voir: Mt, 5)
, quatenus intuitus superbiae et malitiae obturetur, et oculus
sanae fidei ac simplicitatis aperiatur. Unde dicit Apostolus:
Si quis inter vos videtur sapiens esse, stultus fiat ut sit
sapiens
(1Co, 3).
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos.
Nunquid percutiam eos, Pater mi. Et
ille ait: Non percuties. Neque enim coepisti eos
gladio, aut arcu tuo, ut percutias: Pone panem et aquam
coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad Dominum
suum
(R4, 6, 21 et R4, 6, 22). Postquam ergo Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi
permisit, sed confectionem magnam ciborum illis praeparans dimisit in
pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum
Dominus coecavit; deinde scientia spiritali magnifice replevit