Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus
viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri
disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo
doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet
frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in
exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum
actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum
parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus,
et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud
Psalmistae:
A mandatis tuis intellexi.
(Ps, 118, 104) [mauvais référencement: Ps, 118] Necdignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari
spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare
mysteria.Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me
suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem
sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant,
describere nullatenus abnuerem.Sed cum negare non valerem, tandem
assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum
aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec
alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas,legentibus
detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur
reprehendentium.Nam stylum cum ad primum librum describendo
appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est
detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo
nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas.Quo
comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum
opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem.Cujus
quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere
praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo
frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et
abbas meus egregius.Hisenim necessitatibus adactus, praeconiisque
multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui
praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare
praesumpsi.Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam
sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum
sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi:
quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure
accommodante didici, propriis intuli verbis.Nonnulla quippe, licet
pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in
libellimodum Christo duce finire decrevi.In quo non persona est
attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis.In
quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris
dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum.Non ideo
dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis
nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis
dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis
decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus
largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui
praecipientibus.Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro
parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura(sicut in multis divinis
voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce
descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in
libro beati Job inscribitur.Atque utinam, inquit, Deus loqueretur
tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset
lex.Quod doctorum solertia attestante septemforme
dignoscuntur.Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber,
secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere,
et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc
et signacula ejus aperuit.Sunt enim primus historialis, secundus
allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae
Trinitatisessentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur
oraculis.Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et
aliud invenitur scriptum.Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne
aut primus pro secundo, aut secundus pro primo
intelligatur.Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut
certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter
innotescat.Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut
his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi.Primus
historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel:
Melior est obedientia quam victimae
(S1, 15, 22), et mille talia.Secundus allegorialis, ubi ait quod in
omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat
et calefiat:tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam
figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores
suos igne ampliore succendit.Tertius, uterque modus sicut in David
ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut
demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulieremincaute
respicere.In quo facto allegorica etiam significatio continetur,
sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando
proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias
ait:
Vivit Dominus in cujus conspectu sto.
(R3, 17, 1) Et illud:
Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum.
(Js, 2 et Dt, 4)Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob.» Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem
militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie
accipi solent.Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in
sacris paginis invenitur.Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV
dicitur:
Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et
dimisit eum
(Ps, 33, 1) [mauvais référencement: Ps, 34], cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur.Cum
ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione
nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco
digessimus.Cui etiam convenit illud:
Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei
filiam suam,
(Ch2, 25) et reliqua.De sexto vero, ubi geminus adventus Christi
continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic
praefiguratur.Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum
retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum
tuum tanquam te ipsum: Qui enim diligit proximum, legem ad implevit: » Quod David
non solum in Jonatha implevit, verum etin Saul, quem inimicum dilexit: de quo
Scriptura ait:
Planxit autem David super Saul et filium ejus,
(S2, 1, 17) et reliqua.Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet
victimarum et vasorum compositione.Victimae enim hoc praefigurabant
quod hortatur Apostolus, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem.
(Rm, 12) Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis
occupatos.Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen
ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad
fidem.Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen
juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta
depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere,
ad extremumquoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere
solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus
desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac
paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos
doctorum.
Si mavis, lector, typicos dignoscere sensus,
Quae tenet, ingredere,
floridusiste liber.
Bis retinet bina en sacrata volumina Regum,
Quae patuere prius oretonante sopho.
Hunc studuit calamus noster
conjungere fretus,
Et voluit tandem texerenostra manus.
Scilicet
ingrediens campos et prata piorum,
Carperet ut floresCelsitonantis
ope.
Ex quibus accipias divinae stirpis odores.
Et
valeas fructus tollere rite bonos.
Fercula fert animis nimium
pulcherrima claris,
Unde fames animaepellitur acta procul.
Lilia
cum violis redolent percandida rubris,
Et pariter fragrantcinnama, rosa,
ruta.
Continet hic Christi nimium charismata sacra,
Quae latuere
prius corticetecta diu.
Hicque prophetarum pangit sanctissima
gesta,
Plurima multorum mysticaverba canit.
Quae David gessit,
cecinit quoque et inclyta proles,
Hoc typice, lector,iste libellus
habet.
Hic evangelicam quadriga concrepat aulam,
Sic et
apostolicum lumenhabere probat.
Istic invenies thesaura recondita
Patrum,
Horum et multiplices hicretinentur opes.
Abdita nam
reserat, et tandem mystica pandit,
In medium profert intimaquidquid
habent.
Grandia coelestis promittit praemia vitae,
Vivere cum
Domino regnatenendo poli.
Istius ergo celer calles discurre
libenter,
Discute paginulas, mel tibiportat apis.
Has cape
divitias, mundi contemne caducas,
Quod canit iste liber semperin ore tene,
Lurida linque libens spurcae contagia carnis,
In mentem veniatquod moriturus
eris,
Sis memor auctoris versus cum legeris istos,
ANGE,Deus, LOMI dic
miserere tui.
Viginti et duas esse litteras apud Hebraeos in auctoribus divinarum Scripturarumreperimus, quod nullus qui eos legerit, ignorat. Secundum quarum numerum apud eos viginti et duo volumina supputantur: inter quaeetiam hic liber Regum, de quo tractaturi sumus, comprehenditur. Qui in supputationibus eorum post Judicum in ordine tertius habetur.In quo quidem volumine (quanquam nonnulli, scientiae spiritalis intelligentiaeignari, aut humanae solummodo sapientiae dediti, aiunt nihil aliud posse intelliginisi superficies historiae, et praelia Regum, ac casus multorum), multa tamensacramenta Christi et Ecclesiae variis scilicet modis continere videntur. Nam ab ipso exordio Regum, commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli; etcommutatum regnum in David, reprobato Saule: exclamavit praenuntiare novum sacerdotiumnovumque regnum, reprobato veteri, quod umbra erat futuri, in Domino Jesu Christoventurum. Nonne ipse David cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducarenisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, idem in uno Jesu Christoregnum etsacerdotium figuravit? Ipsa itaque Samuelis sacerdotis successio, novum, utpraedictum est, et sempiternum sacerdotium praefigurabat, qui est Jesus Christus, Helisacerdote reprobato, id est Judaico sacerdotio abjecto, mater quoque ipsa Samuelis,quae prius fuit sterilis et posteriori fecunditate laetata, cujus etiam nomen, id estAnna, quod gratia ejus interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsampostremo Dei gratiam significat, quia nobis Christus oritur: ipsam quoque Ecclesiam,quae olim sterilis, nunc fecunda, in Dei laudibus laetatur. Sunt enim hujusmodi innumerabilia, quibus comprobatur quod liber iste spiritalibusfloribus redolet et allegoricis significationibus pollet. De quibus (si Dominus dederit) describemus suis in locis per singula quaecongruererationi videbimus in posterum. Haec scientibus pauca praelibata sufficiant: tandem, Domino favente, ad historiaeseriem venire decrevimus. In qua quidem prius fundamenta ipsius historiae, ubi libuerit, imo ubi congruerit,et postmodum culmen spiritalis intelligentiae, verum etiam quibusdam in locis, moralissuavitatis harmoniam inserere nitimur, ut lector non solum contentus sit dictishistoriae,verum allegoriarum ac moralium melos decerpere possit salubriter. Sed prius notandum est quod bene post Judicum, ut diximus, ponitur Regum,videlicet quoniam nunc sunt praesules Ecclesiae, sed postmodum regnum: seu quia priuserit judicium, deinde sequetur sempiternum imperium. Ait enim sacra descriptio.
Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana,
filius Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Suph, Ephrataeus.
(S1, 1, 1) Quia enim in prolegomena, imo in isagoge polliciti sumus prius
fundamentahistoriae ponere, et postmodum culmen allegoriae, atque ubi gratum fuerit,
moralitatisharmoniam inserere, ideoque primum dignumfore arbitramur de generatione
sanctiSamuelis prophetae historiam praedicere, ut postmodum continuatim allegoriam
ejusvaleamus, Domino favente, dirigere. Elcana namque pater ipsius de
stirpe Levi fuit, sed non de generatione Aaronsacerdotis: quod enim pater ejus de
tribu Levi fuerit, Verba dierum manifestissimecomprobant, ubi series generationis
usque ad Levi perducitur. Dicitur enim filius fuisse
Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Sophoniae, filii Elcana, filii Maath,
filii Amasai, filii Elcanae, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii
Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Levi
(Ch1, 6), et reliqui. Cujus generatio hic concordare comprobatur.
Quam generationem in sequentibus spiritali intellectui concinnere
conabimur.Matrem quoque ejus de tribu Juda fuisse monstratur, in eo quod
Ephrataeusvocatur. Ephrataeus ab Ephrata uxore Chaleb, quam constat fuisse
de tribu Juda, dictusest. Ephrataeus ab Ephrata civitate, id est Bethlehem,
quia Bethlehem prius Ephratavocata est. Et si quem movet quod ab Ephraim,
non ab Ephrata, Ephrataeus vocatur, unde insubsequentibus legitur
(voir: S1, 1, 17)
quod David filius Ephrataei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai
patremDavid, non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse: et probet eumdem
ElcanamEphrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici. Hic inter medios cives
Ephrem sortis exsistens, Ramathaim Sophim civitateminhabitabat, unde Scriptura de
monte fuisse Ephraim commemorat. Intra cunctas namquetribus habitationem
Levitarum fuisse non dubium est Ramathaim,ipsa est quae in Evangeliis Arimathia
legitur, de qua fuisse Joseph eadem Evangeliacomprobant
(voir: Mt, 27, Mc, 15, Lc, 23 et Jn)
. Est enim civitas in regione Tamnitica, juxta Diospolim.
De qua notandum est, quod juxta Hebraicam veritatem non Ramathaim, sed Armathasive
Aramathaim (sicut in libris locorum legimus) habetur. Similiter etiam
interpretationibus Hebraicorum nominum Aramathaim reperitur, quodnos ita legendum
non
dubitamus, unde et Armathia nuncupatur, et interpretatur excelsaduo vel
eorum. Bene excelsa duo. Juxta historiam, ut quae intelligantur
tribus, regalis, videlicet et sacerdotalis,id est Juda et Levi, ex quibus exstitit
pater ejus etmater. Sophim, Speculator dicitur: speculatores hic
fortassis prophetaeintelliguntur, quorum filius Elcana fuerit.
Et habuit duas uxores: nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque
Phenennae filii, Annae autem non erant liberi.
(S1, 1, 2)Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus celebriorfuturus
erat instar priorum patrum, ut majus gaudium post longum moerorem de
perceptafecunditate parentum insinuetur. Sicut enim Abraham patriarchae
legitima uxor, quam primitus duxit, Sara videlicet,primum sterilis fuit, Agar Aegyptia
generante filium: et sicut Jacob serviente socerosuo pro Rachel uxore, ipsa Rachel
sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente
(voir: Gn, 2, Gn, 16, Gn, 29 et Gn, 30)
: ita et Elcanae melior uxor quae prophetam genuit, sterilis primum fuit,
posteaautem per Domini gratiam fecunda, ut tali ortu magnus futurus propheta
etiammonstraretur.
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et
sacrificaret Domino exercituum in Silo,
(S1, 1, 3) etc. Silo civitas est in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti
mansit ettabernaculum Domini, a temporibus Josue filii Nun
(voir: Js, 13, Js, 14 et Js, 15)
. Postquam vicerat gentes quae terram repromissionis possederant,
usque ad temporaSamuelis. Narratur enim in libro Jesu Nave, quod praedictus
dux sorte ibi missa coramDomino, terram repromissionis singulis tribubus
distribuerit.Est autem Silo in nonagesimo milliario, Neapoleos in regione
Arabithena. Sed et Judae patriarchae filium Sela appellatum legimus
(voir: Gn, 38)
. Ad hanc ergo ascendit Elcana cum domo sua, statutis diebus secundum
legem, utadoraret, et sacrificaret Domino exercituum. Quod autem dicit
statutis diebus, hoc est tribus festivitatibus, Pascha videlicetet Pentecoste, et
solemnitate tabernaculorum, unde Dominus in Exodo praecepit, dicens:
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
(Ex, 24) Et item:
Ter, inquit, in animo apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo, in
loco quem elegerit Dominus Deus tuus.
(Ex, 23) Ergo in Silo cum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Elcana cum esset
ipseLevita,post oblatas victimas, cum uxoribus et filiis atque filiabus
paritervescebatur.
Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus partes.
Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem
concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat,
in tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus,
(S1, 1, 4 et S1, 1, 5) et reliqua. Nam quod ait,
deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis et filiabus, partes:
(S1, 1, 4) hae partes, partes sacrificiorum, quas de immolatis dedit,
intelliguntursecundum consuetudinem legis. Quanquam opinio Judaeorum,
vestes intelligi velit,
Annae autem dedit partem unam, inquit, tristis.
(S1, 1, 5) Tristis videlicet erat, quia Dominus concluserat vulvam ejus. In hoc
vero quod subjunxit:
Affligebat quoque eam aemula ejus,
(S1, 1, 6) etc., demonstratur quod sicut Saram sterilem Agar concipiens
despexit: ita et Annamsterilem Phenenna prole fecunda aemulabatur. Malorum
enim est solatium, vitam bonorum carpere. Porro illa flebat, et non
capiebat cibum laeta corporeum, sed secundum prophetam,
Fuerunt illi lacrymae panes die ac nocte, et potum suum cum fletu
temperabat.
(Ps, 41, 4) [mauvais référencement: Ps, 41]
Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat, et Heli sacerdote
sedente super sellam ante postes templi Domini.
(S1, 1, 9) Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson populumIsrael regebat (ut
inHebraeorum libro invenitur) annis quadraginta: secundum Septuaginta autem
interpretesannis viginti.
Cum esset amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit,
dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et
recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum
virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus,
(S1, 1, 10 et S1, 1, 11) et reliqua Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit:
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum et exaudiet eum, quia
ipse laborem et dolorem suorum considerat.
(Jb, 12) De quo scriptum est:
Tibi, Domine, derelictus est pauperpupillo tu eris adjutor.
(Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 19] Cui vota justorum sunt placabilia et oculi ejus ad preces
eorum.
Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli
observaret os ejus.Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius
movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam,
dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens
Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et
omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine
doloris et moeroris meilocuta sum usque in praesens.
(S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui
ebrietatemsectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum
est,
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor,
(S1, 16) quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus
nonaudiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa
autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo,respexit
Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus
modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus pleniusdicturi sumus), ut
non
in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed incompunctione cordis et
effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eocredimus: quia
sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus
non spernit
(Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]. Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore
justitiaepermanebimus. Unde et sequitur.
Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius non sunt
amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et
peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
(S1, 1, 18, S1, 1, 19 et S1, 1, 20) Post circulum ergo dierum, id est post anni reditum, peperit Anna
puerum,vocavitque nomen ejus Samuel. Samuel qui interpretatur
postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,quia auctor nativitatis ejus
Deus erat, qui ab sterili exoratus concessit haberefilium, quidignus haberetur in
templo Dei cunctis diebus assistere ad servitiumejus. Qui superius non
solum vir, sed vir unus appellatur, quia videlicet non in diversavagabundus, vel
mobilis atque instabilis, sed firmus atque inconcussus persistens virunus
erat. Et non solum vir unus dicitur ille, qui firmus perseverat, sed omnes
competentesunus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum
confitentur, inuno Spiritu Dei replentur. Unusquisque insipientium non est
unus, sed multi. Unde Scriptura:
Stultus ut luna mutatur.
(Ec, 27) Luna cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper
ipsaalia est et diversa. Sic et peccatores, qui mutantur asapientia et
scientia, et diversa concupiscunt,instabiles efficiuntur in omnibus viis
suis. Ecce historiam praelibavimus, sed spiritualem intellectum necesse est
ut brevitertandem tangamus: Vir enim iste Elcana, qui interpretatur Dei
possessio,figuram gestavit unici Filii Dei, qui vera et specialis est Dei
Patrispossessio. De ipso namque per Salomonem dicitur:
Dominus possedit me initio viarum suarum.
(Pr, 8) Et Pater de ipso:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
(Mt, 3, 17 et Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 17]
Et idem Filius in Evangelio:
Pater in me manens, ipse facit opera: qui bene vir unus dicitur.
(Jn, 14, 10) [mauvais référencement: Jn, 14] Unus autem appellatur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso
alterefficitur, ideo nunquam mutatur. UndePsalmista:
Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient.
(Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 104] Armathaim Sophim, quae interpretatur excelsa vel
specula,coelestem significat Jerusalem. De qua ad nos veniens,
eamdem speculationem et docuit, imo et ad eamdempossidendam sua morte
reparavit. In qua ipse sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis
secundum quodApostolus ait:
Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum,
(1Jn, 2) etc. Qui bene filius dicitur, filii Jeroham, filii Eliu, filii Suph
Ephrataeus. Jeroham quippe misericors interpretatur: Eliu vero,
Deus meus:Suph, effundens: quae nomina, sicut nobis videtur, jure
ad Deum Patremreferuntur. Ipse est misericordia nostra, quia sua
miseratione actum est, ut unigenitus Filiusad nos veniens, suocruore nos redimeret,
juxta quod Apostolus ait: Sic enim dilexitDeus mundum, ut Unigenitum suum daret pro
nobis
(voir: Jn, 3)
. Qui in passione, pro nobis laborans, aiebat:
Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?.
(Ps, 21, 2) [mauvais référencement: Ps, 21] Unde Suph effundens dicitur, quia ad nos sinus suae pietatis eum
decoelestibus effudit, ut semetipsum exinaniret, atque quodammodo effunderet, et
genushumanum liberaret. Unde per Salomonem in Canticis canticorum dicitur:
Unguentum effusum est nomen tuum.
(Ct, 1) Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quando ab immensitate divinitatis suae,ad
naturam nostram se exterius effudit, et ab eo quod erat invisibilis, visibilem
sereddidit. Si enim se non effunderet, nequaquam nobis se
innotesceret. De quaeffusione Paulus ait:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
sed semetipsum exinanivit,
(Ph, 2) et reliqua. Quod Paulus ait exinanivit, hoc Salomon dixit,
effudit. Qui jureEphrataeus dicitur, Ephrataeus frugifer
interpretatur. Quod bene eidem unigenito Dei Filio convenit: ipse enim
omnibus donis Spiritussancti et virtutibus abundans habetur. Hinc Isaias
ait:
Requievit super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
(Es, 2) et reliqua. Sequitur:
Habuitque uxores duas, nomen uni Phenenna, et nomen secundae Anna. Fueruntque
Phenennae filii. Annae autem non erant liberi,
(S1, 1, 12) et reliqua. Istae duae uxores,Anna videlicet, quae interpretatur
gratia, et Phenenna,quae dicitur conversio, geminae plebis, hoc
est Ecclesiae gentium etSynagogae, praetenderunt imaginem. Phenenna namque
Synagogae typum praelibabat quae fecunda primum in filiisexstitit, quos Deo per
praedicationem legis generare videbatur. Sed quia conversa est a fide
patriarcharum et prophetarum ad infidelitatem,infecunda permanet. Anna vero
sterilis, quae interpretatur gratia, Ecclesiam significabatgentium, quae
gratia sancti Salvatoris cognoscitur esse redempta. Juxta quod Apostolus
ait:
Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem, et non ex vobis, donum Dei
est.
(Ep, 2) Et iterum:
Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam
misericordiamconsecutam,
(Rm, 9) etc. Quae sterilis dicitur, juxta quod scriptum est:
Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia
multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
(Es, 54) De qua etiam Psalmista ait:
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
(Ps, 112, 9) [mauvais référencement: Ps, 112] Quae olim sterilis a fecunditate prolis spiritualis, nunc Deo spiritualesfilios
per fontem baptismatis, et gratiam Spiritus sancti gignere non desisTit. De quain
Canticis canticorum Apostoli dicunt:
Soror nostra parvula est, et ubera non habet.
(Ct, 8) Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est: Parvula,
inquiunt,est quia mysterium praedicationis nondum sufficit subire, ut filios generans
abintimis mysteriis,vel ut ex uberibus nutrire possit. Quid ergo tibi
videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquendaest, id est per
verbi mysterium ducenda ad fidem, ut quae modo sterilis videtur possitfecunda
spiritualiter filios generare? Synagoga tacente, ipse sponsus sive Apostoliquid fieri
debeat, respondent: Si murus est, aedificemus super eum propugnaculaargentea, id est
scientiam divinarum Scripturarum, ut possit non solum protegereinfirmos, sed etiam
docere indoctos, ne semper sterilis permaneat. Ista enim quanquam tunc uxor
esset in praedestinatione divinae gratiae, juxta quodsponsus loquitur de ea:
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea,
(Ct, 1) id est, tu adhuc in curribus Pharaonis subintus serviebas,subintus currebas
ingentilitate, sed ego attendi quid de te per praedestinationem fecit:
Equitatui meo te assimilavi,
(Ct, 1, 8) id est electis meis te similem attendi. Tamen quia nondum sponsus
eam proprio sanguine redemerat, nec desponsaverat,sterilis habebatur, quia ei per
fidem conjuncta non erat, sed Synagoga ei quodammodofilios per legem, ut diximus,
parere videbatur. Haec enim breviter tangendo, ut diximus, sed in
consequentibus post aliqua quaeinterpolata videntur, in historia prolata plenius
describere conabimur. Erant alibi duo filii Heli, Hophni et Phinees,
sacerdotes Domini. Quia historia luce clarius patet, ad spiritalem
intellectum transducimur. Hophni namque, qui interpretatur
discalceatus sine insania conversionis: et Phinees quoque, qui
dicitur os mutum, scribas etPharisaeos significant Judaeorum. Qui
bene filii Heli dicuntur, qui typum tenebat sacerdotii Judaeorum proptersacrificia
carnalia legis et sacerdotii ipsorum. Ipsi enim scribae et Pharisaei dum
suam, juxta Apostolum
(voir: Rm, 10)
, voluerunt statuere justitiam, et justitiae Dei contemnentes, noluerunt
essesubjecti, nec ipsum recipere quem lex et prophetae praedixerunt esse
venturum,degenerantes a fide patriarcharum et prophetarum, ad insaniam infidelitatis
conversi,os mutum meruerunt habere, a vero sacerdotio Christi et confessione veri
sacerdotis,de quo scriptum est:
Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum
secundumordinem Melchisedeh.
(Ps, 109, 4) [mauvais référencement: Ps, 109] Et quia Ecclesiam sibi, proprie quae Christo debebatur, qui erat verus
sponsus,tanquam propriam vindicare voluerunt, et noluerunt suscitare semen fidei in
nominedefuncti fratris, id est Christi, juxta quod in lege scriptum erat, non
meruerunt essein sorte eorum. De quibus ait Apostolus:
Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.
(Ep, 6) Et de quibus per prophetam dicitur:
Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant bona.
(Rm, 10) Et ideo nudi et discalceati a vera fide et dignitate
sacerdotiiremanserunt. Quod pertimescebat agere Joannes quando dicebat eis,
Non sum ego Christus: venit enim fortior me post me, cujus non sum dignus ut
solvam corrigiam calceamenti ejus.
(Jn, 1, 27) [mauvais référencement: Jn, 1] Ac si diceret: Ego redemptorisvestigia denudare non valeo, quia nomen
sponsimihi immeritus non usurpo. Quod quia scribae et Pharisaei indebite
usurpare conati sunt videlicet nomensponsi sibi et non Christo tribuere, et insuper
e
contrario contempserunt, imo infaciem conspuere non dubitaverunt: jure nomen illorum
dicitur domus discalceati, sicut in lege scriptum est
(voir: Dt, 25)
. Ac per hoc nudi remanserunt ab omni dignitate, et discalceati ab
exemplispatriarcharum et prophetarum. Unde Silo quidem eis congruit, ubi
sacerdotes fuisse leguntur. Silo namque dimissio ejus, vel
petitio interpretatur: quia enimipsi expetierunt Pilatum, ut dimitteret
Barabbam, et Jesum traderet eis
(voir: Mt, 27)
. Unde ad insaniam crudelitatis conversi, clamabant dicentes:
Si dimittis eum, non esamicus Caesaris.
(Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Et item:
Crucifige, crucifige eum.
(Lc, 23, 21) [mauvais référencement: Lc, 23] Merito dimissi fuerunt, et derelicti a Deo, exuti ab omni bonitate, traditisunt
gentibus, et amiserunt sacerdotium et regnum, et torpore infidelitatis nudi,frigescunt
inter gentes. Sequitur:
Dedit ergo Elcana Phenennae et filiis ejus et filiabus partes. Annae
autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat.
(S1, 1, 4 et S1, 1, 5) Jam enim superius inculcavimus quod Phenenna typum tenuit Synagogae, quae a
Deoquidem partes cum filiis et filiabus (quantum juxta anagogen pertinet)
percepit,videlicet temporalia bona terrae promissionis. Juxta quod per
Psalmistam dicitur:
Dedit eis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut
custodiantjustificationes ejus, et legem ejus requirant:
(Ps, 104, 44 et Ps, 104, 45) [mauvais référencement: Ps, 104] et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, et legislatio, et testamentum,et
repromissio, et reliqua. Quanquam ingrata fuisset, Annae autem dedit partem
unam tristis. Pars enim ista quam conditor rerum Annae, hoc est Ecclesiae
gentium contulit,naturale ingenium possumus accipere, per quod Deum agnoscere
poterat. De quo praedicator egregius ad Romanos describens ait:
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur.
(Rm, 1) Sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas: unde de sapientibus hujus
mundipraemisit, dicens:
Quia quod notum est Dei, manifestum est illis.
(Rm, 1) Deus enim illis manifestavit, sed bene ait, tristis, quia
Dominusconcluserat vulvam ejus. Denique quia spiritualiter Deo generare
filios non poterat anxie ferebat, scilicetquia nondum advenerat tempus miserendi ejus,
ut a sua sterilitate aperiretur, etspirituali gratia fecundaretur. Cujus
fecunditatem longe considerans Isaias, clamabat:
Laetare, sterilis, quae non paris,
(Es, 54) et reliqua. Post hanc sterilitatem, tristis erat Ecclesia, quia non
solum non pariebat filios,verum etiam a gratia Dominicae incarnationis, et ab
amissione legis sterilem sevidebat. Sed ut hoc perpendere potuisset, per
naturale ingenium intellexit. Quia ipsam Dominus diligebat, scilicet non
qualis tunc erat, sed qualis inpraedestinatione futura erat. Sed quia hanc
praedestinationem et futuram gratiam Synagoga ignorabat,gentilitatem despiciebat,et
insuper etiam odio insequebatur. Nam sequitur:
Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, intantum, ut
exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus.
(S1, 1, 6) Nulli igitur legenti dubium est, quod Synagoga Judaeorum Ecclesiam
gentiumpersecuta est, et propter idololatriae cultum contemnebat et
exprobrabat. Denique etiam ipsa primitiva Ecclesia ignorans mysterium
salvationis ipsius,Petrum redarguere volebat, quare ingressus esset ad Cornelium et
manducaret cumgentilibus. Sed Petrus cum divinam gratiam eis retulisset,
glorificaverunt Deum
(voir: Ac, 2)
. De qua etiam despectione idololatriae, Ecclesia ex gentibus
Synagogae respondit,dicens:
Noli me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
(Ct, 1) Ac si apertedixisset: Inde fusca sum, unde peccatrix, quia me sol
decoloravit,id est creator meus in errore positam me deseruit, et radios suae
districtionissubtraxit. Ego in errorem lapsa sum, unde et subjungit:
Filii matris meae pugnaverunt contra me.
(Ct, 1) Filii matris, immundi intelliguntur spiritus, quia ab una gratia benignitatiset
potentiae Dei, nos et angeli conditi sumus. Et ex eo quod rationales sumus,
quasi quamdam societatem fraternitatis habemus:quia tamen cadentes angeli, et ante
adventum Salvatoris, et quotidie contra Ecclesiamgentium bellum gerunt, dicat:
Filii matris meae pugnaverunt contra me.
(Ct, 1) Ac si dicat, quia creator meus in gentilitate me deseruit,
filii matris meae pugnaverunt contra me.
(Ct, 1) Noli me despicere, o Synagoga, quia si nigra sum per meritum, formosa sum
perdivinae praedestinationis gratiam. Sed ideo Synagoga contemnit
Ecclesiam, quia attendebat qualis erat, sed ignorabat,ut diximus, qualis futura
erat. Verum postea considerans Ecclesiam per naturale ingenium ornatam,
divina scilicetillustratam gratia venire ad Christum, ait:
Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
(Ct, 111) Nam admiratur quomodo gentium populus, nullo circumcisionis mysterio
emundatus,nullis prophetarum admonitionibus instructus, subito ab infimis voluptatibus
perdesertum gentilitatis et idololatriae, ad alta virtutum culmina, et ad amplexus
sponsiascendisset.Et bene ait:
Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris
pigmentarii,
(Ct, 3) id est igne amoris accensa, vel omni nisu virtutum ad coelestia
tendit. Per myrrham, mortificatio carnalium voluptatum. Per
thus, puritas orationum: et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutumodor
accipitur. Unde alibi stupens Synagoga dicit,
Nescivi, anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab .
(Ct, 6) Ac si dixisset, Nescivi, o Ecclesia gentium, dona gratiae spiritualis in
teesse, sed anima mea conturbavit me propter inductionem Novi Testamenti, et
evangelicaequadrigae. Aminadab quippe interpretatur populus meus
spontaneus, id est Christusqui sponte gratiam suam contulit Ecclesiae, qui per
totum jam vehitur orbem.Sed quia eamdem gratiam nondum adhuc perceperat
Ecclesia, sed sterilis permanebatet tristabatur, recte subinfertur:
Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus:
Anna, cur fles? et quare non comedis? et quamobrem affligitur cor tuum: Nunquid
non ego melior sum tibi quam decem filii?
(S1, 1, 7 et S1, 1, 8) Ait enim:
Porro illa flebat et non capiebat cibum.
(S1, 1, 7) Hoc est quod beatus Job ex eadem Ecclesia gentium, quae adventum suiRedemptoris
desiderabat loquitur, dicens:
Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam?
(Jb, 6) Quid per onagrum, id est agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur?quem
sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarumcampo
permansit. VIta namque beati Job attestante, cognoscimusexspectasse
Redemptorisadventum multos etiam ex gentilibus. Herba ergo onagri est haec
ipsa mediatoris incarnatio, per quam ipsa gentilitasjam satiatur. Quia enim
per prophetam dicitur:
Omnis caro fenum, universitatis conditor ex nostra substantia carnem sumens
fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum fenum caro remaneret.
(Es, 90) Tunc ergo herbam onage. invenit, cum gentilis populus gratiam
divinae incarnationis accepit. Sed quia diu vota electorum gentilium dilata
sunt, longo tempore redemptionem suamexspectando gemuerunt, et non meruerunt eamdem
gratiam percipere, qua fecundarentur etsaturarentur illo cibo de quo Dominus ait:
Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinemmeum, in me manet, et ego in
eo.
(Jn, 6, 57) [mauvais référencement: Jn, 6] Bene dictum est:
Porro Anna flebat, et non capiebat cibum.
(S1, 1, 7) Et quia Ecclesia perseveravit in prece pro eadem Redemptoris gratia, tandemipse
per mysterium suae incarnationis consolationem adhibuit. Unde et dicitur:
Anna, cur fles? nunquid non ego melior tibi quam decem filii?
(S1, 1, 8) Verum est, inquam, verum quod loquitur sermo divinae consolationis: melior
estEcclesiae vir suus, Dominus scilicet Christus, quam decem filii. Decem
namque filii illi significantur, quos per legem Synagoga Deo ederevidebatur, sed
multoties plus eum diligit, imo gratiam Evangelicae praedicationis,quae per ipsum
data
est, quam illos quos carnaliter pariebat. Diligit ipse Ecclesiam, et
diligitur. Scriptum namque est: Dilectus meusmihi, et ego illi
(voir: Ct, 2)
. Adeo diligit Ecclesia Christum, ut non solum omnia contemnat pro ipso,
adversascilicet et prospera mundi, verumetiam mori non formidet pro dilectione
ejus. De cujus dilectione (quanquam aliter intelligatur) in Canticis
canticorum dicitur,
Fortis est ut mors dilectio,
(ct, 8) sed quia Ecclesia in eadem gratia atque dilectione quam percepit,
perseveravit,recte quibusdam interpositis de ipsa dicitur, vultusque ejus non sunt
amplius indiversa mutati. Nequaquam enim Ecclesia a cognitione fidei, et
dilectione sui Redemptoris immutataest, neque evelli in diversa declinando potuit,
ab
ipsa devotionis gratia quampercepit. Caeterum quantum ad historiae fidem
pertinet, bene ait:
Vultusque ejus non sunt ampliusin diversa mutati.
(S1, 1, 18) Videlicet quia quod ad Deum postulavit, ex fide credens, adipisci se
nondubitavit: sive quia in vero affectu compunctionis permansit, usque dum adepta
essetquod postulavit. Hic enim datur exemplum orandi, quia videlicet
quisquis exaudiri desiderat, talisdebet perseverare, qualis in oratione inveniri se
exoptat. Et si semel compunctionis gratiam percipit per puritatem mentis,
debet in eademmunditia mentis persistere, et a nullo deviare per lasciviam, donec
ad
affectumvoluntatis, quod petit, perveniat. Imo donec prolem divinae
contemplationis consequatur. Et si hoc voluerit non sufficit semel
compungi, sed sedulo per compunctionisgratiam emundari, juxta quod per Psalmistam
dicitur:
Constituite diem solemnem in confrequentatione,usque ad cornu altaris.
(Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in
confrequentatione dies constituitur, cum ad lacrymas pro amore Dominiassidue mens
movetur. Cui velut si diceremus, quandiu? subjungit, dicens
usque ad cornu altaris.
(Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Cornu altaris est exaltatio sacrificii interioris, hoc est contemplatio
divinaevisionis. Inde est quod anima quae jam per amorem compungi
desiderat, in Canticiscanticorum, ait:
Osculetur me osculo oris sui.
(Ct, 1) Toties enim anima osculatur Deum, quoties in ejus amore compungitur.
Ait enim,
Osculetur me osculo oris sui.
(Ct, 1) Ac si aperte dicat: « Tangat me gratia compunctionis suae, » vel certe,
«osculum oris ejusest » perfectio pacis intimae, ad quam cum pervenerimus,
nihilremanebit amplius quod quaeramus. Et ideo debemus in eadem gratia
compunctionis tanquam Anna permanere, et nonvultum in diversa mutare, donec
perveniamus ad prolem divinae contemplationis. Nos hactenus ista de Elcana,
et duabus uxoribus ejus, ac partibus earum, etcaetera quae inseruimus, prout
intelligere potuimus, et a traditore didicimus,describere conati sumus.
Quae si cui displicuerint, et melius invenire potuerit: nos sequenda judicavimus,quia
magis decrevimus alterius sensum sequi, quam pertinaciae deservire.
Caeterum, his descriptis, ad ea quae sequuntur, Domino favente, stylum
vertereconabimur: sed prius notandum quia nonnulli juxta ethicam disciplinam, id
estmoralemquam aliter tropologiam nominant, Elcanam, qui interpretatur Domini
possessio, sanctum quemlibet et perfectum praedicatorem intelligi volunt,
cujusmentem Dominus possidet. Per duas vero uxores, Phenennam videlicet et
Annam, activam et contemplativamvitam designant, Phenenna namque fecunda in filiis,
quae dicitur conversio,activam; Anna vero sterilis, quae interpretatur
gratia ejus, contemplativamdesignat vitam. Activa enim vita est,
panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientemdocere, errantem corrigere, ad
humilitatis viam superbientem proximum revocare,infirmantis curam gerere, quae
singulis quibusque expediant, dispensare. Quae non immerito significatur
per Phenennam fecundam, quae interpretatur conversio, quia activamultas habet
actiones quibus subvenire potestproximis. Ad quas necesse est, ut sollicite
convertatur. Est enim fecunda in filiis et filiabus, quia fortia licet
infirma videantur, incomparatione contemplationis gignit opera pariter infirma, quae
significantur perfilios et filias. Contemplativa vita est vero, charitatem
Dei quidem et proximi, tota menteretinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli
desiderio conditoris inhaerere, utnihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus
ad videndam faciem sui conditorisanimus inardescat. Haec enim significatur
per Annam, quae interpretatur gratia, sedsterilem. Bene itaque
sterilis dicitur, quia contemplativa vita prout est nullus penetrarevalet.
Sive quia nullus eam perfecte praedicare sufficit quod sentit, ut eampraedicandoplures
filios gignere possit. Unde non immerito per Annam, quae interpretatur
gratia, figuratur: quianemo ad ipsam pervenire sufficit, nisi per divinam
gratiam. Sed bene duas uxores habuisse describitur, quia perfectus quilibet
praedicator nonest, nisi utramque vitam exercere noverit. Debet ex
amplexibus Phenennae, transire ad complexus Annae: quia debet se priusexercere in
activa, ut dum multos filios generaverit, possit postmodum adcontemplativam vitam
arctius accingi, et toto desiderio in ejus contemplationeimmorari, et perfecta opera
gignere. Quibus uxoribus et filiis et filiabus partes tribuet: quia summus
vir siveinfirma, seu creaverit fortia opera, semper studet et in activa et in
contemplativavita desudansamplius laborando, virtutibus virtutes subnectere ut
perfectus inveniaturquandoque in contemplatione. Et ideo qui vult effici
possessio Dei, has duas ducat uxores: activam scilicetprimum, ac deinceps transeat
ad
contemplativam. Seu, ut aliter dicamus, conjungat sibi eam, quae nobilior
est, Annam, hoc estgratiam. Haec enim prima conjungitur homini per fidem,
ubi Apostolus ait:
Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem.
(Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est conversioni, quia post
gratiamcredulitatis, sequi debet emendatio morum. Prima filios generat
Phenenna, quia primi fructus proferuntur perconversionem. Nisi enim
convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna, et generareSamuelem, qui
hic
interpretari potest, ubiipse Deus. Ubi enim spiritusgratiae est, ibi dicitur
Deus. Unde Paulus ait:
Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: Vere, Deus in vobis est.
(1Co, 14) Et ideo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini
Spiritusgenerare. Et hoc orandum est sed sciendum est quia Deus non voce
tantum invenitur, sedcorde. Unde beatus Job loquitur, dicens:
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat?
(Jb, 31) Non ait, preces, sed
desiderium meum.
(Jb, 31) Vere quippe postulatio non in voce oris est, sed in
cogitationibuscordis. Hinc est quod ad Moysen dicitur:
Quid clamas ad me?
(Ex, 4) cum penitus nihil loqueretur. Hinc est quod Anna superius ore quidem
tacuit, et tamen tot sui desiderii vocesemisit. Sicut scriptumest:
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur.
(S1, 1, 13) Hinc Dominus in Evangelio dicit:
Intra in cubiculum tuum et, clauso ostio, ora Patrem tuum, et Pater tuus,
qui videt in abscondito, reddet tibi.
(Mt, 6, 6) [mauvais référencement: Mt, 6]
Clauso quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacenti ore in conspectusupernae
pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per
sancta desideria silenter exauditur. Unde dicitur:
Desiderium pauperum exaudivit Dominus.
(Ps, 9, 38) [mauvais référencement: Ps, 9] Et quia Anna ita Dominum postulavit, exaudiri pro filio
promeruit.
Quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a
Domino postulasset eum.
(S1, 1, 20) [mauvais référencement: Ps, 9] Sic nimirum sancta Ecclesia orans per naturalem intellectum, gratiam fidei
etmysterium incarnationis,cPs_9orde concepit, et ore confessionis gignere
promeruit. Nam, juxta Apostolum:
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
(Rm, 10) Hinc est quod ad Cornelium angelus ait:
Corneli, exauditae sunt orationes tuae, et eleemosynae tuae in conspectu
Dei,
(Ac, 10) etc.-- « Quem filium vocavit (inquit) Samuelem. » Samuel, qui
interpretatur nomen ejus Deus, Annae videlicet primogenitus et prophetiae
gratia decoratus, quisalius intelligendus est, nisi Dominicus homo, Dominus scilicet
ac Redemptor noster? Deipso enim scriptum est:
Omnipotens ipse veniet et salvabit nos.
(Es, 35) Ipse etiam propheta dictus est, juxta quod Moyses ait: Prophetam
suscitabitDominus Deus, tanquam me ipsum audietis
(voir: Dt, 18 et Ac, 3, 7)
, et reliquis denique ipse de semetipso dicit:
Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.
(Mt, 13, 57) [mauvais référencement: Mt, 13]
Cui itaque Samuelis valde congruit interpretatio nominis, quia ipsum Deum
ethominem confitetur omnis Ecclesia. De qua subnectitur.
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus
modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo.
(S1, 1, 24) Bene ait:
Postquam ablactaverat,
(S1, 1, 24) quia videlicet Anna, id est sancta Ecclesia ex nationibus. De quibus
Dominus ait:
Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere,
et vocem meam audient.
(Jn, 10, 16) [mauvais référencement: Jn, 10] Prius lacte enutrivit filium, quem corde concepit per fidem, id
estsimpliciintellectu in suis auditoribus. De quo Paulus apostolus ait:
Lac vobis potum dedi, non escam.
(1Co, 3) Scilicet quia mysterium incarnationis et crucis et praecepit
etpraedicavit. Unde idem egregius praedicator iterum dicit:
Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Christum Dominum Jesum, et hunc
crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
(1Co, 2) Et recte
in vitulis tribus.
(S1, 1, 24) Tres enim vituli, tria, ut nobis traditum est, tempora signifiCant. Ante
legemvidelicet, sub exemplis patriarcharum, et sub lege, sub dictis prophetarum
scilicet,quibus praefiguratus est Dominus, et eum exspectabat Ecclesia et ideo
tristabatur,quia gratiam incarnationis nondum habebat. In tertio tempore
gratiae, eo apparente, jam et fidem percepitcredendo, etpraedicationem quodammodo
praesentavit, quia manifeste se credidit. Unde et sequitur,
et in tribus modiis farinae.
(S1, 1, 24) Per tres modios farinae, tres virtutes in unitate fidei compactas
acciperedebemus, fidem videlicet, et spem, et charitatem, quas perfectas obtulit
Ecclesia; seutres modii farinae, tres accipiuntur filii Noe, quos plures credens
Ecclesia perduxitad fidem, atque Deo obtulit confitendo. Nonnulli etiam in
farina modiorum, corpus Domini accipiunt: et in amphora vini,sanguinis mysterium
ipsius, quae mysteria quotidie celebrat Ecclesia offerendo, etsumit ore ad
imitandum. Haec sunt enim dona quae pro puero offert Ecclesia gentium, ut
ostendat se puerumgenuisse, id est, percepisse se veraciter perfectam fidem Christi,
et eamse operibusdemonstrare velle.
Et adduxit eum in Silo in domum Domini.
(S1, 1, 24) Quia cum eadem perfecta fide mysterii incarnationis Christi, et
crucis trophaei,junxit se primitivae Ecclesiae ex Synagoga Judaeorum, quae domus Dei
dictafuerat. De qua dictum est:
Domum tuam decet sanctitudo.
(Ps, 92, 5) [mauvais référencement: Ps, 92] Dicamus et aliter secundum opiniones aliquorum. Nam quod ait:
Adduxit eum secum postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis
farinae,
(S1, 1, 24) in Hebraeo, ut aiunt, non tribus modiis, sed modio farinae
haberidicunt, et apud Latinos scriptorum vitio putant depravatum, et non contra
legispraeceptum tres modios obtulisse: quia ibi praecipitur, ut mense primo
offerrentsimilae oleo conspersae tres decimasper singulos vitulos, duas decimas per
arietem,unam decimam per agnum. Haec vero decima, decima pars erat ephi:
unde datur intelligi, quod non potuerittres modios farinae cum tribus vitulis offerre,
sed novem decimas, quibus secundumHebraicam mensuram unus efficitur ephi.
Caeterum allegorice, quod noluit illum ducere ad domum Domini antequamablactaretur,
significat matrem Ecclesiam quemlibet filiorum suorum non ante adsacerdotium
provehere, quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus educatum,effecerit capacem
spiritalis doctrinae.
Omnis enim, ut ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est justitiae
sermonum.
(He, 5) Offert eum in tribus vitulis, et modio farinae, et amphora vini, hoc est
insacrificio piae confessionis, in exercitiobonae operationis, et gratia
sacraeeruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum. Qui
potest dicere cum propheta:
Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum,
(Os, 14)et jugiter in domo Dei permanens, offerat digne sacramentum corporis etsanguinis
Domini. Sequitur
Oravit Anna, et ait:
(S1, 1, 28)
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo
meo.
(S1, 2, 1) Hinc enim jam manifestissime Anna in cantico suo mutationem, sicut
superiuspraediximus, Veteris Testamenti, vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel
sacerdotium,qui est Christus, prophetare videtur: quanquam nonnullinon prophetasse
dicant, sedtantummodo propter filium impetratum, Deum exsultanti praedicatione
laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait,
arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt fortitudine, et
repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.
Donec sterilis peperit septem, et quae multos habebat filios, infirmata est.
(S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Numquid ipsa peperit septem quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando
istadicebat, sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset Samuel,
sedtres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo
regnaret, quod extremo posuit, dat virtutemregibus, et exaltabit cornu Christi
sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Conticescant ergo Judaei, taceant
multi, qui hocjuxtahistoriam pro accepto filio dictum putant. Dicat Anna
prophetando, prospiciens in se fecunditatem Ecclesia dicat. Dicat etiam
Ecclesia Christi, civitas regis magni gratia plena, prole fecunda,dicat:
Exsultavit cor meum in Domino.
(S1, 2, 1) Cor enim sanctae Ecclesiae non in rebus transitoriis exsultat: quia potest
quisgaudere in carnalibus, non gloriatur ex jucunditate terrenarum rerum, sed in
Domino;juxta quod Paulus commonet dicens:
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
(1Co, 1) Hinc enim in Canticis canticorum, ex voce electorum dicitur:
Exsultabimus et laetabimur in te
(Ct, 1) Ac si aperte dicatur: Non in nobis sed in te exsultabimus et laetabimur,
quiadum fortiores ad contemplanda sublimia pervenisse cognoscimus,spem nos infirmi
in
te,de venia peccatorum, sumimus. Unde recte subinfertur,
Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(S1, 2, 1) Quid igitur per cornu Ecclesiae nisi regnum ipsius accipere debemus? Sicut
enimcornu carnem excedit, ita regnum sanctae Ecclesiae adversa hujus mundi et
desideriacarnis transcendit. Sed hoc regnum in Domino exaltatum dicitur,
quo ab ipso ubique sublimatur. Quod regnum primitiva Ecclesia intra fines
Judaeae angustatum habuit, sed jamdilatatum per gentes atque sublimatum
habetur. Unde per prophetam ei dicitur:
Dilata locum tentorii tui, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos
consolida, et pelles tabernaculorum tuorum extende.
(Es, 54) Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis, et locum
tuumgenteshaereditabunt. Quod per Apostolum dilatatum atque extensum
est. Sed regnum Synagogae Ecclesia gentium percepit, quae de suis
praedicatoribusgratulabunda in sequentibus loquitur, dicens:
Dilatatum est os meum super inimicos ejus.
(S1, 2, 1) Itaque Ecclesiae praedicatores sancti intelliguntur, quorum praedicatio
velfides dilatata est super inimicos ejus, quia videlicet excessit scientiam scribarum
ethaereticorum, et maxime persecutorum, juxta quod per prophetam
(voir: Es, 54)
ei repromissum fuerat: « Et lingua resistentium tibi in judicio superabis. »Non
enim in angustiis pressurarum, juxta Apostolum
(voir: 2Ti, 2)
, sermo Dei est alligatus, videlicet, quia laetata est Ecclesia in
salutareDei. Salutare Dei, Filium Dei dicit, de quo Simeon, suscipiens in
ulnas, ovans,aiebat:
Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: Quia
viderunt oculi mei salutare tuum: Quod parasti, ante faciem omnium
populorum.
(Lc, 2, 29) [mauvais référencement: Lc, 2] Et de quo patriarcha Jacob loquebatur, dicens:
Salutare tuum exspectabo, Domine
(Gn, 49, 18) [mauvais référencement: Gn, 44] Cujus magnificentiam ac potentiam considerans, ait:
Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est
fortis sicut Deus noster,
(S1, 2, 2)et reliqua. Bene dictum est:
Non est sanctus, ut est Dominus,
(S1, 2, 2) quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur,
ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus etsanctificans, justus et
justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat:
Quis in nubibus aequabitur Domino,aut quis similis Deo inter filios Dei?
(Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde et merito subinfertur:
Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster.
(S1, 2, 1) Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non
solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere,nisi ab ipso
perceperit. Hinc Paulus apostolus ait:
Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus.
(Ac, 17) Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait:
Sine me nihil potestis facere.
(Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum
est,naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem
corporis, et fumus ad comparationem ignis?Hoc perpendensAbraham, quando cum Domino
loquebatur, dicit:
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?
(Gn, 18, 27) [mauvais référencement: Gn, 18] In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem
etpulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique
reproborum humana sapientes, considerarecontemnunt. Unde de eis
subjungitur:
Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.
Recedant vetera de ore vestro,
(S1, 2, 3) etc. Redarguit sancta Ecclesia Judaeos et sapientes hujus saeculi,
extollentes secontra scientiam Dei, ne superbe sapiant, nec prave de Deo sentiant,
sed
humilia etsapiant et loquantur. Scriptum namque est:
Dominus in coelo, et tu super terram.
(2M, 15) Ideo pauci sint sermones tui. Recedant, inquam,vetera legis de ore
ipsorum, et caetera quae ad veterem hominempertinent, id est ad carnalem
conversationem. Sed scientiam quae ex Deo est, inquirere satagant, non sint
humana et carnaliscientia legis gloriantes, et non exeat vaniloquium de ore ipsorum,
et sciant quianemo potest habere, nisi ab ipso perceperit, scientiam veritatis: «
quia
ipse estscientiarum Dominus, et ipsi, necesse est, ut praeparentur bonae cogitationes.
» Quiascriptum est:
Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a
cogitationibus, quae sunt sine intellectu.
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in
corpore subdito peccatis.
(Sg, 1) Et spiritus scrutatur etiam profunda Dei
(voir: 1Co, 2)
. Verum quia Judaei gloriantesin lege, altiora se quaerentes, et
nescientes quiaDeus est scientiarum, et arbiter conscientiarum, et carnaliter
sapientes, ita ageredespexerunt, a fastu suae superbiae corruentes, humiliati
sunt. Nam sequitur:
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
(S1, 2, 4) Arcus enim nomine, in sacro eloquio, aliquando dies judicii, juxta quod
perPsalmistam dicitur:
Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis.
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
(Ps, 59, 5) [mauvais référencement: Ps, 59] Aliquando vero sacra eloquia designantur, sicut per eumdem Prophetam dicitur:
Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis,
(Ps, 7, 13 et Ps, 7, 14) [mauvais référencement: Ps, 7] etc. Aliquando autem malorum insidiae, et intentiones figurantur
perversorum, sicut inPsalmo legimus:
Intenderunt arcum suum, rem amaram.
(Ps, 36, 14) [mauvais référencement: Ps, 36] Unde et in hoc loco dicitur:
Arcus fortium superatus est.
(S1, 2, 4) Denique quia Judaei duritiam legis, velut cornua arcus corda Novi
Testamenti,flectere noluerunt, sed carnaliter sapere, et praedicationem Salvatoris
conati suntsuis perversis intentionibus superare, et prave de ipso sentire, atque
Ecclesiamipsius contemnere, et parare arcum suum rem amaram, et propterea dejecti
sunt
atquehumiliati. Bene dictum est:
Arcus fortium superatus est.
(S1, 2, 4) Id est intentio Judaeorum perversa, quia prave senserunt, ex Veteri
Testamentoprolata, in Novo infirmata est. Quia ex hoc quod carnaliterin
lege gloriati sunt, et ea quodammodo defenderesuperbe voluerunt, infirmati sunt, et
malum quod de pharetra sui livoris intenderevoluerunt, in ipsos conversum est, juxta
quod alibi scriptum est:
Conversi sunt in arcum pravum.
(Ps, 77, 57) [mauvais référencement: Ps, 67] Arcus enim a quo intenditur, ad ipsum convertitur: quia pravitas
malignaeintentionis, quam de pharetra sui livoris exerere Judaica perfidia voluit,
in
eamconversa est, quia sua malitia infidelitatis damnata exstitit, et gratiam
fortitudinisqua gloriabatur posse sine adjutorio divino humana sufficientia legem
implere, amisit,et eamdem gratiam valetudinis credentes, ex gentibus qui prius infirmi
videbanturesse, Domino largiente, perceperunt, sicut subnectitur:
Et infirmi accincti sunt robore.
(S1, 2, 4) Videlicet populi gentium,qui de suis virtutibus nihil praesumentes, in
Dominisunt justitia roborati. Ex quorum voce Psalmista loquitur dicens:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
(Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Et iterum:
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.
(Ps, 56, 2) [mauvais référencement: Ps, 56] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei
fuerat. Hinc Salomon de eadem gentium infirmitate ait:
Lepusculus plebs invalida, quae collocat in petra cubile suum.
(Pr, 30) Plebs est invalida natio gentium fidelis, quae in suis viribus nil fidens,
sedin auxilio sui Redemptoris sperare didicit. Et hoc est illi in petra
collocare cubile.
Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus.
(1Co, 10) Cujus praesidio ut aversos vitet incursus, Domino dicerenovit cum Psalmista:
Esto mihi in lapidem fortissimum, et in domum munitam, ut salves me.
(Ps, 30, 3) [mauvais référencement: Ps, 70] Unde bene de abjectione Judaeorum et salute gentium subinfertur:
Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.
(S1, 2, 5) In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes
transieruntterram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui
minorati sunt:quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes
designantur, quibussatiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter
intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6] recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum
eiscontulit,et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena
saperent, de majoribus minores effecti,pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus
sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se
subtraxerunt ne crederent inSalvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis,
terrena tantum saperevoluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt,
juxta quod Dominuseis comminatus est, dicens:
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
(Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21]
Hinc Apostoli aiunt:
Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et
indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes
(Ac, 13) Dequibus subjungitur,
et famelici saturati sunt.
(S1, 2, 5) Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem
verbiDei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem
sustinuere, juxta quodper prophetam olim dictum fuerat:
Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi
verbum Dei,
(Am, 8) ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita
habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes,ad quas ipsa eloquia Dei
transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sedcoelestia
sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est:
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes
divitias ejus.
(Jb, 5) Judaici enim populi messis, fuerantsacrae legis eloquia, ex quibus
sapientersatiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per
fatuitatisfastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem
famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legisintelligendo edidit, a
quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus
praevidit, cum per Evangelium dixit:
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
(Mt, 5, 6) [mauvais référencement: Mt, 5]
Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter
ipseperiit, dum dicitur:
Et ipsum rapiet armatus.
(Jb, 5) Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam
fidei,fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet,
indeejus ordinatione repugnaret.De quo et dicitur:
Et bibent sitientes divitias ejus.
(Jb, 5) Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis,
quaeJudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium
mentesirrigantur. De quibus benedicitur:
Donec sterilis peperit plurimos,
et quae multos habebat filios infirmata est.
(S1, 2, 5) In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem
leguntur:unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus
sitfilius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli
filiiPhenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et
ad intellectum altioremproperabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita
legitur: « Sterilis peperit septem, et multa infiliis infirmataest. » Sterilis enim
quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae
multos filios per fontem baptismatis, etdonum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur
propter septenariam operationem sui, idest sapientiae et intellectus, consilii, et
fortitudinis, scientiae, et pietatis, ettimoris Dei gignere non cessat.
Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxtaquod
olim Isaias praedixerat:
Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,et florebit quasi
lilium.
(Es, 35) Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario
quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eoquod primo
impari, et primopari, id est ternario et quaternario numero tanquam exdiverso, unitas
tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate
fidei sancta Ecclesia perquatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum
per eumdem prophetam dicitur:
Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis,
quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
(Ga, 4) Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit
filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deoin se, ut
diximus, operante, generavit: unde subjungitur,
magis quam ejus quae habet virum.
(Es, 54 et Ga, 4) Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur.
Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere
credebat,sedpostquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit.
Hinc per Salomonem dicitur:
Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis.
(Si, 12) Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in
floreamygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus
suis,primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum
venturossanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata,
gratiacoelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia
gentilitatemattingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem
amisit. De qua adhuc subditur:
Et quae multos habebat filios, infirmata est.
(S1, 2, 5) Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrenaJerusalem, quae multos filios
carnaliterper legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit,
inoccidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait:
Littera occidit, spiritus autem vivfiicat.
(2Co, 3) Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam
inincredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est,
ubiPetrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit
(voir: Lc, 22)
. Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito
mancipatusobsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent
crucifigi
(voir: Mt, 27)
. In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis
intelligentiamperdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in
sinistra.Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio
Crucis redemit, exinfidelitate Synagogae loquitur, dicens:
Sub arbore malo suscitavi te,
(Ct, 8) et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte
liberavite. Sed
ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua,
(Ct, 8) id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata
estatque infirmata. De qua recte subinfertur:
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
(S1, 2, 6) Mortificat multam in filiis Synagogam scilicet, vivificat sterilem,
Ecclesiamgentium. Quamvis possit commodius intelligi eosdem vivificare,
quos mortificaverit, idemrepetit dicendo:
Deducit ad inferos et reducit.
(S1, 2, 6) Hoc est quod Apostolus ait:
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
(Col, 5) Et iterum:
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
(Col, 5) et reliqua. Sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Sed
hoc in capite Ecclesiae, idest Christo, cujus membra sunt fideles, absque ulla
controversia potest accipi, cumquo vitam nostram Apostolus dixit
absconditam. Ipse descendit ad inferos, et non est anima ejus in inferno
derelicta, sed citoresurrexit a mortuis et reduxit eo Pater ad semetipsum
(voir: Ps, 15)
. De quo inferendo dicitur.
Dominus pauperem facit et dicat, humiliat et sublimat.
(S1, 2, 7) Manifesta est historia cum hoc nobiscertissimum est, videlicet quia
humiliatsuperbos, et exaltat humiles
(voir: Lc, 1)
. Sed altiori intelligentia de Domino potest accipi, qui propter nos
pauper factusest voluntate Patris: quia sic Deus dilexit mundum, ut ipsum Unigenitum
daret pronobis
(voir: Jn, 3)
. Sicut Paulus ait:
Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Rm, 8) Imo etiam et sua voluntate, ut nos sua paupertate, et hic divites faceret
infide, et illic haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Ipse
enim ditatus est magnificentia majestatis,
quia in ipso habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
(Col, 2) De ipso etiam Isaias ait:
Requievit super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus,
Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritusscientiae et pietatis, replevit eum
Spiritus timoris Domini.
(Es, 2) Ipse etiam humiliatus est propter nos atque sublimatus, sicut Apostolus ait:
Christus factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
(Phm, 2) Ecce audivimus ejus humilitatem, audiamus et sublimitatem.
Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super
omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et
infernorum.
(Phm, 2) De cujus etiam sublimitate subjungitur:
Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem.
(S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod
ipseper Psalmistam postulat, dicens:
Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem,
(Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur:
Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre
corruptionem.
(Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus
incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui
rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore
eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare:
Ut sedeat
, inquit,
cum principibus et solium gloriae teneat.
(S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19]
Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo
superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet
in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit:
Sedet ad dexteram majestatis in excelsis;
(He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis
nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait:
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
(Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5]
Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et
archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis
suae, judicans orbem in aequitate.
(Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8]
Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim
tribus Israel.
(Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc Isaias dicit:
Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui.
(Es, 3) Hinc Salomon ait:
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus.
(Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis,
quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis
contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum
aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit
sine fine, quia regni ejus non erit finis
(voir: Lc, 1)
. Nam sequitur:
Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare,
(Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc.
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
(S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens,
septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit
Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
(Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est:
A finibus terrae audivimus laudes justi.
(Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus:
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum .
(Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur,
super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est:
Sub quo curvantur, qui portant orbem
(Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est:
Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus,
(Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae
Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens:
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei.
(Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in
structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus,
etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione
subinfertur:
Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non
in fortitudine sua roborabitur vir.
(S1, 2, 9) Licet pedes ipsi doctores designentur, sicut per Moysem dicitur:
Qui appropinquant pedibus suis accipiunt de doctrina illius quos Dominus
inter scandala persecutorum servavit.
(Dt, 32) Verumtamen pedes sanctorum incessusactionis et ipsum opus
praedicationis,accipere possumus, quod Dominus in viam justitiae dirigit.
De quibus Dominus ipsis praedicatoribus ait:
In quamcunque domum vel civitatem intraveritis, et non receperint
vos, exeuntes de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
(Mt, 10, 14, Mc, 6, 10 et Mc, 6, 11) [mauvais référencement: Mt, 10 et Mc, 6]
Pulvis enim levitas est terrenae cogitationis, a quo ipsi etiam
summipraedicatores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus suis solliciti
salubribuscuris incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi imo vix calcaneo
terraepulverem lingant, sed hunc pulverem levitatis quotidie per effusionem doctores
abluerefestinant lacrymarum. Hinc est quod in Canticis canticorum cum
Ecclesia ad officium praedicationissurgere praeciperetur, sponsorespondit, dicens:
Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo
inquinabo illos?
(Ct, 6) Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam
illa?Etiam secreta compunctionibus, fletibus ablui, quidquid in incessu
praedicationis, etin cogitationibus terrenis reliqui, quomodo immundis sordibus iterum
polluar? Sedlicet hoc pertimescant electi, pedes eorum a Deo servantur, ut in nulla
faecehaereticae pravitatis foedentur neque ad pravum aliquod opus dilabantur unde
sanctisanimabus per Ezechielem dicitur:
Pedes eorum pedes recti.
(Ez, 1) Pedes sanctorum pedes recti dicuntur, quia eorum opera ad sequendam
iniquitatemnon sunt retorta; quia inter fluctus hujus saeculi servantur a
Domino.Sed dum illi servantur, impii e contrario qui eorum praedicationibus
contrariifuerunt, in tenebris conticescent, scilicet: Judaei, qui tenebris
infidelitati etignorantiae involvuntur, et lumen veritatis contemplari non merentur,
dum sine divinoadjutorio sibi posse sufficere crediderunt, unde et
sequitur.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
(S1, 2, 9) Videlicet propria, sed virtute divina potens est vir, id est gentilis
populus;vel potest generaliter intelligi, quia nullus suis viribus bona operari valet,
necdiabolo resistere, imo si se contra Dominum erigere tentaverit, bonum si quod
haberevidetur amittit, quod in ipso primo angelo, et postea in homine
demonstratumest. Scriptum namque est:
Non glorietur prudens in prudentia sua, nec sapiens in sapientiasua, nec
dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur.
(Jr, 9) Hinc iterum alibi dicitur:
Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
(1Co, 1) Quod evidentissime ostensum est in Judaeis, de quibus subditur:
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis
tonabit.
(S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt:
Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen
ejus non memoretur amplius.
(Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige eum.
(Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus
tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur
nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur:
Coeli enarrant gloriam Dei.
(Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum
accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis
linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos
apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti
dixerunt:
Viri fratres, quid faciemus?
(Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait:
Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra
peccata.
(Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est:
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua;
(Ap, 4) hoc est quod Marcus ait:
Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis.
(Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt
ad fidem: juxta quod Lucas ait:
Et multa turba sacerdotum obediebat fidei;
(Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit,
cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio
nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere
justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt
essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam
abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait:
Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel.
(Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit:
Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo
ejiciunt? ideo judices vestri erunt.
(Mt, 9, 34 et Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12]
Hinc etiam per prophetam dicitur:
Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet
partem domus.
(Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam
jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque
incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam
subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt:
Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus?
(Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7]
et reliqua. Sed tunc audient a Domino:
Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis.
(Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae
caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et
dixerunt.
Nos patrem habemus Abraham,
(Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde
non immerito de utrisque sequitur:
Dominus judicabit fines terrae.
(S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes
finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur:
Quia in manu ejus omnes fines terrae,
(Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus,
accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios.
Adae, ubi juxta Apostolum:
Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque
rationem prout gessit se
(2Co, 5) Unde et Psalmista:
Reddet unicuique secundum opera sua.
(Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab
invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis
(voir: Mt, 25)
. Hinc per Prophetam dicitur:
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate,
judicabit populos in justitia.
(Ps, 9, 8 et Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia,
hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam.
Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi
decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus
propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui
audituri sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum,
(Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis
nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum
sceleredamnabuntur, quibus dicendum est:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
(Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam
judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui
Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum
quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque
intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius
Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam
tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque
insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus
terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim
Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine
sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est:
Dominus judicabit fines terrae,
(S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia
sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis,
sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est,
Dominus judicabit fines terrae;
(S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel
indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit
quijudicabitur. Sequitur:
Et dabit imperium regi suo.
(S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito
Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens:
Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius
hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus
obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi,
tribus et linguae, ipsi servient.
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum
sempiternum, quod non corrumpetur.
(Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait:
, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et
donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur,
(Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(Es, 9)
Super solium David, et super regnum ejus sedebit.
(Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait:
Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in
aeternum, et regni ejus non erit finis.
(Mi, 4) De quo etiam bene ait
et dabit imperium regi suo,
(S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi
suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super
carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum
vincunt.
Et sublimabit cornu Christi sui.
(S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam
debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur,
dicens:
Erexit cornu salutis nobis.
(Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo
cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi
superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni
gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre
Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per
Psalmistam Pater loquitur, dicens:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
(Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est:
Dominus judicabit fines terrae.
(S1, 2, 10) --
Pater non judicat quemquam,
inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit
Filio.
(Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud:
Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est.
(Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit:
Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus.
(Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens:
Et sublimabit cornu Christi sui.
(S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite,
corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse
Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna
mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait:
Et omnia cornua peccatorum confringam,
id est regna,
et exaltabuntur cornua justi.
(Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut
intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo,
atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino
favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.
« Interea Samuel erat ministrans in templo Domini accinctus ephod, » hoc estsuperhumerali lineo, quod distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex; ex quatuorcoloribus et concessum minoribus gradibus erat, ad utendum.
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua,
(S1, 2, 19) et reliqua. Tunica enim parva, quam faciebat ei mater, significat
doctrinam facilem, quaminduendi sunt rudes animi credentium; qualibus Paulus dicit:
Lac vobis potum dedi,
(1Co, 5) et reliqua. Superhumerale vero lineum significat castitatemet
continentiam cum bonisoperibus. Quia quisquis divino ministerio fungi
appetit, necesse est ut primum castecontinenterque vivat, ac sic in bonis operibus
semetipsum exerceat.
Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium
sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis
dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat
eam in lebetem, vel in caldariam,
(S1, 2, 12, S1, 2, 13 et S1, 2, 14) et reliqua, usquequo ait,
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant
omnes sacrificio Domini.
(S1, 2, 17) Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum
moralemintelligentiam, quam solers sapientiumdoctrina ethicam vocat, qualiter multi
perappetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates,
ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarumScripturarum
auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suisdictis
asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero
tempus nonpraevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae
sumenda sunt, praeparari accuratius expeTit. Aliquandoautem qualitatem ciborum,
tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuramrefectionis
excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu
immensi desideriideterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore
Jonathan meruit, qui in gustu mellisconstitutumedendi tempus antecessit. Et
Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carniumpetiit,
quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet)
filiorum Heli culpa suborta est, quodex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more
coctas, vellet de sacrificio et carnesaccipere, sed crudas quaereret, quas accuratius
exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur:
Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et
abundantia aquae,
(Ez, 7) aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae
vitiomensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam
Esau amisit, quia magno aestu desiderii,vilem cibum, idest lenticulam,
concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam
appetitu anhelaret,indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio
est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores
non sinereatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau,
primatum per lenticulam perdidit, et Elias ineremo virtutem corporis carnes edendo
servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam
esse causamdamnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo
subdidit, etsecundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque
Adae culpa committitur etiam cum abjecta et viliasumuntur. Neque enim Adam
solus, ut a vetito sepomo suspenderet, praeceptum prohibitionisaccepit: nam cum
alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nosquasi per sententiam
vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam
vetitadegustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non
quaeedendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate
deservire studuerit, ad foveam vitiorumgravius prolabitur. Et etiam ab
statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quodvidetur habere
amitTit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, quipropter libidinem
gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cummulieribus et
transgredi facerent populum Domini. Unde non soluma sacerdotio ejecti sunt,
sed etiam morte mulctati. Nam sequitur:
Heli autem senex erat valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui
universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus,
(S1, 2, 22) etc. Quanquam simpliciter nonnulli super adulterio intelligi velint,
ut Josephus quoquedicit, mulieribus religionis causa convenientibus contumelias
inferebant. aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes
donis. Nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat, quod et nostri
doctoresasserunt: tamen dormisse eos dicunt Hebraei cum mulieribus quae observabant
ad
ostiumtabernaculi eo quod post menstrui tempus aut partus, non impleto secundum
legispraeceptum sacrificio, suadebant eis ad virossuos redire eisque
adcommisceri. Et dormire ideo dicuntur, quia eas dormire cum viris suis
contra legis praeceptumfaciebant. Unde idem Heli post paulum ait:
Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum
Domini.
(S1, 2, 22) Transgressionem ergo populus faciebat, quia sacrificio non rite peractouxoribus
suis jungebatur. Sicut enim extorquebant carnes ab immolante, ita etiam
extorquebant sacrificium abofferente. Et idcirco sicut in offerendis
carnibus faciebant homines detrahere sacrificioDomini, ita quoque nihilominus in
conjungen is uxoribus transgredi faciebantpopulum. Quam intelligentiam si
quis sequi voluerit, suo judicioderelinquimus: nos prioremmagis sequi
decernimus.
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum
peccaverit vir, quis orabit pro eo?
(S1, 2, 25) Non igitur eo modo in virum, quo in Deum peccatur: quia in virum
peccarepeccatum qualecunque est, leviorque remissio. In Deum vero peccare,
id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est,difficiliorque
remissio. Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro, facit
sibi Deumplacabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur:
Perquem, Deum sibi in quem peccavit propitium facere potuerunt. Tamen non
ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit iis qui in divinoofficioaliquid
deliquerint, etiamsi digne poenitentiam gerant, sed quod difficiliorsit venia et major
agenda poenitentia iis qui in rebus Deo sacratis offendunt, quamqui proximum suum
in
verbo vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major gloria, tanto
gravior sit offensa. Hic notandum est siquidem quia praesulibus ac omnibus
qui praesunt populoChristiano, considerandum est subtilius, qualiter filii Heli divina
sacrificiatemerantes peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificium
Domini,unde et Heli sacerdos per eorum iniquitatem damnatus est, quod eos peccantes
minussevera animadversione flectebat. Et quidem coercuit, et quidem
corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate
pontificis: quasententia discant sacerdotes (ut dicerecoepimus) quod non debeant
propter ullos humanos favores, aut commoda terrena iisquibus praesunt, in peccatis
quibus peccant in Deum, non solum assentire et blandiri,sed nec lenitate, aut
mansuetudine, imo dura ac severa increpatione corrigere etemendare: ne si tacuerint
peccata filiorum, id est scelera populorum, ipsi pereant quicorrecti non fuerant,
et
qui praesunt pariter cum eis puniantur. Quod quamvis sancti sunt, culpa
tamen subditorum propter silentium et mollitieminvectionis, si non coerceant, eis
reputabitur. E regione namque si juxta modum culpae, dura invectione
increpare studuerint, etantidoto suae praedicationis, vulnera peccatorum curare non
neglexerint, coronamaeternaemercedis sciant se esse percepturos. Scriptum
namque est:
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a
morte, et operiet multitudinem peccatorum.
(Jc, 5) Denique in Veteri Testamento legimus, quod Phinees sacerdos zelatus, ut
furoremDomini placaret, peccantes coram populo pugione transfixit, et propterea et
nomen etsacerdotium aeternum sibi promeruit. Quod quia Heli animadversione
in filios peccatum vindicare noluit, non solumsacerdotium perdidit, sed etiam morte
mulctatus est, sicut diximus, et sacra historiain sequentibus manifestissime
ostendit. Nam sequitur:
Venit enim quidam propheta Domini ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec
dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto?
(S1, 2, 27) Domum principis sui Aaron dicit de cujus stirpe successit in
sacerdotium. Cui se revelatum Dominus dicit quando ait in Aegypto:
Vade in occursum Moysi in desertum.
(Ex, 4) Hic primum revelatus fuit ei Dominus, atque ad obedientiam
destinavit, et posteanon solum ipse, sed etiam omnes tribus in sacerdotem
elegerunt. Unde dicitur:
Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad
altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me.
Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
Quare calce abjecistis victimammeam et munera mea quae praecepi ut
offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis
primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus
Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo, usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui,
(S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30 et S1, 2, 31) id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et
dicitur:
Ut non sit senex in domo tua,
(S1, 2, 31) id est, sacerdos magnus.
Et videbis brachium aemulum tuum.
(S1, 2, 32) Aemulusdomus Heli Sadoch exstitit, qui ejecto Abiatha r a Salomone
sacerdotiumsuscepit: quanquam de Samuel velint intelligi,sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum
Domini quod locutus est super domum Heli.
(R3, 2)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant
oculi tui, et tabescat anima tua.
(S1, 2, 33) Ideo Dominus non penitus ablaturum virum ex domo Heli ab altari suo, dicit
utsemper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitate sacerdotii
aliumsubstitutum et se eadem dignitate privatum videns, ejus oculi deficerent et
animatabesceret prae nimietate moeroris. Mystice haec prophetia de
mutatione sacerdotii, nonest in Samuele completa, sed inDomino Jesu Christo exstitit
adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere
Aaron, sicutSadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps: antequam tempus
veniret ex quoista de sacerdotio mutando, per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret:
Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui,
(S1, 2, 30) id est, Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie
caeterisequerentur,
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles;
(S1, 2, 30) ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt; jam enim venerunt: nullus
enimsacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est
homo, cum videt sacerdotium, imo sacrificiumChristianorum, toto orbe pollere et se
abjectum, deficiunt oculi ejus, et anima ejusdefluit, prae nimietate
moeroris. Unde et sequitur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum.
(S1, 2, 35) Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei,
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam
faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis
diebus;
(S1, 2, 35) sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice,debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit in sacerdotium, nonde stirpeAaron sed de alia Levi familia electus: fuit
enim filius Elcana, filii Jeroham, filiiEliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii
Core, filii Isaar, filii Caath,filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant;
ita
Mediator Dei et hominum, utesset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu,
id est Juda, carnemsumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem
obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit
haeredes filios, videlicetgratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de
universa gentium nationecollectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus
dicit: Qui juxta cor meum et animam meamfaciet, de Samuele quidem recte
potestintelligi quod in omnibus ejus voluntati sicuthomo Dei, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius
unigenituspaternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste
testatur,dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
(Jn, 8, 28) [mauvais référencement: Jn, 6] Et:
Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei,
facio semper.
(Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et
gloriamspei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit
coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,cunctis diebus, quia nimirum usque
ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorumEcclesia sanctaproficere nunquam
cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi,quod aedificata sit ei domus
fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuelecunctis incederet diebus; cum
legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viisejus post avaritiam
declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hocloco plebem
Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit? De
qua
scriptum est:
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(S1, 7, 2) Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, ut oretur pro eo et
offerat nummum argenteum et tortam panis.
(S1, 2, 36) Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere
etiamhucusque non desunt, qui veniant et convertantur. De quibus dicitur:
Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
(Rm, 11) De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dicitur:
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo;
(S1, 2, 36) profecto qui credit in Christum sicut et temporibus apostolorum, et inpraesenti
tempore aliquantum solet impleri, et in fine mundi perfectecomplebitur. Nam
etsi pauci, tamen aliqui, quotidie ex Judaeorum non tantum ex plebe sed exsacerdotali
stirpe ad Ecclesiam confugiunt.
Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet.
(Rm, 11) Quicunque autem ex his salvandus est, ipse enim qui remansurus esse dicitur,
indomo pereunte sacerdotis Heli necesse est ad Ecclesiam confugiat, et offerat pro
sesacerdoti Christiano nummum confessionis Dei devote quae in symbolo continetur:
brevemquidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem
verbi coelestis, sicut splendorem sapientiaespiritualis auro saepe
designari. Offerat et panem sacrificii salutaris abjectis carnibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem,
(S1, 2, 36) id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus
ait:
Vos enim genus electum, regale sacerdotium.
(1P, 2) Quod autem addit,
ut comedam buccellam panis,
(S1, 2, 36) etiam ipsum sacrificiigenus eleganter expressit. De quo dicit
sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
(Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse cibos domui Aaron de victimis
VeterisTestamenti, qui fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandum ad
comedendumbuccellam panis, quod est de Novo Testamento sacrificium
Christianorum.
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat
pretiosus.
(S1, 3, 1) Bene ait,
et sermo Domini erat pretiosus.
(S1, 3, 1) Pretiosus namque dicitur, quia perrarus erat, et per prophetam
rarofiebat. Omne enim quod rarum est, pretiosum est,quia amplius
desideratur. Unde et subjungitur:
In diebus illis non erat visio manifesta.
(S1, 3, 1) Quia videlicet prophetia non plena manifestabatur. Propter peccata
enim populi, et eorum qui praefuerunt populo, jam nonmanifestabantur visiones, sicut
patribus eorum. Ecce juxta historiam. Caeterum juxta spiritualem
intelligentiam bene dicitur.
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli.
(S1, 3, 1) Quia unigenitus Filius Dei Patris, quem per Samuelem significari diximus,
quiinterpretatur nomen ejus Deus, in omnibus voluntatem Patris apparens in
carneexhibuit. Sicut ipse ait:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.
(Jn, 4, 34) [mauvais référencement: Jn, 4] Unde bene agitur, « coram Heli, » quia sacerdotium Judaeorummox
noluitdestruere, antequam verum sacerdotium appareret; unde et subjungitur,
et sermo ejus erat pretiosus,
(S1, 3, 1) quia praedicatio ejus fidelibus amabilis atque pretiosa erat, infidelibus
verodespecta. De quibus per significationem subjungitur:
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus
caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.
(S1, 3, 2) Prae nimia senectute oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei,cum arderet in tabernaculo antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda
eratlucerna, sicut per Moysen praecipitur, ut eadem lucerna luceret usque mane,
legibusExodi
(voir: Ex, 27)
. Sive hoc significat, quod in caecitate sua ipse Heli permaneret,
donec fundituscumprole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali.
Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum. Lucerna
quippe Dei, Dominus noster intelligendus est. Scimus enim quia in lucerna
testa exterius, et lumen interius est. Ipse namque per Prophetam dicit:
Exaruit velut testa virtus mea .
(Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21] Quid per testam, nisi corpus ipsius accipitur? in qua testa lumen
Divinitatisexstitit, et flamma virtutum atque miraculorum effulsit. Cujus
utique virtutes atque miracula, principes seu sacerdotes Judaeorum, dumcredere contem
pserunt, veritatis lumen in eis exstinctum est. Et bene ait,
antequam exstingueretur,
(S1, 3, 3) quia nec fulgore miraculorum, quae ab eo fulgebant, intelligere, nec
doctrinamejus corde intento capere potuerunt,donec ipsum sacerdotium simul cum templo
et populofunditus everteretur. De quibus etiam adhuc in persona Heli
dicitur:
Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis
et muneribus, usque in aeternum,
(S1, 3, 14) quia peccatum sacerdotum Judaeorum quod in Christo admiserunt, videlicet
quianon solum contempserunt, sed etiam crucifixerunt, victimis atque sacrificiis
legalibususque in sempiternum expiari non potest.
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
Et vocavit Dominus Samuel.
Qui respondens, ait: Ecce ego,
(S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et reliqua usquequo ait,
porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
(S1, 3, 7) Quod ter Dominus Samuelem vocavit, praefigurabatur quodipse puer futurus
eratpropheta, dux, et sacerdos. Nescire Dominum dicitur Samuel, quia
prophetiae mysterium necdum ei, vel sermoDomini revelatus fuerat. Nam
communiter ut caeteri sciebat.
Dixitque Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicunque
audierit, tinient ambae aures ejus.
(S1, 3, 11) Hoc in loco comminatio Dei est super Heli, et super domum ejus: eo quod
inpeccato filiorum Heli arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii
interirent,et domus Heli sacerdotio domus Domini privaretur; et ob id factum,
audientium aurestinnirent stupore vehementi.
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus
verbis ejus in terram.
(S1, 3, 19) Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae nocteacceperat,
mane Heli retulit:
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram,
(S1, 3, 19) significat, quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia
suntrebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua,
quae pro nihilo habenda, et universorumsunt calcanda despectu. Sic et
beatus Job dixit:
Et lux vultus mei non cadebat in terram.
(Jb, 24) Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut
nunquamcontemptibili laetitia solveretur. Sed quotiescunque hilariorem se
praesentibus exhiberet certa semper hoc causautilitatis eorum faceret. De
quo et annectitur:
Et cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel
propheta esset Domini.
(S1, 3, 20) Per terminos terrae Judaeae descriptos, universitatem plebis
paritercomprehendit. Dan viculus est in quarto milliario a Paneade euntibus
Tyrum, qui usque hodieterminus est Judaeae provinciae contra septentrionem.
De quo et Jordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Bersabee
similiter vicus est in tribu Judae in tricesimo ab Hebron milliario,vergens ad
austrum.
Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
(S1, 3, 21) Sermo enim ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent aPhilisthaeis
propter peccata filiorum Heli. Et hoc ex divina revelatione clarescebat
sibi fuisse revelatum, sicut rei probaviteventus, et ideo verus propheta
praedicabatur.
Egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus
est juxta lapidem adjutorii.
Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra
Israel.
Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in
illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
(S1, 4, 1 et S1, 4, 2) Patet juxta litteram sensus, quia ista propter peccata filiorum Heli
perpessisunt filii Israel. Unde bene Aphec furor novus, sive
apprehendens interpretatur,quod merito convenit rebus gestis.
Qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus apprehensi sunt. Verum juxta
anagogen quid significet, breviter enucleandum est. Porro Israel, qui
interpretatur vir videns Deum sive fortis cum Deo,
significatcredentes in Deum, Philisthiim vero, qui interpretantur cadentes
poculo, immundos significant spiritus, qui poculo superbiaeinebriati, et ipsi
de coelestibus ceciderunt, et multos quotidie hominum perverterefestinant, poculo
suo
malitiae. Contra quos Israel, fideles scilicet, ne victi immundis
spiritibus cedant, sed utsuperare possint, juxta lapidem adjutorii
castrametantur. Lapis enim adjutoriis legem significat Christi, ubi lapis
verus Christusinvenitur, de quo scriptum est:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
(Ps, 117, 22 et Mt, 21, 42) [mauvais référencement: Mt, 21 et Ps, 117]
etc. Juxta quem morantur fideles, ut Christum invenire possint,
ac dicere, « Et nobisin lapidem adjutorii; et in petram refugii. » Et illud,
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
(Ps, 123, 8) [mauvais référencement: Ps, 123] Sed dum ipsi juxta lapidem versantur, id est, meditantur in lege Domini die
acnocte, ut salvatorem amplius invenire valeant adjutorem, Philisthiim in Aphec
veniunt,et aciem contra Israel instruunt. Aphec quippe furor novus
interpretatur. Et bene furor novus interpretatur, quia quo amplius fideles
immundi spiritusdivini legibus insistere conspiciunt, et spem suam in Christum
collocare, eo acrioraac nova certamina felle suae malitiae abacti construere non
cessant. Unde multos qui in suis virtutibus confidunt, et in humana
sapientia gloriantur,aut legem (prout Judaei sentiunt) carnaliter accipere cupiunt,
et
gratiam Evangeliicontemnere non metuunt, immundi spiritus facile
prosternunt.Nam sequitur:
Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in
illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
(S1, 4, 2) Quatuor enim ista millia virorum in certamine Philistinorum quo congressi
suntfilii Israel, videlicet credentes ex primitiva Ecclesia, perierunt, illi
intelligunturqui quatuor Evangelia recipere noluerunt.
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini
exercituum, sedentis super Cherubim.
Et cognoverunt Philisthiim quod arca Domini venisset in castra.
Timueruntque, dicentes: Venit Deus in castra.
(S1, 4, 4, S1, 4, 6 et S1, 4, 7) Arca enim quam filii Israel de Silo in praelium tulerunt, duo
Testamentasignificat, quae fideles ex Judaico populo ad gentes
transtulerunt. Quae bene dicitur
Domini exercituum sedentis super Cherubim.
(S1, 4, 4) Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur, quae in
duobusTestamentis invenitur, quanquam ad Christum referri possit, in quo sunt omnes
thesaurisapientiae et scientiae reconditi
(voir: Col, 2)
. Quae Philisthiim audientes, videlicet sapientes istius saeculi, seu
ipsi immundispiritus (de quibus superius diximus) extremuerunt, scilicet quia
coeperunt Apostoliverbis pluere, ex scientia utriusque Testamenti miraculis coruscare,
et quasi tonitruaintonare,
clamore grandi, et personuit terra
(S1, 4, 5) a voce praedicationis
(voir: Ac, 2)
, et crediderunt se superandos.
Ingemueruntque dicentes: Vae nobis ! Non enim fuit tanta exsultatio heri et
nudiustertius.
Vae nobis! Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? Pugnaverunt
ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum
suum.
(S1, 4, 7, S1, 4, 8 et S1, 4, 10) Et hic enim in hoc quod ab alienigenis arca capta dicitur, praefigurabat
agentibus duo Testamenta accipienda esse, quae per arcam significari
diximus.
Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
(S1, 4, 11) Per Ophni enim, qui discalceatus; et per Phinees, qui dicitur os
mutum, per quos significari diximus longe superius sacerdotium Judaeorum,
quimodo mortui referuntur, ipsius sacerdotii finis intelligitur. Qui bene
postquam arca capta est, mortui referuntur: quia postquam duo Testamentaad sapientes
istius saeculi et gentiles pervenerunt, sacerdotiumJudaeorum funditusfinem accepit,
et
exigentibus peccatis exterminatum est, et ipsi sacerdotes a gentibusinterfecti
sunt. Hinc ad Ezechielem Dominus ait:
Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumas eum
et duces per caput tuum et barbam tuam,
(Ez, 5) etc. Quid per gladium acutum, nisi vastationem significat Judaeorum,
quae subVespasiano et Tito facta est? Quid vero per caesariem capitis et barbam, nisi
omnempulchritudinem et virilitatem ejusdem populi demonstrat? Quae omnia Judaei
amittentes,quique ex ipsis fame ac pestilentia et gladio remanserunt, sub figura
capillorum incunctis gentibus quasi in omnem ventum dispersi sunt. Et ut
manifestius juxta superiorem intelligentiam intelligatur,dicamusaliter. Ait
enim:
Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos,
(Ez, 5) etc. In hoc namque facto judicium Redemptoris exprimitur, qui in
carne apparens caputrasit, quia Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta
abstulit. Unde per decisos capillos, sacramentorum subtilitas; per caput
vero, summasacerdotii designatur. Barbam rasit, quia regnum Israeliticum
deserens, decorem virtutis amputavit.
Currens autem vir de Benjamin, ait ad Heli: Fugit Israel coram Philisthiim,
et ruina magna facta est in populo.
Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta
est.
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium,
et, fractis cervicibus, mortuus est.
(S1, 4, 12, S1, 4, 17 et S1, 4, 18) Sicut superius mors filiorum finem significat sacerdotii Judaeorum, ita in
hocloco mors patris designat pontificatum Judaeorum irreparabiliter prostratum,
sedemquehabere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam, sicut superius paulo
pleniusexemplo inculcavimus. Et hoc est de sella retrorsum cecidisse et
mortuum esse. Denique post exstinctum sacerdotium ac sedem vastatam
pontificatus Judaeorum,carnalis etiam Synagoga, carnaliter illi adhaerens, mox
interiit. De cujus significatione subjungitur:
Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui.
Et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et
vir suus, incurvavit se et peperit.
Irruerant enim ineam dolores subiti, in ipso autem momento mortis ejus
dixerunt ei qui stabant circa eam: Ne timeas, quia filium
peperisti,
(S1, 4, 19 et S1, 4, 20) etc. Omnia enim ad superiora tendunt. Nam, sicut diximus,
nurus Heli, uxor Phinees, carnalem plebem Judaicam designabat,quae carnali sacerdotio
copulata, cum ipso finem accepit, atque divinitusinteriit. Sed notandum
est, quia non antea interiit antequam vivum parturiret. Ita et Synagoga
Judaeorum ex toto non interiit, antequam vivi ex ipsa nascerentur,id est ipsa
primitiva Ecclesia, quae ex ipsa plebe credidit. Unde et merito
consolationem non recipiens ab his quae consolabatur, id estSynagoga desperans ab
humilibus credentibus ait:
Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei.
(S1, 4, 21) Hoc est quod Dominus ait:
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
(Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 12]
Unde notandum est, quia puerum vocavit Ichabod. Chabod enim
gloria, Ichabod vero cecidit gloria ad illosrefertur qui ex
Synagoga non credentes prodierunt, qui in decorem et gloriam essepoterant ipsi
Synagogae, si credere in Deum, et eorum praedicationibusvoluissent. Et quia
hoc agere contempserunt, gloriam eamdem amiserunt: quia praedicatoressancti, eis
contemptis, ad gentes pervenerunt. Unde et iisdem apostoli dicunt:
Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei.
Sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc
ibimus ad gentes.
(Ac, 13)
Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a Lapide
adjutorii in Azotum.
Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et
statuerunt eam juxta Dagon.
(S1, 5, 1 et S1, 5, 2) Lapis adjutorii dicitur locus ille, in quo posuit Samuel lapidem unum,
interMasphat et inter Sem. Azotusque et Azot dicitur, est una de quinque
civitatibus Allophylorum,interpretatur autem incendium patris. Et bene
incendium patris dicitur, ubiidolum Dagon consistebat, quia adventus arcae Dei in
Azotum incendium erat diabolipatris omnium inimicorum. Dagon interpretatur
piscis tristitiae, significathostem antiquum, qui inmari istius mundi
positus, devorat peccatores.
Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon jacebat pronus in
terra ante arcam Domini,
(S1, 5, 3) et reliqua. Jam superius diximus quod arca duo significat
Testamenta. Philisthiim vero in hoc loco gentiles
praefigurantur. Sed dum arcam ad templum suum deferunt, Dagon illorum deus
corruit, atque duaepalmae et caput absciduntur. Quid est enim hoc, quod dum
arca juxta Dagon constituitur, mox in terramprosternitur, nisi statim ut testamenta
Dei ad gentes pervenerunt, confestim idolaquae deceptum possidebant orbem destructa
sunt, omnisque error simulacrorum corruit,praesentiam Dei ferre non
sustinens. Sed notandum est,quia hi qui arcam constituunt juxta Dagon, ut
arca Dei subditailli fuisset, figuram gesserunt sapientium hujus mundi, qui testamenta
Dei subderevoluerunt sub suorum scientia. Illi vero qui Dagon restituerunt
in locum suum, figuram gesserunt eorum quidefensores fuerunt idololatriae
cultus. Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatum, in
capite vero ejussuperbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati
fuit. Quod vero in limine inveniuntur, gestum est, ut scilicet praefinitum
suaeidololatriae finem agnoscerent. Limen enim finem itineris significat,
id est consummationem idoli. Seu limen significat fidem, per quam
idololatriae cultus destructus est. Etiam illud pertinet admagnam
significationem, in ipsa ruina Dagon sui, atquefractura illius, solum invenerunt
fractis ejus omnibus membris dorsum. Dorsum quippe fugam, significat, id
est abolitionem idolorum. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum
dant. Unde et de hostibus scriptum est:
Qui pones eos dorsum.
(Ps, 20, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi enim sunt idola? perierunt, et si aliqua sunt remanentia ab
aliquibusabscondunt, fugiunt. Nam sequitur:
Aggravata est autem manus Domini super Azotos, et demolitus est eos, et
percussit in secretiori parte natium Azotum et fines ejus;
(S1, 5, 6) et quatuor reliquas civitates. Hic etiam figura
praetenditur. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam Dei
captivaverunt, hac poenasignificari videtur,quia si qui susceperint testamentum Dei,
et posteriorem vitamdilexerint, ex ipsis et pro ipsis, justissime justo judicio Dei
in
posterioracruciabuntur, quae, sicut ait Apostolus, existimari debent sicut stercora
(voir: Ph, 3)
. Qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut in posteriora
respicientes veteri sevanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam
testamenti captivam juxtaidola sua posuerunt. Et illa quidem vetera etiam
nolentibus cadunt: quia « omnis caro fenum, et » claritas « hominis, ut flos
feni. Aruit fenum, flos cecidit. » Arca
autem Domini manet in aeternum.
(Es, 40) Secretum scilicet testamentum regnumque coelorum, ubi est aeternum
Deiverbum.
Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
(S1, 6, 1) Hoc enim tempus propter universitatem temporum quae septenario numero
discurritsignificat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in
gentibuspermansurum. Deinde sequitur qualiter inito consilio, quinque anos
aureos, juxta numerumcivitatum suarum, obtulerunt arcae. Patet enim
litterae sensus, tamen aliquid significationis habet: quia quosdamsignificat qui post
idola poenitentiam gerunt. Illi enim aureos anos atque mures aureos, ad
arcam Domini offerunt, qui perflagella agnita virtute ejus, pro transactis peccatis,
et idolorum culturapoenitudinem gerentes, per veram confessionem Deo gloriam
reddunt. Et licetcoacti studium vitae suae ad meliora convertunt,
cognoscentes se flagellaDomini atque plagas juste perpeti a Domino. Unde
quinque civitates Philisthinorum, quinque corporis sensus, id est visum,auditum,
gustum, odoratum, et tactum, figuram habuisse non dubium est. Per hos enim
homo, aut bene operando praecepta Dei adimplet, aut prave vivendodiabolo
satisfacit. Sequitur:
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas,
quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro et recludite vitulos earum
domi.
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro,
(S1, 6, 7 et S1, 6, 8) et reliqua. Haec igitur, quanquam historiae seriem praetermittamus
enucleandam, quia luceclariuspatet, tamen ne alicui ludus esse videatur, quid
significationis gerebatmoraliter, ex sanctorum dictis, non nostra ponentes,
pandamus. Quid igitur vaccae Allophylorum arcam Dei gestantes, nisi figuram
sanctorum acfidelium renuntiantium saeculo praefigurabant? qui nullum delicti jugum
traxerunt,neque ullo parentelae studio a proposito religionis praepediuntur, neque
opere, sicutper Moysen de talibus dicitur:
Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et nescierunt.
(Dt, 33) Quid ab eisdem vaccis vehebatur: sacrae Scripturae praetendebat sacramentum,cui
omnes sancti obedientes, dum obtemperant quasi superimpositam arcam
Dominiportant. Plaustrum vero illud, in quo arca gestabatur, crucis Christi
innuebatmysterium. Unde et Veritasait:
Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et
sequatur me.
(Mt, 16, 24 et Mc, 8, 34) [mauvais référencement: Mt, 26 et Mc, 8]
Sed notandum est quod caedem vaccae fetae fuisse memorantur, quia sunt
quiplerique in via Dei intrinsecus positi foris carnalibus affectibus ligantur, sed
nondeclinant a recto itinere, quia arcam Dei portant in mente. Ecce enim
vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis, et
Propheta ait:
Vobis autem qui timetis Deum orietur sol justitiae.
(Ma, 4) Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut deDei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute
pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt etgemunt, dant ab intimis
mugitus, et tamen de itinerenon deflectunt gressus. Sic nimirum
praedicatores sancti, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiamdebent ut compatiantur
proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
perconfessionem.
Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos
Bethsames.
Porro Bethsamitae metebant triticum in valle.
Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum
vidissent.
Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi.
Erat autem ibi lapis magnus.
Et conciderunt ligna plaustri,
(S1, 6, 12, S1, 6, 13 et S1, 6, 14) et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus
solisinterpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse
domus solis, nisi sancta Ecclesia, aSole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas
invalle frumenta metere, nisidoctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate
tractare? Quis est lapis in agroJosue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna
vero illa plaustri, ipsius Christipraefigurasse crucis mysterium non dubium
est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in
Christiimitatione mortificare.
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino:
Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Beth unum, Accaron unum.
(S1, 6, 17) Azotus enim interpretatur ignis, Gaza vero fortitudo
ejus,sive divitiae. Ascalon quippe pondera vel ignis
homicida,Geth torcular, Accaron vero sterilitas vel
eradicatiodicitur. Quinque enim civitates Palaestinorumquinque
corporis sensus a quibusdamintelliguntur. Ex quibus bene Azotus
interpretatur ignis, illum scilicet significans,quo corda miserorum
suecenduntur. De quibus scriptum est:
Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum.
(Os, 7) Et Gaza, quae dicitur fortitudo ejus, quia fortes sunt adulterantes
inmalum; sive divitiae, de quibus Dominus dicit:
Sollicitudines divitiarum suffocant verbum,
(Mt, 13, 22) [mauvais référencement: Mt, 1]
accipiuntur in quibus confidunt iniqui. Et Ascalon, quae
ponderata sonat, vel ignis homicida, malitiaepondus, quo
deprimuntur reprobi. De qua dicitur: Iniquitas in talento plumbi sedet,
quia iniquitate succensi, utdivitiis abundare possint, homicidia
perpetrant. Unde Geth jure sequitur, quae torcular interpretatur:
Significatautemtribulationes praesentis vitae, ubi torquentur electi ac
reprobi. Et Accaron vero, quae sterilitas vel era dicatio
dicitur,reproborum significat sterilitatem, qui his vitiis insistunt; et si in
hisperseveraverint, eradicabuntur a terra viventium. Sed hae quinque
civitates munera aurea offerunt, quando auro spiritalisintelligentiae instructi, ab
his vitiis per poenitentiam declinantes, quae in quinquesensibus corporis admittuntur
divinis Testamentis se subdunt. Unde necesse est ut attendant ad mortem,
ubi est tristitia vera et sterilitasperpetua et sic se cohibebant ab
iniquitatibus. Sed quod ait juxta historiam:
Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum
super quem posuerunt arcam Domini.
(S1, 6, 18) Abel magnum civitasest in termino Israel. Abel magnum
idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocata sit, sive propterluctum super viris
Bethsamitis ita factum, sive propter distinctionem civitatis AbelBethmacha, de qua
exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens:
Qui interrogant, interrogent in Abela.
(S2, 16) Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae
estabsque muro, et usque ad Abel magnum dederunt mures.
Super quem,
(S1, 6, 18) id est, super luctum
posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illam diem in agro Josue
Bethsamitis, et fuit ibi donec in Cariathiarim ducta est.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia
plebis,
(S1, 6, 18 et S1, 6, 19) et reliqua usquequo ait:
Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post
Dominum.
(S1, 7, 2) Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpeLevitica,
septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque reindifferenter
accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς soletutrumque transferri. Sed in hoc videtur esse
distantia, quia in priore commate versiculi, additum estviri septuaginta sunt
percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne
pateretur
(voir: Ex, 20)
populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascenditad Dominum.
Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros,
etquinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta
Hebraeiintelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur:
sicut etde David dicitur .
Quia tu unus pro decem millibus computaris.
(S2, 18) Quod dictum est:
Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies:
erat quippe annus vicesimus,
(S1, 7, 2) et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam,
congregatapopuli frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi.
Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de haccivitate,
et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim
scriptumest:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
(S1, 14, 18) Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia
constat
(voir: S2, 6)
, quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam
nonillata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris,
etin praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur
inJerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit
arca in Cariathiarim,erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul
causa bellicontingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a
Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in
Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, deGabaa ad
Aiud domumObededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit
eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus eratannus, cum adhuc omnis domus
Israel quievisset post Dominum, abjectis idolisvidelicet, illi soli
serviens. Quod in sequentibus dicitur:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(S1, 7, 4) Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho
teste,duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem
historicoaffirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus
ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et
agitaret eum spiritusnequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse
erat partem militiaevel plebis ejusnullam, malitiae illius exstitisse
complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod
arca venit inCariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua
die
mansit ibimultiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in
cujus domum venit arca, pater meus spontaneusinterpretatur.
Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit.
Qui cum Psalmista dicere potest:
Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum
est.
(Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 53] Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de
quibusdicitur:
Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam.
(Ps, 71, 3) [mauvais référencement: Ps, 71] Montes enim, Augustinoteste, majores animae sunt; colles vero
minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos
constituitur, ut custodiatarcam Domini, interpretatur collis, vel
sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam
Domini, adjutoriuminterpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se,
sed
ad Dominumreferuntur. Unde Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
(1Co, 3) et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa
silvarum, significat sanctamEcclesiam, ex multitudine gentium
collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui
ab ipso velutdies illuminatisunt. Baalim habentes, sive
ascendentes, aut superioresinterpretatur, quem filii Israel
projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentiumsignificat, quae projecerunt credentes
ex gentibus, post susceptionem arcaeTestamenti. Seu qui vetus Israel est,
id est vir videns Deum, aufert a se omnemfacturam malignorum spirituum, hoc
enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic
servit Deo soli, quia
nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial.
(1Co, 6)
Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro
vobis Dominum.
Et convenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu
Domini,
(S1, 7, 5 et S1, 7, 6) et reliqua. Hic enim, si praesumptio non videatur (quia non
pleniusintelligimus) quid est,quod aquam hauserunt et effuderunt in conspectu Domini,
quid Hebraeorum traditiosentiat, sicut in quibusdam codicibus legimus, inserere nisi
sumus. Tradunt enim quod coram Domino in eadem aqua maledicta congesta
sint, et sicut inlege mulier zelotypa hausta aqua probabatur, ita et hic idololatrae
hac aqua probatisunt. Hi videlicet, qui se idola coluisse penitus
denegabant. Tradunt etiam, quod quicunque idololatra hanc aquam gustasset,
labia ejus ita sibiadhaererent, ut nequaquam ea ab invicem separare posset.
Hoc indicio idololatria deprehendebatur, et interficiebatur. Quod et
sequentia demonstrant, in eo quod ait:
Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath.
(S1, 7, 6) Judicare hoc in loco, idololatras secundum legem mortitradere dicit.
Dicunt etiam quod hoc modo Moyses idololatras, qui vitulum fecerant, probaverit,quando
arripuit vitulum et combussit, contrivitque usque ad pulverem, et sparsit inaquam,
et
dedit ex eo potum filiis Israel. Nos jam illorum deliramenta omittentes,
quia utrum verum sit ignoramus,simpliciter intelligimus, quod tam sancto viro
conveniebat ut plebem sibi commissam,in justitia et veritate, et summa prudentia
gubernaret. Caeterum quid figura significet, intimare breviter
aggredimur. Masphath enim quo congregatus est Israel, ubi et aquam hausit,
in conspectuDomini, interpretatur intentio, sanctam significans Ecclesiam,
ubi vera estintentio, quae melius potest per ipsum Masphath intelligi, in unitate
fidei,sub novosacerdotio, collectam: aquas lacrymarum hauriens, et per satisfactionem
poenitentiae,eas in conspectu Domini effundens. Quod autem Samuel propheta
in eodem loco, hoc est in Masphath, populumIsraeliticum judicabat, hoc indicasse
videtur, quod omnis praedicator spiritualis, eosfideles maxime docere studet, quos
in
intentionem contemplationis atque ad amorempatriae coelestis intentos esse
perspexerit.
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel.
Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum,
dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut
salvet nos de manu Philisthinorum.
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulitillum holocaustum
integrum Domino.
(S1, 7, 7, S1, 7, 8 et S1, 7, 9) Agnus hic in typo oblatus populo Dei victoriam praestitit, quia videlicet
perpassionem Christi immundis spiritibus superatis, pax reddita est
fidelibus. Unde et in sacra historia subjungitur:
Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere
praelium contra Israel.
Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et
exterruit eos,
(S1, 7, 10) et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per
sanctos apostolos sonumpraedicationis emisit. Juxta quod scriptum est:
Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam.
(Ps, 17, 14) [mauvais référencement: Ps, 17] Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a
filiisIsrael. Quia videlicet immundispiritus, praedicationibus sanctorum
cedentes, a facie eorumdiscesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia
declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus
agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo
Joannes ait:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
(Jn, 1, 29) [mauvais référencement: Jn, 1] In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus
superatisunt. Et bene ait:
Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar,
(S1, 7, 11) quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu
praedicatorespersecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus
agnosceretur. Sequitur:
Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen;
et vocavit nomenejus: Lapis adjutorii,
(S1, 7, 12) et reliqua. Lapis enim iste, quem Samuel inter Masphath, quae
interpretatur intentio:et Sen, quod dicitur dentium, ob signum
victoriae posuit, quem alium nisiDominum nostrum Jesum Christum praefiguravit? qui
secundum dicta prophetarum interinventionem Veteris Testamenti, et Evangelii
praedicationem positus, fidelibus suiscontra adversarias potestates dimicantibus
auxilium praestat. Ipse enim praefigurabatur in lapide, propter firmitatem:
ipse significabatur inagno, propter innocentiam: sive, quia pro nobis est
immolatus. Quod autem ait:
Hucusque auxiliatus est nobis Dominus,
(S1, 7, 12) ostendit quia quicunque hos terminos transcendunt, sicut haeretici, auxiliumDei
non merentur. Quod autem ait:
Erat pax inter Israel et Amorrhaeum,
(S1, 7, 14) hoc in futuro intelligere dabatur, quia postquam per passionem Domini
aereaepotestates victae cesserunt, usque populus ex circumcisione videlicet et
praeputiocredens, in civitate fidei sibi concordavit. Amorrhaeus
interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ait:
Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum,
(Ep, 2) et reliqua. Iste est Samuel qui invocavit Deum, sicut in sequentibus
legitur, exaudivit eumDeus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia
enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis. Sicut et
Moyses dicit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea.
(Dt, 32) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quandogentes
colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae
sinumcongregarentur.
Judicabat Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos
annos circumveniens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in
supradictis locis.
(S1, 7, 15 et S1, 7, 16) Non enim vacat a mysterio quod Samuel in supradictis locis conveniens
judicabatIsrael. In hoc enim typum tenuit doctorum sanctae Ecclesiae, et ut
hoc manifestius pateat,manifestemus clarius: Bethel enim, quae interpretatur domus
Dei, sanctamsignificat Ecclesiam quae domus Dei dicitur, in qua Dominus sua
gratia videlicet inmentibus electorum habitare dignatus est. Juxta quod
ait:
Et inambulabo et inhabitabo in eis.
(2Co, 6 et Lv, 26) Unde et Galgala, quae interpretatur revelatio, eamdem
significatEcclesiam, de qua Dominus dicit.
Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio
eorum,
(Mt, 18, 20) [mauvais référencement: Mt, 18]
videlicet per gratiam suae revelationis ac praesentiae
suaeDivinitatis. Et Masphath, quae interpretatur intentio, bene
sequitur: quia videlicetin supradicta Ecclesia sancta Dei, est pura in mentibus
electorum intentio, qua semperesurit, et anhelat ad Deum. In qua Samuel
propheta judicat filios Israel, videlicet ut doctor fidelis fidelesin Ecclesia
decernit. Unde bene dicitur, quod revertens habitat in Rama Samuel, ubi
erat domus ejus,quia videlicet hoc indicasse videtur, quod omnis ecclesiasticus
doctor, vir spiritalisinEcclesia, licet semper in altitudine contemplationis (hoc
enim
significat Rama, quaeinterpretatur excelsa mente ), habitare delectetur, per
actiones tamencompassionum, ad infirma membra Ecclesiae condescendere non renuit,
et
quasi populumIsrael judicat, dum creditam sibi plebem, ad tenendam unitatem fidei,
et
caeterasvirtutes operandas, sua exhortatione instituit et docet: seu qui judex alieni
delictiefficitur, et judicium exercet in domo Dei: non propterea et malevola mente,
sedsecundum quod sacra Scriptura revelat, agere debet: ad domum proprii pectoris
etconscientiae tandem redire, et hostias bonae voluntatis Deo
immolare.
Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in
Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis,
constitue nobis regem, ut judicet nos,
(S1, 8, 4 et S1, 8, 5) etc. Quid enim significabat quod seniores Israel, reprobatio Samuele
propheta, regemsibi petierunt, nisi hoc quod in adventu Salvatoris impletum esse
cognoscimus: quandoscribae et Pharisaei, repulso. Domino Jesu Christo vero
sacerdote, regem sibi elegerunt, clamant:
Non habemus regem nisi Caesarem.
(Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] Unde Samuel, qui interpretatur nomen ejus Deus, reprobatus asenioribus
Israel, Dominum ac Redemptorem significat. Saul vero, qui dicitur
petitus seu petitio, suo quod a populopostulatuslegitur, Barrabas
intelligitur, quem dimitti sibi petierunt: qui Saul filiusCis, filius Abiel, fuisse
legitur. Cis enim interpretatur durus vel vomens. Abiel
vero pater meus dicitur, quorum nominum interpretationes ad duritiem, et ad
vomitummalitiae Judaeorum pertinent, qui, Deum Patrem confitentes, Filium in
passionenegaverunt, dicentes: Tolle hunc, et dimitte nobis Barrabam: non
intelligentes, quiaqui negat Filium negat et Patrem, qui misit illum.
Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et
deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suamin
principem.
(S1, 10, 1) Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sedaliquando
Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superiustetigimus,
et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propterunctionem
regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias
ait:
Factus est principatus ejus super humerum ejus.
(Es, 9) Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et
humiliumoppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a
Samuele unctuslegitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat.
Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptusest:
simili quoque modo Dominuset Salvator noster, postquam a Patre suo missus, adoves
quae
perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eoin regem
tantum constitutus est. Sic ipse ait:
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus:
(Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Mc, 23 et Ps, 2] hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per
ovespropter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur,
principatum significat Domininostri quem accepit. Qui a Samuele unctus
dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritaliunctione delibutus legitur: de
quo Psalmista:
Propterea unxit te Deus, Deus tuus,
(Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] et reliqua. Omnes enim retro olim regesIsrael, ob unctionis
sacramentum, in typo Salvatorischristi sunt appellati. Unde et David ait ad
eum qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini?
(S2, 1) Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxtaspiritalem
intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod estChristus.
Et bene dictum:
Non erat melior illo,
(S1, 9, 2) et Psalmista:
Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei?
(Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae
sensumcontinuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam
praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophenfacere decrevimus. Ait enim
sacra historia:
Dixitque Saul ad puerum suum; Ecce ibimus: quid feremus ad virum
Dei?
(S1, 9, 7) et reliqua. Non enim putabat Saul sibi asinas a Samuele aliter
indicari, nisi pretiodivinationis, de quo puer ait, cum a Saule audisset: Panis
defecit in sitarciisnostris:
Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini
Dei.
(S1, 9, 8) Ideo ait:
Quid feremus ad virum Dei?
(S1, 9, 7) Quod autem Sauli inquirenti de Vidente, responderunt dicentes:
Festina nunc, hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie
populi in excelso.
(S1, 9, 12) Sacrificium in hoc loco, prout aliqui intelligi volunt, prandium
intelligitur,quod praeparaverat Samuel populo in Kalendis, quia sequitur:
Neque enim comesturus est populus, donec illeveniat, quia ipse benedicet
hostiae, et deinceps comedent qui vocati sunt.
(S1, 9, 13) Caeterum si quis simpliciter de hostiis immolatis, ac sacrificiis
intelligerevoluerit, nos non inhibemus. Dixitque Samuel ad Saul:
Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum et dimittam te mane, et omnia
quae sunt in corde tuo indicabo tibi.
(S1, 9, 19) Hic enim si non displicuerit, sicuti scriptum invenimus, traditionem
Judaeoruminserere praesumimus. Erat enim in corde Saul (sicut ipsi tradunt)
quod rex futurus esset, quia videratper visum se in vertice arboris collocari; quae
visio signum regale erat. Denique non tantummodo de asinis quas perdiderat
in corde tractabat, quia cumdictum sit: Et omnia quae sunt in cordetuo indicabo tibi,
statim per partemconjunctionis copulativam, et distinguendo copulavit
dicens:
Et de asinis quas perdidisti nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventi
sunt.
(S1, 9, 20) Et illud:
Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domni patris
tu.
(S1, 9, 20) Tales enim et hujusmodi traditiones Judaeorum, de apocryphis libris
eorumprolatae sunt, quos secum reconditos habent, quae in nostris non
habentur. Et ideo a quibusdam recipiuntur, non propterea ut illos
approbent, sed ea quaenecessaria sunt, ad confirmandum recipiunt. Quod et
Paulus apostolus in Epistolis suis
(voir: Tt, 1 et 1Co, 15)
, non solum de Hebraeorum libris apocryphis, verumetiam ex poetarum ac
comicorumgentilium,ubi opportunum vidit, exempla protulit. Non ut omnia
eorum commenta approbaret, sed opportuna ubi necessarium vidit,inseruit.
Hinc est quod Judas apostolus in Epistola sua ex iisdem libris exemplum
intulit,dicens:
Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus
in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes.
(Jd, 2) Quod ex praedictis libris sumptum est, sed quia verum est, non
estrejiciendum. Non tamen omnia approbanda sunt, sed necessaria
accipienda. Sic etiam traditiones nonnullae opportuno assumendae
sunt.
Cumque abieris inde, et ultra transieris,
(S1, 10, 3) et reliqua usquequo ait,
invenient te tres viri ascendentes ad Deum in Bethel.
(S1, 10, 3) Hi viri causa orationisibant in Bethel; ubi Jacob lapidem
erexerat.
Post haec veniens ad collem Dei, ubi est statio Philisthinorum.
(S1, 10, 5) Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.
Et cum ingressus fueris in urbem, obviam habebis gregem prophetarum
descendentium de excelso, ipsosque prophetantes, et insiliet in te Spiritus
Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus
tua, quia Dominus tecum est: et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis
cum eis.
(S1, 10, 5, S1, 10, 6 et S1, 10, 7) Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, et de Gog et Magog, et
depraemiis justorum, et poena impiorum. Nam quia Spiritu Domini impulsus
prophetavit, de adventu Christi et salute hominumprophetassenon dubium
est.
Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus
tua, quia Deus tecum est.
(S1, 10, 7) Ac si diceret: His signis nosse poteris quia Deus te regem fieri voluit,
etidcirco ad omnia quae tibi agenda sunt, regaliter age, quia Deus tecum
est.
Vident es autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod
esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio
Cis? Num et Saul inter prophetas? Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis
pater eorum?
(S1, 10, 11 et S1, 10, 12) et reliqua. Bene ait, Saule prophetante cum caeteris,
Et quis pater eorum?
(S1, 10, 12) Acsi diceret: Et quis major illo in dignitate et sapientia? optimeenim
potestinter prophetas versari et pater eorum, id est magister vocari, qui tam doctus
etsapiens est. Pater magister vocatur, sicut Eliseus Eliam patrem, id est
magistrum vocat, Patermi, Pater mi; currus Israel et auriga ejus. Et in
libro Job: Eliu, Eliphaz patrem, id est magistrum vocat, hoc modo,
Pater mi, probetur Job usque ad finem.
(Jb, 34) Quod autem Saul ita invenit, sicut videns praedixerat, significat, quia
omniaita evenerunt Christo, sicut libri legis et prophetarum olim praedixerunt, licet
deJudaeis velint intelligi, quibus prospera seu adversa ita evenerunt,
sicutpraedixerat.
Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad.
Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus
tibi.
Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc faciam vobiscum foedus, ut eruam
omnium vestrum oculos dextros.
(S1, 11, 1 et S1, 11, 2) Verum quia historia est, spiritalem intelligentiam brevissima
insinuationeenucleare aggredimur. Naas enim, qui interpretatur
serpens, significat diabolum: non solum quialubricus et tortuosus est, sed
quia primum hominem per serpentem decepit. Ipse ascendit ad praeliandum
contra Jabes, qui interpretatur sensus, quiadiabolus semper sensum divinae
cognationis et bonitatis auferre ab hominibusconatur. Galaad vero, qui
dicitur acervus testimonii, illos significat qui eruditisunt in Ecclesia
testimoniis divinarum Scripturarum.Quorum oculos dexteros eruere cupit,
videlicet illuminationem fidei, etpraedicationis auferre satagit. Sed hos
Saul, videlicet Dominus ac Redemptor noster, liberat cum exercitu suo: idest auxilio
angelorum seu praedicatorum suorum qui in Besech populum enumerat. Besech
enim egestas interpretatur, quia in egestate praesentis vitaenovit Dominus
qui sunt ejus. Et apud ipsum est certus numerus electorum, quos ad praelium
contra diabolumexcitat. Nam possumus ad haereticos referre, qui populus est
moeroris, quoniam gaudiumSpiritus sancti non habent. Disponit eorum
perversitas in hoc foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculosdextros, id est sensum
vel visum sanae orthodoxae fidei auferat. Et vult ut sinistrum habeant, id
est perversum sensum, et prava sentiant.Sed populus fidelis acervum
testimonium divinarum Scripturarum congerit, unde suishostibus resistat, emittit in
universos terminos Israel, hoc est ad doctoresEcclesiae, quatenus sibi opem ferant,
et
scutum fidei contra hostes ex adversoopponant.
Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi
regnum,
(S1, 11, 14) et reliqua usquequo ait,
Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos
de manu inimicorum vestrorum.
(S1, 12, 11) Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste
Jerobaalet Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris
superavit Madianitas.Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est
Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel
innovavit regnum acredarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio
significat revelationemet illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum
in
novum commutatumest. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et
filiis ejus reprobatis, etelectione Samuelis descripsimus. De abjectione
Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturisumus.
Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typumtenuit
spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quaeredarguant;
sed
aliorum peccata absque detrectatione feriunt.De his enim talibus per
Salomonem dicitur:
Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi.
(Si, 12) Bene ait:
Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi,
(Ec, 12) quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia;
sedasperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem
etvulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est
audientium, iste non estsermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos
gloriantes redarguit dura invectione, dicens:
Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?
(Mt, 3, 7) [mauvais référencement: Mt, 3]
Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quoait
dicens:
Verba sapientium sicut stimuli,
(Ec, 12) etc.,quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo
oberrant, quia sanctoSpiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque
pervenerunt, et ideo solidaradice fundata sunt. Unde et in eodem versu
subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt apastore uno, videlicet a
prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno,id est Spiritu sancto,
inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus,
potest corrigere,si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis
continuerit, aliorumpeccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum
eorum, qui spiritualiter vivens, deproprio delicto reprehendi a quoquam non
potest. Scriptum namque est:
Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur.
(1Co, 2) Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro
scelereipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis,
id
estscientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est:
Judicium positum est et libri aperti sunt, »
(Da, 3) proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignerepossint,
diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde
sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populusdeprecaretur,
dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait:
Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis.
(S1, 12, 23) Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est:
illavidelicet de qua Dominus ait:
Diligiteinimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
(Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5]
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis
regnavit super Israel.
(S1, 13, 1) Non de Isboseth filio Saul tantum, sed de eodem Saule hoc dictum
est. Sic enim erat innocens Saul quando regnare coeperat, sicut filius
unius anni est,et in innocentia perseveraret. Et quia in eadem innocentia
duobus annis regnavit et humilitate, bene diciturtanquam filius unius anni
fuisse. Caeteri vero quibus regnavit indigne calculo non hic
comprehenduntur. Sed si voluerit quis intelligere per anticipationemde
Isboseth, eo quod insequentibus legatur, Quadraginta annorum erat Isboseth cum regnare
coepisset, etduobus annis regnavit, et a morte Heli usque ad Saul omne tempus
quadraginta annorumest, non prohibemus quia et intelligi valet.
Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa.
Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens:
Audiant Hebraei et universus Israel,
(S1, 13, 3 et S1, 13, 4) et reliqua. Quod enim ait:
Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina
(S1, 13, 3) etc., sic intelligendum est: Quod cum audissent Philisthiim,
subauditur conturbatisunt, Saul cecinit buccina. Haec buccina signum
victoriae, et exhortationis fuit, ut audirent, et noscerentHebraei conturbati
superatos esse Philisthaeos.Propterea sequitur:
Et universus Israel audivit hujuscemodi famam.
Percussit Saul stationem Philisthinorum.
(S1, 13, 4) His rebus compertis, confortatus est Israel: propter hoc et
sequitur:
Et erexit se Israel adversus Philisthaeos.
(s1, 13, 4) Id est, viriliter coepit agere contra eos.
Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus est enim
populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et in
antris, et in eisternis,
(S1, 13, 6) et reliqua. Si enim se abscondit Israel in praefatis locis, animum
pulsat, quid est quodhistoria subjungit:
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui
sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant.
Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis
inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se
cum suis in praelio,dicemus in posterum:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui
sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in
Galgala.
Dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica,
(S1, 13, 7, S1, 13, 8 et S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait:
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui, quae praecepit tibi,
(S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles
victimaspacificas.
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
(S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab
eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc
locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem
redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te.
(S1, 10, 8) Et postea subinfertur,
ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus
exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias.
(S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit,
sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem
diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et
stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae
praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae
praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino:
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit:
Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget.
Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus ut
esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus.
(S1, 13, 14) Reprobatio Saulis futuram praefiguravitablationem regni Judaeorum.
Quod autem David superstes ei factus, hoc indicat, quod Dominus Jesus Christus
perNovum Testamentum in Ecclesia regnaturus populo Judaeorum successurus
erat.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistim, ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam.
Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem
suum et ligonem et securim et sarculum.
Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et
securium,
(S1, 13, 19, S1, 13, 20 et S1, 13, 21) et reliqua. Philistim qui et Allophyli, licet plurimis in locis
sanctarum Scripturarum, aliudatque aliud, multis modis allegorice significent, hoc
in
loco omniumhaereticorumpraefigurant catervas; quae pari consensu impietatis, adversus
Ecclesiam Deiconspirantes, propter multitudinem populi sibi consentientis, et mundi
hujuspotestatibus fidentes, eamdem Ecclesiam Dei a suis fidelibus depopulari
conantur;quorum multitudinem infirma membra Ecclesiae pertimescentes, plerique ex
ipsisabjurata fide ab Ecclesiae unitate discedentes, eisdem haereticis
sociantur. Alii vero sub silentio sese occultantes, dum fidem suam palam
confiteri metuunt,quasi in speluncis et cavernis terrae latitant.
Philistim, quorum ingens numerus esse perhibetur, omnium haereticorum
magistrosfigurasse non dubium est. Qui propter varias sectas, quasi
discolores equi, uno impietatis vinculocolligati, in hujus mundi camposdissolutis
habenis, ad decipiendos et opprimendos quospossunt, discurrunt. Sex millia
equites, elatos exprimunt mundi, qui de carnali potentia tumidi,haereticorum adjutores
existunt. Reliqua vulgi multitudo ingentem innuit vulgi plebem, quam
haeretici callidispersuasionibus deceptam sibi aggregant. Sexcenti viri,
qui cum Saul remansisse narrantur, catholicorum virorum formampraetendisse possunt,
qui per unitatem fidei Christo Domino, velut Saul, adhaerentes,nullis malorum
persuasionibus, seu terroribus, ab eo recedunt. Fabri ferrarii allegorice
viros significant spiritales in Ecclesia, qui temporepacis (cum desint qui inquietent)
per securitatem mentis, seu incuriam, ab spiritaliinquisitione torpentes,quasi non
sint, dum inexercitati ad respondendum hostibus fideiparati nequaquam sunt.
Vomeres vero atque ligones, seu caetera ferramenta, spiritaliter testimonia,
seusententias indicant sacrae legis; quibus testimoniis sacerdotes Ecclesiae, in
paceejusdem Ecclesiae, ad eruditionem tantummodo populi fidelis, quasi ad
agriculturam,juxta historiae simplicitatem, utuntur. Quae testimonia, acsi
ferramenta sint (si quando, permittente Deo, haereticorumbella adversus Ecclesiam
consurrexerint), ad exercendos videlicet atque probandosfideles suos, viri
ecclesiastici, subtili inquisitione ea perscrutando, et spiritaliacumine acuendo,
velut in gladios vertunt; per quos et hostes fidei prosternunt, ettam se quam caeteros
fideles ab eorumpersecutione, sive persuasione defendunt. Praecepta quippe
divinae legis atque testimonia, et ferramenta sunt in paceEcclesiae, et arma in
tempore belli. Et ut manifestius fiat quod profertur: In pace Ecclesiae
praesules ejus seusacerdotes, simplici praedicatione populum sibi creditum fide
informantes, non alta deDeo, neque incapabilia illis proponunt, sed ut simpliciter
credant in Patrem et Filiumet Spiritum sanctum, essentialiter unum et verum Deum,
trinum vero personaliter. Si autem quicunque haereticus sabellianae partis
assertor dicat, quia in Deumsicut una deitas, ita et una persona credenda est, non
tres, id est, ut ipse credaturPater, qui et Filius: et ipse Filius, qui Pater, sicut
Sabellius impie praedicabat;quid tunc agendum erit viris ecclesiasticis,nisi ut et
ipsa sacra Scriptura contrahujusmodi assertorem probare queant, quomodo Deus
omnipotens unus sit in natura,trinus vero in personis. Rursum tempore
quieto, nil amplius doctoribus Ecclesiae catholicae plebibus quipraesunt praedicare
convenit, quam ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctumunius substantiae atque
deitatis; Filium vero non aliunde quam de Patris substantiagenitum, sine initio, ac
per omnia Patri similem et coaequalem; Spiritum vero sanctum,ex Patre et Filio
procedentem, unius substantiae cum iis a quibus procedit. Si vero contra
hujusmodi veridicam praedicationem provenerit ut quispiam arianaepartis assertor
dicat: Non ita est ut praedicatis; sed sicut tres personas in Deumconfitemini, ita
ettres substantias in eum vobis credere oportet. Filium quoque non de
substantia Patris substitisse, sed ex nihilo creatum;similiter et Spiritum sanctum
non
Deum, sed creaturam credere oportet. Quid contra hujusmodi impium
praedicatorem vir ecclesiasticus facturus erit? nisiut ex utroque Testamento proferat
documenta, atque velut ferramenta acuat divinatestimonia, per quae et illa quae
praedicat, defendere valeat, et contradicentesrefutare. Rursum tempore
tranquillo, nil amplius de Dei Filio sacerdotibus Ecclesiaepraedicare convenit, quam
ut credatur verus Deus ex substantia Patris sine temporeineffabiliter natus, et verus
homo pro nostra redemptione de substantiamatristemporaliter creatus et natus, gemina
substantia singulari vero persona;consubstantialem Patri secundum Divinitatem,
consubstantialem vero matri juxtahumanitatem; unum eumdemque in singularitate
personae. Contra quam fidem si e contrario diversi occurrant: unus
videlicet qui ita duasnaturas in Filio Dei confundat atque permisceat, ut inter Deum
et hominem nullam essedifferentiam astruat, sed hoc esse Deitatem, quod et humanitatem
in eo, sicut etEuthitiani, et eorum similes haeretici impie defendere
contendunt. Rursum alius ex adverso prosiliat, qui sicut duas in eo
naturas, ita et duaspersonas affirmare velit, sicut Nestoriani. Iterum
tertius vel quartus occurrat, unus videlicet, qui eumdem Filium Dei dicatin veritate
Deum esse,hominem vero in phantasia fuisse, quemadmodum Manichaei etPriscillianistae
dicere ausi sunt. Alius autem qui illum purum hominem fuisse, absque Deo,
contendat, sicutPhotiniani. Rursum alii atque alii existant, qui eum, hoc
est Filium Dei, nihil de matreassumpsisse, nec ejusdem naturae fuisse, ex qua et nos
sumus, sed nescio quamimaginariam carnem in mundo gestasse; et caeteri plurimi, quos
omnes memorare nimisprolixum est, et non necessarium: contra quos omnes hostes fidei,
quid ecclesiasticisviris agendum est? nisi ut ex utroque Testamento diversas
sententias atque testimonia,quasi varia ferramenta liment, exacuant, atque elucident,
per quae et ea quae creduntac praedicant defendere queant, et adversarios suos, aut
confodiendosibi substernere,aut certe terrendo in fugam convertere. Hoc
quippe modo, et contra diversas quaestiones, quae in Ecclesia per contentionisvitium
oriuntur, Dei sacerdotibus omni circumspectione agendum est. Et adversus
varias haereticorum novitates omni studio vigilandum, ne fidesEcclesiae, velut
aedificii fundamentum, per eorumdem haereticorum impetum, quasiimpulsu ventorum
labatur atque subruatur. Quod autem ait Scriptura de Israeliticis viris:
Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem
suum et ligonem et securim,
(S1, 13, 20) etc.; hoc non absurde intelligi datur, quia controversia
haereticorum exercitia suntcatholicorum; et malorum contentio bonorum acuit sensum;
et
adversitasimpiorumsinistra sunt arma justorum. Quod tamen haeretici, velut
Philistim, omnibus modis cavent, ne pro eorumoccasione, viri catholici arma possint
habere spiritalia.
Et accidit quadam die, ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem
armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philistim, quae est trans locum
illum, etc.
(S1, 14, 1) Pendet enim haec sententia ex superioribus. Jonathas
vero, cujus nomen sonat columbae donum, sanctorum virorumspiritalium, qui in
Ecclesia dono Spiritus sancti repleti sunt, gestavit figuram; perquos Dominus
haereticorumconventus disturbat, dissipat atque in fugam verTit. Armigerautem ejus
eorum sanctorum virorum praefiguravit discipulos, qui illorum exempla atquedoctrinam
sectantes, et individue illis adhaerentes, quasi eorum arma portant. Quod
autem idem Jonathas et armiger ejus adversus Philistim, non per planioraleniaque loca,
sed per saxosa et ardua iter arripiunt, illud allegorice signat quodnon illi
sacerdotes, qui intra Ecclesiam, latam et spatiosam viam, per dissolutamvitam,
ambulant, hostibus fidei contraire queunt, neque cum illis spiritaliterdimicare, sed
illi potius qui per arctam et angustam viam gradientes, inter utrumqueTestamentum,
atque inter prospera et adversa, quasi inter duos scopulos dextralaevaque incedunt;
qui armis sanctarum Scripturarummuniti, non proclivius ad ima, sedmentis alacritate,
ad altitudinem contemplationis toto adnisu conscenderenituntur. Illud vero
iter quod Jonathas armigero suo proposuit, ut nisi ipsi prius abhostibus provocati
forent, nequaquam ad eos transirent, sed quieti subsisterent, hocnobis per hujusmodi
iter signum sacra Scriptura typice innuit: ut ne quis excatholicis adversus haereticos
prior contentionis arma commoveat, nisi ab ipsis priusad certamen provocatus fuerit;
quia non per catholicos, sed potius per haereticos,contentionis bella in Ecclesia
exordium sumunt. Quod autem Jonathas et armiger ejus prima congressione
adversus Philistim, nonalio in loco, quam in agro culturae dedito confligentes,
viginti numero prima fronteexhostibus prosternunt, illud figuraliter significare
videtur, quod his doctoribushaeretici cedunt atque succumbunt, qui intra limites
Ecclesiae positi, a meditationelegis, velut ab agricultura non recedunt.
Sequitur:
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistim heri et nudiustertius,
ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel,
(S1, 14, 21) et reliqua usquequo ait:
Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes, quod populus peccasset Domino
comedens cum sanguine.
Qui ait: Praevaricati estis.
Volvite ad me jam nunc saxum grande.
(S1, 14, 33) Nam antequam spiritalem figuram aggrediamur enucleandam, manifestandum est
quidest quod Scriptura dicit de Jonatha: Illuminati sunt oculi ejus, et
quidsignificetjuxta historiam quod dicit, comedisse populum cum sanguine.
Quid est quod sacra Scriptura ait: « Illuminati sunt oculi Jonathae, proptergustum
mellis? » nunquid ante caecus erat? Minime. Sed illuminati sunt utique, non
ad videndum, quia ante videbat, sed addiscernendum, quia vetita tetigerat.
Sicut de primis hominibus legitur, qui mox ut prohibita gustaverunt, apertoshabuisse
oculos referuntur, ad discernendum videlicet inter bonum quod amiserant, etmalum ad
quod ceciderant. Caeterum aliqui aliter intelligi volunt: Aiunt enim quod
ex nimio calore oculi, etexercitio praelii ac itineris, reverberati erant, et nimio
jejunio fatigatus, nonsolum corpore, sed et mente fortassis defecerat, ubisunt oculi
interiorishominis. Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus
dicitur: quia non solum oculi exrefectione corporis, inquiunt, clarius videre
coeperant, sed et interius mens clariorconfortata dulcedine mellis, ac promptior
resumptis viribus ad persequendumadversarios exstiTit. Unde et ipse ait:
Turbavit pater meus terram.
Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum
de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum
quam ceperat?
(S1, 14, 29 et S1, 14, 30) Nam quod ait,
Turbavit pater meus terram,
(S1, 14, 29) de patrata victoria intumuit, et ideo de indicto jejunio patrem
suumreprehendit. Denique quod sequitur;
Et versus ad praedam defatigatus populus, tulit oves et boves, et
vitulos,et mactaverunt in terra.
Comeditque populus cum sanguine.
(S1, 14, 32) Non fecit populus irritum juramentum. Quod enim Saul adjuraverat,
dicens:
Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de
inimicis meis.
(S1, 14, 24) Ideo dixit, quia victoria jam potiti erant; sed peccasse Domino, et cumsanguine
comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificiumvespertinum
perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis,
aut in suis, aut in exterisfiebat, non comederent antequam sacrificium vespertinum
pro
eis fieret. Aliter, peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicitur,
quia, mactatisvictimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis
praeceptum, adipemet sanguinem,cum videlicet sanctuarium secum haberent.
Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur sanguis victimarum in terram fundi dehis
videlicet victimis, quas ad suos esus praeparabant, quando vero sanctuariumpraesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi. Sicut est illud
in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris.
(Dt, 12) Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, et
idcircodicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem
mystice praeceptum fuerat, ut ne quis de filiisIsrael ovem vel bovem aut capram, vel
quodlibet animal quod Domino offerebatur, incastris immolarent, sed ad ostium
tabernaculi universa ducerent, et ibiomniaocciderent. Quod quia non
fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cum sanguine. Licet iste
sensus posterior quibusdam placere videatur, superiores vero, quosposuimus, magis
(ut
nobis videtur) historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus,
aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritalisensui, de quo in sequentibus Domino duce
dicturi sumus, convenit; sed prudentilectori derelinquimus sensum nostrum insinuando,
ut si placuerit, mihi consentiendofaveat; quia hic, ut annui, ad radicem historiae
pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus, nunc spiritalem
significationempandamus. Sed prius quid significat quod Jonathas filius
Saul pergentis ad praelium,etjejunium indicentis, videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, etintinxit in favunt mellis, et gustavit, et illuminati
sunt oculi ejus, propalabimus,ut postmodum caetera conjunctim insinuare
valeamus. Verum quod ad gustum mellis oculi Jonathae illuminati sunt, sicut
diximus, non advidendum, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita
tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut Adam, fecit illum attentum,
reddiditque confusum: quidaliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, omnes illecebras
voluptatum in saeculodebere contemnere is qui Deo nititur militare? Non enim potest
contra Allophylosspiritales, id est adversus principes tenebrarum, viribus animi
concurrere, qui adhuchujusmodi negligit dulcedinem declinare. Mel
enimdistillans, inquit Scriptura
(voir: Pr, 5)
, labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo
putatur, juxta mysticos intellectus, hunc gustasse Jonathan, et sortedeprehensum,
vix
precibus populi liberatum. Illud vero quod superius descripsimus, quia
postquam Domini opitulante auxilio,Philistim conturbati dispersique et in fugam versi
sunt, quicunque de filiis Israeladhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reversi sunt,
etc., hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur: quod postquam
haereticorumconventus, Domino cooperante, per ecclesiasticos viros victus atque
dispersus et infugam versus catholicis cesserit; eos vero qui de Ecclesia ab ipsis
haereticis vi velperversione subtracti fuerant, rursum ad Ecclesiam a qua
discesserantredeuntes,plerique sacerdotes, adhuc diversa sentientes et in variis
sectis seducti,aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boves, ad Ecclesiam
reducerepotuerint, baptizandos denuo decernunt; sic quibusdam sacerdotibus olim visum
fuerat,ut de haeresi ad Ecclesiam conversi, iterum baptizarentur, sicut faciunt
Donatistaehaeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo
baptizare, autcerte conversis ex gentilitate, nequaquam secundum ecclesiasticam
regulam, rectumbaptismum tradere. Quos tamen Christus Dominus, velut Saul,
per ecclesiasticos viros ad unitatemfidei revocat in fide sua, cujus figuram lapis
ille grandis praetendebat, qui omnescredentes baptizari praecepit. Nam quod
praeceptum erat, ut ovem vel bovemvel quodlibet animal, quod Dominoofferebatur, non
in
castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa adducerent,prout superius
ostendimus, et ibi omnia occiderent, typos adumbrabat futuros. Quod enim in
lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christosignificat.
Nam sicut per oves et boves et vitulos et arietes, diversos homines ad fidemvenientes
significat, ita per occisionem animalium, lavacrum regenerationisinsinuat.
In quo baptismo, velut quodlibet animal, vetus homo moritur, et
novusresurgit. Illi enim eosdem credentes quasi diversa animalia, ut dictum
est, occidentes,super terram cum sanguine comedunt, qui in varias sectas divisi, in
unitate fidei,sicut oportet, nequaquambaptizant. Quos utique quasi cum
sanguine comedunt, dum illos absque perfecta purificationepeccatorum sibi
aggregant. Quos velut comedunt, dum se cum illis unum corpus
efficiunt. Sequitur:
Aedificavit autem Saul altare Domino.
Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
(S1, 14, 35) Hebraeus non habet, primum, sicut in quibusdam
codicibuslegimus. Unde quaerendum, cum ante legatur aedificasse altare,
quando a Samuele increpatusest, cur hic dicitur, Tunc coepit aedificare primum altare
Domino? Sed sciendum estaedificasse illum altare, sed quia inobedienter illud
aedificavit, non Dominoaedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter
et recte illud aedificavit, Domino aedificasseperhibetur.
Dixitque Saul ad populum: Applicare huc universos angulos populi.
(S1, 14, 38) Angulos populi, principes populi vocat, quibus idem populus, tanquam
lapidibushinc inde parietes inhaererent, adhaerebat. Deinde sequitur:
Qualiter sortem mittendo deprehensus est Jonathas. Unde et ait
Saul:
Haec faciat mihi Deus et haec addat, quia morte morieris, Jonatha.
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur qui fecit salutem hanc
magnam in Israel; hoc nefas est.
Liberavit ergo populus Jonatham ut non moreretur.
(S1, 14, 44 et S1, 14, 45) Nota quantum prosint transacta bona contra quaelibet minima offensa.
Nisi enim Jonatham praeterita adjuvissent, imminentia mala nequaquam
evaderepotuisset. Non enim injustus est Deus, ut obliviscaturbonorum
cujuspiam operum.
Dixitque Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem
super populum ejus Israel.
Nunc autem audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui
quaecunque fecit Amalec Israeli
(S1, 15, 1 et S1, 15, 2), etc. usquequo aut:
Non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a
viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem bovem, et camelum et
asinum.
(S1, 15, 3) Recensere dicitur Deus mala Amalecitarum, sicut per Moysen olim in
legepraenuntiatum fuerat. Unde ideo jumenta Amalec Israel Dominus demoliri
jubet, ut nec in jumentis memoriafieret. Dominus enim dixerat se deleturum
memoriam Amalec de subcoelo: idcirco praecipiturSauli, ut eam penitus ab homine usque
ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria penitus deleta non fuit, Saulis
peccatum et inobedientia incausa exstitit, sicut sequens historia ostendit.
De quo Amalecita in libro Deuteronomii dicitur:
Memento quod fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto,
quomodo occurrerit et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit.
(Dt, 25) Lassoss hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra
manentesintelligunt. Quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi
tradunt, eorum circumcisionemamputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum
projecerunt.
Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte
involvam te cum eo,
(S1, 15, 6) et reliqua. Cinaeus ipse est Jethro cognatus Moysi, de cujus genere
erant Cinaei, quidescenderant ad Amalec, et habitabant cum eo, qui utique eorum
consanguineus erat, ethaereditatem in ejus terra habebant. Misericordiam
vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysenfovit in terra Madian,
sive quia consilium dedit Moysi, qualiter multitudinem populigubernaret
(voir: Ex, 18)
.
Nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi
fornicem triumphalem.
(S1, 15, 12) Consuetudo erat regum, ut quando victoria potiebantur,facerent arcum, hoc
est,fornicem de myrtetis et palmis et olivis, ob signum victoriae, pro ut
quibusdamvidetur. Caeterum si quis arcum ex lapidibus intelligere voluerit,
in quo victoriam suammore regum depinxerat, non inhibemus, sed potissimum consentimus,
quia in Salomonelegimus:
Dissipabit impios rex sapiens, et curvabit super eos fornicem.
(Pr, 20) Quod alia translatio « rotam molarem » dicit; in quo ad aeternam memoriamlaudes
ac victorias suas reges describebant.
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte.
Dixitque ei: Loquere.
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es?
(S1, 15, 16 et S1, 15, 16) Quid per increpationem hanc, nisi superbia elati regis objicitur?
Quodadcorrectionem suam poterit quisque qui praelatus est convertere.
Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jamse
parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia
plus cunctis poterat, magnum seprae omnibus aestimabat. Miro autem modo,
cum apud se parvulus, apud Dominum magnus: cum vero apud semagnus apparuit, apud Deum
parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus
inflatur, in luxum superbiaeipso potentiae fastigio lenocinante
corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur, cui et dicitur:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus
es?
(S1, 15, 17) Acsi diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris
magnumfeci. Quiavero tu te magnum conspicis, a me parvulus
aestimaris. Unde cum a Samuele increparetur, quare vocem Domini non
audierit, ex ipso tastusuperbiae respondit, dicens:
Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me
Dominus.
(S1, 15, 20) Malum enim supra malum adjecit, quia culpam suam non solum agnoscere
dignatusest, sed etiam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo
accumulavit. Denique in hoc quod subjungit:
Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa
sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
(S1, 15, 21) Primitiae hic ea quae potiora et meliora erant, intelligendae sunt.
Sequitur:
Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae; et auscultare
magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae nolle acquiescere.
(S1, 15, 22 et S1, 15, 23) Hic enim non aliud dicere possumus, nisi sententiam summi tractatoris
papaeGregorii, quam in libris Moralium moraliter exponens, dum de bono
obedientiaetractaretur, inseruit. Ait enim: Obedientia victimis jure
praeponitur, quia per victimas aliena caro, perobedientiam vero voluntas propria
mactatur. Tanto igitur quisque citius Deum placat, quando ante ejus oculos,
repressaarbitrii superbia, gladio praecepti se immolat. Quo
contrario,hariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quando sit virtusobedientiae
demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude
sentiatur. Si enim quasi peccatum hariolandi, est repugnare, et quasi
scelus idololatriae,nolle acquiescere: sola est obedientia quae fidei meritum
possidet, qua sine quisqueinfidelis videatur. Hinc per Salomonem in
ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(Pr, 21) Vir quippe obediens victorias loquitur: quia dum alienae voci
humilitersubdimur, nosmetipsos in corde superamus. Quid enim prodest
indiscrete Deo aliquid offerre velle, et ejus contrairepraeceptis? Quia nequaquam
quis
valet de oblatis muneribus Dominum sibi placare, quinegligit obtemperare
jussis. Quiaenim bonorum nostrorum non indiget, nostra datione minime
pascitur: et ob hocmelior est obedientia quam victimae. De qua plenius in
libris Moralium legere quis poterit:
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem
Domini,
(S1, 15, 24) et reliqua usquequo ait,
et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.
(S1, 15, 26) Corripit propheta regem pro inobedientia, quia mandatum explere non
curavit,praedixitque ei regnum dimissurum, quia rectitudinem mandatorum Dei
sequinoluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite
regimen tenerenescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendumsubjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum
anteponit.Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo
praeesset.
Et conversus est Samuel ut abiret; ille autem apprehendit summitatem
pallii ejus, quae et scissa est, et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum
Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo, meliori te.
(S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Nota mysterium, quod sicut in passione Domini, pontifex vestimentum suum scidit
(voir: Mt, 26)
, ita rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per
utramque enim potestatem, et regalem videlicet et sacerdotalem, scissiovestimentorum
facta est, ut demonstretur stabilitatem regni et sacerdotii in populoJudaeorum fieri
non posse, qui verum regem et sacerdotem ad sevenientem, Dominumvidelicet Christum,
recipere noluerunt.
Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur: neque
enim homo est, ut agat poenitentiam.
(S1, 15, 29) In Hebraeo legitur: « Porro triumphator Israel non mentietur. » Triumphatoriste
Deus est, cui omnis victoria recte ascribitur. Non mentietur, quia ea quae
promittit sibi famulantibus largitur. Poenitudine non flectitur, quia non
poenitet eum de bonis quae largitus est, quiamutabilis non est, sed secundum justitiam
et veritatem universa dijudicat.
Dixitque Saul: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et
coram Israel.
(S1, 15, 30) Acsi dixisset: Honora me sicut regem ut ego praecedamsicut rex, et
tu sequaris, utadorem Dominum Deum tuum. Senes autem populi sui, suam
tribum; et coram Israel caeteras tribus Israel,dicit. Sed in hoc quod ait:
Honora me coram senioribus populi mei,
(S1, 15, 30) verecundiam passus ac superbia detentus locutus est, quia timebat
honoresamittere, et ideo non obtinuit quod petiit, dicens: « Peccavi, » et
reliqua. Quisquis enim sub specie confessionis humanos adhuc honores
amittere timet, isteindulgentiam, quam ficta humilitate postulat, a Deo adipisci non
valet. Neque enim potest in confessione poenitentiae assequi veniam, ubi
praeit elatiomentis. Nam quid aliud est, de reatu facinoris in conspectu
hominum reprehendi refugere,nisi superbia cordis, per quam peccator, dum displicere
hominibusrefugit, veniam quama Deo accipere poterat a semetipso excludit? Ficta enim
humilitas veniam a Deoconsequi non valet. Sed notandum quod alia editio
habet: « Non revertar tecum, inquit Samuel, quiasprevisti verbum Domini, et spernit
te
Dominus ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut
abiret. Et tenuit Saul penulam diploidis, et disrupit eam. Et
dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabitproximo
tuo bono super te; et dividetur Israel in duo, et non avertetur nequepoenitebit eum,
quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur et non permanet.
» Iste cui dicitur: « spernit te Dominus ne sis rexsuper Israel, » quadraginta
regnavit annis super Israel, tanto scilicettemporis spatioquanto et ipse David, et
audivit hoc primo tempore regni sui. Intelligamus ideo dictum, quia nullus
de ejus stirpe fuerat regnaturus, etrespiciamus ad stirpem David, unde exortus est
secundum carnem Dominus,
mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus :
(1Ti, 2, 5) [mauvais référencement: 1Ti] prout beatus Augustinus ait, et in Graecis exemplaribus legitur: «
DisrupitDominus regnum Israel de manu tua, » ut hoc intelligatur « de manu tua » quod
est abIsrael. Ipsius namque populi gerebat personam figurate homo iste, qui
populus regnumfuerat amissurus, Christo Domino nostro spiritaliter
regnaturo. De quo cum dicitur, « et dabitur illud proximo tuo, » ad carnis
agnationem idrefertur. Ex IsraelChristus secundum carnem, unde et
Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi «
meliori te; »ac si dicatur: Ut quia ille bonus est, ideo sit super te.
Juxta illud aliud propheticum;
Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis.
(Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] In quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit
Christus. Unde et dicitur, « et dividetur Israel in duo. » In Israel
scilicet inimicumChristo, et Israel adhaerentem Christo. In Israel ad
ancillam, et Israel ad liberam pertinentem
(voir: 1Co, 15)
. Nam ista duo genera primum simul erant, donec sterilis per gratiam
Christifecunda, ejiceret ancillam et filium ejus
(voir: Gn, 21)
. Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam,
scimus Israel induo fuisse divisum,et ita perseverasse donec a Chaldaeis
captivaretur. Sed hoc quid ad Saulem? Cum si tale aliquid comminandum
esset, ipsi David fueritpotius comminandum, cui erat filius Salomon.
Postremo inter se Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem
errorissocietate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub
persona Saulis, illius regni et populi figuramgerentis, eidem regno populoque minatus
est. « Quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur
et non permanet. » Id est homo minatur et non permanet. Non est autem Deus,
quem poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio
rerum intelligitur, immutabilipraescientia manente divina. Ubi ergo non
poenitere dicitur, non mutare intelligitur.Prorsus insolubilem videmus per
haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam deista divisione populi Israel: et
omnino perpetua quaecunque transierunt, auttransibunt ad Christum, nunquam erunt cum
Israeliticis, qui ejus inimici usque infinem vitae hujus esse persistunt.
Sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec.
Et oblatus est ei.
Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
(S1, 15, 32 et S1, 15, 33) Quando legitur quidem in Scripturis, quod sancti nulli hostium
parcunt,efficiunt ut humanum sanguinem sitientes dicuntur, quia et justi ita
percusserunthostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret. Et non
intelligunt sub his verbis adumbrari mysteria,et hoc magis nobis indicari,quod
impugnantes adversus vitia, nullum penitus relinquere debeamus, sed omniainterimere,
ne si pepercerimus, reputetur nobis in culpam, sicut scriptum est de Saul,qui vivum
servaverat regem Amalec. Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc
aliquid peccati in semetipsoservaverit sicut Saul? At vero sancti, in figura Samuelis
ita saeviunt super hostessuos, id est super vitia peccatorum, ut non permittant
relinqui aliquod peccatumimpunitum.
Verumtamen lugebat Samuel Saul.
Quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super
Israel.
(S1, 15, 35) Hic enim benignitas perfecta sanctorum in Samuele propheta erga
Saulpraeostensaest, qui dum sciret Saul peccasse, ex affectu benignitatis
lugebatcum. Sic etiam Paulus lugebat illos, qui post fornicationem et
immunditiam non egeruntpoenitentiam
(voir: 2Co, 2)
.
Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad
Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi.
(S1, 16, 1)
Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in
medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie.
(S1, 16, 12 et S1, 16, 13) Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice
significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive
desiderabilis. Etquid fortius leone illo detribu Juda, qui vicit mundum? Et
quid desiderabilius illo?de quo dicitur:
Veniet Desideratus cunctis gentibus.
(Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem
illamChristum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis
septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum;quia spreto Judaico
sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundumlegem servabant, Christus
Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuofunctus est: et in regem
unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,tribus et linguae,
servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est
quod Propheta deDomino ait:
Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.
(Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster
autemDavid ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus
est;in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium
gregespascit.
Surgensque Samuel, abiit in Ramatha.
Spiritus autem Domini recessit a Saule, et exagitabat eum spiritus nequam a
Domino.
(S1, 16, 13 et S1, 16, 14) Quaeritur de hoc spiritu nequam: Si Domini, cur malus? si malus cur Domini?
Sedduobus verbis comprehensa est haec sententia. Et in Domino potestas
justa, et in diabolo potestas injusta. Nam idem spiritus, malus, per
nequissimam voluntatem, et idem spiritus, Domini,per acceptam justissimam
potestatem. Inde ergo spiritus Domini appellatusest diabolus, propter
ministerium, quiaomnibus etiam spiritalibus malis bene uti dicitur, vel ad damnationem
quorumdam, velemendationem, vel ad probationem. Et licet afflictionem
semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem nonaccipit, idem malignus
spiritus ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis
voluntas diaboli injusta est; et tamen, permittente Deo, omnispotestas
justa. Bene ergo dicitur, spiritus Domini malus exagitabat eum, Domini,
videlicet perlicentiam potestatis justae, malus autem, per desiderium voluntatis
injustae. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas nisi a Deo non
est. Sic et alibi dictum est etiam de sopore Domini qui occupaverat
militesejusdemSaul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite
dormientis. Non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia
ille sopor
(voir: S1, 26)
, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David a servis
ejusin eo loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus malus Domini,
hoc est minister Dei, ad faciendum in Saulquod eum pati debere Omnipotentissimus
judicabat. Quoniam spiritus ille, ut dictum est, voluntate qua malus erat,
non erat Dei;creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non suam, sed Domini
omniumaequitate acceperat, Domini erat. Hoc secundum historiam dictum
est. Tropologice vero per Saul, populus praefigurabatur Judaeorum qui in
adventuSalvatoris, ob impietatem suam a Deo derelictusest. Spiritum sanctum
quem olim acceperat, amisit; atque ab spiritu nequam, hoc est,diaboli mendacio, usque
nunc agitatur.
Igitur quandocunque Spiritus Domini arripiebat Saul, tollebat David
citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius
habebat.
Recedebat enim ab eo spiritus malus.
(S1, 16, 23) Pendet enim ex superioribus. Hic etiam prout supra, typum tenuit
Salvatoris. David in canticis musicis eruditus erat, et Dominus Jesus
Christus in Ecclesiaeunitate variis concentibus in expositione sanctarum Scripturarum
quotidie resonat, etsuavitate mystica modulatur: David in cithara canens malignum
spiritum fugabat, etChristus per virtutem crucis suae daemones oppressit atque de
corde credentiumfugavit.Non enim in cithara illius tanta virtus erat, sed
mysterium crucis Christi, perlignum extensione nervorum, mystice gerebatur: in qua
etiam passio Christicantabatur. David octavus et minimus frater in regno
eligitur, et Dominus Jesus Christussemetipsum exinanivit, formamque servi accipiens,
per gloriam resurrectionis suae, etEvangelicam praedicationem (hoc enim sacramenti
octavi numeri obtinet arcanum), regnumin gentibus adeptus est. David
pulchra facie esse describitur, quia et Dominus Jesus Christus speciosusforma est
prae
filiis hominum. David rufus esse narratur, et de Salvatore nostro Propheta
canit:
Quis est iste qui venit de Edom?
(Es, 63) et reliqua, quod interpretatur rubeus, sive
sanguineus.Caeterum moraliter nos instruit,quod cum Saulem spiritus immundus
invaderet,apprehensa David cithara ejus, vesaniam sedabat. Plerumque
superbus, dives, exhortationis blandimento placandus est, quia etplerumque dura
vulnera, per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe adsalutem, medio
blandiente, reducitur. Cumque ab eis in dulcedinem condescenditur, languor
insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem
spiritus adversus invaderet,apprehensa David cithara, ejus vesaniam
sedabat. Quid enim per Saulem nisi elatio potentium? Et quid per David
innuitur, nisihumilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur,
David canente,ejus vesania temperatur, quia cumsensus potentium per elationem in
furorem vertitur,dignum est ut ad salutem mentis, quasi dulcedine citharae, locutionis
nostraetranquillitate revocetur.
Congregantes vero Philistim agmina sua in praelium convenerunt in
Sochoth,
(S1, 17, 1) et reliqua. Sochoth est oppidum in tribu Juda, ut in libris Locorum
legitur. Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de
Eleutheropoli in nonomilliario viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs,
qui Sochothnuncupantur. Interpretatur vero ramus vel
humilitas Azeca, civitasChananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque
persecutus est Jesus quinquereges. Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter
Eleutheropolimet Aeliam, et interpretatur fortitudo, sive decipula.
Domu sive Domim in tribu Juda vicusgrandis est, in Daromam, hoc est ad australem
plagam in finibus Eleutheropoleos, decemet septem ab ea milliaribus distans, et
interpretatatur silentium sive gaudium.
Porro Saul et viri Israel congregati sunt in valle Terebinthi.
(S1, 17, 2) Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola
juxtaNeapolim. Hinc refert Josephus quod Palaestini castrametati sunt inter
Sochoth etAzeca. Contra quos denuo Saul perduxit exercitum, et super
quemdam montem castra ponens,coegit Palaestinos priora quidem castra relinquere, et
ex
adverso montis, quem Saulapprehenderat, advenire. Divisitque eorum
exercitus medius mons,qui erat positus inter eos.
Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine
Goliath,
(S1, 17, 4) et reliqua. Igitur quemadmodum in exordio polliciti sumus, paulatim
historiam tangere cupimusut postmodum culmen spiritalis intelligentiae
deponamus. Spurius dicitur, quia ex patre gigante, matre vero Gethaea,
natus erat. David autem erat filius viri Ephrataei de Bethlehem Juda, cui
nomen erat Isai, quihabebat octo filios. Quaeritur cur hic octo filios
habere dicatur, cum in Paralipomenon non ampliusquam septem leguntur? Quod ita
solvitur: Nathan itaque prophetam, filium Samaa filiisui, quem in loco filii
educaverat et nutrierat, inter filios numerat. Nam et coramSamuele septem
ejus filii leguntur adducti, et octavus esse inpascuis: inter quos Nathan adductum
fuisse manifestum est, qui et Jonathanvocatur. De quo in extrema parte
Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan filiusSamaa, fratris David.
Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan scribitur, non
Jonathan.
Dixitque ad David pater suus: Vade ad fratres tuos, visitabis si recte
agant, et cum quibus ordinati sunt, disce.
(S1, 17, 17 et S1, 17, 18) In Hebraeo ita habetur: « Et fratres tuos visitabis si recte agant, et
pignoraeorum tollentes. » Pignora in hoc loco, Hebraei libellum
repudiiintelligunt. Secundum usum gentis illius fecerunt, ut quando
ibatur ab eis in pugnam libellosrepudii uxoribus suis darent, ut si contigissetvirum
in praelio capi et incaptivitatem duci, mulier ejus, exspectatis tribus annis, si
vir
ejus non rediisset,alium duxisset virum. Eligat prudens lector quid sibi
placuerit, nos simplicitatem historiae nostraetenere decrevimus.
Dixitque ei frater suus: Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves
illas in deserto; ego novi superbiam tuam,
(S1, 17, 28) et reliqua. Nosse se dicit illius superbiam et nequitiam cordis,
quia putabat eum tumorecordis elevari, eo quod Samuel illum unxisset in
regem.
Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in
Jerusalem.
Arma vero posuit in tabernaculo.
(S1, 17, 54) Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem, anticipatio est,quod
postea fecit. Armavero ejus, id est Philisthaei, non est intelligendum quod
in suo posuerittabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea ab
Abimelechsacerdote accepit, ideoque superfluo additum est, suo.
Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
(S1, 17, 55) Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quod alibi legimus,
BenedixitNabath Deo et regi; acsi diceret: Non vivat anima tua, rex, si
novi. Aliter: Videam mortem tuam si novi. Seu etiam, ut quidam
volunt, si positum est pro non adverbio, utest illud Psalmistae:
Si introibunt in requiem meam.
(Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94] Id est non introibunt.Si novi dicit acsi diceret, non
novi. Utitur enim modo jurandi pervitam regis, et affirmat se non nosse unde
sit David. Hoc etiammodo usus est Joseph, quando ait fratribus suis:
Per salutem Pharaonis, non regrediemini hinc, donec veniat frater vester
minimus.
(Gn, 42, 15) [mauvais référencement: Gn, 42] Ecce historiam, sicut spopondimus, summatim tetigimus, nunc figuras
spiritaliumrerum subjungamus. Ait enim sacra descriptio:
Congregantes vero Philistim agmina, sua,
(S1, 17, 1) et reliqua. Quid per Philisthaeos nisi adversarias potestates? Et
quid per Goliath Gethaeum,nisi caput omnium malorum diabolus praefiguratus est? qui
adversus populum Dei, cumsatellitibus suis ab origine mundi dimicavit, sed ante
adventum veri David, hoc esthumani generis Redemptoris, a nullo superari
poterat. Geth vero civitas est ejusdem Goliath, quae interpretatur
torcular, etpraesentis mundi seu inferni praetendebat similitudinem, inquo
mundo atque infernodiabolus humanum genus peccatis obnoxium, velut in torculari
conculcabat. Enormitas, sive altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat
superbiam. Septenarius namque numerus supernae quietis obtinet sacramentum,
ex qua idemdiabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus
factusesse narratur, lapsus est. Et quia super delinquentem creaturam
propter peccati meritum, in hoc mundoprincipatum obtinuit, quasi palmam super ipsius
mundi creaturam superbiendoextulit. Arma vero Goliath, et operimentum ejus,
totius diaboli impietatem atque nequitiamdemonstrabant, per quae humanum genus
debellando gravi pondere peccatorumdepresserat:quae arma impietatis, Dominus Jesus
Christus igne Spiritus sui sancti,sicut Psalmographus canit,
combussit et ad nihilum usque redegit.
(Ps, 14, 4) [mauvais référencement: Ps, 106] --
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere per quadraginta dies,
(S1, 17, 16) et reliqua. Quadraginta dies quibus Goliath adversus populum Israel
stetisse narratur, omnetempus vitae praesentis, propter denarii numeri perfectionem,
atque mundi quatuorpartes sive quatuor elementa, e quibus visibilis creatura constat,
figuram habuissenon dubium est. David a patre suo ad visitandum fratres
missus est: similiter et Christus Dominusa Deo Patre ad oves quae perierant domus
Israel, se destinatum dicit
(voir: Mt, 15)
. David ephi polentae, hoc est trium mediorum mensuram fratribus suis
detulit, etChristus per novamdoctrinam quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae
Trinitatiscunctis credentibus commendavit. David decem formellas casei
tribuno detulit, et Dominus Jesus Christus decalogumlegis populo Judaeorum
tradidit. Goliath Gethaeus personam diaboli gestabat, qui de altitudine
superbiae suae sejactans, per omne tempus quod ante adventum Salvatoris decursum est,
adversus populumDei dimicans, in imo hujus mundi, velut in valle, a nullo poterat
superari. Eliab, frater David major, qui interpretatur Deus meus
pater, typumgestasse Judaeorum non dubium est, qui licet falsa opinione, se
Domini patrem haberementiuntur, per hoc vero quod Dominum Jesum Christum filium ejus
aemulati sunt, abhaereditate filiorum Dei degeneraverunt, et primogenita, quae
illisjure debebantur, obculpae meritum perdiderunt. David leonem pariter et
ursum necavit, et Dominus Jesus Christus diabolumhominibus latenter insidiantem, et
ante Christum in posterum manifestissimesaevientem, in judicio puniturus
est. David arma Saulis deposuit, quia et Christus corporalia sacramenta
legis, atquecarnalia bella, quae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera
namque legis legimus, sed carnaliter non observamus. Quinque limpidissimos
lapides de torrente elegit, et in peram pastoralem misit, etChristus Dominus quinque
libros Mosaicae legis de fluvio saeculi hujusassumpsit. Labitur enim
mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erat enim in
flumine tanquam in populo illo.
Et in peram pastorale mmisit.
(S1, 17, 40) Nam ipse est Deus verus pastor animarum. Vas quoque pastorale quo
lac, ut nonnulli dicunt, mulgere consueverat, divinamsignificat gratiam quae legi
conjungitur, quae intelligitur in quinque lapidibus, sinequa non impletur.
David rufus et pulcher fuisse narratur, quia de Domino Jesu Christo in
Canticiscanticorum Ecclesia dicit:
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
(Ct, 5) De cujus pulchritudine superius praelibavimus. Goliath David ad
pugnam provocavit, similiter et elatio diaboli Christihumilitatem parvipendens, ab
ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despectus, mysterium gestavit
Dominicae crucis. David ex quinque lapidibus unum jecit, quiaet Christus
qui ex lege nuntiabatur,singulari potentia, per unitatem fidei et gratiam suam,
diaboli superbiam prostravit:funda vero Ecclesiam praefiguravit, quae per volumina
temporum, velut in circuituvolvitur. David Goliath in fronte percussum
prostravit, similiter et Christus, devictodiabolo, qui ei haeserant se infigens, ab
ejus societate secernens, fidei suaesubdidit: hoc enim indicabat quod idem Goliath
percussus in faciem ruit. David, Goliath percusso, gladium ejus tulit, hoc
fecit noster David, qui ejectumdiabolum de suis, quando credunt magnitudinem ejus,
quos ille in potestate habebat, etde quibus tetras animas trucidabat, convertunt
linguas suas contra diabolum, et sicGoliath de gladio suo caput inciditur.
David gladium Goliath in Jerusalemdetulit, similiter et Christus eos quos depotestate
diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suamtranstulit.
Saul de David Abner velut pro incognito requirit, de qua stirpe descenderit, velcujus
esset filius, cum jam dudum ipse David ei ministrasset, atque in conspectu ejusad
repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Judaeorum,
Dominum Jesum Christum per legem et prophetasventurum esse noverunt: et quem in
praesentia corporali per administrationem virtutum,Filium Dei esse approbare poterant,
tanquam ignorantes dicunt ei:
Tu qui es? et ubi est pater tuus?
(Jn, 8, 19) [mauvais référencement: Jn, 8] Moraliter vero David typum tenuit Domini, quia videlicet manu
fortisinterpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans,qui
cum gladio ratione dominicafidei superati sunt. David vero cum pera
pastorali venit ad praelium, sed eumdem Goliath David superanssuo gladio occidit:
quod
sancti quoque agunt, qui praemissi David membra, ex ejusfieri dignatione meruerunt,
nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturaesententias deferentes, eisdem
verbis atque sententiis quas proferunt, vincunt, quasielatum Goliath gladio suo
detrunCant.
Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae colligata est
animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam,
(s1, 18, 1) et reliqua. Jonathas filius Saul, cujus anima David colligataest,
illos sanctos significassevidetur, qui Domino Jesu Christo ex populo Judaeorum per
fidem adhaeserunt, quiaccepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis
omnibus, ipsum secuti sunt,sicut fuerunt apostoli et illi qui in Actibus apostolorum
vendebant omnia, et pretiaafferebant ad pedes apostolorum
(voir: Ac, 2)
. Quod autem idem Jonathas vestimentis suis atque armis se nudavit,
et Davidvestivit, hoc indicasse videtur: quod cuncta sacramenta spoliata, hoc est
sacerdotiumatque praedicatio, quae populo Judaeorum olim collata fuerat, ad Christi
Ecclesiamtransferenda essent. Sive secundum superiorem sensum, bene a
tunica usque ad baltheum omnia dedit: quiacredentes quique, quidquidhabere poterant
in
hoc mundo, omnia in lucrum Christiconferre satagebant.
Porro cum reverteretur, percusso Philisthaeo, David, egressae sunt mulieres
de universis urbibus Israel cantantes, chorosque ducentes in occursum regis Saul
in tympanis laetitiae et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque
dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo,
dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt.
Quid ei superest nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat
David ex die illa et deinceps.
(S1, 18, 6, S1, 18, 7, S1, 18, 8 et S1, 18, 9) Sic enim accipitur: Saul adversus David invidia exarsit,similiter et
populusJudaeorum adversus Christum Dominumaemulationes suo malo pariter
conspiratisunt. Et dum audiebant Christum praedicari in Ecclesiis, quem
ipsi neci tradiderunt: etde victoria ejus qui hostem antiquum triumphavit, credentes
in laudibus ipsiuscongratulari: graviter inde offensi sunt.
Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat
in medio domus suae.
David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies,
(S1, 18, 10) et reliqua. Quod autem dicit,
invasit spiritus Dei malus Saul
(S1, 18, 10) more arreptitiorum agebat,
Et prophetabat.
(S1, 18, 10) Prophetare enim in hoc loco non est aliud intelligendum, nisi
alienaretulisse. Quod vero sequitur de David.
Et egrediebatur et ingrediebatur in conspectu populi.
(S1, 18, 13) Sic accipiendum est: Quando egrediebantur in pugnam, ipse primus, more
regio,egrediebatur in conspectu eorum, et regrediebatur.
Dilexit autem Michol filia Saul altera David.
Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus
Philisthinorum,
(S1, 18, 20 et S1, 18, 21) et reliqua. Denique his duobus periculis Saul David putabat interimi
posse, scilicet autinsidiis filiae suae, a qua se videbat multum amari, aut causa
praeputiorumPhilisthinorum, propter quae adipiscenda Philisthaeos bello erat
aggressurus. Unde et ait:
In duabus rebus gener meus eris hodie.
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce
places regi, et omnes servi ejus diligunt te,
(S1, 18, 21 et S1, 18, 22) etc. In duabus ergo rebus generum suum sibi futurum dicit, quia jam
attulerat praeputiaPhilisthinorum pro Merob, quam Saul dedit Hadrieli Molathitae,
et
postea pro Micholducenta. Et quamvis non aperte dicatur pro Merob Sauli
Philisthinorum David dedisse, tamenqui praecedentia et subsequentia perlegerit et
scrutatus fuerit, inveniet eum bisSauli praeputia Philisthinorum dedisse.
Nam superius dixerat Saul:
Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum.
(S1, 18, 17) In sequentibus vero ait:
Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia
Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis.
(S1, 18, 25) Et subjungit Scriptura:
Porro cogitabat David tradere in manus Philisthinorum.
Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul,
(S1, 18, 25 et S1, 18, 26) et reliqua. Ecce hanc sententiam ita digessimus, prout opinio
aliquorum commentatur: quam siquis recipere noluerit, non contradicimus, sed si melius
intellexerit, sequi gaudentergratulabundi decrevimus. Caeterum dicamus
prout nobis videtur. Bene ait:
In duabus rebus gener meus eris hodie,
(S1, 18, 21) videlicet quia tam ingentem gigantem prostraverit, et in hoc dignus erat
tantaevirtutis, ut gener regis efficeretur: et haec est una res. Altera
vero quam ei proposuit, scilicet si centum praeputia Allophylorum deferret,qui non
solumcentum, verum etiam ducenta attulit. Et unde creditur regio perire
voto, inde actus est gloriosiori trophaeo: eccehistoria. Caeterum tropice,
quod Saul callide simulat David offerre discrimini, et undecreditus est regio perire
voto, inde actus gloriosiori trophaeo, intelligitur quodJudaei, dum contra voluntatem
Dei Christum interficere nisi sunt, per id salutemgentium egerunt, per quod
crediderunt exstinguere. Quod enim David alienigenarum praeputia attulit,
et sic denuo filiae Saul nuptiishaesit, significabat quod Christus non prius Synagogam
connubio suo sponderet, nisigloriosus in gentibus fieret. Prius enim in
nationibus resecavit carnis pollutionem in utroque sexu, et posteacopulatus est
Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo,tunc
omnis Israel salvusfiet
(voir: Rm, 11)
. Dupla autem, id est ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et
gentibusacquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam
credentiumJudaeorum. Deinde odium Saul adversus David in tantum auxit, ut
rex ob medelam sui spiritus,David more psallentem jaculo conaretur
conficere. Quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa
David cithara,ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim, Judaeorum elatio: per David
autem, humilitasChristi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu
arripitur, David canente, ejus vesaniatemperatur: quia cum sensus Judaeorum per
blasphemiam in furorem vertitur, dignum estut ad salutem mentes eorum, quasi
dulcedinecitharae, locutionis evangelicaetranquillitate revocentur. Nam
quod nisus est Saul configere David lancea in pariete, et David declinavit, etlancea
casso vulnere perlata est in parietem, possumus juxta quosdam ita intelligerequod,
praedicante Christo Evangelium, Judaei meditati sunt ei mortem inferre, sed dumille
ab
eis ad salutem gentium vivus secessit, solam duritiam mentis illorum malitiasua
laesit.
Dixitque Jonathas ad David.
Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicunque fuerit, et ego
loquar de te ad patrem meum, et quodcunque videro, nuntiabo tibi,
(S1, 19, 3) et reliqua. In hoc agro consiliandi causa, Saul venire consueverat,
ubi etiam condictumfuerat, ut occideretur David, quod et Jonathas David
indicaverat.
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent cum, et interficeretur
mane.
Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te
nocte hac, cras morieris: deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et
pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(S1, 19, 11, S1, 19, 12 et S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid
ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionemejus
pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam, misit regnumJudaeorum,
quando custodes adhibuit sepulcro Christi. Quomodo custodita est domus, si
David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur. dum non in sepultura
Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc adcorpus Christi: quia
interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in
Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corruptisunt ut dicerent: quia
dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum.
(Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28]
Hoc itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere,
ut mendacium Evangelio praeferretur. Sedsicut illud non valuit Saul, ut
interficeret David, sic nec hoc potuit regnumJudaeorum efficere, ut memoriam Christi
deleret. Isti autem qui de virtute Saul, id est de regno Judaeorum in
Christo praesumerevoluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam,
et haedus eis visusest agnus: quia in quem peccatum non invenerunt quasi peccatorem
persecuti sunt.
Nuntiatum est Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Rama.
(S1, 19, 19) Naioth locus est in Rama; ubi sedit David. Rama vero in tribu
Benjamin civitas est Saulis, in sexto milliario, ab Helia adseptentrionalem plagam
contra Bethel. Alia est autem in tribu Aser. Naioth
interpretatur pulchritudo, et Rama excelsum. Bene ergoconveniunt
haec nominalocorum, rebus in his expletis, qui prophetarum dicta etcelsitudinem habent
scientiae ac venustatem locutionis.
Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, et prophetavit cum
caeteris coram Samuel, et cecinit nudus tota die illa et nocte.
Unde exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?
(S1, 19, 24) Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur: Et non vidit
SamuelSaulem, usque in diem mortis suae, et hic prophetasse coram Samuele
dicatur. Quam quaestionem duobus modis Hebraei solvunt: Aut non vidit eum,
quia quandojunctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne videretur ab
eo:
aut nonvidit indutus habitu regio, quoindutus erat, ideoque dictum est: Non vidit
eum
usquein diem mortis suae, subauditur, indutus habitu regio. Exspoliasse
vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum intelligendumest.
Idem quaeritur quomodo et illi qui missi essent ad tenendum hominem et ad
necemducendum, tales Dei Spiritu effici digni meruerunt. Et Saul ipse qui
miserat, veniens et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere,accipere meruit
spiritum illum et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est
mirum hominem reprobum ad momentatransitoria prophetasse, dum etiam multi similes
prophetiae donum legantur habuisse:sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet
Scriptura judicio divino esse damnatum, sedtamen prophetiam habebat.Nec
illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta suntmultos
dicturos in illa die, Domine, Domine, in tuo nomine manducavimus et bibimus, etin
nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus
dicturus est:
Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis.
(Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus, in hac sententia
quiprophetare coeperunt, qui ad persequendum David missi sunt, quid aliud
significabant,nisi quosdam haereticos, qui aliquid boni de munere Spiritus sancti
habent, sicuttestamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum, sed Christum
in membrissuis persequuntur? Qui enim ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in
eis
ullomodoviolandum, aut quasi non habeant tradendum, sed tamen eos non ideo debere
salutemconfidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus, sed oportet
noscognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine qua omnino
quidquidhabuerint, quamvis sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt.
Qui tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non beneusi
sunt, quae in vita quae transitoria est, acceperunt. Possunt etiam in hoc
loco Judaeorum non incongrue gestare personam, qui dumadversa cupiunt Christo, habent
in ore sacramenta legis, et prophetarum ad testimoniumChristi, et cum Ecclesia, quasi
cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cumprophetis
vaticinabantur. Quem, Saulpersequens et prophetans, praefiguravit, nisi
Scribas et PharisaeosJudaeorum, qui sacramenta legis et prophetarum, quae de Christo
sunt pronuntiata, adtestimonium ejus in ore portantes, cum ecclesiasticis viris de
Scripturis sanctisdisputant? Quod autem Saul se spolians, nudus vaticinatus esse
dicitur, hocpraefigurasse non est ambiguum, quod populus Judaeorum, cujus personam
idem Saulgestavit, ab indumento fidei atque sacerdotii dignitate nudatus, et gloria
regnispoliatus, verba legis et prophetarum, quae de Christo testimonium perhibent,
in
oreportans, eumdem Christum Dominum, de quo non intelligens prophetat, malitiae
suaelivore excaecatus persequitur.
Et ait Jonathan ad David: Sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini.
(S1, 20, 13 et S1, 20, 14) Quod enim ait,
sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo,
(S1, 20, 13) mihi videtur ita posse intelligi, ac si aperte diceret: Permaneat
SpiritusDomini tecum, sicut fuit prius in patre meo, et sic sublime faciat regnum
tuum
sicutsublime fecit patris mei regnum.
Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini,
(S1, 20, 14) ut scilicet secundus sim in regno tuo.
Sin vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque
in sempiternum.
(S1, 20, 14 et S1, 20, 15) Quod vero subjungitur:
quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra.
(S1, 20, 15) Et post pauca subjunxit:
et requirat Dominus de manuinimicorum David,
(S1, 20, 15) per anticipationem utique fecit, prius historiam interserendo, quia multo
posttempore factum est, cum interfecto Saule, regnum ad domum David translatum
est. Et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus
ultionemultati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum, quare
virum sanctum afflixerint:tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra
illum tanto temporesaevierant, quae et de Absalon et de Siba filio Bochri, et de
caeteris hostibus Davidpotest intelligi. Aliter: Si scire vis quod de manu
inimicorum David requisierit Dominus, potest(nisi fallor) a superiori sententia, qua
dictum est, quia foedus pepigerit Jonathascum domo David, intelligi, quia hoc de manu
inimicorum Davidrequisierit. Id est quare non et ipsi foedus cum eo pacis
inire voluerint, cum quo esse Dominumviderunt. Idcirco autem Scriptura hic
sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, uttestimonium Jonathae, quod
dixerat (quando eradicaverit inimicos David unumquemque deterra) verum esse
comprobaret, quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra,non ipso David se
de
adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem
subjungitur:
Et addidit Jonathas dejerare David eo quod diligeret illum.
Sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
(S1, 20, 17) Ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David,
aperditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui et si ista morte
praeventus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum haberenequivit commune, absque ulla
tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo(quem gloria virtutum tantisper
dilexit, cum esset et ipse virtutum amator)accepit.
Venit Jonathas in agrum juxta placitum David,
(S1, 20, 35) et reliqua. Quid est quod Jonathas David servare volens, cum ille
lateret in agro, juxtalapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus,
ignorans quid fecerit,collegit, et in civitatem retulit, nisi quod Deus Pater Filium
suum unigenitum, quemad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis,
Judaeisnescientibus, absconditumhabuerat? David ergo absconditus est in agro,
Christuscelatus est in mundo.
In mundo,
inquit Joannes,
erat, et mundus eum non cognovit
(Jn, 17, 25) [mauvais référencement: Jn, 1] Juxta lapidem sedebat quia in tabulis legis scriptus erat. Nam Saul
odio habens, et inter epulas sedens, filium mortis eum judicabat: etjudaica plebs
in
Paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat.
Cum ergo illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et
puer parvulus cum eo.
(S1, 20, 35) Jecit unam sagittam, jecit et aliam: et Deus Pater illucescente
manecredulitatis, primum testimonium legis de Christo protulit, deinde prophetas
misit,qui de adventu ejus testificarentur. Unde Habacuc ait:
In lumine jacula tua ibunt,
(Ha, 3) etreliqua. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad
Dominum suum: et quidageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus populus
libros legis et prophetarum portans, quasi divinitusconscriptos ignorabat, sed eum,
quem Moyses et prophetae figuraverant, praesentialiterinter se manentem non
cognoverat.
Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech
eo quod venisset David solus,
(S1, 21, 1) et reliqua. Achimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees,
filii Heli. Achimelech interrogat, utrum David, num pueri sui, quos in
illum et illum locumcondixisse dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice
pluraliter de seipsorespondit, dicens:
Et fuerunt vasa puerorum sancta
(S1, 21, 5), scilicet a concubitu conjugali. Quod vero ait:
Porro via haec polluta est,
(S1, 21, 5) et in Hebraeo legitur, « Porro via laica est, » sic intelligendum est ac
sidiceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis, et tu
interrogasutrum mundi sint pueri? Qui, etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci
deberent. Idcirco via est laica, quia tu laicaliter
interrogas.
Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
(S1, 21, 5) Ipsa utique in vasis, id est mente sua sanctificari dicit, quia nisinecessitate
corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. Non tamen
aperte eosdem legitur David panes comedisse, sicut Hebraeitradunt. Sed lege
Evangelium, ubi Dominus de hacsententia Judaeis loquitur, dicens:
Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit
ipse et qui cum eo erant, quomodo introiit domum Domini sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi
sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
(Mc, 2, 25 et Mc, 2, 26) [mauvais référencement: Mc, 2] Sed requirendum quid est quod hic Achimelech sacerdos legitur, a quo Davidpanes
accepit, et Dominus in Evangelio Abiathar nominat? Quod enim Dominus Abiatharprincipem
sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: Ambo etenimfuerunt
illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Achimelech videlicetprinceps
sacerdotum et Abiathar filius ejus. Occiso autem Achimelecha Saule cum
viris domus suae generis sacerdotalis octogintaquinque, fugit Abiathar ad David; et
comes factus totius exsilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et
ipse gradum accepit, ac toto tempore regniillius in pontificatu perseverans, multo
majoris excellentiae quam pater suus effectusest. Ideoque dignus fuit cujus
memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summisacerdotis faceret. Sed
hoc quod ait superius: Via haec polluta est, sed sanctificabitur in vasis, itanonnulli
edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, et
hoc necessitatemortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia
illorum non solummei periculi causa mentior: nam ipsi hujus rei causa
salvabuntur. Hactenus historiam nunc spiritalemintelligentiam tangamus:
David fugiens Saul adAchimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus rex
venit: similiterChristus Judaeorum persecutionem declinans, quorum typum Saul
tenuit, ad apostolostransiens, quibus interpretatio nominis Achimelech congruit, quos
Dominus, Rex regum,fratres vocare dignatus est, dicens:
Ite, nuntiate fratribus meis,
(Mt, 28, 10) [mauvais référencement: Mt, 28]
cum quibus et desideratum cibum sumpsit:
Desiderio enim desideravi hoc pascha manducare.
(Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] David ad Achimelech solus venit, et Christus in passione sua solus
relictusest. Quod autem ait David: « Illum et illum in locum condixi pueris
meis, » hocindicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait:
«
Postquamresurrexero, praecedamvos in Galilaeam. » David ad Achimelech quinque panes
quaesivit,sed unum accepit: quia in quinque libris Mosaicae legis unitas
retinetur. David Goliath gladium sustulit, quia et Christus Dominus diaboli
arma abstulit:
Fortis enim spolia ipse diripuit.
(Mt, 12, 29) [mauvais référencement: Mt, 12]
David per viam pollutam se venisse ad Achimelech professus est, quia
etChristus Dominus inter immundas Judaeorum actiones, impollutus
pertransivit. Quod autem ait:
Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis meis,
(S1, 21, 5) hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini vasa erant, a
contagioneJudaeorum, fide purgante, corda sanctificarentur.
Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth
nomineAchis. Sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem, ad
quemconfugerat,aliquid ad eum machinaretur, finxit insaniam: et quasi furore
correptus, mutavit ossuum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in
manibus eorum, etprocidebat ad ostia portae. Et dixit Achis rex: Quid huc
mihi adduxistis istum? Nunquid deerant nobis furiosi?Et sic eum dimisit.
Achis interpretatur quomodo est, per quod significatur ignorantia, etverbum
mirantis et non agnoscentis, quod in gente Judaeorum impletum est. Qui dum
viderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum etabiit.
Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat et sacrificium secundum ordinemAaron:
et
postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium, secundumordinem
Melchisedech.Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis,
dans aliud testamentum,evacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in
manibus eorum, quando eumcomprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad
ostium portae, hoc est, humiliavit se: hoc est, procidere usquead ostium fidei
nostrae: ostium enim portae, initium fidei, inde incipit Ecclesia, etpervenit usque
ad
speciem. Ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum eum videre
facie ad faciemcoeperit. Quod enim in illo quasi furore salivae decurrebant
super barbam ejus, Apostolushaec aperit, dicens:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt.
Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis etGraecis, Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam.
Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est
Dei, fortius est hominibus. »
(1Co, 1) Non tanquam salivam attende, sed attende, quia super barbam
decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus
ostenditur. Texit ergo virtutem suam, corpore infirmitatis suae: et quod
forinsecusinfirmabatur, tanquam saliva apparebat. Intus autem divina
virtus, tanquam barba tegebatur.
Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum omnes fratres ejus, et omnis
domus patris ejus visitaverunt et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia
constituti, et oppressi aere alieno, et amaroanimo, et factus est eorum
princeps.
(S1, 22, 1 et S1, 22, 2) Quid est quod manente David in spelunca, venerunt ad eum omnes fratres ejus
etomnis domus patris ejus, nisi quod Redemptor noster, peracta passione sua
acredemptione humani generis, de plebe Israelitica in Judaea primum
Ecclesiamcollocavit, de gente in qua carnem assumere dignatus est? Ubi fratres ejus,
id estapostoli, et domum patris ejus, id est illi qui ex Synagoga in eum
crediderant,venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia
constituti etoppressi aere alieno, hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
(Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11]
Caeterum omnes qui se agnoscunt in angustia constitutos vitiorum, nec
habentlatitudinemcharitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum,
quemexsolvebant diabolo, quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad
iniquitatem:necesse est ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant
a
delictis suispraeteritis, et venient ad David, ad desideratum videlicet nostrum,
quatenus fiateorum princeps, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum
etmortuorum.
Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit
finis, et dominabitur a mari usque ad mare potestas ejus, potestas aeterna, et
regnum ejus alteri non dabitur.
(Es, 9)
Dixitque Gad propheta ad David: Ne moreris in praesidio: sed vade in terram
Juda.
(S1, 22, 5) Miro modo hicintroducitur Gad propheta, cum in praecedentibus ejus nulla
factafuerit mentio. Sic itaque hic introducitur, sicut Elias propheta in
loco ubi dicitur: Et dixitElias Thesbites de habitatoribus Galaad. Ex ore
itaque Domini Gad propheta David dixit, ut non moraretur inter gentes, etin terra
polluta, sed in terram Judam rediret, et ibi juxta voluntatem Domini,persecutionem
inimicorum ferret.
Dixitque Doeg Idumaeus ad Saul: Vidi David filium Isai in Noba,
(S1, 22, 9) et reliqua. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, in Doeg
Idumaeo, qui voto seobligaverat, sicut in Hebraeo legitur, prout Judaei tradunt, ut
aliquantisper intabernaculo Domini immoraretur, et orationi vacaret, Judae proditoris
personaconsistit, per quem ista operatus estZabulus, ut ejus proditione facta in
Christo,postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli
Christiet sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas
perferrent. His ergo quibus receptus est Christus, tribulationes induxit
diabolus etmortem.
Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere,
persecutionem patiuntur.
(2Ti, 3) Et Dominus ait:
Si me persecuti sunt, et vos persequentur
(Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15] Potest enim Doeg, qui interpretatur motus et Idumaeus
terrenus, sive sanguineus, quod nomen in praefiguratione
futurorumaccipiens, eorum videlicet personam significare, qui terrena sapientes
atquecarnaliter viventes, Christum in suis membris persequuntur.
Porro eo tempore quo fugerat Abiathar, filius Abimelech, ad David, in die
illa ephod secum habens descenderat,
(S1, 23, 16) etc. Ephod illud erat quod Moyses, jubente Domino, fecerat sicut et
rationale, in quoerat doctrina et veritas, in quo etiam consuluit David Dominum, et
ait:
Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse sicut audivit
servus tuus? Et ait Dominus: Descendet.
(S1, 23, 11) Ac si diceret: Si hic sterilis, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae
inmanus ejus, eorum voluntatem ei indicabat. Et merito viri Ceilae, sicut
qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eosipse de manibus Philistim eruerit,
significabantinfidelitatem seu inconstantiamJudaeorum, qui Redemptoris nostri semper
pietati ingrati existentes, apud saeculipotestates contra eum insidiando
meditantur. Interpretatur autem Ceila, ad fundam jacta, sive
excellens sibimet. Et in psalmo scriptum est:
In circuitu impii ambulant.
(Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] Et alibi:
Stultus ut luna mutatur.
(Si, 27) Unde et sequitur de Ziphaeis:
Porro David erat in deserto Ziph in silva,
(S1, 23, 15) etc., usque,
et venerunt Ziphaei ad Saul, dicentes: Ecce David latitat apud nos.
(S1, 23, 19) Ziph mons squalidus vel caligans, sive nebulosus, in quo sedit David
propeCharmelum, qui in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur
vicus hodie Judaeorum: unde fuitNabal Carmelius. Sed et unus de posteris
Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon
(voir: Ch1, 11)
. Ergo, ut dictum est superius de viris Ceilae, sic et Ziphaei, qui
Davidprodiderunt Saul, et cum eo mortem ejus meditati sunt, qui interpretantur
gemmantes seu florescentes. Significant Judaeos, qui cum in
regnoterreno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece
Salvatoris:qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, et praesidi
adinterficiendum traderent
(voir: Mt, 26)
. Significant etiam et perfidos quosque, qui dum prospera requirunt,
et prosperatureis praesens saeculum. Unde bene interpretantur florescentes,
quando Dominum Christum in membris suisdegentem, apud potestates saeculi hujus
produnt.
Dehinc sequitur quod in eremo Engaddi cum persequendum David Saul
appeteret,ingressus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed rex,
improvisis exceptus insidiis, in hoc quid innocuo moliebaturinciderat.
Scriptum est enim:
Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam.
(Pr, 26) David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidens, sed protestimonio
facti, oram chlamidis regiae abstulit: cum facilius esset exceptum insidiisadversarium
perdere magis, quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul,
in spelunca latuit? Quare autemlatuit? nisi ut occultaretur et non
inveniretur. Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim
inspelunca est, a terrategitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus,
carnem scilicet quam acceperat de terra: et in ea seoccultabat, ne a Judaeis
inveniretur Deus.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. »
(!Co, 8) Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id
estcarnis infirmitatem oculis objiciebat: et majestatem divinitatis, corporis in
tegminetanquam speluncae abdito, contegebat. Illi ergo non cognoscentes
Deum persecuti sunt hominem: nec mori potuit, nisi inhomine: nec crucifigi potuit
nisi
in homine: quia nec teneri potuit, nisi inhomine. Opposuit ergo male
quaerentibus terram, servavit male quaerentibus Deum. Fugit ergo secundum
carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est: usqueadeose occultans Judaeis ut
moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens ut fugeret a facie
Saul inspeluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi, et certe
quodmanifestum et notum est omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod
eratexcisum in petra. Hoc autem monumentum spelunca erat, quo fugit noster
David a facie Saul: tandiuenim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in
speluncam. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam
ingreditur? nisiquod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem
fetidum emiserunt: etcogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum
perimunt, ostenderunt.Sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum in
abdito occultatus antro haberetin potestatem, servare potius quam occidere
maluit. Ita et Christus dum esset in spelunca, carni persecutorem populum
in potestatehabuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per
Prophetam:
Ne occideris eos.
(Ez, 9) Tantum denique David summitatem chlamidis silenter abscidit: ut ostenderet,
perprophetiam Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni
gloriamabstulisse. Chlamidis enim abscisio regni est amputatio.
Hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset ostendit. Nam
cum veniam precaretur, et rogaret Samuelem ut reverteretur cum illo adplacandum Deum,
et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuitSaul penulamvestimenti ejus,
et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de
manu tua hodie, et dabitillud proximo tuo, et dividetur Israel in duos
populos. Ergo Israelis personam figuratim gerebat rex iste, quia populus
amissurus eratregnum, dum persequitur Christum: sed quia hanc sententiam diffuse
superius proutdoctores exposuerunt, digessimus, nunc breviter replicabimus.
David persecutionem Saulis declinans in spelunca latuit: similiter et ChristusDominus
divinitatem suam sub spelunca carnis celans, a Judaeorum cordibusrecessit.
Saul cum ventrem purgaret, abscissa chlamide dehonestatus est: similiter etpopulus
Judaeorum, postquam nequitiam quam mente conceperunt, in Christum
Dominumeffuderuntclamantes: « Crucifige, crucifige: » ab indumento fidei et regali
dignitateatque sacerdotio exspoliati sunt, et tamen occisi non sunt: sed reservati
pro
eis, quide illo populo in fine mundi credituri sunt Christo. Aliter juxta
moralem significantiam: quid per Saulem, nisi mali rectores? quidvero per David, nisi
boni subditi designantur? Sauli enim ventrem purgare est pravospraepositos conceptam
in corde malitiam, usque ad operam miseri odoris extendere, etcogitata apud se noxia,
factis exterioribus exsequendo monstrare. Quorum facta, licet sint
teterrima, ab humilibus subditis, oris gladio feriendanon sunt, etiam cum recte
reprehendenda judicantur. Unde David ferire metuit, quia ipsae subditorum
mentes, ab omni se pesteobtrectationisabstinentes, praepositorum vitam nullo linguae
gladio percutiunt: etiamcum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando
propter infirmitatem se abstinere vix possunt, ut extrema quaedamatque exteriora
praepositorum mala reprehendant: sed tamen humiliter colloquuntur,quasi oram chlamidis
similiter incidunt: qui videlicet, dum praelatae dignitati salteminnoxiae et latenter
derogant quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos
redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbilaceratione,
reprehendunt. Unde et bene illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum,
(S1, 24, 6) etc. Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt,etiam
cum reprehendendarecte judicantur. Si quid vero contra eos vel in minimis
lingua labitur, necesse est ut perafflictionem poenitentiae comprimatur, quatenus
ad
semetipsum redeat. Et cum praepositae potestati detraxerit, contra se
judicium ejus qui illipraelatus est, perhorrescat: nam cum in praepositis delinquimus
ejus ordinationi, quieos nobis praetuerit, obviamus. Unde Moyses quoque,
cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait:
Nos enim quid sumus?
(Ex, 16) Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in
Carmelo,
(S1, 25, 2) etc. Historia haec mysticum,ut quibusdam videtur, potest habere
intellectum. Nabal enim vir durus, et pessimus, et malitiosus, potest
tenere figuram populiJudaeorum quorum nonnulli uva fellis atque amaritudinis botro
inebriati, « Cerviceduri atque incircumcisi cordibus, » ut beatus Stephanus ait: «
Semper Spiritui sanctoresistentes, durum et carnalem sensum in lege sequentes, stolidi
facti sunt » : quibusbene interpretatio nominis Nabal convenit, qui interpretatur
demens vel insipiens, ut Abigail ait ad David: Quia nimirum
Christum venientem, et perapostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis
expetentem, respuerunt,dicentes:
Hunc autem nescimus unde sit.
Nos autem discipuli Moysi sumus.
(Jn, 9, 28 et Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero mulier prudentissima et speciosa typumhabuit plebis illius, qui
exJudaeis ad fidem conversi, Deo placere meruerunt. Interpretatur namque,
patris mei exsultatio. Unde et Dominus:
Confitebor tibi, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis!
(Mt, 11, 25) [mauvais référencement: Mt, 11]
Et illud:
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente,
(Lc, 15, 7) [mauvais référencement: Lc, 15] et reliqua. Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute
populi Judaeorum deprecansDavid, videlicet Dominus noster, acceptabilem bonorum operum
oblationem et piaedevotionis obtulit: quam ille post mortem viri sui, qui demens in
stultitia suaperiit, ascivit in conjugium: et exhibuit sibi sponsam non habentem
maculam autrugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem, ex
quo Davidexprobratusfuerat mortuus narratur: hoc intelligi datur, quia populus
Judaeorum, cui dictum est:
Audi, popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis
transgrediendo, in Evangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est.
(Jr, 5) Sequitur:
Ait Abigail ad David: Si enim surrexit homo aliquando persequens te,
(S1, 25, 29) etc. Pulcherrima comparatione, statum justorum ac reproborum sorte
discernit. Horum quippe animas, id est justorum appellat viventes, ut
reproborum e contrariospiritali morte praeoccupatas insinuet. Hos
fasciculo, illos lapide fundae assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut
integer maneat et conservetur. Lapis infunda expeditus ponitur, ut
abjiciatur: sic etenim, sic in hoc saeculoelecti pressuris tribulationum
coangustantur, ut his admoniti, arctius ad invicemmutua charitate connectantur, et
coadunati ad invicem manu sui Redemptoris inperpetuum conserventur. At vero
reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, velut liberidimittuntur:
tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eismerito
dicatur: et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem
providentiam describit superni pectoris, cum dicit: Animamviri sancti quasi in
fasciculo viventium apud Deum esse custoditam. Sicut enim facillimum est
cuilibet fasciculum herbae, vel feni sua manu retentumconservare: ita virtus Domini
et
Salvatorisnostri, omnes per orbem electos, ab initiousque ad finem saeculi, ne quis
ex
eis ulla ratione pereat, sine laboreconservat. Juxta quod ipse in
Evangelio, sub figura ovium, de eis loquens:
Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt
in aeternum.
Non rapiet eas quisquam de manu mea.
(Jn, 10, 27 et Jn, 10, 28) [mauvais référencement: Jn, 10] Sicut fasciculus unus, quibuslibet vinculis alligatur: ita omnis
sanctorumcoetus, una eademque fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno
divinaeprotectionis munimine circumdatur. Patet sane sensus: quia anima
David a persequentibus licet hostibus custoditasemper fuit in sorte
viventium. Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus, sicut
lapis fundacircumactus, sic instabili motu perturbandi, et suisessent expellendi de
finibus, veletiam ab humanis rebus auferendi. Moraliter vero quid nobis
Abigail renuntiationis suae dispensatione innuit, nisiquod iracundos melius
corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus?Perturbati quippe quid audiant,
ignorant: sed ad se reducti, tanto libentiusexsultationis verba recipiunt, quanto
se
tranquillius tolerati erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum
quod dicitur, perversum videtur. Unde et recte Nabal ebrio, culpam suam
Abigail laudabiliter tacuit, quam digestovino laudabiliter dixit. Idcirco
enim malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius nonaudivit.
Porro juxta historiam quod ait Abigail ad David:
Cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omniaquae locutus est bona de
te, et constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum et in
scrupulum cordis.
(S1, 25, 30 et S1, 25, 31) Ita intelligitur: non erit tibi hoc in singultum, id est ut modo
effundassanguinem Nabal, et propter hoc flendum tibi sit, et
poenitendum.
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, Palthi filio Lais, qui
erat de Gallim.
(S1, 25, 44) Ut Hebraei tradunt, non cognovit eam Phalti: quoniam si cognovisset,
nunquam Davidsibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujuscemodi prohibetur
coitus: Phalti,inquit, de Gallim, id est inundatione: Inundatio lex
intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de
electis. Quando enim a Saule Micholei datur, Phalti evadens
interpretatur: quandovero ipsi aufertur, Phaltihel, id est evadens a Deo
dicitur: videlicet quiacustodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor
legis. Unde licet in sequentibus legatur, quod ibat Phalti, cum reduceretur
ipsa adDavid, plorans: postea tamen, inquiunt, prae gaudio, eo quod liberasset eum
Deus netangeret eam, exsultavit. Quod quia assertio Judaeorum videtur, non
in omnibus approbamus eam, sed judiciolectoris relinquimus.
Venerunt Ziphaei ad Saul dicentes: Ecce David latet apud nos.
(S1, 26, 1) Sed quid significent, abunde superius dictum est. Nam iter
demonstratum est, quando idem David fugiens a facie Saul, ingressusest incastra regis,
cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solamlanceam, quae erat
ad
caput ejus et scyphum sustulit dormientibus cunctis.
« Egressus de castris transivit in cacumen montis. » Quid ergo est hoc?Sequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant: quia non vigilabantcorde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vita veteri, non evigilant in nova. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est gratiamlegis. Tulit sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et undese protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde ingressus victor David noster, in castriseorum. Et regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.
Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de
Gezri, et de Amalechitis.
Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus.
(S1, 27, 8) Hi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra dicuntur
antiquitus, quia quieti et securi habitati fuerant, etnullius hostis depredationes
perpessi.
« Interea fugiens David, dum pergeret cum Achis rege Philisthinorum in praeliumadversus Israel, insurgentes Amalechitae irruerunt in Siceleg. Et succendentes eam, captivaverunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas invenit Aegyptium puerumlassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant. Hunc autem David inventum cibo refecit, ducemque sui itineris fecit. Sicque Amalechitas persequitur epulantesque reperit, et funditus exstinxit. »Amalechitae quippe populus lambens vocantur, quibus mentes saeculariumdesignantur, quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibusdelectantur. Quasi enim populus lambens praedam fecit, dum terrena diligentes, lucra de alienisdamnis exaggerant. Sed quid est quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere assatur? nisi quod amatorpraesentis saeculi, peccatisui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmusdespectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitatetorpescat. Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquamquos despectos a mundi gloria reperit, suo amore convertit, cibo pascit, quia verbiscientia reficit: ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalechitas sequi non valuit, dux David efficitur: quia is quem indignummundus deseruit, non solum conversus in sua Deum mente recipit, sed praedicando huncetiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalechitam convivantem invenit et exstinguit: quia ipsisChristum praedicantibus, mundi laetitiam destruit, eorum scilicet quoscomites haberedespexit. Ducenti illi viri qui ad torrentem lassi cum sarcinis sunt relicti, significantquosdam infirmos Ecclesiae, qui cum caeteris spiritalibus viris, in via Dei currerenequeunt: sed veram fidem retinendo, atque per activam vitam opus bonum servando, aclementissimo David, hoc est Christo Domino, beatitudinis praemium cum reliquisperfectis praecipiunt.
Samuel mortuus est, flevitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama
urbe sua.
(S1, 28, 3) Superius namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo
sua, in familia videlicet et cognatione sua. Quod enim hic mortuus iterum
dicitur, ut Hebraei volunt, resuscitationis suaecausa repetitur, ut et damnatio
Saulis, qui peccatis mortuus erat, etrelicto Deocontra legem pythonem consulebat,
justa esse manifestaretur. Sequitur:
« Post mortem autem Samuelis, congregati Philistim contra Israel, consuluntqueDominum et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes. » Hebraeus habet,neque per doctrinam neque per prophetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut Hebraei asserunt, eoque jejunando et orandoposcebant oraculum sibi fieri divinum, et Deus illis per somnia revelabat ea quaefutura erant: quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod sacerdos in pectore portabat. Neque per et prophetas, quia illis consulentibus, dominus nequaquamrespondebat. Hi prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis, quibusprophetantibus junxit seSaul et prophetavit.
« Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimquesuscitatus, ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer, etc. » Quaeritur secundumhistoriam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquamimaginariam illusionem fallacia daemonum factam Sauli exhibuerit. De qua quaestione, beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensiepiscopo ita scribit: Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitareanimam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, et ut videreturet loqueretur cum Saul. Nonne majus mirandum sit, quod satanas ipsum Dominum assumpsit,et constituit superpinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, factum est: ita ut Samuel excitaretur,similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum, undevoluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum esuis sedibus excitatum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non conturbat, quia Deus voluit atquepermisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri: sicut ab ipsisJudaeis (quanquam perversis atque immundis et facta diaboli faventibus) et teneri seet vinciri, et illudi et crucifigi atque interfici passus est. Et non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissumfuisse ut non invitus nec damnante magica potentia, sed volensatque obtemperansocculta dispensatione Dei, quae pythonissam illam Saulemque latebant, spiritusproferret sancti Samuelis, seque ostenderet aspectibus regis divina sententiaperituri. Quanquam in hoc facto potest adesse alius facilior intellectus, ut non verespiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma etimaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomineSamuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarumimagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur, earum rerum quarum imagines sunt,nominibus appellantur. Sicut hominis pictura cum cernitur, proprium quodque nomen incunctanteradhibetur. Et dicitur, ille Cicero est, ille Sallustius,ille Achilles, iste Hector, hocflumen Simois, illa Roma: cum aliud nihil sunt, quam pictae imagines. Unde et Cherubim cum sint coelestes virtutes, ficti tamen ex metallo, quoimperavit Deus poni super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliudquam Cherubim, illa quoque figmenta, vocabantur. Iterumque dum quisque videt somnium, non dicit: vidi imaginem Augustini, sed vidiAugustinum, cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit ignoraret hocAugustinus. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somniis et boves, non spicarum aut boumimagines (voir: Gn, 41) . Si igitur constat liquido, nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdemimagines appellari, non mirum est quodScriptura dicit Samuelem visum: etiam si forteimago Samuelis apparuit per ficta machinamenta, ejus qui transfigurans se velutangelum lucis, et ministros suos subornat velut ministros justitiae. Jam vero si illud, inquit, vos movet, quomodo a maligno spiritu Sauli praedictasunt potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum quem Judaeinon agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam infirmos spiritus aliqua vera cognoscere, temporaliaduntaxat, ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, utomnipotens et justus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, (ut malum quod eisimminet, antequam veniat, praenoscendo patiantur) occulto apparatu mysteriorum suorum,etiamspiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, et quod audiunt ab angelis,praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator jubet velsinit. Unde etiam pythonissa in Actibus apostolorum (voir: Ac, 16) attestante Paulo apostolo, et evangelista conatur esse. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerunt, non docendi magis,quam decipiendi fine pronuntiant: et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saulempraedicaret moriturum, dixit etiam secum esse futurum. Quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos in Evangelio legimus (voir: Lc, 16) : cum inter superbum illum divitem cum jam apud inferos tormenta pateretur, etillum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam inrequiem constitutum, magnum chaosinterjectum esse testatur. Aut si propterea Samuel ei dixit, mecum eris, ut non ad qualitatem felicitatis,sed ad parem conditionem mortis referatur: quod uterque homo fuerit et uterque moripotuerit, jamque mortuum, mortem vivo praenuntiabat. Secundum utrumque igitur intellectum habere exitum haec lectio potest, qui non sitcontra fidem. Nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel nonposse, animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, etvivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solumvideri valeat, sed etiam agnosci, et si potest, utrum etiam justi anima non quidemcogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi,occultioribus mysteriis summae legisobtemperans: ut si fieri non posse claruerit, ut non uterque sensus hujus Scripturaetractatione admittatur, sed illo excluso, imaginaria similitudo Samuelis, diabolicoritu facta intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atqueimaginum simulandarum callida operatio, decipiendis sensibus humanis multiformisinvigilat. Tacendum nunc quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed potiusexistimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare, atque explicare non datur. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimusAugustinus. Sed quia hoc genus magicae phantasiae crebro in hoc libro legitur, dicendumestunde nomen acceperit: nonnulli enim ab Apolline Pythio repertum atque ab ejuscognomine sic dicunt esse vocatum. Sed et Hebraeum nomen, inquiunt, congruit: Pythona abissi ( sic ) dicunt,unde et pythonissam et pythones legendum putant. Quod et nos diligenter investigantes sic in antiquis, imo et modernis voluminibusscriptum reperimus. Alii vero a serpente, qui python dictus est, de cujus pelle divinabant, dictumasserunt, unde et pythonissam et pythones legunt. Quod nos arbitrio prudentis lectoris derelinquimus, quid magis eligereplacuerit. Haec enim sententia juxta historiam superiori sententiae postposita est. Quod nos ideo facimus, ut totumde Saule et pythonissa pariter negotiumcomprehendamus.
« Igitur exorto proelio, percusserunt Philisthiim Israel plaga
magna,corrueruntque in proelio Saul et Jonathas, » etc., usquequo ait,
et armiger ejus ipse corruit super gladium suum, et mortuus est cum
eo.
(S1, 31, 5) Armigerum istum Hebraei Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul
mortuum,seipsum ob metum David interemit.
Mortuus est Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri
ejus.
(S1, 31, 6) Viri isti, pueri domesticiejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul
cum eo interfecti sunt, Jonathas, Abinadab, qui et Jesui etMelchisua.
Isboseth autem domi erat, qui anno quo Saul rex constitutus est, natus fuissedicitur,
qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur dicitur, qui etiam quadragintaannorum
fuisse legitur cum regnare coepisset. Unde colligitur Saul quadraginta
annis regnasse. Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab:
Jesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia aequalis
meriti fuisse cum patrefilii memorantur. Abinadab interpretatur pater
meus sponte. Sponte etenim sua pater ejusSaul male agendo acquisivit, ut
taliter una cum filiis perimeretur.
Verum, quoniam favente divina gratia, quanquam fortassis indocte, primum librumhujus historiae digessimus, et quasi unionem spiritalis intelligentiae quodammodo inconchulis maris, hujus videlicet voluminis latitantem, velut alta pelagi, lintrenostrae investigationis, immergendo, ad lucem produximus. In quo quidem evidentissime, utpote praelibavimus, immutatio sacerdotii Judaeorum,ac repulsio Synagogae in verum Christi sacerdotium, et collectio sanctae Ecclesiae exgentibus, aliaque plurima sacramenta quae sub allegoriarum figuris contineriprobavimus. Nunc ipso inspirante, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiaereconditi, secundum librum praefatae historiae aggredimur, et limpidaChristiEcclesiaeque pandere sacramenta conabimur. Et si ex tanta profunditate aurum producere ad lucem non possumus optimum, autcarbunculum ex Phison fluvio non quimus abstrahere, lapidem magnificum, saltem quoquemargaritum fulgens possimus exhaurire de gurgite. Aut si etiam ex gemmis renitentibus non valemus optimam fabricare coronam,quodammodo ex floribus amoenitatis divinarum Scripturarum tentabimus componere serta,ne ex paupertate ingenii ingratus videar a Domino, sed potius sua clementia, dumcernit studium, adaugeat vires in pondere, ne fractus inveniar pressusque mole tantaemagnitudinis. Nam sequitur:
Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede
Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
In die autem tertio, apparuit homo Amalechites, veniens de castris
Saul,
(S2, 1, 1 et S2, 1, 2) et reliqua. Homo iste qui ad David veniens, mortem Saulis
nuntiaverat, qui etiam mentiens,Saul interfecisse se dixerat: praesertim cum superius
legatur irruisse Saul supergladium suum, et mortuus esse, ipse et armiger ejus, in
monte Gelboe. Qui propterea a David interfici jussus est, eo quod dixerit
se interfecisse, etnon timuisse mitteremanum suam in Christum Domini, qui et
Amalechites dictusest. Hebraei, prout in quodam volumine legi, filium Doeg
Idumaei tradunt fuisse. Amalechites enim et Idumaeus unum sunt, sicut
reperi, quia filius primogenitusEsau qui et Edom, Eliphax fuit, et hujus filius Amalec
exstiTit. Unde diadema etarmilla quae David detulit, a patre Doeg commendata filio
fuisse, nonnulli Hebraeorumperhibent. Unde, inquiunt, non esse credendum ut
Saul eam in praelium detulisset, sed Doegamico suo commendaverat, a quo ipse
acceperat. At vero, si cui credibile videtur, quod Saul in proelium
detulisset, et a capiteejus, eo mortuo, et a brachiis abstulisset, et David causa
adulationis et gratiaedetulisset, non refragamus ac inhibemus, sed potius suo
arbitrioderelinquimus. Sed altiori intellectu reputamus quod est quod ille
Amalechites, qui se finxitcoram David Saul regem interfecisse, ab eo ultionis poenam
multatus accepit, nisi quodomnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet
interitu, justaeretributionis poenam a superno judice recipiet? Juxta illud quod
scriptum est:
Omnis enim qui fodit foveam incidet in illam.
(Pr, 26 et Si, 10) Et qui percusserit gladio, gladio peribit (Matth. VI). » Et
iterum:
Os quod mentitur occidit animam.
(Sg, 1) His expletis, sequitur historia quid David egerit. Ait
enim:
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonatham filium
ejus.
Et praecepit ut docerent filios Juda carmen, sicut scriptum estin libro
justorum,
(S2, 1, 17 et S2, 1, 18) etc. In Hebraeo et in veris exemplaribus non habetur
carmen, sed arcum, quod nostris doctoribus item melius
videtur. Nam quod scriptum est, quoniam plangebat interfectos Saul et
Jonatham
et praecepit ut docerent filios Juda arcum,
(S2, 1, 18) hoc ideo fecit quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat.
Aliter: « Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, » hoc est ut reges
Judadocerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini,
et
inpraeceptis Dei: ne per inobedientiam, a fortitudine et timore Dominisicut
Saulrecederent: et eo modo quo ille perierat, perirent, et unde Saul maxime horum
ictibusperierat, eamdem bellandi artem, et sui milites ad revincendos eos,
discerent. Quod vero sequitur
sicut scriptum est in libro justorum,
(S2, 1, 18) ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri
posse,asseverant: sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio
est,neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum
natura,herbarumque omnium, totorumque jumentorum, volucrum, reptilium, et
piscium. Vel quod in libro Verborum dicitur. Reliqua vero operum
Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbisNathan prophetae, et in
libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Jaddo videntiscontraJeroboam filium Nabat,
et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisseprobat, sed hodie constat
non
esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca quae est
antiquituscongregata, inter alias provinciae opes, hostili igne consumpta est, ex
qua
pauci quinunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et
prophetaesunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo:
Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi.
(Esd, 7, 6) [mauvais référencement: 1Esd, 7] Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus
Hebraeihabebant, reperit. Et in epistola regis Persarum legitur:
Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo
salutem.
(Esd, 7, 12) Sunt tamen qui dicunt, hunc librum justorum intelligidebere ipsum librum
Regum,ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan, in quo
scriptum est,qualiter Saul recedens a timore Dei per inobedientiam suam
periit.
Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt.
(S2, 1, 19) In Hebraeo habetur, « super excelsa tua, » et est sensus: O Saul, super
excelsatua, gloriosi Israel interfecti sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una
tecumperierunt. Inobedientia namque pro idolis, id est excelsis, reputata
est, sicut est illud inlibro Samuelis:
Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis, quam offerre
adipem arietum.
(S1, 15, 22) Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae,nolle acquiescere. Sed quod ait:
Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis,
(S2, 1, 20) etc., obstupescens propheta ingemit subitaneum casum principum
populi sui, et prohibetne ullus lactetur in tali casu, neque fama hoc divulget in
civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon, urbes sunt
Allophylorum. Hactenus historiam, nunc quid allegorice significet,
subjungamus. Ait namque:
Et praecepit David ut docerent filios Juda,
(S2, 1, 18)et reliqua. Filii Juda intelliguntur fideles in Ecclesia,
Christum Dominum confitentes: de quibus verus David, id est manu fortis
Dominus, praecepit, utarcu divinae intelligentiae sint muniti: ne aut ignorantiae
caecitate decepti, inimpietate ruant, aut certe ignavi ac dissoluti in conspectu
hostium suorum,hoc estimmundorum spirituum per quodlibet vitium decepti, succumbant:
et in perpetuo inmortem animae irreparabiliter cadant.
Nolite annuntiare in Geth,
(S2, 1, 20)etc. Geth, quae interpretatur torcular, significat terrenam
Hierusalemcivitatem, quae occidit prophetas, et lapidavit eos qui ad ipsam missi
fuerant
(voir: Mt, 23)
. Cujus civibus, id est Judaeis incredulis, mors Domini atque
sanctorum apostolorumin derisum fuit: et ob hoc praecipitur a vero David, Christo
videlicet Domino, utpassio ejus per evangelicos praedicatores, eis minime debeat
annuntiari: quiinsultatores crucis Christi maluerunt esse quam veneratores.
Sequitur:
Et ait David: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos,
(S2, 1, 21) et reliqua. Propter casumfortium, et ruinam populi sui, quasi
indignans loquitur ad ipsumlocum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat
gestum, sicut cuidam videtur,tamen non sine mysterio praesagandi, sicut paulo post
ostendetur, beato papa Gregoriopropalante.
Sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum, et gladius Saul non est reversus
inanis.
(S2, 1, 22) Hoc vult insinuare, quod Jonathas et Saul temporibus suis bellicosissimi
etfortissimi fuerint in praeliis.
Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non
sunt divisi.
Aquilis velociores, leonibus fortiores.
(S2, 1, 23) Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi: adjungens per
hyperbolemtropum, similitudinem aquilae atque leonis.
Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui
praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
(S2, 1, 24) Videlicet et de praedis hostium quas agebat.
Quomodo ceciderunt fortes in praelio?
(S2, 1, 25) Subauditur in peccato suo.
Jonathas et Saul, in excelsis tuis occisus es,
(S2, 1, 25) sicut superius diximus. Ideo, o Saul et Jonathan,
in excelsis tuis,
(S2, 1, 25) hoc est in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es.
Eccehistoriam. Caeterum spiritualiter quid est, quod David qui
retribuentibus mala non reddidit,cum Saul et Jonathan bello occumberent, Gelboe
montibus maledicit, dicens:
Montes Gelboe, inquit, nec ros, nec pluvia, veniant super vos.
Neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus
Saul, quasi non esset unctus oleo.
(S2, 1, 21) Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt,quatenus in eis nec ros
necpluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine, sententiae sermo, siccaret?
Sedquia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum,
morsnostri Mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum
cordasignantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt in Christi, id est uncti,
semorte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab
omni gratiae roresiccantur. De quibus et bene dicitur: « Agri primitiarum
esse non possunt. » Superbae quippeHebraeorum mentes, primitivos fructus non ferunt,
quia in Redemptoris adventu,ex partemaxima, in perfidia remanentes, primordia fidei
sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis, multitudine
gentium fecundata, vix inmundi fine, Judaeos quos invenerit suscipit, et extrema
colligens, eos quasi proreliquiis fruges ponit. De quibus nimirum reliquiis
Isaias dicit:
Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae
fient.
(Es, 10 et Rm, 9) Possunt namque idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum
fructusexarescente terra moritur, possessores terrae, sterilitatis damno feriantur,
quatenusipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis
suscipere,iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter vero David in persona
sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui persuperbiamruentes, atque cum labentibus,
vitae praesentis stadium decurrentes, abspiritali luce seclusi, lubricati, id est
excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus,labuntur in saeculo: quod est lubricum
(Gelboe enim montes, lubriciinterpretantur, secundum hanc intelligentiam), et
spem recuperationis suae omittentes,proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa
evadendi hostem antiquum,semetipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium
suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est maligni spiritus, de
interfectis spolia virtutumauferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae
justa permissione Dei, intalibus evenit. Sed David noster, in membris, hoc
est in electis et sanctis viris, corruentiumcasum gemit: nec laetatur in
perditionemorientium, sed contradicit, ut urbibusAllophylorum, talis fama praedicetur,
hoc est praecipit fidelibus, ut caute secustodiant, et scuto fidei undique se muniant,
induti lorica justitiae, habentesgaleam salutis, et gladium spiritus, hoc est verbum
Dei, adversariis suis resistant,ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium
inimicis suis faciant.
Ascendit ergo David et duae uxores ejus Achinoam Jezraelites, et
Abigail uxor Nabal Carmeli, sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos
cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron.
(S2, 2, 2 et S2, 2, 3) Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat
convocationesduarum plebiumin Ecclesiam catholicam. Hebron enim
interpretatur conjugium, et bene sola sancta Ecclesiaconjugium
nominatur. Sola et una est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in
Canticis canticorumdicitur:
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum
non est numerus.
(Ct, 6) Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa
genitricisuae. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia
unusquisque fidelium, in illamsocietatem per praedicationem Evangelii,
convocatur.
Non est ibi distinctio Judaei, et Graeci, barbari et Scythae, servi et
liberi, sed omnia et in omnibus Christus.
(Col, 3)
Veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David,ut regnaret super domum
Juda.
(S2, 2, 4) Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda, quia superbis
accontemptoribus spernentibusque gratiam Dei abolitis, electi quique bona fama
sacraepraedicationis, et virtutum studio, rite confitentur Christum esse regem in
universopopulo. Ac ipsum esse, cui
omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne
genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.
(Ph, 2) Aliter: Post mortem Saulis ungitur David, et regnat, transfertque
arcamTestamenti in civitatem suam: sicut in sequentibus legitur, de qua in suo loco
dicturisumus. Simili quoque modo post abolitionem regni Judaeorum, et
sacerdotii cessationem,verus David, id est Christus in Ecclesia sua, quamex gentibus
elegit, regnum accepit:et arcam Testamenti, hoc est sacram Scripturam, in Ecclesiam,
quae ejus est domus,transtulit.
Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul,
(S2, 2, 4) et reliqua. Hoc plenius in Paralipomenon libro quomodo gestum sit
narratur.
Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim
fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera
Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter
quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
(Ch1, 4) Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus
sitmandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper
etiampythonissamconsuluerit, nec speraverat in Domino: propter quod et interfecit
eum,
ettranstulit regnum ejus ad David filium Isai. Quid est quod viris Jabes
Galaad David gratia refert, eo quod sepelierunt ossaSaul et filiorum ejus? nisi quod
Redemptori nostro multum placet, quando quis pravaopera malorum qui in peccatis suis
mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec eaactione imitatur, quae scit Deo
displicuisse; sed magis ea elegit facienda, quaerecordatur Dominum in mandatis
dedisse.
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium
Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad, et super
Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel
universum.
(S2, 2, 8 et S2, 2, 9) In Hebraeo habetur, « transduxit eum in Manaim, » quae interpretatur
castra. Transduxit eum, intelligendum est, ultra Jordanem: et in
Manaimregem eum constituisse, super Galaad, et super Gessuri. Hebraeis
Assuri, id est super tribum Aser.
Sola autem domus Juda sequebatur David.
(S2, 2, 10) Quid autem est quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir
confusionis: Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna,
rexconstituitur super Israel universum: et domus Juda sola sequebatur David? nisi
quodsolis credentibus, et vere Deum confitentibus, ex priori populo, David nostrum
Dominumvidelicet et Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis
regnat,diabolo instigante,qui saepe se transfigurat in angelum lucis.
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super
domus Juda, septem annorum et sex mensium.
(S2, 2, 11) Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron quaeinterpretatur
conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna:quia Salvator
noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempusistius vitae,
quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud,
Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi,
(Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28]
et post expletionem senarii numeri, hoc est perfectionem boni operis,
omneselectos suos ad sabbatum verum, id est ad requiem sempiternam, perducet, ubi
etperfruentur Dei visioneperpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Juda,
quae quondam vocabatur Arbae, licet malein Graecis codicibus habetur Arboe.
Corrupte igitur in nostris codicibus Arboe scribitur, cum in Hebraeis legaturArbae,
id
est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacobsepulti sunt,
et
Adam magnus, ut in Genesi libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in
loco Calvariae suspicentur, quod falsum est. Haec est autem eadem Hebron
olim metropolis Philisthinorum, et habitaculumgigantum, regnumque postea David in
tribu Juda, civitas sacerdotalis, etfugitivorum. Distat ad meridianam
plagam ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi etquercus Abraham, quae et
Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, etmausolaeumejus in
praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam exstructa sit,
in circuitu a cunctisgentibus, Therebinthi locus superstitione colitur, eo quod sub
ea
Abraham angelosquondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea
Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulumest. Lege Verba
dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti
conderetur.
Egressus est Abner filius Ner, et pueri Joseph filii Saul, de castris in
Gabaon.
Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis
juxta piscinam Gabaon.
Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae,
et illi ex altera.
Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis.
Et respondit Joab: Surgant.
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte
Isboseth filii Saul: et duodecim de pueris David.
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus
contrarii, et ceciderunt simul.
Vocatumque est nomen loci illius, ager robustorum in Gabaon.
Et ortum est bellum durum satis in die illa,
(S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 14, S2, 2, 15, S2, 2, 16 et S2, 2, 17) et reliqua. Hunc locum Josephus ita exponit: Abner autem promovit
electum nimis exercitum, utcongrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim
adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit
missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patreSarnatus.Hic
autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam
fuerunt sui fratres, Abisai, Asael, et omnes armati David. Itaque veniens
ad quemdam fontem in civitate Gabaa, aciem constituit adpugnandum. Dicente
vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum robustiorem exercitumhaberet, convenit
inter utrosque, ut duodecim viros pugnatores mitterent, etprocedentes inter medias
acies, qui ex utraque parte procul fuerant a certamine,relictisque gladiis viri David
et tenentes capita hostium, eorum lumbos et latera,suis gladiis perforarunt, donec
omnes quasi ex uno constituto periment. His autem cadentibus, etiam
reliquus direptus est exercitus dimicatione fortissimaprocedente, Abner populus victus
in fugam vertitur: fugientesautem Joab persequi noncessabat, praecipiens armatis,
ut
post eorum vestigia festinarent, et nequaquamoccidendo deficerent cujus etiam fratres
detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue junior Asael,
qui tantam gloriam habuit in pedumvelocitate, ut non solum homines, sed etiam equos
ad
currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in
neutramque partem declinans. Cumque respexisset Abner et considerasset
impetum sequentis et dixisset, ut uniusmilitis arma sumens ab ejus persecutione
quiesceret, et rursus ille nequaquam a suoconamine penitus abstineret, monente illo
denuo ut recederet, ne coactus eumpercuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam
non haberet. Verba ejus illo despiciente,fugiens post tergum lanceam emisit
coactus, eumquerepente mortali vulnere penetravit. Mystice, Abner de tribu
Benjamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros Davidqui erant cum Joab principe
exercitus Juda, ad praelium scribitur provocasse, etAsaelem fratrem Joab percussum
in
inguine interfecisse, sic quidem intelligi volunt,Saulus, inquiunt, necdum adhuc
apostolus, de tribu Benjamin, priusquam fuissetcorreptus a Domino, apostolos ad
certamen legitur provocasse, ac neci interfuisseStephani
(voir: Ac, 6)
. Caeterum quod locutus est Abner ad Asael, dicens:
Recede, noli me sequi, ne forte compellar confodere te in terram, et levare
non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
Qui audire contempsit,et noluit declinare.
Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus
est in eodem loco, omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat
Asael et mortuus erat, subsisteban.
(S2, 2, 22 et S2, 2, 23) Moraliter, cujus idem Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer
arripitfuror, et in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu, tanto cautius
declinantur,quanto et insanius rapiuntur. Unde et Abner qui, sermone
nostro, patris lucerna dicitur, fugit, quiadoctorum lingua, quae supernum Dei
lumen indicat, cum per abrupta furoris mentemcujuspiam ferri conspicit, cumque contra
irascentem, dissimulat verborum jaculareddere, quasi persequentem non vult
ferire. Sed cum iracundinulla consideratione se mitigant, et quasi Asael,
persequi etinsanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur,
nequaquam sein furorem erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam
verosubtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum purgent.
Unde et Abner, cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa
hastatransferavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae
increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem
intranquille, ex quibusdamangere, et quasi parcendo superare. Asael autem
protinus occumbit, quia commotae mentes, dum et parci sibi sent unt,et tunc
responsorum ratione in intimis, sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo
seerexerant,statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu, sub lenitatis
percussione resiliunt, quasi sineferro, moriuntur.
Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro
desaeviet.
(S2, 2, 26) Hebraeus, ut legi in cujusdam disputatione, non habet tuus.
An ignoras quod periculosa sit desperatio?
(S2, 2, 26) In Hebraeo ita habetur: « An ignoras quod amarus erit finis? » Et est
sensus:Nunquid ignoras quod ad amaritudinem tibi proveniat, eo quod populum hunc
delereniteris?
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et domum
David.
David proficiens, et semperin seipso robustior, domus autem Saul decrescens
quotidie.
(S2, 3, 1) Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei? Hierusalem
videlicetcoelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino
regnat incoelis. Et quae est domus Saul superbi et impii regis, nisi
Babylon illa confusionisplena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in
prostitutione sua? Longa ergoconcertatio inter domum Saul, et domum David est, quia
persequitur illa quae secundumcarnem est, eam quae secundum spiritum. Sed
domus David, eo magis profectu filiorum gaudebit suorum, quo magis domus
Saulpersecutionibus contra eam saevit. Illa autem quotidie deficiens, in
iniquitate sua tabescet: et ad extremumsecundummerita sua, simul cum capite suo, in
profundum abyssi mergetur.
Nati quoque sunt filii David in Hebron.
Fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoen Jezraelitide, et post eum
Chelea, de Abigail uxore Nabal Carmeli.
Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur.
Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius
Abital.
Sextus quoque Jetram, de Egla uxore David.
Hi nati sunt David in Hebron.
(S2, 3, 2, S2, 3, 3, S2, 3, 4 et S2, 3, 5) Quaeritur cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur
uxoresDavid, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae
ideo uxorejus hic sola voratur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerat
in uxorem,quae etiam partu occubuissedicitur. Unde et in sequentibus
scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natusfilius, usque ad diem mortis
suae, quia in ipso partu occubuit. Et quid septem filii David qui ei nati
sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorumin fide, sermone, et opere significant?
quae ab Ecclesia matre, sponso Salvatorividelicet nostro, quotidie generantur, et
conjugio spiritali, per Spiritus sanctigratiam, in aeternam vitam quotidie filii lucis
oriuntur.
Respondit Abner iratus ad Isboseth: Nunquid caput canis ego sum adversum
Juda hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres
et proximos ejus? et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod
argueres pro muliere hodie?
(S2, 3, 8)et reliqua. Ac sidiceret: Propter te, et propter domum patris tui,
dicor caput canis essecontra Judam, eo quod non reduco domum Israel ad David, quem
scio unctum esse regem,et regnaturum fore super universum regnum Israel.
Caput canis se dicit esse, id est vilem, eo quod a domo Juda sic haberetur,
sicutlatratus canis, et eo quod princeos esset canum, id est stultorum
hominum.
Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum, regem
omnis Israel, et ineam tecum foedus, ut imperes omnibus sicut desiderat anima
tua.
Cum ergo deduxisset David Abner et ille esset in pace.
(S2, 3, 21) Abner veniens ad David ut universum Israel, regno ipsius sociaret ab
Joabignorante David, in dolo occisus est. De quibus latius in sequentibus,
et aliter dicturus sum. Sic intelligunt: Abner, inquiunt, veniens ad David,
ut universum Israel regnoipsius sociaret, sed a Joab in dolo occisus est.
Et Paulus egrediens ad gentes, ut praedicatione sua ad fidem eas Christiconverteret,
gravissimas Judaeorum pertulisse legitur persecutiones. Sicut enim Joab
filius Sarviae, aemulus Abner, usque ad necem mortis insidiatusest, sic nimirum Judaei
filii videlicet Synagogae Paulo apostolo ex eadem tribuBenjamin genito, tandiu
insidiati sunt, donec eum de Judaea expellentes, ad gentestransire compulerunt
(voir: Ac, 13)
.
Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam
nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Nunc ergo facitequoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi
mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum
ejus,
(S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur,
ut, relicto Isbosethfilio Saul, ad David, prompto ac devoto animo, conveniat? nisi
quod doctores sancti,qui patris lucerna merito dicuntur, lumine fidei, et scientiae
plenissimi, inuniversis gentibus nomen Domini praedicant, et exhortantur, quatenus,
spreta idolorumcultura, et relicto errore confusionis, cum auctore suo diabolo, ad
David nostrum, quivero manu fortis, et desiderabilis est, qui desideratus cunctis
gentibus esse, apropheta describitur, sine mora festinent venire, etsub ejus imperio,
perpetuostudeant permanere. Nam et Joab, qui Abner dolo loquens, et
percutiens in inguine, interfecit, nonalium quam hostem antiquum significat, qui
fictis suasionibus quotidie fidelessubvertere satagit, et per libidinis noxiae
cogitationes, interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem
frater interpretatur. Omnium inimicorum diabolus est caput, unde
et Salvator talibus in Evangelio dicit:
Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo persecutione David noster immunis est, quia
Deus neminem tentat.
Ipse autem intentator malorum est,
(Jc, 1) qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire
(voir: 1Ti, 2)
.
Per invidiam enim diaboli, mors intravit in totum orbem terrarum.
(Sg, 2) Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona
Joab non inconvenienter ad populum Judaicum persignificationem transferri, qui inimici
semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, etfidem Christi ubicunque potuerunt
persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens:
Vos enim, ait, imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae
sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus
vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas,
et nos persecuti sunt: et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur:
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant: ut impleant peccata sua
semper.
Pervenit enim ira Dei super illos, usque in finem.
(1Th, 2)
Aliter:
Et percussit Joab Abner in ultionem sanguinis Asael fratris ejus,
(S2, 3, 27) etc. Quid per Joab, qui inimicus vel frater
interpretatur, nisielatio Judaeorum, atque haeretici designantur? Quid vero per Abner,
qui in Latinumvertitur patris lucerna, nisi spiritales viri, et humiles
Ecclesiae doctoresexprimuntur? Joab, Abner in porta dolo occidit? quia et inimici
fidei, hoc est Judaeiet haeretici, quosdam praesules Ecclesiae ob defensionem fidei,
usque ad necem mortispersecuti sunt. Pro qua re de domo patris Joab, per
quam signatur impia plebs, non deficit fluxumseminis sustinens, hoc est, immundis
cogitationibus atque sordidis actibuspollutus. Similiter quoque et leprosus
sustinens fusum: per quod designanturhaeretici,mendacii sui cogitatione
corrupti. Qui haeretici, dum fallaciam suam defendere nituntur, per ambitum
verborumrotantur: et velut in confuso locutionis suae mendacia involvendo
concluduntur. Et dum litigiosa lingua, infirma Ecclesiae membra velut
gladio oris suiconfodiunt, ipsi prius in eodem gladio impietatis suae
moriuntur. Et quia se ex mendacio suo pascunt, a pane verbi Dei vacui
jejunant. Unde in sequentibus dicemus, quid mystice signetur; et jam
aliter:
Plangensque rex Israel Abner, ait: Nequaquam, ut mori solent ignavi, mortuus
es, Abner.
(S2, 3, 33) Id est, non periisti in tua stultitia, sicut ignavi perire solent:
quia fraudedeceptus es.
Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus
aggravati,
(S2, 3, 34) sicut eorum manus solent ligari et pedes vinciri, qui in proelio capi
solent,dolo igitur non viribus peremptus es. Quod autem David se excusans
de nece insontis, dixit:
Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum, usque in sempiternum, a
sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab fluxum seminis sustinens, et
leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
(S2, 3, 28 et S2, 3, 29) Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab,
id est, super principes et sacerdotes ipsius populi, etsuper omnem domum patris ejus,
synagogam videlicet Satanae, atque conventummalignantium, veniet iniquitas impiorum,
ut requiratur ab eis omnis sanguis justus,qui effusus est superterram, a sanguine
Abel
justi, usque ad sanguinem Zachariae filiiBarachiae
(voir: Mt, 23)
. Nec deficiet de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est,
variisdesideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae, tales totam spem suam
ponunt,ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est variis erroribus maculati,
instabilitatemhaeresum ac mundani luxus sequentes, qui juxta desideria cordis sui,
coacervabunt sibimagistros prurientes quidem auribus, et a veritate auditum
avertentes.
Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane,
(S2, 3, 29) qui, cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab
eomerentur, futurae ultionis gladium non evadent
(voir: 2Ti, 4)
.
Venientes filii Remmon Berothitae Rechab et Baana, ingressi sunt fervente
die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie.
Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum
obdormivit.
Assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in
inguine,
(S2, 4, 5 et S2, 4, 6) et reliqua. Duo viri isti principes erant super expeditiones
Isboseth. Mortuo vero Abner ut Hebraei tradunt consiliati sunt cum
Miphiboseth ut unainterficerent Isboseth, et eumdem Miphiboseth constituerent regem,
et ejusdem consiliidelatorem, eumdem Miphiboseth exstitisse, et idcirco hic idem
Miphibosethsubintroducitur modo.
Erat autem Jonathae, filii Saul, filius debilis pedibus;quinquennis enim
fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael,
(S2, 4, 4) etc. Videntes vero Banaa et Rechab a Miphiboseth suum proditum esse
consilium,timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque
ad tempusillud. Tempus illud, intelligendum est quando inde reversi domum
Isboseth, fervente dieingressi sunt, assumentes spicam tritici et percutientes eum
in
inguine. Spicas tritici quasi causam primitiarum tulerunt, ut honorem regi
deferreviderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. Mystice autem
ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes avitiis
separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini sui insidiatores
admittet, quia cumdiscretionis sollicitudo cessaverit,ad interficiendum animum,
malignis spiritibus iterpandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox
bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia
virtutem cordis delectationes carnisoccidunt. In inguine quippe ferire, est
vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste
inopinata morte succumberet, si non ad ingressumdomus mulierem, id est ad mentis
aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi
cordis foribus debet, quem nec negligentiaesomnus opprimat, nec ignorantiae error
fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus
gladiisnudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur: vir autem
confusionis est, quiforti mentis custodia munitus nonest, quia dum virtutes se agere
aestimat,subintrantia vitia nescientem neCant. Tota itaque virtute muniendus est
aditus mentis:nequando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae
cogitationis. Hinc Salomon ait:
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
(Pr, 4) Virtutes ergo quas agimus, dignum est, ut summopere ab intentionis
originepensemus: ne ex malo ortu prodeant, etiam recta quae
ostentant.
Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos
os tuum et caro tua sumus,
(S2, 5, 1) et reliqua. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat,
nisi conventumomniumgentium ad Christum? Quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce nos
os tuum et carotua sumus, cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in virginis
uterosuscipit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt,
eiqueservire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit:
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini est
regnum, et ipse dominabitur gentium.
(Ps, 21, 28) [mauvais référencement: Ps, 21] Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron, cum prophetae
etapostoli, una fide, et pari devotione, ad Mediatorem nostrum concurrunt.
De quibus scriptum est:
Principes populi concurrunt in unum cum Deo Abraham.
(Ps, 46, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] Et alibi:
In conspectu senumsuorum gloriabitur.
(Es, 24)
Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta
annis regnavit.
(S2, 5, 4) In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalemautem
regnavit triginta tribus annis, super omnem Israel et Judam. Quaeritur cur
non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? quod abHebraeis duobus
solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum
fugerit; merito igitureosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos.
Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate
corporislaboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno
ejus. Ex eo namqueque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo
devictisAmalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in
Hebron, ethis qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis, in quibus
commoratusfuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta
annorum regnare coepit, praefigurabat quodDominus noster triginta annorum venit ad
baptismum, et incipiebat Evangelium regnipraedicare, cujus regnum sempiternum, et
potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex
quaterdenis constat, plenitudinem temporum etrerum perfectionem
significat.
Unxeruntque David super omnem Israel regem,
(S2, 5, 3) et reliqua. David bis esse unctus dicitur, similiter et Dominus
Jesus Christus prius in populoJudaeorum,post haec in populo gentium principatum
sumpsit. David cum triginta esset annorum, regno potitus est, et Dominus
Jesus Christuseadem aetate, in Jordane fluvio a Joanne baptizatus, discipulos habere
coepit.
Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebusaeum
habitatorem terrae.
Dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et
claudos, dicentes: non egredietur David huc.
Cepit autem arcem Sion, haec est civitas David.
Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et
tetigisset domatum fistulas, et claudos et caecos odientes animam David.
Idcirco dicitur in proverbio.
Caecus et claudus non intrabunt in templum.
Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David.
Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus,
(S2, 5, 6, S2, 5, 7, S2, 5, 8 et S2, 5, 9) et reliqua. Ait enim:
Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos,
(S2, 5, 6) etc. Ac si dicatur ab eis: Non ingredietur huc David, donec nos hinc
auferat, quosinermes et imbecilles sicut caecos et claudos esse arbitratur, et quos
belloaggressurus, sicut claudos et caecos se triumphaturum putat.
Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum,
(S2, 5, 8) id est, non intrabit quilibet domum claudorum et caecorum, quandiu caecus
etclaudus intro fuerit.
Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum,
tetigisset domatum fistulas; et caecos et claudos odientes animam David.
(S2, 5, 8) In Hebraeo ita habetur: « Et dixit David in die illa. Qui
percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulas domus, erit primus. » Et inParalipomenon:
Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux,
(Ch1, 11) id est, qui tantae fuerit audaciae, et fortitudinis, ut ad murum civitatisusque
veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est tangat, ipse princeps.
Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Hinc
Josephus aperte describit: Exsurgens, inquit, David cum omnibus, venit inHierosolymam,
Jebusaeis habitantibus civitatem (qui erant ex genere Chananaeorum), etclaudentibus
eis portas et caecos aspectu et claudos, omnesque leprosos, ad derisionemregis
constituentibus super murum dicentibus, quia prohiberenteum caeci ingredi incivitatem,
quae tamen agebant despicientes eum pro maxima munitione murorum. Iratus
rex Hierosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari ut eamcaperet,
quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret.
Interminatus itaque et ipsis et alii (si qui forte haberent adversus eumresistendi
conamen) inferiorem civitatem, magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem
obtinere non posset, coepit, honores et munera promittendo, rexpronus ad opus belli
commilitones provocare, ut quicunque per subtus colles in arcemconscenderet, eamque
caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque
conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris retributionetardantibus,
Sarviae filius Joab praevenit universos.Et ascendens in cacumine, clamavit
ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce
Jebusaeis, et reaedificans civitatemHierosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea
sui
habitavit imperii. Sed quia in hoc volumine, hic primum Hierusalem civitas
Jebusaeorum legitur, quaein Genesi Salem (ut tradunt Hebraei) et in volumine Judicum
Jebus legitur, et inmultis scripturis, maxime in Novo Testamento, Hierosolymam
appellatur, requirendum estquare Hierusalem legatur. Sed dicamus quid in
dictis doctorum invenimus. Judaei, inquiunt, asserunt Sem filium Noe (quem
dicunt Melchisedech) primum ipsamcivitatem inhabitasse, dictamque in temporis Salem,
quam postea tenuerunt Jebusaei, equibus et sortita est vocabulum Jebus.
Sicque duobusnominibus copulatis Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, quaepostea
a
Salomone Hierosolyma quasi Hierosalomonis, hoc est aedes Salomonis
dictaest. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupatur. Unde per
tropum qui a grammaticis tmesis appellatur, disjunctim a poeta in
poemateponitur. Hiero, quem genuit Solymis Davidica proles, hoc est
Hierosolymis. Qui postea ab Aelio Hadriano vocata est Aelia. Sed
nobis videtur quod binis nominibus vocata sit sicut nonnullae civitates quodin libro
Judicum ostenditur, ubi legitur: Qui pergebat in montem Ephraim, venitque,inquit
Scriptura, contra Jebus quae alio nomine dicebatur Hierusalem. De cujus
nomine, plenius in libello quem nuper in Genesim edidimus,disputavimus. His
enim praelibatis, ad allegoricam significationemstylum vertamus. David
arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animamDavid.
Sic nimirum Dominus Jesus Christus post reprobationem Scribarum atquePharisaeorum,
qui
vere caeci et claudi sunt appellati, odientes animam ejusdem DominiJesu Christi, id
est vitam ejus auferre conantes, principatum in Ecclesia, quam exgentibus acquisivit,
obtinuit. Domatum vero fistulae falsam scientiam hujus mundi, seu
haereticorum dogmatafigurasse non dubium est. Quae omnia Dominus Jesus
Christus, per praedicatores suos, velut per Joabpercussit atque destruxit, et
destruere in Ecclesia sua non desinit. Jebusaeus vero, qui interpretatur
conculcans, populum significatgentium,qui priusquam crederet, divina
praecepta parvipendens conculcabat. Dicamus et aliter: In hoc quod David
Jebusaeum habitatorem terrae de Hierusalemejecit, et suam civitatem fecit,
significabatur Dominum venturum verum David, quicontrarias potestates de cordibus
fidelium expelleret, et sic in eis suam mansionemconstitueret. Unde per
prophetam dicit:
Et inhabitabo et inambulabo in illis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt
mihi populus.
(Lv, 26 et 2Co, 6) Jebusaeus enim, juxta hanc intelligentiam, non immerito potest
interpretaricalcatus. Etenim David etiam Joab qui arcem cepit, principem et
ducem constituit, quiaDominus redemptor noster, non solum per mysterium crucis omnem
principatum diabolidestruxit, et sibimet victoriam gloriaeacquisivit; verum etiam
fidelibus suis, superomnem diaboli potestatem virtutem tribuit, sicut ipse in
Evangelio discipulis suisait:
Ecce dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones, et omnem virtutem
inimici.
(Lc, 10, 19) [mauvais référencement: Lc, 10] Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant
animamDavid, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia Salvator
nostermalignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam
perilluminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est speculatio et
visiopacis, ipsa vocabitur. Atque de ea recte per Psalmistam dicitur:
Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus.
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Ibi confregit cornua, arcum, scutum,gladium, et bellum. »
(Ps, 75)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices
lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et aedificaverunt domum David.
(S2, 5, 11) Hiram, qui interpretatur vivens excelso, praedicatores praefiguravitex
populo gentium, qui David ex lignis cedrinis (Domino videlicet ac redemptorinostro),
id est, ex mentibus incorruptis ac fortibus, et lapidibus, id est, sanctisperfectis,
quatuor videlicet virtutibus, quadratis, id est prudentia, justitia,fortitudine,
temperantia perfectis, non solum per se, verum etiam per solertiamdiscipulorum,
tanquam artificibus suis, quibus dicitur:
Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritales,
(1P, 2) domum, id est sanctam Ecclesiam, aedificaverunt. Unde etiam cognovit
tunc David, id est Dominus, quoniam confirmasset eum DeusPater regem super Israel,
et
quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel,id est, super cunctos
credentes, ac mente videntes Deum, non solum Judaeorum, maximeetiam et gentium de
quibus repromiserat ei Pater dicens:
Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae.
(Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Unde et jure sequitur:
Accepit ergo adhuc David concubinas et uxores de Hierusalem.
(S2-5, 13) Sed forte quaerit aliquis, Si ipse David imaginem Christi gerebat,
quomodomultas uxores et concubinas habuisse dicatur, cum has rexChristus et horrescat
etdamnet? Sed figurate gestum est. Quod vero David uxores plurimas habuisse
dicitur, hoc sine dubio praefigurabatur,quod Christus Jesus ex multarum gentium
nationibus, per fidem Ecclesiae, subseptenario numero sacramenti copulaturus
erat. Concubinae vero ejus Judaeorum seu haereticorum significant
conventiones: quae inservitutem et non in libertatem generant, et sub titulo nominis
Christi se maneregloriantur, sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non
immerito nonconjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures
habeant uxores vel concubinas, in crimine reputantur,quia jam transierunt figurae,
pro
quibus uxorum vel concubinarum veniaconcedebatur. At nunc quia
figuraetransierunt, venia nulla datur.
Natique sunt David et alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui
nati sunt ei in Hierusalem: Samua et Sobab, et Nathan et Salomon et Ibaar et
Elisua et Nepheg et Japhia et Elisama et Elida et Eliphelet.
(S2, 5, 13, S2, 5, 14, S2, 5, 15 et S2, 5, 16) Verum quia haec nomina subjunximus, ratum duximus interpretationes
Judaeorumponere, ut superiori intellectui spiritales intelligentiae (juxta prudentiam
prudentislectoris) conveniant. Si enim aliquid spiritaliter sermo
historicus innuere noluisset, nequaquam adderecurasset qui essent filii, qui nati
essent David in Hierusalem. Nam si idem David significat
salvatorem, ergo non immerito filii ejus credentes significant, ex
utraque Ecclesia, Judaeorum scilicet etnationum.Unde et in Paralipomenon
libro quatuor fuisse ex Bethsabee uxoris Uriae Hethaei:Samua videlicet et Sobab,
Nathan et Salomon, quae typum gessit Ecclesiae gentium,sicut in sequentibus, Christo
duce, latius dicturi sumus. Porro Samua interpretatur audacia:
Sobab, convertens: Ibaar, elegit: Elisua, Dei mei salus:
Nepheg, applicans ori:Japhia, illuminat vel ostendit:
Elisama, Deus meus audiens:Elida, Deus meus scit: Eliphelet,
Deus meus salvans: quaeinterpretationes aptae, ut diximus, fidelibus
congruunt, qui divina praecepta libenteraudiunt, et ad operationem fidei
convertuntur. His igitur tactis, ad ea quae sequuntur sermonem
convertamus.
Et addiderunt iterum Philisthiim ut ascenderent et pugnarent contra
David.
Consuluit autem David Dominum.
Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex
adverso pyrorum,
(S2, 5, 22 et S2, 5, 23) et reliqua. Quanquam nonnulli, ut in cujusdam volumine legi,
contendant non habere in Hebraicaveritate, « ex adverso pyrorum, » sed « flentium,
»
hoc est, ut tradunt, ex adversoidolorum suorum, ubi scilicet idola erant in quibus
confidebant: quae (ut inquiunt,prout ex traditione Hebraeorum didicerunt) idcirco
flentium vocantur, quia fletu dignasunt: et eos, qui ea colunt, ad fletum miseriarum
perducunt. Unde et subjungunt:
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium.
(S2, 5, 24) Hoc est, ut ferunt:Cum audieris a potestatibus angelicis, eorum idola, inquibus
omniseorum fortitudo est, conteri et conculcari.
Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam,
(S2, 5, 24) et reliqua. Ergo quia nostram interpretationem veram credo, sicut in
praefatione nosterinterpres in tribus linguis peritus galeatum ponit exemplum, de
arboribus simpliciterintelligit Allophylorum. Sed quia historiam didascalo
consentiente propalavimus, deinceps compendiososermone strictim tangere aggredimur,
quid allegorice significet. In hoc enim quod ait:
Cum audieritis sonitum gradientis in cacumine pyrorum.
(S2, 5, 24),etc. Adventum Domini significat super celsitudinem prophetarum et
apostolorum, virtutedivinitatis suae supergradientem, sicut in Canticis canticorum
scriptum est:
Ecce iste veniet saliens in montibus, transilienscolles.
(Ct, 2) Pyrorum autem cacumina arborum significant summitates. Quid per
arbores, nisi sublimes patres intelliguntur? In quorum cacuminibus dumsonitus auditur,
id est, dum in sublimitate vitae sonus (flante Spiritu sancto)praedicationis intonuit,
David noster virtute suae divinitatis, qua celsitudinemsanctorum transcendit,
Philisthaeos, id est immundos spiritus, superavit.
Congregavit autem rursum David omnes electos Israel triginta millia, ut
adducerent arcam Dei,
(S2, 6, 1 et S2, 6, 2) etc., usque ait,
iratusque est indignatione Dominus, quod extendit Oza manum ad arcam et
tenuit eam, quoniam calcitrabant boves contra Ozam, et percussiteum et mortuus
est.
(S2, 6, 6 et S2, 6, 7) In hac historia beati reges et prophetae David, qui arcam Domini
adduxissenarrantur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata
monstratur:quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit,
moxpromissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux,
quaeeamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non meruit, sed
perpetuaesterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata
temeritate tetigit, ausus sui reatumimmatura morte purgavit. Ubi intueri
necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit,si devotus ille
sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporisfiguram,
minoriquam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David
Christum, arca Ecclesiam significat, vel sacramScripturam. Quaesivit autem
David arcam in civitatem suam adducere, sed causa intervenientecontraria, ad tempus
eam alibi diverTit. Ac sic deinceps quod multum delectaveratexplicuit. Quia
Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti,praedicavit;
sed caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentiumsubintraret
(voir: Rm, 11)
. Sed ut haec pateant manifestius, per singula videamus.
Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus
Ecclesiamprimitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos
quosquesibiconsocians. Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed
filii promissionis deputanturin semine, qui triginta millia referuntur, id est, fidei
operibus, et spei firmitateperfecti. Tria enim, propter confessionem
sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent: decempropter Decalogum legis, ad opera: mille,
propter sui perfectionem, ad spem vitaeaeternae, quia superius aliquid non est, sicut
numerus millenario major nullusest. Etsi enim millia, sive triginta millia,
sive etiam mille millia dixeris, non ipsummille numerando transcendis, sed vel per
se,
vel per minores numeros saepius dicendomultiplicas. Tria ergo per decem
multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta millia per
mille multiplica: ut fides quae per dilectionem operatur,non alibiquam in coelis
retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populus recte credentes,
operantes, sperantes insinuat.VIri autem Juda qui erant cum David, ipsos apostolos
et
doctores, qui lateri Christiquasi familiarius adhaerebant, indicant: qui utroque
stipatus exercitu Dominus, arcamadducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui
non crediderunt cordibus fideminserere gaudet. Imponitur autem arca
plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur:
unumque novum, novis viribus conservandummandatur. Erat quidem prius arca
in domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nuncpraedicatur Ecclesiae fides,
et ante incarnationis dominicae tempus florebat, in hisqui patriarcharum
prophetarumquesunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur
pater meus spontaneus, vel Abrahampatrem fidei, vel Moysen legislatorem
significat: qui uterque in Gabaa custodit arcam:quia sublimi virtutis exemplo,
credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui
est locus in civitateCariathiarim.
« Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino
diversismusicorum generibus. » Quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus
adexhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat, me sequatur.
(Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
Alii sermonem scientiae: alii dando per spiritum sermonem sapientiae: alii
genera linguarum: alii gratiam curationum,
(1Co, 12) etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus, progrediente
arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream
praeparatam,gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam. De qua
Joannes ait:
Et permundabit aream suam.
(Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]
Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a
Domino percussusoccubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se
munere privat: dumlegem vult Evangelio misceri, utriusque sibi gratiam
tollit.
Et tenuit, inquit, arcam, quoniam calcitrabant boves.
(S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem
agere,neque secundumconsuetudinem legis ingredi: sed sabbata, neomenias,
circumcisionem,victimasque, spiritaliter interpretari: quos velut errantes corrigere
tentabant, quidescendentes de Judaea docebant fratres:
Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri:
(Ac, 15) et quibus Jacobus ad Paulum:
Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes
aemulatores sunt legis.
(Ac, 21)
Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini,
in civitatem David: sed tulerunt eam in domum Obededom Gethaei.
(S2, 6, 10) Quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita, et non susceptapraedicatio
noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes Evangelio imbuendossuntmissi. VIdelicet
locus areae Nachon, quae gentium fidei Domini gratiaepraeparatam demonstrat,
percussio Oza nuncupatur: videlicet quia illorumdelictum salus est
gentibus. Obededom namque interpretatur serviens homo: ille est
utique de quoDominus ad Patrem:
Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit
mihi.
(Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] Ubi et Judaeorum actionem quasi Ozae mortem praemittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi.
(s, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit, Geth enim interpretatur
torcular:significans crucem, in qua Christus vitis vera calcari et exprimi
dignatus est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari
potest, cum dicitur:
Mihi autem absit gloriari nisiin cruce Domini nostri Jesu Christi.
(Ga, 6) Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et
charitasest. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes
suis quaeque passibusad perfectionem perveniunt: menses quousque plenitudo gentium
intret, currere noncessant. Tandem rediens David arcam in civitatem
inducit, quia Dominus, Enoch et Eliapraedicantibus, convertet corda patrum in filios,
boves et arietes immolans, hoc est,eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus
ducatum gerunt, martyrii sanguinecoronans, et ipse quoque suae incarnationis et
passionis exemplum eo usque Judaeis noncreditum, palam manifestans: hoc enim
significat quod et ipse David accinctus eratephod lineo. Nam linum, quodde
terra procreatum, multiplici labore ad candorem vestis pervenit,veritatem humanae
carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et
ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibussola Michol filia Saul ad arcam
ducentibus abest, quinetiam spectaculis Davidhumiliatum despicit: quia credentibus
in
mundi fine Judaeis, erunt nonnulli quiChristum tantum professione, sed opere sequentur
Antichristum, quibus merito congruit,quod eadem Michol quae ob figurandam
instabilitatem carnalium a qua omnis viriiniquitas procedit, praeter morem non uxor
David, sed filia Saul appellatur: quia quiChristo fidetenus tantum serviunt, non
illius regno coronandi, sedpersecutorum ejus,quos imitati sunt, anathemate
damnandi. Verum licet pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant,
nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur: ponitur in medio tabernaculi, quod
tetenderat ei David,id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus
omnium quos Dominusad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David
holocausta et pacifica coram Domino, et fidem devotionemque Ecclesiaecommendat Patri
Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pronobis. Qui in
exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii
pascitalimentis.
Partitus singulis collyridam panis unam,
(S2, 6, 19) illius utique qui de coelo descendit et dat vitam huic mundo:Et
assaturambubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente
ad
patremfilio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens:
Exaruit velut testa virtus mea.
(Ps, 21)
Et similam frixam oleo,
(S2, 6, 19) carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis
causamuberrimam delectationibus crucis sartagine coctam. Et merito una
panis collyrida, una carnis assatura datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Dominus et pater
omnium.
(Ep, 4) Aliter haec munera fideles accipiunt: quoniam unus panis et unum corpus
multisumus in Christo, suae carnis singuli lasciviam castigantes, ac
servitutisubjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum
bonorum,oleomisericordiae pinguissimos, compassione proximi fervere
faciunt. At contra filia Saul, frustra cubiculum regis ingressa, nullos
concepti seminisfructus dat: quia verbum Dei auretenus tantum percipiunt, absque boni
operis prole,diem perpetuae mortis exspectant. Caeterum beatus papa
Gregorius, dum de audacia subditorum contra rectores suostractaret moraliter, ita
loquitur: Saepe, inquit, quia intelligi non volent,deterioribus displicent vel facta
vel dicta meliorum, sed ab eis non temerereprehendenda sunt, quia apprehendere
veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dissimulatorie
agitur, quod a minoribus error putatur;saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco
infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus
inclinatailla testamenti arca signavit, quanquamcasuram credens, Levites erigere
voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi
arca testamenti? Quae gestata bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam
qui bene praeest, dum subjectorumpopulorum confusione concutitur ad dispensationis
condescensionem, ex sola dilectionepermovetur. Sed hoc quod dispensatorie
agitur, inclinatio ipse fortitudinis, casus putaturimperitis. Unde et
nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vitaprotinus ipsa
sua
temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum extendit, sed
delinquens vitam perdidit, quiadum infirmi quique fortium facta corripiunt,ipsa
viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam in imis
descendentes dicunt, quaedam verosumma contemplantes proferunt: dumque vim vel
condescensionis vel altitudinisnesciunt, audacter haec stulti reprehendunt.
Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcamsuperba
reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutionereprehendere,
nisi
motum ejus fortitudinis erroris lapsum putare? Sed perdit vitam quiDei tumide
sublevat: quia nequaquam quis sanctorum corrigere arcam recte factampraesumeret, nisi
de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur, quod
videlicet robustus Dominiinterpretatur: quia praesumptores quique audaci
mente robustosse in Domino crederent,nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma
judicarent.
Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit
Dominus Obededom et et omnem domum ejus.
(S2, 6, 11) Obededom Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Jeth pater ejus
habitaverit. Quod vero subjungitur: « Benedixit eum Dominus et omnem domum
ejus, » sic nonnulliintelligi volunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et
nurus, et ancillae,masculos pepererint filios, necnon et pecora et quadrupedes geminos
ei ediderintfetus. Deinde sequitur qualiter David et omnis domus Israel in
Hierusalem reduxeruntarcam Domini. Cumque ille saltasset coram arca Domini,
et Michol filia Saul despexisset eum, etreliqua. David cumarcam Domini in
Hierusalem transferret, atque ante eam luderet, a Micholfilia Saul, uxore sua, hostili
irrisione subsannatus est; sic nimirum Dominus JesusChristus, cum Testamentum Dei
in
Ecclesiam suam transferre voluit, hoc est, ex VeteriTestamento evangelica praecepta,
velut qui nova conderet, a plebe Judaicacomprehensus, atque in cruce suspensus,
ludibrium eis fuerit. In qua cruce velut nudus eis apparuit, dum potentiam
divinitatis suae illisabscondens, infirmitatem tantum carnis ostendit.
Ancillas vero servorum David de quibus ei Michol improperata est, personamgestasse
sanctorum non dubium est. De quibus verus David, hoc est manu fortis
Dominus, post ascensionem suam incoelis, per evangelicam praedicationem, per
virtutummiracula, et ad extremum permartyrii triumphum gloriosior effectus est in
gentibus multo magis quam in passionesua Judaeis visus fuerat.
Michol non est natus filius.
(S2, 6, 23) Michol in typo Synagogae sterilis permansit: ecce allegorice.
Deinceps moraliter intueri libet quantum virtutum munera David perceperat: atquein
his
omnibus qui forte se humilitate servabat. Quem enim non extolleret? ora
leonum frangere, ursorum brachia dissipare,despectis prioribus fratribus eligi,
reprobato rege, ad regni gubernacula ungi,timendum cunctis, uno lapide Goliath
sternere, a rege proposita exstinctis Allophylis,numerosa praeputia reportare,
promissum tandem regnum percipere, cunctumqueIsraeliticumpopulum sine ulla
contradictione possidere? Ecce tamen cum arcam Dei inHierusalem revocat, quasi oblitus
praelatum se esse, omnibus admistus populis, antearcam saltabat. Et quia
coram arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divinoobsequio per saltum
rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese subdidit
Domino, etexaequando minimis, abjecta exhibendo contemnitur. Non potestas
regni ad memoriam reducitur, nec subjectorum oculis saltandovilescere metuit, non
se
honore praelatum caeteris (ante ejus arcam qui honoremdesiderat)
recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate
solidaret, quae coramhominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab
aliis sentiatur ignoro: egoDavid plus saltantem stupeo,quam pugnantem.
Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum; quemMichol
Saul filia, adhuc ex tumore regii generis insana, eum humiliatum despiceret,dicens:
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas
servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
(S2, 6, 20) Protinus audivit:
Ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum.
(S2, 6, 21) Ac paulo post ait:
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis
meis.
(S2, 6, 22) Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi
coramDeo ingenium per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de
semetipsis humilia sentiunt, quia, in honoribus positi,nihil se esse, nisipulverem
favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus vilesapparere refugiunt, et contra
hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exteriusvenustate
palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque
omne quod sunt, sedejectos exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi
ex ipso meritoostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt,
quanto amplius inspecie elationem premunt. Quae utraque unius elationis
bella, magna David circumscriptione deprehendit, miravirtute superavit, quia enim
de
semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius nonquaerens, insinuat, dicens:
Ludam et vilior fiam.
(S2, 6, 22) Et quia per hoc quod vilem se exterius prius praebuit, nequaquam
interiusintumescit,adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat:
Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interiusattendo. Quid ergo
acturi sunt quos doctrina elevat? si David ex carne sua venturumRedemptorem noverat,
ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen, in semetipsocervicem cordis, valida
discretionis calce deprimebat, dicens:
Eroque humilis in oculis meis.
(S2, 6, 22)
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei
requiem, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et
arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in
corde tuo, vade fac, quia Dominus tecum est,
(S2, 7, 1, S2, 7, 2 et S2, 7, 3) etc. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit; et ideo
erravit de sensu suopraesumens: prius enim Deum interrogare debuit. Hic
itaque demonstratur, quod spiritus prophetiae, prophetarum mentes non semperirradiat:
quia sicut de Spiritu sancto scriptum est,
ubi vult spirat.
(Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est etiam quod Elisaeus, cum flentem mulierem cerneret, causamquenesciret,
ad prohibentem hanc puerum dicit:
Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit me, et
non indicavit mihi.
(R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia
dumprophetiae spiritum aliquandodat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes
etelevat in celsitudine, et custodit in humilitate: ut accipientes spiritum,
inveniantquid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant
quid
desemetipsis sint. Unde propheta quod ex se dixit, propter usum prophetiae,
et spiritu dixissecredebat Ideoque illud quod sequitur ex sermone Domini
dixit.
Nunquid tu aedificabis mihi domum?
(S2, 7, 5) et reliqua. Ac si diceret: Non poteris aedificare mihi domum, quia
vir sanguinum es, et multumsanguinem effudisti. Inde est quod in tentorio
et tabernaculo se dicit habitasse, quia nec Moyses necJosue potuerunt aedificare
domum, quia viri sanguinum fuerunt. Unde et in sequentibus ait:
Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi
ut pasceret populum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum
cedrinam?
(S2, 7, 7) Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab
omnibuscontra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores sanguinum fuerunt.
Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium, et quia non erit vir sanguinum,ipse
aedificabit mihi domum: nam quod sequitur:
per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel,
(S2, 7, 7) intelliguntur Silo et Galgala et Nobee, et caetera loca ubi tabernaculum etarca
collocata sit. Porro quod superius ait:
Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum,
(S2, 7, 5) etc., potest etiam altius intelligi. Omnipotens enim Deus
qui incircumscriptus spiritus est, in domibus manufactisitaque non habitat.
Unde et dicit:
Neque enim habitavi in domo, ex qua die eduxi filios Israel de terra
Aegypti, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.
(S2, 7, 6) Tabernacula enim sive tentoria, corda sanctorum figuraliter exprimunt, inquibus
Dominus habitare dignatur. Sed quid est quod volente David aedificare
templum, a Domino prohibitus est? nisiquia hoc, Scriptura praefigurante, demonstratur,
ut qui vir sanguinum est, hoc est quiadhuc carnalibus actibus incubat, templum Deo,
sanctam scilicet Ecclesiam, perpraedicationis officium construere non debet, seu etiam
moraliter innuitur, quodmundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere:
interrena non cogitet,ut desideriis infimis non succumbat, quatenus tanto perspicacius
aliis fugiendapraevideat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius
declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis
gravat, etsuperjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent.
Unde et David, qui juxta exteriora bella laboravit, dicitur:
« Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es. » Dei templum
aedificat,qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Sed vir
sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibuscarnalibus incubat,
necesse est ut instituere spiritaliter proximorum menteserubescat.
Fecique tibi nomen grande.
(S2, 7, 9) Videlicet ut dicaturDeus David, sicut Abraham, Isaac et Jacob: sicut feci
Moysiet Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra, sic feci tibi.
Et ponam locum populo meo Israel.
(S2, 7, 10) Locum quem Dominus populo suo praeparaturum se pollicitus est, non de
situterrarum, neque de quolibet loco, sed de coelesti Hierusalem intelligitur,
quanquam detemplo videatur intelligi, et de temporibus Salomonis, quoniam filii Israel
quodammodosub pace essent quieturi, et ipse Salomon si quid deliquisset in virga
virorum, et inplagis filiorum hominum, hoc est, non in gladio inimicorum et
incommoditatibuscorporum humanorum esset arguendus. Quod postea expletum
legimus in coelesti Hierusalem, ubi omnes electi post diemjudicii translati, absque
ulla perturbatione sub ipso Dominousque in aeternummanebunt.
Praedicitque tibi Dominus quod domum faciet tibi Dominus,
(S2, 7, 11)etc. Domus David Ecclesia est Christi. Hoc de Salomone
credere absurdum est: ille enim vivente patre suo regnarecoepit. Hic autem
dicit:
Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum post te.
(S2, 7, 12) Quod de Christo Domino (qui ex semine ejusdem David secundum carnem
nascidignatus est) intelligere et credere pium est: cujus regnum in sempiternum
jugiterperseverat: cujus domus, hoc est Ecclesia catholica, fidelis coram eo usque
inaeternum permanet.
Qui si inique aliquid gesserit,
(S2, 7, 14) etc. Non hoc de Domino Jesu Christo accipiendum est, qui peccatumnon
fecit, necinventus est dolus in ore ejus,
(voir: Es, 53)
sed de electis ejus, qui membra sunt ipsius, ex quibus sine peccato nullus
essepotuit.
Et fidelis erit domus tua.
(S2, 7, 16)Domum Salomonis plenam fuisse mulieribus alienis, nullus qui sacras
litterasnovit, ignorat. Domus igitur fidelis, sancta Ecclesia accipitur,
quae coram Domino usque inaeternum permanet. Hanc enim domum et nos
aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus,opitulando: quia
nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt quim aedificant
eam.
(Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod Deus hic
perNathan locutus est dicens: « Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo
illumetinhabitabit seorsum, et non erit sollicitus ultra, et non apponet filius
iniquitatishumiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super
populum meumIsrael. » Hoc tam magnum bonum, quisquis in hoc saeculo et in hac terra
sperat,insipienter sapit, aut quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum,
autalicujus alterius regno. Nam temporibus judicum humiliavit eum filius
iniquitatis, hoc est hostisalienigena, per intervalla temporum, et inveniuntur illic
pacis tempora prolixiora,quam Salomon habuit, qui quadraginta annos
regnavit. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis
fuerunt. Absit ergo ut Salomoni haec tempora, in hac promissione, promissa
essecredantur. Locus ergo qui promittitur,tam pacatae ac securae
habitationis, aeternus est,aeternisque debetur, in matre Hierusalem libera: ubi erit
veraciter populus Israel, etubi habitabit in aeternum cum Deo et in Deo suo, et Deus
cum populo atque in populosuo, ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus
Deo suo, et Deus eritomnia in omnibus. Ipse in pace tribuit praemium, qui
est virtus in bello.
Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino,
(S2, 7, 18) etc. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate cordis
confiteri.
Ista est enim lex Adam, Domine Deus.
(S2, 7, 19) Hoc est: Ista enim lex hominis, Domine Deus ut tibi in simplicitate cordis
etpuritate serviat: et tu facias ei misericordiam tuam, sicut mihi dignatuses
facereservo tuo.
Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita
ut notum faceres servo tuo.
(S2, 7, 20 et S2, 7, 21) Ac si diceret: Propter verbum tuum quod promisisti Abraham, Isaac et
Jacob,fecisti omnia mihi servo tuo. Sed etiam Verbum Patris unigenitus
Filius est, qui est benedictus insaecula. Propter mysterium enim
incarnationis ipsius ex semine David, gesta sunt multa inDavid. Quod dicit
secundum cor tuum, intelligitur secundum misericordiam tuam.
Quod non est similis tui, neque enim est Deus extra te, in omnibus quae
audivimus auribus nostris.
(S2, 7, 22) Non est, inquit, Deus similis tui, qui feceritmagnalia haec, quae
audivimusauribus nostris, etc., usquequo ait:
Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens:
Domum aedificabo tibi.
(S2, 7, 27) Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibiaedificandam
a Domino.
Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra?
(S2, 7, 23) Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem
veniredignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta
formaservi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem,
sectatorembonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere
oportet,quemde Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis
assumpsit.
Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino.
(S2, 7, 26) Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum
estsuperius.
Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te.
(S2, 7, 27) Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod
fugereconsuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod
a nobis toties recedit, quoties perpravas cogitationes defluit. Sed David
cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominumoratione
hac.
Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos:
et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, et percussit Moab, mensus est
eos funiculo coaequans terrae.
Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad
vivificandum,
(S2, 8, 1 et S2, 8, 2) etc. Frenum tributi, quinque erant civitates Philisthinorum, quae
frequenter Israelsibi tributarium faciebant: quas eis tulit David et humiliavit eas,
fecitque sibitributarias. Unde et in Paralipomenon legitur:
Humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, et percussit
Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae.
(Ch1, 18) Quod vero scriptum est de David: et percussit Moab et mensus est eos
funiculo,coaequans terrae, hyperbolice debet accipi: non enim fieri poterat ut homines
interradegentes, in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso,
funiculosuperextenso comprobante, apparerent aequales: sed immensam humiliationem
captae etoppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret ideo
aequatos eosterrae, eo quod essent ejurati atque contempti, ita ut in nullo amplius
homines interra degentes, possent eis nequitia coaequari. Hujusmodi
locutionis plura habes exempla in Scripturis: quale est illud Evangelii:
Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula,
nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros.
(Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim non caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed
adinsinuandam magnitudinem, ac multitudinem operum Domini,tali verbo voluit
utiScriptura. Et in planctu David super Saul et Jonathan, aquilis
velociores, leonibusfortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium
litterarum. Qui candore nives anteirent cursibus auras. Quod
autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice, pro sorte posuit, eoquod
funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: « Et sorte
divisit eis terram in funiculo distributionis. »Significat autem, quia tam libera
dispositione David regiones Moabitarum haeredibusquibus vellet, divisit quasi
possessor quilibet agros proprios ad nutum suum, ductohuc atque inde funiculo,
dirimit.
Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad
vivificandum.
(S2, 8, 2) Et hoc allegorice dictum est, significans quod in sua potestate habuerit,
nulloutique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, et quibus
parceretsubjectis. Nam quod ait:
Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, tulitque frenum
tributi,
(S2, 8, 1) etc., potest allegorice intelligi: David Philisthiim percussit, quia
Christus Dominusde aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi
imposuerat,confregit. Quod autem ait:
Percussit Moab et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad
vivificandum.
(S2, 8, 2) Occultam ipsius Domini nostri Jesu Christi dispensationem significat, qui
quamex populo infideli, alios gratuita miseratione vivificans, ad aeternam
libertatempraedestinavit, alios vero occulto judicio in sua impietate derelinquendo,
in perpetuamorte damnavit. Quod autem David Moab, qui interpretatur de
patre, et Syriam Damasi, etcaeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit esse
tributarias: mystice significantquod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens,
facit pensum servitutis sibireddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus
confessione adunatae, devotecensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus
enim nobilis est urbs Phoeniciae, eodem vocabulo quo et Meseth ancillaeAbraham filius
appellatus est: et Damascus interpretatur sublimis, sive humecta. Et
bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinemhumanum inexplebiliter
sitiebat: nunc mandata baptismate Christi, sublimis profectuvirtutum, sanguinis
ejuspoculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa
aurea et argentea atque aerea, quae tuleratde universis gentibus, sanctificavit
Domino, nisi quod Christus omnes quos deuniversis gentibus convocat ad fidem suam:
alios auri loco, hoc est sensu spiritalipraeclaros: alios argenti, hoc est eloquentiae
nitore splendentes: alios veropraedicatione divini honoris sanctificat Domino, ut
in
ejus tabernaculo fideliterdeservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime
perfungantur?
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, capta Syria in valle
Salinarum, caesis decem et octo millibus.
(S2, 8, 13) Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum caesis decem et
octomillibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibinomen, quia
victa Syria Damasci, et Syria Sobal, erexisse sibidicitur alteram fornicem
triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus
invenitur, David non decemet octo millia in valle Salinarum, sed duodecim cecidisse:
noverit hoc vitiumscriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter
tunc David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, etJoab vero duodecim
millia, sicut in titulo, Quinquagesimi Octavi psalmiscribitur. Caeterum
allegorice quid in percussa multitudine a David in Salinarum vallesignatur, nisi quia
Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his quide illo prave
sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit? Unde et perquemdamsapientem
dicitur:
Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum in illo
peribit.
(Ec, 3)
Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo
misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis
pedibus.
(S2, 9, 3) David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim
pepigerat,sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus
requirit, etmisericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum
societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollitab amico suo misericordiam, timorem
Domini derelinquit. Quaeres et fidelitatem probavit secundum historiam in
viro, et sacramentum juxtaallegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum
est David personam Christi figurare, necnon et in superioribuscommemoratum est:
Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum teneregratiae Spiritus
sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque
pede claudum, utScriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum
praedestinatio etpraescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia
exercenda, sermoneet actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia
quem mundus perfastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis
acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: is ergo
cujus loquelamet praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale
mysterium inEcclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul
de stirpe Saul quaerens, eo revelante,Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster
electorum numerum discutiendo intereos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire
fecit? Siba enim egressus, venit intempore. Interrogatus ergo Siba a rege,
Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filiiAmiel in Lodobar esse
respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim
Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus
dicitur:Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi,
et eaquae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat,eos vendibiles mundo, et
ininfirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis
ascivit,eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David
agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivamsuum super mensam
suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia,quae secundum
Mariae vocem:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
(Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] Et juxta prophetiam Annae:
Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum
principibus, et solium gloriae teneat.
(S1, 2, 8) Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit,
etscientia spiritali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum
reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur
Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in
admirationempopuli tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in
Ecclesia Dei donoapparebunt.
Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon
filius pro eo.
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater
ejus mecum misericordiam,
(S2, 10, 1 et S2, 10, 2) et reliqua. Quando fugit David a facie Achis regis Geth, venit ad
Naas regem Ammon, qui fecitcum eo misericordiam, multa impertiendobona. De
domo Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater et materet
omnis domus ejus. Inde venit ab Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem,
et omnem domum suam, etrediit ad Achis regem. Quo viso, dixit Achis rex
Geth: Hiccine ingredietur domum meam? Abiit inde etfugit in speluncam
Odollam. Abiit inde, inquit, subauditur de domo Naas, et fugit ad eamdem
speluncam. Si vero quaeritur, prout longe superius legitur, cur ad Achis
David requierit,ante cujus faciem fugerat, intelligendum est quod iste Achis filius
fueritillius. Unde et Achis cum quo David in praelium contra Saul
descendebat, filius fuissedicitur Maoch. Non enim a patre, hoc nomen
patronymicum, sed amatre sumpsit quae Maachavocabatur, etidcirco non a patre hoc
sumpsit nomen, eo quod David a seabjecerit. His enim enucleatis, ad
spiritalem intelligentiam apostrophen faciamus. Ait enim:
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon,
(S2, 10, 2) etc., usquequo ait:
Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae
eorum,
(S2, 10, 4) et reliqua. Hanon, qui interpretatur, dolor eorum, quis
melius intelligi potest quamdiabolus, qui Ammonitarum spiritualium, id est malignorum
spirituum rector videturesse? Idem est et princeps hujus mundi, populum videlicet
moeroris et semper inangustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines
desiderat. Sicut enim Hanon rex Moab servos David, ad se missos,
deturpavit,atque ludibriterfoedatos ad eumdem David remisit: ita et diabolus princeps
hujus mundi, plerosquereligiosos et praedicantes Verbi Dei conversationem, per
subrepentia vitia deturpareconsuevit. Qui dum eorum latentia mala, in
aperta flagitiosa perpetrataque luxuria detegit,quasi eorum indumenta usque ad nates
abscisa, nudosa dignitate castitatis derelinqui:et in oculis hominum turpia facta,
quae ipsi persuaserat, revelat. Et dum pristinam eorum fortitudinem eripit,
velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator
clementi respectu, perpoenitentiam, ab indulgentia non excludit: quos et in Jericho,
hoc est sub anathematepoenitentiae et opprobrio meliorum residere jubet:donec
sacramenta spiritualia etfortitudinem mentis, quam peccando perdiderant, satisfaciendo
recipiant, et sic demumin conspectu ejus stare valeant. Nec credendum est
utique, quod David noster milites suos inultos esse patiatur,qui in hostes suos
exercitu congregato procedit, ac vindicat suorum injuriam: cum nonsolum adversarios
suos, nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam inextremo judicio,
per
justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet.
Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella
procedere, misit David Joab et servos suos cum eo,
(S2, 11, 1)etc. In Hebraeo italegitur: « Eo tempore quo reges ad bella
processerant, misit DavidJoab, » etc. Hos reges dici, qui processerunt
contra David in pugnam, scilicet regem Rohob, etIstob, et Soba, et Maacha.
Qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt (conducti mercede a regeMoab)
contra David, a quo triumphati esse leguntur.
Et ait Joab Abisai fratri suo: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi
in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor
tibi.
(S2, 10, 11) Hoc est quod in Proverbiis Salomon ait:
Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita, et judicia quasi vectes
urbium.
(Pr, 18)
Quadam die accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et
deambularet in solario domus regiae. VIditque mulierem ex adverso se lavantem
super solarium suum.
(S2, 11, 2) Atque post pauca subjungitur:
Misit itaque David nuntios, et tulit eam.
Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea,
(S2, 11, 4)et reliqua. In hac sententia non ex nostra aliquid ponimus, sed
sanctorum doctorum dictainserere nitimur. Plerumque res quaelibet per
historiam virtus est, per significationem culpa. Sicut aliquando res gesta
in facto causa damnationis est, in scripto autemprophetia virtutis. Quod
verum esse citius ostendimus, si istud sacrae Scripturae testimonium adutraque
probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum
quoque infidelium, non statimdamnabit, quod David in solariodeambulans, Bethsabee
Uriae concupiscit uxorem? Quemtamen a praelio revertentem, ire ad domum admonet, ac
pedes lavare. Qui protinus respondit dicens: Arca Domini sub pellibus est,
et ego in domo mearequiescam? Quem David ad mensam propriam suscipit, eique epistolas,
per quas moridebeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum
tenet, nisi ejus de quo scriptumest:
In sole posuit tabernaculum suum?
(Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bethsabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali
populoconjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bethsabee enim puteus septimus
dicitur,quia nimirum per cognitionem legis infusio spiritalis gratiae, perfectaque
nobissapientia ministratur.Quem vero Urias nisi Judaicum populum
significat? cujus nomen interpretatum dicitur lux mea Dominus: Judaicus autem
populus, quia de accepta legis scientiaextollitur, quasi de Dei luce
gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia
videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se
spiritaliter loquilegem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebratur, hanc a
Judaico populoextraneam demonstravit sibique conjugem, quia semper illam
praedicarideclaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedesque
lavare: quia incarnatus Dominusveniens, Judaico populo praecepit ut ad conscientiam
redeat, et sordes operum tergatfletibus ut spiritaliter mandata legis intelligat:et
post tantam duritiampraeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem
recurrat. Sed Urias arcam Domini esse sub pellibus meminit, responditque
quod domum suamintrare non posset; ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in
sacrificiiscarnalibus videbo, et redire ad conscientiam, per spiritalem intelligentiam
nonrequiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non
nisi ad exhibendumministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen
etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia, quamvisJudaicus populus
ad conscientiam redire contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandataspiritalia
praedicat dicens:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit.
(Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae divinitatem loquitur, cui idempopulus
credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi
debeat, mittitur: quia idemipse Judaicus populus legem portat, qua convincente
morietur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum
refert judiciumunde damnabitur. Quid ergo per factum istud David
scelestius? Quid Uria mundius dici potest? Sedrursus per mysterium, quid David
sanctius, quid Uria infidelius invenitur? quando etille per vitae culpam prophetiae
signat innocentiam: et iste per vitae innocentiam, inprophetia exprimit culpam. VIrtus
namque sacri eloquii sic transacta narrat, utventura exprimat; sic factorem approbat,
ut ei mysterio contradicat;sic gesta damnat,ut haec mystice gerenda
persuadeat. Aliter, David interpretatur manu fortis, sive
desiderabilis. Infigura Christi post meridiem in solario deambulans, vidit
mulierem se lavantem, atqueconcupivit. Sic nimirum Dominus, declinante jam
mundo, velut in solario deambulans, corpusquod assumere dignatus est, in sole posuit,
quia cunctis patefecit. VIdit mulierem,hoc est Ecclesiam ex gentibus, super tectum,
in
altitudine videlicet contemplationis,per lavacrum regenerationis a sordibus saeculi
se
mundantem, domum luteam spiritalicontemplatione transcendentem atque calcantem
respexit: atque interfecto diabolo, eamper fidem indissolubili conjugio sibi
copulavit. Bethsabeequippe interpretatur puteus septimus, seu
puteus satietatis, sanctam videlicet praefigurans Ecclesiam: in qua est
septiformisgratia Spiritus sancti, cujus dono omnes electi satiantur. Urias
vero lux mea Dominus dicitur. Hethaeus abscisus
interpretatur, personam in se exprimens diaboli: quicum sit tenebrosus, et de terra
viventium abscisus, transfert se in angelum lucis, etfingit se esse quod non est,
audens de Deo dicere, lux mea, Dei est. Oderimus ergo peccatum, sed
prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David quantum amandus est, qui
nos a diabolo per misericordiamliberavit. Amemus et istum poenitentem
David, qui tam grave in se vulnus iniquitatispoenitentiae et humilitatis confessione
sanavit. Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorumtalium, id est David et
Petri, peccata suntindicata, ut cautela sit minorum, ruina majorum. Ad hoc
vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spespereuntium sit
recuperatio perditorum. De statu suo David cadente, nemo superbiat: de
lapsu etiam suo David surgente,nemo desperet. Sed fortasse quis dicat, si
David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxoreset concubinas habuisse scribitur,
cum has res Christus exhorrescat et damnet? Hoc enimper figuram fiebat.
Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant: quaeper
fidem Christi consortio jungerentur. Concubinae vero ejus significant
haereticorum ecclesias, quae sub Christi noministitulo manere se gloriantur: sed quia
propter carnalia lucrasectantur Christum, nonconjuges sed concubinae
vocantur. Denique nec reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen
est, quia jamtransierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia
concedebatur: at nunc,quia figurae transierunt, venia nulla datur.
Misit ergo Dominus Nathan ad David, qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo
viri erant in civitate una, etc.
(S2, 12, 1) Sciendum est quod Nathan propheta ad David regem, non statim quando inBethsabee
ipse David peccavit, a Domino missus est, sed postquam eamdem mulierem indomum suam
introduxit, atque filius ex ea natus est, ut obstinatio peccati occasionemnon haberet
defensionis.Cum autem a praepositis Ecclesiae hujus saeculi potentes
arguuntur, prius perquasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi
sunt. Et cum rectam sententiam quasi in alterum contra se ipsi protulerint,
tunc modiscongruentibus de proprio reatu feriendi sunt, et ut mentes temporali
potentia tumidae,contra corripientem nequaquam se erigant, quae sibi suo judicio
proprii orisligant.
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum.
(S2, 12, 10) Nota quomodo de domo David, hoc est populi Judaeorum, ultionis gladius usque
inaeternum non recedet.
Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino.
Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non
morieris.
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini propter verbum
hoc, filius qui natus est tibi morte morietur.
(S2, 12, 13 et S2, 12, 14) Hic considerare possumus quantum valet apud Deum humilis et vera poenitentia,si
ex corde fuerit. Nam David nihil aliud dixit, postquam peccatum suum
increpatus a prophetacognovit, nisi uno verbo confessus est, dicens: « Peccavi Domino,
» et statim veniamconsecutus est, teste propheta qui ait:
Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.
(S2, 12, 13) Hoc est quod scriptum est: « Si confessus ingemueris, salvus eris. » Et illud:
Nolo mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat.
(Ez, 18) Hinciterum scriptum est:
Peccator, in quacunque die conversus fuerit, omnia peccata ejus in oblivione
erunt coram me.
(Ez, 33) Sic nimirum Petrus respectus a Domino flevit et peccatum negationis
flendodelevit. Sic latro in momento, in extremitate vitae confitendo Deum,
et peccatum suumcognoscendo, dicens:
Nos digna factis recipimus,
(Lc, 23, 41) [mauvais référencement: Jn, 13] paradisum promeruit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto
in ordine historiae, tantifacinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus
movetur: cur omnipotens Deus eosquos in perpetuum elegit, quos ad bonorum quoque
spiritalium culmen assumit, illaesosa corporalibus vitiis non custodit? Unde quia
satisfieri citius credimus, breviterrespondemus: Nonnulli enim per acceptadona
virtutum, per impensam gratiam bonorumoperum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen
quo ceciderant non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam
interius dominatur, etiam exteriussaevire permittitur: ut qui in cogitatione elati
sunt, per carnis luxuriamprosternantur. Scimus autem quia aliquando minus
est, in corporis corruptionem cadere, quamcogitatione tacita ex deliberata elatione
peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam
vero eo magiserubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit
plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex apertocasu, malum
culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostratiin
minimisgravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui
liberos inter gravioracrediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos,
nonnunquam malignus spiritus de culpa adculpam trahit, et dum plus percutit, inde
eum
quem ceperat, amittit: atque unde priusvicisse cernitur, inde superatur.
Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quando Deus misericordiae favorenos
continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem
redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita
dixerim,medicamento vulneratur. Quid enim est virtus, nisi medicamentum? Et
quid est vitium, nisi vulnus? quiaergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille
de vulneremedicamentum, ut quivirtute percutimur, vitio curemur. Sed inter
haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt,
arctiusligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut
concidant, ex alio quoqueligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo
adversario bellum gerat, et si jam se aliquodeliquisse perpendit, saltem ad culpam
protrahi ex culpa pertimescat, ut studiosevitentur vulnera, quibus frequenter
interficit: quia valde rarum est, quod hostisnoster electorum saluti, etiam vulneribus
servit. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe
tentatorisubjicit,sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne
revelationummagnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus
(voir: 2Co, 12)
.Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati
perirepoterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo
dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli,inde pie perficitur
benignitas Dei: quia adversarius noster ideo obtemperat nutibussupernae gratiae, unde
exercet iram nequissimae voluntatis suae. Sed notandum est, quia ad hoc in
Scriptura sacra virorum talium, id est David etPetri, peccata sunt indita, ut cautela
minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illico et poenitentia
insinuatur et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu
ergo suo, David cadente, nempe superbiat: de lapsu etiam suo, Davidcadente, nemo
desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem modoverbo superbos
premit, quo verbohumiles levat, unamque rem gestam retulit, et diverso modo superbos
quidem adhumilitatis fortitudinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit.
O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum,premendo
tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu
terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper sic nos divina
misericordia superbientes reprimit, et ne addesperationem corruamus fulcit.
Sed requirendum est, si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quidest
quod omnia quae eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt,
postmodumtoleravit? Sed procul dubio Dominus delet illud, sed sine ultione non
deserit: autenimipse hoc homo in poenitentem punit, aut hoc Deus cum homine vindicans
percuTit.Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta
laxatur. Sic enim David audire post conversionem meruit:
Dominus transtulit peccatum tuum,
(S2, 12, 13) et tamen multis post cruciatibus afflictus aufugiens, reatum culpae
quamperpetraverat exsolvit. Sic nos salutis vindicta, a culpa primi
parentis exsolvimur, sed tamen reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc
carnaliter obimus: quia delictanostra, sive per nos seu per semetipsum resecat etiam
cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali
afflictione tergere,quas in eis in perpetuum non vult videre.
Et jejunavit David jejunio, et ingressus scorsum jacuit super
terram,
(S2, 12, 16) etc. David septem diebus recubans pro facinore suo, donec infans
moreretur, perfectamgessit poenitudinem, cunctis videlicet delinquentibus, formam
relinquens poenitentiae:ut quoties quispiam nostrorum in quolibet labitur facinore,
tandiu fletu insisteredebeat, donec peccati desiderium in voluntate nostra funditus
aboleatur. Septem vero diebus, septiformem sancti Spiritus gratiam
significasse non dubiumest, sine cujus dono, nullus poenitens indulgentiam peccatorum
consequi potest.
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit
cum ea, quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit
eum.
Misitque eum in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus Amabilis
Domino, eo quod diligeret,
(S2, 12, 24 et S2, 12, 25) et reliqua. In Hebraeo habetur, « et vocavit nomen ejus Dida, » id
est dilectus Domini. Propter Dominum dicitur dilectus, propter suam scilicet
misericordiamgratuitam, qua eum diligere dignatus est. Cum utique ejus
dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabatmanzer
esse.
Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon,
(S2, 12, 26) et reliqua. Notandum quod in Hebraeo, quando cum adjectione ponitur
nominum, Rabathscribitur, sicut est hic. Quando vero sine
adjectione nominum non Rabath, sed Raba scribitur.
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum
Rabath.
Cumque dimicasset, cepit eam et tulit diadema regis eorum de capite ejus
pondo auri talentum,
(S2, 12, 29 et S2, 12, 30) etc. In Paralipomenon libro ita habetur:
Tulit, inquit, David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri
pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque diadema inde.
(Ch1, 20) Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: et interpretatur
rex eorum. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse
diciturDavid secundum legem, fecisse sibi diadema quod hic positum super caput ejus
dicitur:
Sed et praedam civitatis asportavit multam valde.
Populum quoque ejus adducens servavit, et circumegit super eos ferrata
carpenta.
Divisitque cultris et transduxit in typo laterum.
(S2, 12, 30 et S2, 12, 31) Id est serravit ferratis carpentis corpora hominum, et divisit cultris
ferreis,sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. VIctoria
autem haecDavid in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit,
quidsignificat nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David
contrahostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi potentes,
scutumfidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem
Christum solummodo defertur: quiaipsi omnis potestas, et potentia regni
ascribitur. « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et
velle et perficere,et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu. » Coronam ergo regis
populi hostilisDavid de capite tulit, et sibi diadema inde formavit, cum Redemptor
noster excontraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum
paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi
catholici? quaecaput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit
et digneconversans decenter coronat? omnis enim sanctorum labor, et certamen atque
victoria,ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui
omne genu flectitur, coelestium et terrestrium, atque infernorum: et omnis
lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
(Ph, 2) Rabath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur,
cujusmeminit etJeremias propheta
(voir: Jr, 49)
, interpretatur ergo Rabath multi: et Salvator in Evangelio dicit:
Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac
et Jacob in regno coelorum.
(Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mc, 9] Verum juxta historiam hinc Verba dierum ita narrant:
Manubias quoque urbis plurimas tulit: populum autem qui erat in ea eduxit,
et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire: ita ut
dissecarentur et contererentur.
(Ch1, 20) Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni
populoin Jerusalem. Idcirco ista subnectere curavi, ut historiam lucidius
propalarem.
Deinde sequitur qualiter exosam habuit Amnon sororem suam Thamar post peccatum,magno odio nimis, etc. Amnon Thamar sororem suam causa offensionis David patris sui, incestavit: hoc enimfuit initium scandali domui ejus. Quod autem post perpetrato scelere exosam eam habuisse legitur, eorum personamexpressit, qui post admissum quodlibet facinus majus odio habent quam anteperpetrationem illud dilexerant, et ob hoc citius veniam consequuntur, quam illi quifaciunt et diligunt, si tamen in aliud malum denuo non offendunt. Sicut Amnon, qui post admissum stuprum in sorore sua, ob hoc mortem non evasit,quia ebrletatem, quae fomes est luxuriae, non vitavit. Moraliter vero monemur hoc facto, ut semper caute ac prudenter agamus,ne fortedominentur in nobis vitia et princeps peccati, qui falsam pacem periclitantibusspondet, nos imparatos inveniens, atque improvisos trucidet: sicut Absalom Amnonfratrem suum, propter stuprum Thamar incautum necavit. Absalom pater pacis, sive patris pax interpretatur: Amnon donans, et Thamar amaritudo; qui enim membra sua donat libidini,et semetipsum tradidit servire iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinemcadit: licet inimicus se quasi patrem pacis ostentet, et prospera pro talibus factisprovenire falso promittat. Necesse est enim ut cito ad poenitentiam post scelus redeamus, ne forte diabolus,si adhuc ebrietati inservierimus, et in luxum saeculi resolvamur, perobtemperantessibi malignos spiritus, in necem nostram conspiret, ac morti perpetuaetradat.
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud, regem Gessur,
(S2, 13, 37) etc., usquequo ait:
Cessavitque David rex persequi Absalom, eo quod consolatus super Amnon
interitu.
(S2, 13, 38) Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater fuit
Maachamatris Absalom, quam David in praelio cepit, et Caesareae, ut inquiunt,
unguibuspraecisis secundum legem, accepit uxorem, et ex ea genuit Thamar et Absalom;
et ideoad eum fugisse perhibent. Nam quod sequitur:
Cessavitque David persequi Absalom,
(S2, 13, 38) in Hebraeo, ut iidem Hebraei ferunt, legitur: « Cessavit itaque rex exire, »
idest voluisse idem David exire ut reduceret Absalom, sedpertractans in corde suo,
quodquoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret:
idcircocessasse dicitur exire post Absalom, subauditur ut eum ad propria
revocaret. Illud etiam quod subinfertur:
Consolatus est David super Amnon interitu,
(S2, 13, 38) ita intelligi volunt, videlicet postquam noluit exire post Absalom, utreduceret
eum et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quandiu enim
putabatur reduci Absalom, ut videretur a David, semper mors Amnonfilii sui animo ejus
occurrebat: sive consolatus est super ejus interitu, sicut nobisvidetur, eo quod
noverit eum flagitiosum et dignum morte, meritoque perisse.
Intelligens autem Joab filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad
Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere
te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier
plurimo jam tempore lugens mortuum.
(S2, 14, 1 et S2, 14, 2) Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur Joab, eo quod viderit eum
proAbsalom suspirare, et in eo intellexit quod cor ejus versum esset ad
Absalom.
Misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem.
(S2, 14, 2) Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem eadem
vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae. Quae respondit:
Heu mulier vidua ego sum.
Mortuus est autemvir meus, et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt
adversus se in agro, nullusque erat qui eos prohibere possit, et percussit alter
alterum et interfecit.
Et ecce consurgens universa cognatio adversus ancillam tuam, dicit: Trade
eum qui percussit fratrem suum.
(S2, 14, 5, S2, 14, 6 et S2, 14, 7) In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier vidua,duos filios
haberepoterat, qui rixati sunt in agro super haereditate patris sui, et alterum ab
alterointeremptum: sed seipsa tamen eadem vidua in persona David posuit, et duos
filios suosin persona Amnon et Absalom. Cognationem vero quae consurrexit
adversus filium suum, in persona caeterorumfiliorum David. Dixitque
mulier:
In me, Domino mi rex, iniquitas et in domo patris mei, rex autem et domus
ejus sit innocens.
(S2, 14, 9) Ac si diceret: Pro eo quod alter filius in alterum consurrexerit, in me
sitiniquitas, quia absque culpa es in eo quod illi duo fratres inter
seconflixerant. Et sicut ego absque culpa sum, pro eo quod duo ilii mei
consurrexerunt adversumse, et interfectus est alter ab altero, ita et tu absque culpa
es, pro eo quod AbsalomAmnon, dignum morte, interfecit.
Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi
sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum.
(S2, 14, 11) Recordatio hic pro juramento posita est, ac si aperte diceretur: Recordetur
rexpromissionis suae, imo juramenti, quo mihi per Dominum Deum suum pollicitusest,
ut
nonmultiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum.
Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, et
locutus est rex verbum istud ut peccet, et non reducat ejectum suum.
(S2, 14, 13) Ex hoc loco demonstratur illud quod superius dictum est: « Cessavit David
rexexire post Absalom,» id est, cessavit ut non exiretur ab aliquo et non
reduceretAbsalom.
Inde ait mulier:
Et locutus est rex verbum illud ut peccet, et non reducat ejectum
suum.
(S2, 14, 13) Quod vero ait:
Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei?
(S2, 14, 13) Populum Dei vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo erant: qui quasicaptivi
et ejecti erant, et quod non reducerentur ad haereditatemDei, ne forte coactidiis
alienis in terra aliena servirent.
Nec vult perire Deus animam, sed retractat cogitans ne pereat penitus qui
abjectus est.
(S2, 14, 14) Ac si diceret: Deus peccatores qui a diabolo captivi detinentur, ut
ad seconvertantur, vocat: et tu qui eum imitari debes, cur non eo modo agis?
Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur).
(S2, 14, 26) In Hebraeo igitur ita legitur:« Et quando tondebatur caput ejus,
statuto temporetondebatur, » et reliqua. Non enim semel in anno, ut Latini
codices habent, tondebatur, sed statuto tempore,id est in triginta diebus.
Sed nos hanc opinionem aliquorum omittentes, simpliciter sicut apud nos
legitur,videlicet quando tondebat caput(semel autem in anno tondebatur) legere
decrevimus:quia hanc translationem ex Hebraico fonte haustam credimus.
Porro autem quod ait:
Nam sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus
nimis.
A vestigio pedis usque ad verticem, non erat in eo ulla
macula.
(S2, 14, 25) « Qui etiam postea facit sibi currus et equites, qui et judicium
patris stans inporta reprehendebat. » Potest figuraliter intelligi Absalom ipse filius
David (quiinterpretatur patris pax, de qua interpretatione dicturi sumus
insequentibus) figuram gestavit populi Judaeorum: qui bene decorus esse dicitur, quod
adeumdem populum figuraliter refertur, propter regnum et sacerdotium, atque caetera
donaquae olima Deo collata fuerant. Qui pacem cum nostro David Domino
scilicet Salvatore habere noluit. Ait enim idem Absalom.
Quis me constituat judicem super terram?
(S2, 15, 4) etc. Simulata humilitas in Absalom demonstrata est: nihil enim est
deterius, quam perhypocrisim falsas virtutes quempiam exaggerare, et per elationem
cordis majorum actaet fortia reprehendendo diffamare. Sicut et Absalom
patris sui justa judicia ausu temerario coram omni populoreprehendere non
timuit.
Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam, et reddam vota
mea, quae vovi Domino in Hebron.
(S2, 15, 7) Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem
cumsacerdotibus octoginta quinque propter David interemit,et idcirco hic
idemquadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David,
eoquod Abimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum sacerdotum caedes
factafuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum
invenitur, postquatuor, non post quadraginta annos: in vetustioribus vero codicibus,
et in Hebraicaveritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si
vero quis contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo temporequo
Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit:
Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron,
(S2, 15, 7) perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum
utiqueAmnon interfecto, Absalom ingressus apudTholomai regem tribus annis, et in
Hierusaleminde revocatus, non viso patre duobus moratus annis fuerit, et sexto anno
faciempatris viderit, et contra eum perduellionem praeparavit. Votum namque
se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturus in loco quorequiescunt Abraham,
Isaac et Jacob.
Venit autem et Zadoc, et universi Levitae cum eo, portantes arcam
foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei.
Et ascendit Abiathar donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat
de civitate.
(S2, 15, 24) Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar
sacerdoteconsuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem
Abiathar dicitur, id est orasse, et quia oraculum divinum non eiresponsum est, idcirco
in subsequentibus dixitDavid, ut reportaretur arca Dei inurbem.
Et venit David usque Bahurim.
Et ecce egrediebatur inde vir de cognatione Saul nomine Semei, filius Gera,
et maledicebat David.
Abisai autem dixit: Vadam et amputabo caput ejus,
(S2, 15, 5 et S2, 15, 9) et reliqua, usquequo ait:
Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite ut maledicat.
(S2, 15, 10) Hebraeus non habet,
dimittite ut maledicat,
(S2, 15, 10) sed tantum « maledicat. » Abisai solus dixerat:
Vadam et amputabo caput ejus;
(S2, 15, 9) et David ad Abisai et Joab respondit, dicens:
Quid mihi et vobis, filii Sarviae?
(S2, 15, 10) Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut
interfecistisAbner?Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis
est qui dicat, quare sic fecerit? Subauditur: Quare sic fecerit, nonDominus, sed
Semei. Semei qui maledixit David, ipse est, ut Hebraei dicunt, Nabath,
pater Jeroboam,qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat
David. Nomen vero avi ejus Semei fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii
JosephexstiTit. Unde et idem Semei ad David dixit: « Primus quoque veni hodie de omni
tribuJoseph. »
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad
eum: Salve rex, salve rex.
Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum?
(S2, 16, 16 et S2, 16, 17) In Hebraeo legitur: « Haec est, inquit, misericordia ad amicum tuum, »
quodnonaffirmando, sed negando pronuntiandum est; et est sensus: Misericordia est
aut
dicidebet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti.
Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et
consurgens persequar David hac nocte: et irruam super eum, quippe qui lassus est
et resolutis manibus, percutiam eum.
Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum: et
reducam universum populum quomodo omnes reverti solent.
(S2, 17, 1, S2, 17, 2 et S2, 17, 3) Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur,
sicuniversus populus Israel revertetur ad te
Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiat quicunque audierit, et
dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore
solvetur.
(S2, 17, 9 et S2, 17, 10) In Hebraeo ita habetur:« Et fortissimus ipse cujus cor ejus quasi leonis,
pavore solvetur. » Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est.
Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia
declarant.
Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo
sunt.
(S2, 17, 10) Sed quid iste Achitophel significet, dicemus in posterum.
Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel.
Abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt.
(S2, 17, 17) Haec ancilla quasi lavandi gratia cumpannis ad fontem Rogel ierat, ut
penitusres non deprehenderetur: puer autem qui rem indicat Absalom, filius ejusdem
ancillaeparvulus dicitur fuisse. Prius enim paulatim historiam continuando
hic tangere decrevimus, ut postmodumquid mystice continuat, indagando
propalemus. Sed quia de Absalom historia praetergreditur, secundum
allegoriam considerarelibet, quid illud significet, quod parricida filius patrem
insequitur. Primo, pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de
victoria: quiasciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deflevit
exitumparricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum
se filii. Et alibi scriptum est de populo Hierusalem, Domino dicente:
Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
(Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest populus Judaicus, qui
eumtradidit. Absalom autem, sicut ante jam dictum est, intelligitur
patris pax. Quodmirum videtur in historia, patris pax quemadmodum possit
intelligi, qui patrem belloest persecutus. Sed qui diligenter allegoriam
intendunt, inspiciunt Absalom esse Hierusalem: quaeetiam et ipsa pax
interpretatur. A cujus facie in Galilaeam fugit, Christus videlicet, qui
eam patiendo deserens,in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom, Judam
traditorem accipiunt, quem non bonum tanta etiam mirandapatientia Christus pertulit
tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret. Cum adhibuit convivium,
in quo corporis et sanguinissui figuram, discipuliscommendavit et tradidit: quod
denique in ipsa traditione et osculum accepit. Bene intelligitur pacem
Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille scelerataecogitationis interno bello
vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit
pacem quam ille nonhabuit. Hanc enim posteriorem sententiam non commentando
protulimus, sed de dictis beatiAugustini ex titulo videlicet tertii psalmi in quibus
tanquam clarissima tubadisputando resonans edisserit, decerpsimus.
Achitophel igitur qui, recedens a David, ad Absalom transmigraverat,
haereticossignificat qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo,
etsubsequuntur errorem: interpretatur autem frater meus cadens: Gilonites
vero transmigratio. Contra quos Propheta increpans, dicit:
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut
passer?
(Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] Et merito tales laqueo diaboli atque malitiae suae vitam propriam finiunt,
quialienam pravis suasionibus corrumpere satagunt. Sicut ipse in propria
domo suspendio interiit, qui alienae vitae, hoc est David,insidiatus est.
Unde scriptum est:
Qui fodit foveam, incidet in illam.
(Pr, 26 et Si, 10) Sed quid aliter significet, dicemus in posterum.
Venit autem et Sadoc et universi levitae cum eo, portantes arcam foederis
Dei, et deposuerunt arcam Dei.
Et ascendit Abiathar, donec expletus est omnis populus, qui egressus fuerat
de civitate.
Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem.
Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et
tabernaculum suum.
Si autem dixerit, Non places,
(S2, 15, 24, S2, 15, 25 et S2, 15, 26) et reliqua. Jam enim quod secundum historiam ista significent
inculcavimus. Caeterum quantum ad altiorem intelligentiam pertinet, Sadoc
sacerdos, quiinterpretatur justus, qui arcam Domini reportavit in urbem,
personam gestavitsanctorum, et eorum videlicet qui tempore passionis Domini, licet
corpore in brevi abeo discesserunt, fide tamen et dilectione minime separati
sunt.
Et dixit David ad Chusai Arachitem: Si veneris mecum, eris mihi
oneri,
(S2, 15, 33) etc. Nam et iste etiam Chusai amicus David, qui interpretatur
festinans, quiet ab eo in Hierusalem revertens, consilium
Achitopheldissipavit, personam gestaviteorum qui occulte erant ex populo Judaeorum
discipuli Domini, sicut fuit Nicodemus etJoseph ab Arimathaea, vel caeteri
hujusmodi. Potest etiam significare credentes ex gentibus, qui licet cum
Absalom aliquandofuisse visi sunt, tamen pravis ejus operibus non erant communicantes,
nec Achitopheliniquis suggestionibus unquam consentientes: sed cum David
fideliterpermanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops,
Arachites longitudo mea.Hinc quoque in propheta scriptum est:
Mutavit Aethiops pellem suam;
(Jr, 13) et illud: « Aethiopia, inquit, festinet manus dare Deo. » Quia gentilis
populuspostquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit: et
qui
eratlonge, factus est prope insanguine Christi.
Deinde sequitur qualiter occurrit David Siba puer Miphiboseth, cum duobus
asinisoneratis, et mentitus est de domino suo, et propterea ait ei David:
Tua sint omnia, quae fuerunt Miphiboseth.
(S2, 16, 4) Hinc enim demonstratur, quia spiritus prophetiae (sicut superius
diximus),prophetis non semper adest, nec e proximo tanguntur. Nam David
servum Miphiboseth, Siba videlicet, sibi contra dominum suum mentientemnon intellexit,
et ideo omnia domini sui ei concessit. Cui si spiritus prophetiae adesset,
mentientem deprehenderet. Verum e proximo tactus non fuerat, cum superius
Amasae promiserat, dicens: Haecfaciat mihi et haec addat, si non magister militiae
fueris coram me omni temporeproJoab, videlicet quid sequeretur ignorans.
Quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Joab non susciperet, sed etiampost
Joab paululum vitam finiret. Et cum templum Deo construere voluit, quid e
vicino sequeretur nesciens, prophetamalterum requisivit.
Venit ergo rex David usque Bahurim.
Ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius
Bera, et malediceba,
(S2, 16, 5) David, etc., usque quo ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur
efficiamini mihi hodie inSatan? Dimitte eum. » Perfecta patientia illa est eum
libenter sustinere, cui facilequis reddere talionem potest: sicut in David ostensa
est, qui blasphemantem se Semeimagis studuit patienter ferre quam ulcisci: cum eum
tot
vitiis urgeret, etarmatiproceres ulcisci contenderent, ait: « Quid mihi et vobis,
filii Sarviae? Dimittite eumut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat
Dominus ad afflictionem meam,et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. »
Quibus profecto verbis indicat,quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem
contra se filium fugiens, reduxitad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter
pertulit quod audivit, etcontumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit,
quibus se purgari sibiquemisereri posse indicavit. Tunc enim illata
convicia bene toleramus, cum in secretomentis ad male perpetratarecurrimus.
Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus,quia
pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis, gratiae potius quam irae
reddi jubeantur, quaruminterventu Deo judice poena gravior declinari posse
confiditur.
Et ait David: Cur efficimini mihi hodie in Satan?
(S2, 19, 22) Huic simile Petrus apostolus, licet infirmitate mentis, non tumore cordis,sicut
Abisai: audita futura passione Domini ipse respondisse in Evangelio legitur,dicens:
[mauvais référencement: Mc, 8]
Absit a te, Domine, non fiet istud.
Cur Dominus e contrario, sicut et David Abisai, increpando respondit:
Vade post me, Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.
(Mc, 8, 33) [mauvais référencement: Mc, 8] --
Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui.
(S2-16, 21) etc. Concubinas David quas Absalom filius ejus nefarie polluit,
figuram habuisseJudaicae plebis non dubium est, quas magistri erroris, Scribae
videlicet et Pharisaei,vanis superstitionibus suis, atque per pravam doctrinam
corrumpentes, a Domino JesuChristo eam alienam fecerunt, sicut et haeretici crebro
facere non verentur: dumapostata Angelus quosdam qui videntur regere et custodire
populum Dei, tanquamconcubinas domum David, haeretica pravitate seducendo, decipit
per
eos. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis
alimentapraebet; ipsaeque in viduitate viventes, clausae sunt usque ad diem mortis
suae, quiadum decepti ab haereticis a via veritatis oberrantes, denuo ad eamredire
dissimulant,non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est separati et a
consortio ejusalieni, permanent. Sed clemens ille, qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, non renuitbeneficiis suis pastum talibus in hoc mundo
praebere, ut per collata beneficiaoccasionem tribuat convertendi.
Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et
consurgens persequar David hac nocte.
(S2, 17, 1) Achitophel, qui adversus David pessimum dedit consilium, Judae
proditorisgestavit personam, qui Judaeis adversus Christum dedit consilium
proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fratris, quod
ipsi Judae proditoriprocul dubio congruit: qui ruina exstititillius qui dignatus est
dicere:
Narrabo nomen tuum fratribus meis.
(Ps, 21, 23) [mauvais référencement: Ps, 21] Qui et disposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc et Judas
in Evangelio similiter, ut Achitophel fecisse legitur. Hinc sequitur
qualiter Jonathas et Achimaas ad explorandum consilium Absalom, etDavid renuntiandum,
derelicti sunt, et fugientes declinaverunt in
domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et
descenderunt in eum.
Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei quasi siccans
ptisanas, et sic res latuit.
(S2, 17, 18 et S2, 17, 19) Significant autem isti duo juvenes, Jonathas videlicet, quiinterpretatur
columbae donum, et Achimaas, frater meus, eos qui per
gratiamsancti Spiritus renati, et in numero fratrum sunt ascripti. Qui
recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi
ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel
deorsum, cum tristitiam et despectum in hoc mundo appetunt habere,
proptercoelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes
in domum cujusdam viri in Bahurim, qui locus interpretatur electus
sive juvenis, cumadolescentiae tempora in memoriam reducunt.
Descendunt in puteum qui erat in vestibulo, cum patientiae se humiliter subjiciuntquae
cunctis necessaria est, ante finem scilicet praesentis vitae. Expandit
mulier velamen super os putei, cum Ecclesiaprecum assiduitate delictajuventutis et
ignorantiae suorum filiorum abscondere certat quasi siccans ptisanas,cum carnis
lasciviam per continentiae rigorem constringit. Sic et res latet
transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatemprecum in compunctione
lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delictaabsconduntur, ac homines a
persecutione antiqui hostis protecti liberantur.
Cumque venisset David in castra Sochi filius Naahas de Rabath filiorum
Ammon, et Machir filius Amihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
obtulerunt ei stratoria et tapetia,
(S2, 17, 27 et S2, 17, 28) etc. Castra ubi venit David Hebraice Manaim leguntur, sicut
supra innuimus,hic est locus ubi obvii fuerunt Jacob angeli Dei, sicut in Genesi
legitur. Unde scriptumest:
Vocavit Jacob nomen loci Manaim,
(Gn, 32, 30) [mauvais référencement: Gn, 32] id est castra. Sobi namque quievit ibi cum muneribus, ad David,
filius fuit Nahas regis, cum quopugnavit Saul: quo mortuo, dixit David: Faciam
misericordiam cum Ammon sicut fecitpater ejus Nahas mecum. Interempto vero
a David Ammon, qui ei inde calvandis servis suis injurias fecerat,constitutus est
ab
eodem David, in loco fratris sui Sobi. Caeterum spiritaliter obsequium
ejus, vel caeterorum Galilaeorum David, delatum,fidem praetendebat populi gentium
in
Dominum Jesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui
ab Hierusalem recessit, atque aGalilaeis benigne susceptus est: sic nimirum Dominus
Jesus Christus ob impietatemJudaeos deserens, a populo gentiumsusceptus est: qui
multos fidelium varietatevirtutum et doctrinarum ornatos contulit
Domino.
Et praecepit rex Joab et Abisai et Ethaei, dicens: Servate mihi puerum
Absalom.
(S2, 18, 5) Quod autem Absalom pater ejus David puerum appellat, non utique aetate
carnis,sed parvitate sensus, hoc est stultitia, non mole corporis
dicit.
Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures
erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in
bello.
(S2, 18, 8) Saltus hic qui plures consumpsisse dicitur quam gladius vorasse:
bestiasferocissimas,quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti
quamgladio vorati fuerunt.
Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo,
(S2, 18, 9) etc. Absalom mulo cui insederat pertranseunte, ipse quercui
inhaerens, inter coelum etterram suspensus est. Sic nimirum Scribae et
Pharisaei, principes Judaeorum, in ligno crucis in quoDominum Jesum Christum
affigentes suspenderunt, occulto judicio in eodem ligno damnatisunt, atque eumdem
populum Judaeorum qui carnali sensui, velut irrationabili mulopraesidere videbantur,
in dispersionem gentium pertranseuntes, ipsi principatumpariter et populum
amiserunt. Dicamus et manifestius, quod Absalom mulo fugiens in quercu per
caesariem capitissui suspensusest, hoc significabat quod Judaei stultitiae carnalis
sensus incumbentes,propter superstitiositatem pharisaicam legem corrumpent, per ipsam
quam adcorrectionem vitae perceperant, mortis occasionem habuerant. Unde et
Salvator in Evangelio dixit ad eos:
Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum.
Moyses enim in quem vos confiditis, ille vos accusat.
(Jn, 5, 45) [mauvais référencement: Jn, 5] Joab vero in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis
superbiam,avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae
illis maximeperditionis causa erant. Superbi fuerunt, qui in contemptu Dei
idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis
praeponebant: perfidi veroet invidi, qui non solum dictis legis et
prophetarumrepugnabant, sed etiam ipsiusSalvatoris praesentiam spernebant, et
beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc et in passione sua blasphema voce
ad Pilatum dicebant:
Non habemus regem nisi Caesarem.
(Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] Ingrati exstiterant dicentes:
Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.
(Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Absalom quoque post interitum in foveam grandem missus est cum iniquus
quisquepost obitum carnis in lacum inferni mergitur. Super quem acervus
lapidum congeritur: cum duritia mentis suae illiexprobratur. David
exstinctum quidem ploravit cum interitum populi Judaici Dominus flevit,sicut in
Evangelio legitur:
Videns civitatem Hierusalem, flevit super illam.
(Lc, 19, 41) [mauvais référencement: Lc, 9] Cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem
crucis,ineruditione et cura salutis suae permanserit.
Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
(S2, 18, 23) Achimaas filius Sadoch, qui posterior coepit et prior ipse
praecucurrit,alacritatem quorumdam sanctorum praefigurasse non dubium est.
Qui cum sint conversione novissimi, plurimos tamen ex eis qui illos praeirevidebantur,
fide et dilectione atque fervore spiritus antecedunt.
« Venitque universus populus coram rege. » Ille videlicet qui cum
Davidpermanserat. Quod vero ait,
Israel fugit in tabernacula sua,
(S2, 18, 17) hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellionem rebelles
exstiterant.
Miphiboseth quoque, filius Jonathae, descendit in occursum regis illotis
pedibus.
(S2, 19, 24) In Hebraeo non lotis, sed infectis legitur
pedibus. Fecerat namque sibi, ut Hebraei tradunt, ligneos pedes, quibus uti
quasi pronaturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille
erat.
Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est quod
locutus sum.
Tu et Siba dividite possessiones.
(S2, 19, 29) In Hebraeo agrum legitur. Quia in hoc loco David immemor
amicitiae fuit et foederis, imo juramenti quodhabuit cum Jonathan, et tam crudele
dedit judicium, dicens:
Tu et Siba dividite agrum.
(S2, 19, 29) Idcirco Roboam et Jeroboam, ut aiunt, diviserunt ejus regnum.
Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, id est, Miphiboseth interpretatur
litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo
fuissedicitur, eo quod reduxisset David cum pace. Unde quod ait regi:
Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex in domum suam
pacifice,
(S2, 19, 30) non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi
contraDeum murmuranti, eo quod Dominus David in pace reduxisset.
« Et ait Berzellai ad regem: Est autem Chamaam servus tuus, ipse ascendat tecum. »Chamaam interpretatur suspirans, quandiu enim cum patre permansit, suspiransvocatus est. Postquam vero in doctrinam David transiit, non Chamaam, sed Chama, quodinterpretatur fidelis, appellatus est.
Accidit autem ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir
Jemineus,
(S2, 20, 1) etc. Seba vir Belial, qui Israeliticum populum a domo David dividere
conatus est,figuram gestavit haereticorum, qui plebem Dei scindere volentes, in ipsa
sua pravaintentione prius damnati ab Ecclesia, moriuntur, quam hoc quod coeperant,
implerepossint. De quo plenius dicemus in posterum.
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater.
Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum.
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, qui percussit eum in
latere, et effudit intestina ejus in terram.
(S2, 20, 9 et S2, 20, 10) Quid est quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sedsinistram ad
gladiumlatenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur
intelligi?Dextera namque mentum tenere est, quasi ex benignitate blandiri.
Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percuTit. Sic Joab
quoqueblande et benigne locutus est, sed ex malitia in dolo occidit.
Et exclamavit mulier sapiens de civitate ad Joab, dicens: Sermo, inquit,
dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent Abela, et sic
proficiebant.
Nonne ego sum quae respondebo veritatem Israel, et tu quaeris subvertere
civitatem?
(S2, 20, 18 et S2, 20, 19) et reliqua. Ait enim:
Sermo, inquit, dicebatur in antiquo proverbio, qui interrogant,
interrogent,
(S2, 10, 18) etc. Ac si aperte diceretur: Haec civitas urbs consiliiexstitit, et
qui aliquodconsilium requirebant, hic interrogabant. Et tu quaeris tantam
destruere civitatem, et matrem consilii evertere in Israel?Dicamus
convenientius. Ait enim:
Sermo dicitur in veteri proverbio,
(S2, 10, 18) etc. In Hebraeo non habetur « proverbio. » Iste sermo, sermo legis
est in qua jubetur aDomino per Moysen, ut quando ingressuri essent terram Chanaan
et
gentes deleturi,primum pacem offerrent: et si pax ab eis reciperetur, pacem
recipientes tributariieorum efficerentur: et si pacem non reciperent, tunc a filiis
Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate
fertur:
Nonne ego sum quae respondebo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere
civitatem? Quare praecipitas haereditatem Domini?
(S2, 20, 19) Ac si diceret: Cur vis destruere civitatem hanc antequam pacem
interrogandoofferas, sicut in lege jubetur? Cur etiam non legem in nobis Israelitis
servas, quaein alienigenis olim servata est?
(S2, 20, 23) Fuit autem Joab super omnem Israel. » Reditus itaque Israelitici populi adDavid
post interfectionem Absalom, reditum prioris populi ad Christum post interitumpravorum
magistrorum significabat. Seba ergo filius Bochri, qui populum seducendo ad
David, avertebat, erroremsignificat qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur,
et
a veritatis auditupopulum subvertebat. Interpretatur autem Seba
secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur
primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptumest:
Filius primogenitus Israel quem eduxide Aegypto,
(Mi, 6) Sebam, id est errorem secutus, resequestrabat a domo David,
Ecclesiamsemetipsam separabat, cum ejus conventum exsecrando negabat. Hi
ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, et spiritalis doctrinaeeruditionem
caput Seba absciderant, id est diabolum a corde suo abjecerant, mox adDavid
revertuntur, cum Christum Filium Dei corde credulo venerantur.
Hic sequitur qualiter fames facta est in diebus David tribus annis. Et
cum consuluisset Dominum, responsum est: Quod propter Saul et domum ejus etsanguinem,
quia occidit Gabaonitas, et reliqua.Filii Saul qui cum Doeg Idumaeo, dum
adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitasin Nobe occiderant, hi sunt Armoni et
Miphiboseth, quos peperit ei Respha filia Ahia,et quinque filii Michol filiae Saul,
quos genuit Adrieli filio Berzellai, qui fuit dedomo Lathi. Quaeritur cur
filii Michol dicuntur, cum non Michol, sed ejus soror Merod uxorfuerit Adrieli filio
Bercellai? Quod ita solvitur: Merob quippe eos naturalitergenuit, et Michol uxor
David, quae et Egla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit, etsibi in filios
adoptavit, idcirco ejus filii dicuntur: « Filii enim Israel, utScriptura refert,
juraverunt Gabaonitis, sed Saul voluit percutere eos zelo quasi profiliis Israel et
Juda, » eo quod eosdem vivere Josue gratis quodammodopermiserit, etabstulerit a filiis
Israel praedam eorum injuste. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Abimelech
sacerdos exstitit, et ideo famesexorta est. Fames itaque haec significat
sterilitatem bonorum operum in plebibus, propternegligentiam doctorum, dum inserviunt
cupiditatibus terrenis, et non procurant pastumimpendere praedicationis.
Necantur ergo Gabaonitae, cum studium rectae conversationis, et
restauratiopoenitentiae, post lapsum ab incautis per haereticos seu per malignos
spiritussubtrahitur. Gabaon enim collis moeroris
interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique
post perpetratascelera, vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt:
Faciamus mala, ut veniant nobis bona:
(Rm, 3) quorum damnatiojusta est. Sed Respha quae interpretatur
cursus, filia Ahiae, qui interpretatur frater ejus, tollens
cilicium, substravit sibi super petram, et donecstillaret aqua super eos de
coelo, et non dimisit aves lacerare eos per diem, nequebestias per noctem, cum pia
sollicitudo sanctorum talibus succurrens rigore jejuniiatque instantiae precum
incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo:compescens videlicet
pravos homines, necnon et malignos spiritus, pravissuggestionibus eorum vitam ulterius
corrumpere.
Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversus Israel,
(S2, 21, 15) et reliqua, usquequo ait,
tertium quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit
Adeodatus filiussaltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum.
(S2, 21, 19) Multi igitur requirunt quis fuerit iste Adeodatus, filius saltus,
polymitarius,Bethlehemites. Sed Hebraeus saepe dictus ita
exponit. Adeodatus, inquit, ipse est David. Idcirco dicitur
Adeodatus, quia a Deo electus est in regnum. Filius saltus, quia de saltu
ubi oves pascebat, eductus est. Polymitarius vero, quia de genere Beseleel
mater ejus fuit. Bethlehemites, quia de Bethlehem civitate exstiTit. Nam
Noemi et Ruth temporeubertatis, ex quibus David ortus est, reversae sunt in
Bethlehem. Et quia causa panis Ruth Booz nota est: idcirco idem locus domus
panis vocatusest. Unde Gob in quo fuit bellum, ut idem Hebraeus transtulit,
lacusinterpretatur: idcirco quia sicut in lacum leonum quis nutritur
etpraeceps labitur,ita David semetipsum contra Goliath fortiter ad pugnandum
opposuit. Quem etiam sensum videlicet quod ab eo datus David intelligitur,
sequentiadeclarant, ubi, expletis praeliis, subjungitur:
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et
servorum ejus.
(S2, 21, 22) Judaei quoque hanc Arapham, matrem gigantum: Orphan, nurum Noemi
essearbitrantur. Nam et taliter nos etiam in cujusdam volumine scriptum
reperimus. Josephus in duobus praeliis concordat cum Scriptura
Regum. De tertio praelio ait: quod apparuit fortis, mittente David
exercitum nomineEphan, cognatus ejus. Sed utrum ipsum Adeodatum Ephan
appellaverit,vel alium quemlibet hoc nominenotaverit, incertum est.
Quartum bellum fuit in Geth,
(S2, 21, 20) et reliqua, usquequo ait,
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et
servorum ejus.
(S2, 21, 22) Quatuor ista bella contra Palaestinos bellum significant Christi quod
omnitempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et
contraspiritales nequitias incessanter agit. Licet enim fastus mundanus,
vel propter vitas malignorum spirituum, se erigatcontra Ecclesiam Christi, omnis tamen
principatus adversariorum, vero David, hoc estrege Christo imperante ac praelia
servorum suorum disponente, cedit, et omnesadversarii vincuntur. Unde
Psalmista ex persona Ecclesiae confidenterdicit:
In Deo faciemus virtutem,
(Ps, 59, 14 et Ps, 107, 14) [mauvais référencement: Ps, 107] etc.
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit
eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
Et ait: Dominus petra mea,
(S2, 22, 1 et S2, 22, 2) etc. Quaeritur cur solus septimus decimus psalmus tantummodo in
libro Regum reperiaturconscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus
invenitur, quia regnumillud significat, ubi adversarium nullum habebimus.
Et hoc est, quod in praetitulatione psalmi hujus scribitur:
In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu
Saul.
(S2, 22, 1)
Et ait: Dominus petra mea et refugium meum.
(S2, 22, 2) Quis enim figuratur in David nisi ille qui venit secundum carnem ex
semineDavid? Qui utique in corpore suo quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos,
quodcorpus non eripitur de manu inimicorum, nisi cum et
illa novissima inimica destruetur mors,
(1Co, 15) ut perveniatur ad regnum Dei. Nam psalmus hic uni tantum non potest
convenire personae, sed quatuor divisionibussubjacebit. Id est, primo
ordine propheta loquitur, qui gratias agit quod eum de gravibuspericulis divina pietas
liberare dignata est. Secundo, Ecclesia, eo quod per multas calamitates
Christianum populum ad baptismumde orbis universitate collegit. Tertio, vox
Salvatorisillabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus etpotestas
describitur. Quarto, iterum Ecclesiae dicta proferuntur, et concessa munera
Christilaudantur.
Et exaudiet de templo sancto suo.
(S2, 22, 7)Templum Dei, Filius Dei.
Et contremuit terra.
(S2, 22, 8) Terra peccato.
Fundamenta montium,
(S2, 22, 8) spes superborum.
Quoniam iratus est eis,
(S2, 22, 8)quia recognoverunt iram Dei.
Fumus,
(S2, 22, 9)compunctio poenitentium.
Carbones succensi sunt ab eo.
(S2, 22, 9) Corda hominum inflammata a Spiritu sancto.
Inclinavit coelos.
(S2, 22, 10) Quia ipsos, de quibus dictum est:
Coeli enarrant gloriam Dei,
(Ps, 18, 2) [mauvais référencement: Ps, 18] de adventu suo nuntios misit, et descendit, formam servi
suscipiendo.
Cherubim,
(S2, 22, 11)scientiae plenitudo.
Pennas ventorum,
(S2, 22, 11) scientiae sanctorum.
Tonabit de coelis Dominus,
(S2, 22, 14)id est, de apostolis.
Misit sagittas suas.
(S2, 22, 15) Sagittae, evangelistae.
Fulgura,
(S2, 22, 15) miracula sanctorum.
« Fundamenta terrae, » fides Ecclesiae manifestata.
« Misit de coelo et assumpsit me. » Id est, Filium suum Pater misit, et assumpsitEcclesiam suam.
Liberavit me de inimico meo potentissimo,
(S2, 22, 18) id est, ex diabolo.
Et eduxit me in latitudine,
(S2, 22, 20)hoc est, in charitate.
Retribuet mihi secundum justitiam meam.
(S2, 22, 21) Id est, secundum innocentiam fidei et bonorum operum et actuum.
Cum sancto sanctus eris.
(S2, 22, 26) Ad Dominum dicitur, qui cum sancto utique sanctus.
Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
(S2, 22, 27) Ob hoc quod eis non favet, perversus esse videtur: quia
superbis resistit, humilibus dat gratiam.
(Jc, 4)
In Deo meo transiliam murum.
(S2, 22, 30)Murum itaque illum, quem humano generi inter Deum et hominem
erexerantpeccata.
Coaequans pedes meos cervis.
(S2, 22, 34) Cervos spirituales viros appellat, propter alacritatem velocis
cursus. « Spinas et vepres. » Hoc est, implicamenta saeculi hujus
transilientes.
Persequar inimicos meos et conteram, et non revertar donec consumam
eos.
(S2, 22, 38) Christus Judaeos atque omnes infideles consumit, similiter et anima electavitia
sua per augmenta virtutum consummat.
Inimicos meos dedisti mihi dorsum.
(S2, 22, 41) Hoc quod alibi scriptum est:
Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
(Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109]
Salvabis me a contradicentibus populi mei.
(S2, 22, 44) Vox Christi a contradictione Judaeorum, per Patris sui potentiam salvatus
atquein caput gentium constitutus.
Filii alieni resistent mihi.
(S2, 22, 45) Filii alieni Judaei sunt, quibus dictum est:
Vos ex patre diabolo estis.
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]
Deus qui das vindictas mihi.
(S2, 22, 48) Hoc est, in futuro judicio, cum eis coeperit reddere quod
merentur.
A viro iniquo liberabis me.
(S2, 22, 49) Hoc est, Ecclesiam suam de potestate diaboli erepturus est.
Et faciens misericordiam Christo suo David.
(S2, 22, 51) David Christum significat, semen ejus omnes electos.
Haec sunt verba novissima David filii Isai.
(S2, 23, 1) Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda: non consumenda,
sedquae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant: et ideo
ultimamconfessionem laudis significant, quam superato hoste, et peractavictoria
mortis,laudem sancti in aeternum Deo cantabunt.
Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob: egregius psaltes
Israel.
(S2, 23, 1) Id est, nobilis psalmista, qui videlicet et propheta luculento sermone
etmanifestissime de Christo Filio Dei Jacob, et de incarnatione ejus, ac
redemptionehumani generis prophetavit.
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum
justus.
(S2, 23, 2 et S2, 23, 3) Spiritus enim Domini, qui est Spiritus sanctus: et sermo Domini, qui est
FiliusDei: ea quae propheta vaticinaverat, per gratiam suam, veraciter
proferredonaverat.
« Ipse enim spiritus Dei Jacob dominatur in timore Domini, sicut lux auroraeoriente sole, mane absque nubibus rutilat. » Aurora, Ecclesia, oriente sole, Christoresurgente a mortuis, absque nubibus rutilat, id est, absque peccato infidelitatisresplendet in miraculis. Pluvia, Evangelica praedicatio: herba credentem significat populum: terra veroEcclesiam. Potest moraliter intelligi aptius: Qui enim in timore Domini dominationem insubditis exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert: nec in eisaliquid remanebit obscurum, sed imbre coelestis gratiae irrigatus, germina virtutum incarne vivens, fructificat.
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea et omnisvoluntas, nec est quidquam ex ea quod non
germinet.
(S2, 23, 5) Hinc idem propheta in Psalmis dicit, quod beatus vir qui in lege
Dominimeditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum,quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et
omniaquaecunque faciet, prosperabuntur
(voir: Ps, 1)
.
Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, qui non
tolluntur manibus: Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro lanceato,
igneque succensae comburentur usque ad nihilum.
(S2, 23, 6 et S2, 23, 7) Quod potest et juxta superiorem sensum de Judaeis et de haereticis, qui
velutspinae, de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque aeterno incendio
traditi,specialiter intelligi. Potest et generaliterde omnibus reprobis
intelligi, juxta quod in Evangeliodicitur:
Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur,
(Mt, 7, 19 et Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3]
etc. Et iterum:
Filius, inquit, hominis mittet angelos suos et colligent de regno
ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum
ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.
(Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13]
Ille scilicet quasi tangens spinas armabitur ferro et ligno lanceato,
quicommunicans peccatis alienis propter duritiam cordis sui, iniquitatum
ponderepremitur, et jaculis peccatorum confodietur: cujusque opera aeternis gehennae
ignibusdigna ad nihilum redigentur.
Haec nomina fortium David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter
tres: ipse est quasitenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu
uno.
(S2, 23, 8) Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen
inRegum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam
nominatur.
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(S2, 23, 8) Virtus in hoc bellica, simul et modesta viri designatur civilitas:
quiavidelicet sicut vermiculus ligni, tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec
nonet permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit,
etscabrosum et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredonis nomen
habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur:
at incertamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat.
Sed huncprincipem Hebraeus ipsum suspicatur esse David. Ecce historiam
tetigimus, sed quid spiritaliter significet, breviterindagemus. Ait enim:
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(S2, 23, 8) David ligni vermiculus fuisse scribitur, quod utique Dominico hominispecialiter
congruit: ex cujus persona Psalmographus cecinit:
Ego autem sum vermis et non homo.
(Ps, 21, 7) [mauvais référencement: Ps, 11] Quemadmodum enim lignum ex se vermiculum procreat, ita quoque beata Mariavirgo,
videlicet de radice Jesse, absque opere nuptiali, florem protulit Dominum
etSalvatorem: qui octingentos interfecisse impetu uno dicitur: quia ut
Evangelistapronuntiat de homine uno, qui universarum gentium typum praeferebat,
uno impetu,
(S2, 23, 8) id est sermonis imperio, legionem expulit daemonum.
Post hunc Semma filius Age de Arari.
Et congregati sunt Philisthiim in statione,
(S2, 23, 11) etc. Semma audiens, Age meditans sive
loquens, Ararites montanus. Semma, filius Age, personam gestavit
Domini et Salvatoris nostri,sive sanctorum praedicatorum ejus: qui in agro Ecclesiae
stans, infirma membra illiusde adversariis potestatibus, velut hordeum tuetur: vel
certe verecundiam castitatis incontinentibus, quasi lentes gladio oris sui, contra
luxuriam defendit.
Necnon et ante descenderant tres, qui erant principes in triginta, et
venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam.
(S2, 23, 13) Tres isti fuerunt, Abisai filius Sarviae et sub hoc Hai Usatites, et
Jonathanfilius Sammaa fratris David.
Hi etiam tres irruperunt castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de
cisterna Bethlehem.
(S2, 23, 16) Et de tribus istis Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae,
princeps erat detribus istis nominatis, in tribus illis et inter tres
nobilior.
Desideravit igitur David et ait: Si quis mihi daret potum de cisterna quae
est in Bethlehem juxta portam.
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam.
At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino.
(S2, 23, 15 et S2, 23, 16) Qui fuerint hi tres fortissimi, jam superius inculcavimus. Caeterum
spiritaliter quem in hoc desiderio ipse David praefiguravit, nisi omnessanctos Patres,
qui ante legem, vel sub lege fuerunt, qui adventum Salvatorispraestolantes, ad ejus
praesentiampervenire nequiverunt? Illum videlicet fontemsitientes, in quo est remissio
peccatorum: non qui periculis quaereretur alienis, sedqui aliena pericula
deleret. Verum moraliter ex hoc facto cogitandum summopere est, ut qui se
illicita meminitcommisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere; quatenus
per
hoc Conditorisuo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat
etiamcommissa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis
deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non
affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet:
at regem verofortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter
vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucronetransfixus,
alienam conjugemappetivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta: et
malum quodperpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum, longe
post, contra ostium sederet, aquam bibere ex eorum cisterna exdesiderio
voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias
erumpentes, aquam quamrex desiderabat illaesi detulerant. Sed vir flagellis
eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquamdesiderasse reprehendit,
eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est:
Libavit eam Domino.
(S2, 23, 16) In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia
culpamconcupiscentiae mactavit, per poenitentiam reprehensionis suae. Qui
ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postetiam
quiaconcupiverat expavit. Quia enim illicita perpetrasse meminerat, contra
semetipsum jam rigidus, etiam alicitis abstinebat. Sic agamus poenitentiam,
ut ea quae commisimus perfecte defleamus. Verum juxta historiam quod
oblatam aquam bibere noluit, sed eam Domino libavit,exemplum praebuit militibus suis
fortitudinis et constantiae. VIcit ergo naturam, utsitiens non biberet, ut suo exemplo
omnis exercitus sitim disceret.
Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus.
Ipse levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in
tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos
non pervenerat.
(S2, 23, 18 et S2, 23, 19) Sciendum est quod isti tres primi (ad quos Abisai, qui eratinter tres
nobilioret princeps, non pervenisse dicitur) neque in hoc volumine, neque in
Paralipomenonlibro qui fuerint leguntur: necnon etiam ferventi aestu, libros
Antiquitatum Josephiperlustrantes, minime invenire potuimus, nisi forte illi
intelliguntur (sicut Hebraeitradunt) quos superius jam nominavimus: aut illi, quos
Josephus narrat aquam David decisterna Bethlehem attulisse, quos nominat Jesbaam
filium Accamoni, quem alibiEusebius filium Achimei nuncupat, et Eleazarum filium
Ochoi, quem dicit esse filiumDodim, atque Semma filium Age, quem appellat alibi filium
Heli, de quibus sacraScriptura nil loquitur. Unde nonnulli non solum
Hebraeorum, verum etiam Latinorum, tropice tres primos,tres virtutesDavid, intellige
volunt, sapientiam videlicet, humilitatem, etfortitudinem, sicut in praecedentibus
dicitur,
sedens in cathedra sapientissimus,
(S2, 23, 8) ecce sapientiam.
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus,
(S2, 23, 8) ecce humilitatem.
Qui octingentos interfecit impetu uno,
(S2, 23, 8) ecce fortitudinem. Ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit,
ideoque ipse est princepsfortium suorum. Verum si quis aliam expositionem
invenerit, promulgare studeat et nos libenter eiobsequium dabimus, qui profecto aliam
invenire non potuimus: his enim expletis, quidspiritaliter significet,
innuamus. Iste enim Abisai, qui levavit manum suam contra trecentos,
figuram praetendisseSalvatoris sive sanctorum praedicatorum non dubium est: qui
vexillo crucis atque hastapraedicationis,inimicos fidei, velut trecentos viros,
convincunt atqueprosternunt.
Et Banaias, filius Joiadae, viri fortissimi magnorum operum de Capseel, ipse
percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in medio
cisternae diebus nivis.
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in
manu hastam.
Itaque cum descendisset ad eum in virga, vir extorsit hastam de manu
Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
(S2, 23, 20 et S2, 23, 21) Notandum quod in Hebraeo non habetur, (sicut in cujusdam volumine
reperitur)magnorum operum, sed magister operum. Capseel enim interpretatur
congregatio Dei: magister enim erat decongregatione et legione Dei, id est
Cerethi et Pherethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes.
Ipse enim percussit duos leones Moab,quos nonnulli intelligi volunt, duos potentes
ac
fortissimos viros in regnoMoab. In quo etiam intellectu, vir quidam doctus
in Scripturis, et solers in amoresapientiae, qui me in sacris litteris erudire
consuevit, consentire videtur. Quos Paralipomenon, duos Ariel Moab
nominat. Unde et Ariel vel viri potentes Moab vel leones
nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei. Quos Banaias, dum
provocatus esset abillis, superatos interfecit. Quando enim David eosdem
Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculosduos ad mortificandum, et unum
ad
vivificandum, isti potentes Moabitastuebantur. Quod dicitur de Banaia:
et ipse descendit et percussit in media cisterna diebus nivis leonem
(S2, 23, 20), quomodosit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna
fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque
nimionivium aggere, fuerit coaequata. In quam cum leo superveniens periculi
nescius incidisset, ibidemque conclususgrandi rugitu clamaret, accurrebant homines
videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias,
desiliit statim incisternam: et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit
leonem. Spiritaliter Banaias, qui interpretatur aedificator
Dominus, personam inse expressit Salvatoris, de quo Propheta vaticinaverat,
quia per eum aedificandaEcclesia esset, dicens:
Aedificans Hierusalem Dominus.
(Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 146] Et iterum:
Dominus aedificabit Sion,
(Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] quam Paulus construi videns aiebat:
Dei aedificatio estis:
(1Co, 3) Qui de coelis descendit in lacum saeculi istius: qui calentes aquas, hoc
estmentes hominum, in malitia ferventes, nive et frigore infidelitatis, in
aquapraedicationis suae, sive fluento baptismatis, refrigeravit: « et interfecit
leonem, »hoc est diabolum, gladio verbi sui. « Ipse enim est auricularius
David, » Dei scilicet Patris: cui vera divinitasomnem scientiam atque intelligentiam
contulit.
Haec fecit Banaias, filius Joiadae, et ipse nominatur inter tres
robustissimos qui erant inter triginta nobiliores.
Verumtamen usque ad tres non pervenerat.
(S2, 23, 22 et S2, 23, 23) Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter robustos, id est Abisai
etSubochaiet Jonathan, quippe qui viribus eis aequari posset, qui etiam erant
intertriginta. Notandum quod quidam Hebraeorum leonem hunc quem Banaias
interfecit, Joabintelligi volunt: qui in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi
cornua altaristenebat, occisus est. Et puta altare cisternam significare:
videlicet quia, inquit, sicut aqua cisternaemunditiem affert, ita nihilominus
sanctuarium Domini peccata expiabat. « In diebus nivis, » quia per mortem
expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae:
Lavabis me,
quod impletum est in media cisterna:
et super nivem dealbabor:
(Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait, « diebus nivis. » De eo autem
quodsubsequenter narratur:
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo.
(S2, 23, 21) Virum istum Aegyptium Semei filium Jera esse arbitrantur, qui
maledixitDavid. Sciendum est quod idem Semei de Bahurim fuerit ideo
Aegyptius dictus, quia operaillius Aegyptii, Deum blasphemantis (quem Moyses, jubente
Domino, interfecit in eremo)imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et
iste maledixit prophetam et regem.
Virum dignum spectaculo.
(S2, 23, 21) Spectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur.
Habentem in manu hastam,
(S2, 23, 21) id est legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem,
nonperimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras
Hierusalem, idcirco in euma Bannia, « in virga, » id est rectitudine justitiae,
descensum est: et hasta, quamjam non rectam tenebat, vi ab eoextorta est: quem sensum
non refragamus, sed diligentilectori relinquimus. Descriptus enim ex parte
catalogus virorum fortium in figuram sanctorum, quiquamvis virtutum sublimitate
proficiant, tamen usque ad excellentiam divinaeTrinitatis nequaquam
attingant. Inde est quod ibi scriptum est de Joab, usque ad tres non
pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit inter filios
Dei? Ac per hocvera potest illa solutio esse, quam superius de tribus primis
fortissimis, videlicettribus virtutibus David, descripsimus: ad quas nemo fortium
pervenire potuit. Et ideo tropice sermo divinus in figuram Salvatoris ita
protulit dicens, sed usquead tres primos non
Asael trater Joab inter triginta.
Eleanan filius patrui ejus de Bethlehem.
Semma de Arari.
Elica de Harodi.
Heles de Phalti.
Hiri filius Acces de Thecua.
Abiezer de Anathoth.
Mobonnai de Husati.
Selmon Ahohites.
Macharai Netophatites.
Heleb filius Baama, et ipse Netophatites.
Itai filius Ribai, de Gebeeth filiorum Benjamin.
Banaian Pharathonites.
Hedai de torrente Gaas.
Abialbon Arbathites.
Azmavet de Berhomi.
Elihaba de Saalboni.
Filii Jasen, Jonathan, Semma de Herodi.
Ahiam filius Sarar Ararites.
Eliphalet filius Ahasbai.
Filii Maachati.
Eliaam filius Achitophel Gilonites, Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, Igaal
filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi, Selec de Ammoni, Naharai Berothites,
armiger Joabfilii Sarviae Hira Jethrithes,
(S2, 23, 24, S2, 23, 25, S2, 23, 26, S2, 23, 27, S2, 23, 28, S2, 23, 29, S2, 23, 30, S2, 23, 31, S2, 23, 32, S2, 23, 33, S2, 23, 34, S2, 23, 35, S2, 23, 36, S2, 23, 37 et S2, 23, 38) et reliqua, usquequo ait,
omnes triginta septem.
(S2, 23, 39) Notandum est, quia cum his triginta, etiam septem fortiores, et nominati in
hoccalculo comprehenduntur, David videlicet, qui appellatus est Adeodatus, Abisai
etSubochai, Jonathan, Eleazar, et Semma et Banaias: ecce septem. Triginta
hi sunt: Asael, Elcanan, Semma de Arari, Elica, Heles, Hira, Abiezer,Mobonnai, Selmon,
Macharai, Heleb, Itai, Banaian Pharathonites, Hebai, Abialbon,Azmavet, Elihaba, Semma
de Horodi, Aiam, Eliphelech, Etiam, Hesrai, Pharai, Igaal,Bonni, Selech, Naharai,
Hira, Gareb, Urias Hethaeus. Ideo ergo Urias Hethaeus ultimus ponitur,
propter id quod sequitur insequentibus.
Et addidit furor Domini irasci contra Israel.
(S2, 24, 1) Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus. In populo vero
qui noluit resistere David in pereundo Uria, et haec nondum ultiodivina facta fuerat:
idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio magni ejus peccatimonstraretur.
Caeterum in hoc numero omnis perfectio sanctorum designatur. Denarius
numerus ad decalogum legis pertinet; ternarius vero ad fidem sanctaeTrinitatis;
septenarius autem ad septiformem gratiam Spiritus sancti: ter denitriginta fiunt
Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis,
dicentem: Vade, numera Israel et Judam.
Dixitque rex ad Joab principemexercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a
Dan usque Bersabee, et numera populum,
(S2, 24, 1 et S2, 24, 2) et reliqua. Fastu enim superbiae tactus, et repentino tumore
elationis inflatus pro culpapopuli, maxime qui eum in proditione Uriae non redarguit,
occulto judicio Dei contravoluntatem Domini eumdem populum numerare compulit: culpa
enim illius punita fuerat,sed peccatum populi (ut dictum est) inultum
manebat.
Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de
Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium.
Et de Juda quingenta millia pugnatorum.
(S2, 24, 9) Notandum autem quod in Paralipomenon legitur mille millia et centummillia
deIsrael: de Juda quadringenta septuaginta millia, quos quidem ab Joab numeratos
esse,sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum quantum in Samuelis
libroscribitur.
Percussit autem cor David postquam numeratus est populus, et dixit David ad
Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem
servi tui, quia stulte egi nimis,
(S2, 24, 10) et reliqua. In libro quoque Exodi, praecepit Dominus Moysi, dicens:
Quando tuleritis summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium
pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti.
(Ex, 30) Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta
mensuramtempli. Siclus viginti habet obolos. Mediapars sicli
offeretur Domino, qui habetur in numero, a viginti annis et supradabit
pretium. Dives non addet ad medium sicli, pauper nihil minuet.
Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usus
tabernaculitestimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus
eorum. Hoc ergo oblitus est David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc
plaga venit inIsrael.
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: Aut septem annis veniet
tibi fames in terra tua,
(S2, 24, 13) etc. Sed mystice hic intelligi potest fames septem annorum,
etc., si cui placuerit. Septem annis infideles Judaei famem
sustinent, quia septiformis gratia Spiritussancti, pane verbi Dei eos nequaquam
pascit. Ipsi enim tribus mensibus inimicissuis se persequentibus cedunt,
quia ob hoc innomine sanctae Trinitatis, per lavacrum regenerationis innovati non
sunt: hostibus,hoc est immundis spiritibus resistere non valentes, terga
dant. Ipsos denique angelus percutiens, quasi tribus diebus flagellat: quia
negantesPatrem et Filium et Spiritum sanctum, ex cujus fide vivere poterant, in
impietate suaincreduli moriuntur.
Immisitque Deus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum,
et mortui sunt ex populo, a Dan usque Bersabee, septuaginta millia
virorum.
(S2, 24, 15) Et hoc qualiter gestum sit, Josephus refert verbis plurimis dicens:
Prophetisitaque declarantibus David quod ei Deus irasceretur, supplicare coepit eumque
rogare,ut propitiusesset, et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad
prophetam misit ad eum Deus, tres supplicii conditiones portantem,ut earum quam
probaret, eligeret, utrum vellet famem in provincia generari septemannis, aut tribus
mensibus pugnando vinceretur hostibus, aut certe morbus et languoraccideret tribus
diebus Hebraeis. Cumque ille esset in anxietate et vehementer animo
confusus, et propheta dicerethoc omnimodo imminere, et responsum velociter exigeret,
ut electam ab eo conditionemrenuntiaret Deo, cogitans rex, quia si famem eligeret,
contra alios hoc facerevideretur, quando ipse quidem habens multa frumenta, non
pateretur inopiam, reliquisvero esset angustia; item si eligeret triummensium
victoriam hostium, ipse quidemhabens circa se viros fortissimos et custodes, nihil
omnino metueret, neci vero ejusexercitus subjaceret; inter haec autem communem potius
passionem et regum etsubjectorum elegit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens:
Quia multo melius inmanus Dei, quam in hostium manus incidere. Haec audiens
propheta renuntiabat Deo: qui morbum et interitum misit in
exercitumHebraeorum. Moriebantur enim (ut idem historiographus ait) non uno
modo, ut facile languorpotuisset agnosci, facile peribant. Alius enim super
alium moriebatur. Alii super mortuos quos sepeliebant, ipsi quoque
moriebantur. Sic diversis morbis (sicut ille refert) interibant.
Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutinaperimere usque ad
horamprandii, consumpta sunt septuaginta millia. Hic enim nihil aliud
dicere valemus, nisi quod papa Gregorius moraliter, egregiustractator, in hoc facto
David protulit. Ait enim: Pro qualitatibus subditorum, disponuntur acta
regentium: ut saepe promalo grege, etiam vere boni delinquat vita pastoris.
Ille enim, Deo attestante, laudatur; ille supernorum mysteriorum conscius
Davidpropheta tumore repentinae elationis elatus populum numerando peccavit: Dei
tamenvindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc: quia videlicet
secundum meritum plebium, disponuntur cordarectorum. Justus vero judex
peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorumcausa
peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntatesuperbiens, a culpa alienus
non fuit,vindictam culpae etiam suscepit. Nam ira saeviens quae
corporaliter perculit, rectorem quoque populi intimo cordisdolore
prostravit. Certum vero est, quod ista sibi invicem et rectorum merita
connectantur etplebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, ut
saepe ex meritoplebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent
judicem suum, magna cautela subditorum est non temerevitam judicare
regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum
fudit, et cathedrasvendentium columbas evertit
(voir: Lc, 19)
: nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed
persemetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia,
quaea magistris modo vel dissimulantur judicari,vel nequeunt: ejus proculdubio judicio
reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si
quidquid prioris est,toleratur: debet tantummodo humiliter suggeri, si fortasse valeat
quod displiceatemendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam
transeat justitiae inordinatadefensio: dum enim rectitudo incaute diligitur, ipsa
magistra rectitudinis humilitasamittitur: ne eum sibi praeesse quis despiciat, quem
fortasse contingit ut in aliquaactione reprehendat. Contra hunc tumorem
superbiae subditorum, mens ad custodiam humilitatis edomatur,si infirmitas propria
incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus,et
quia de nobis fortioracredimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt, districte
judicamus. Quos enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos
reprehendere nitimur, plusvidemus: singula haec mala sunt, quae a subditis saepe in
praelatos, saepe a praelatisin subditos committuntur: quia et omnes subditos hi qui
praesunt sapientes minimearbitrantur. Et rursum, qui subjecti sunt,
rectorum suorum actiones judicant: et si ipsosregimen tenere contingeret, se potius
agere putant melius. Unde plerumque sicut et rectores minus prudenter ea
quae agenda sunt vident, quiaeorum oculos ipsa nebula elationis obscurat: et
nonnunquam si qui subjectus est, hoccum praelatus fuerit facit, quod dudum fieri
subjectus arguebat: et pro eo, quod illaquae judicaverat,perpetrat, saltem quae
judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est, ne eorum corda
aestimatione singularissapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum
est, ne sibi rectorumfacta displiceant. Si autem magistrorum vita vere
reprehenditur, oportet utique subditi, etiam cumdisplicet, magistrum
venerentur. Sed et hoc solerter intuendum est, ne aut quem imitari
despicis, veneraricontemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis
et humilitatis, ut sicreprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus
subditorum mens a servandamagisterii reverentia non recedat.
Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei.
Dixitque David ad Dominum, cum vidissetangelum caedentem populum: Ego sum
qui peccavi et ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur,
obsecro, manus tua contra me,
(S2, 24, 16 et S2, 24, 17) etc. In Paralipomenon ita scriptum est:
Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei.
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter coelum et
terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Hierusalem,
(Ch1, 21) et reliqua. Area Areuna, vel area Ornan, ipsa est videlicet
Hierusalem.
Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in
area Areuna Jebusaei.
Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
Conspiciensque Areuna,animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et
egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut
veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et
aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
Et ait Areuna ad David,
(S2, 24, 18, S2, 24, 19, S2, 24, 20, S2, 24, 21 et S2, 24, 22) etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine
resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare
vellet, altarejubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque
conjiciat quia aliterdivinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis,
per
lumen rectae fidei etverae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat,
in
quo sacrificium piaeconfessionis ac laudis Deo acceptabileofferat. Quod
recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex personaDomini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et iterum:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum
Deus non spernit.
(Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
(S2, 24, 24) Quod in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis
sexcentos.
(Ch1, 21) Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta, aream verosexcentis
aureis emisse.
Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et
pacifica.
Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab
Israel.
(S2, 24, 25) Hinc quoque Verba dierum ita narrant:
Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare
holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire
ad altare, ut ibi obsecraret Dominum.
Nemo enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini.
Dixitque David: Haec domus Domini, et hoc altare in holocaustum
Israel.
Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et
constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur
domus Domini.
(Ch1, 21 et Ch1, 22) In illo siquidem loco, ut Hebraei autumant, aliquando contigerat Abrahamofferre
filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium, et inholocaustum
exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abrahampro filio
immolavit. Potest vero area Areuna ubi David altare construxit altius
intelligi. Quid per aream Areuna Jebusaei, nisi Ecclesiam ex gentibus
collectam significat?In qua Ecclesia postquam altare fidei verus David, hoc est,
Salvator noster erexit,confestim mors impietatis, quae in populoDei grassabatur,
cessit. Hanc aream David quinquaginta argenti siclis emit: quia et Dominus
Jesus ChristusEcclesiam suam pretioso sanguine suo emptam, ac per septiformis gratiam
Spiritussancti a cunctis suis delictis purgatam, in domum sibi
sempiternamsanctificavit.
Expletis duobus libellis Regum voluminis, divinavidelicet immeriti auxiliaticlementia, tanquam quodammodo ex thesauris divitum, sanctorum scilicet doctorum, duominuta abstrahentes, quae, ut potuimus, in gazophylacium Domini contulimus, ne ingratiex nostrae paupertatis ingenio fortassis videremur a Domino, ne talentum etiam idipsumfrugalitatis collatum, rure defossum inveniretur absconditum, et damnationis poenamulctaremur acerrime. Ubi admodum vastum transivimus aequor, auxiliati videlicet Cunctipotentis ope, quiimperat ventis ne noceant rati. Nunc siquidem, quanquam pavidi, tertium aggredi conabimur librum: in quo maximeflatu indigemus quidem divini Spiraminis, ne nostra carina tandem fracta veniat inscopulis, et syrtim illisa demersa remaneat in reumate gurgitum: sedipso afflante acdignanter opitulante, portum quietudinis ovans obtineat, ut Dominica quodammodocommercia illaesa permaneant, et ex tanta profunditate voluminis, ac thesauro divinigazophylacii, saltem valeamus cum Magis auri et thuris et myrrhae Domino conferredonaria. Quoniam si in omnibus egemus Spiritus sancti juvamine, nunc quoque in hoc sacrovolumine permaxime indigemus divino suffragio, quia multis obscuritatibus abditusvidetur in allegoriarum sententiis, praesertim in templi aedificiis et prophetarummysteriis, ut, ipso adminiculante, qui dedit Salomoni sapientiam plurimam, valeamuscoeptum opus explere sagaciter. Unde jam ejus freti auxilio, ad eum describendum vertamus articulos.
Et Rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos annos,
(R3, 1, 1) et reliqua. Senectus David humanigeneris figuravit Vetus
Testamentum, in quo quia fidesdefecerat velut in David, dilectio Dei
friguerat. Vestimenta ejus, quibus adopertus calefieri non poterat, typum
habuisse Judaicaeplebis non dubium est. Quae ante adventum Salvatoris per
cognitionem legis, velut vestimenta Dominoadhaeserant. Sed quia eadem
plebs, ut Apostolus dicit,
servitutis spiritum, et non libertatis habuit,
(Co, 34) in amore divino minime caruit. Virgo vero speciosa quae in cunctis
finibus Israel quaesita est, ac per servosDavid ad eum perducta, quae in sinu ejus
dormiens eum calefecit, et virgo permansit,haud dubium quin sanctae Ecclesiae personam
gestavit, quae de cunctis gentibus perapostolos ad Christum pervenit: et tanto ardore
fidei in ejus dilectione caluit,utpropter illius amorem variis periculis se ultro
committeret, et ad ultimum pro ejusnomine mori non recusaret. De qua
plenius dicemus in subditis.
Adonias autem, filius Haggith, elevabatur, dicens: Ego regnabo,
(R3, 1, 5) et reliqua. Adonias enim iste qui superbia elatus gratis regnare
voluit, qui a Salomoneinterfectus est, figuram gestavit superbiae Judaeorum: qui
propterea quod regnumterrenum obtinere voluit a Salomone, videlicet Christo, et regnum
amisit, et vitamperdidit. De quo hic praelibando praediximus, sed in
sequentibus uberius indagabimus.
Rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
(R3, 1, 15) Quaeritur itaque quid in hoc factosignificet quod David annos natus
septuagintabellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat
calefieri. Et propterea quaeritur ista puella speciosa, quae cum rege
dormiret, et senilecorpus calefaceret, et ministraret regi. Si enim
occidentem sequimur litteram, videtur quasi figmentum esse de mimo, eoquod frigidus
senex obvolvitur vestibus et nisi complexu adolescentulae non tepescit.VIvebat adhuc
Bethsabee, et supererat Abigail, et reliquae uxores et concubinae, quaea Scriptura
omnes quasi frigidae repudiantur: et in unius tantum adolescentulaegrandaevus calefit
amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara aliam
non quaesivituxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca
vetula nunquam refrixit. Taceode prioribus ante diluvium viris, qui post
annos quingentos, non dicosenilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam
puellares quaesiverecomplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi centum
viginti annos habebat, et Sephoram nonmutavit. Quae est igitur ista
Sunamitis uxor et virgo, tam fervens ut frigidum calefaceret,et tam sancta ut calentem
ad libidinem non provocaret, nisi sapientia (ut beatusHieronymus ait) quae in senibus
fervere solet, licet, sicut superius innuimus, sanctaeEcclesiae liniasset personam?
Hanc exponat sapientissimus Salomon: patris sui deliciaset pacificos bellatoris viri
narret amplexus,
Posside sapientiam, posside intelligentiam; ne obliviscaris eam, et ne
declinaveris ab ipsa.
Ne derelinquas eam, et apprehendette; ama illam, et servabit te.
Principium sapientiae, posside sapientiam; et in omni possessione tua,
acquire intelligentiam ,
(Pr, 4) et reliqua. Ista quidem sapientia, licet frigescentibus membris,
tamen senis ferventidilectione et summo studio charitatis amplectitur, et spirituales
etiam deliciasadministrat. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus
et crescente sola sapientia,decrescunt caetera, jejunia, chameuniae et eleemosynae,
huc illucque discursus,peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum
et perseverantia,visitatio languentium, labor manuum unde praebeantur
eleemosynae. Et ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus
exercentur facta, corporesenili minora fiunt; sola sapientia non dico injuvenibus,
sed
etiam in senibus (qui inlege Domini meditati sunt die ac nocte) permanet: et
dulcissimos fructus studiorummeTit. Unde Abisac merito interpretatur patris mei
gaudium, vel patris mei rugitus. Quod in praesenti loco virtutem
sonat, quod amplior in senibus etredundans est, ac larga sapientia. Et fit
bene rugitus, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelagoveniens fremitus
auditur, ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem insenibus divini
sermonis tonitruum commorari. Sunamitis vero coccinea in lingua
nostra sonat. Ut significet callere sapientiam, divinaque lectione
fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et
fervorem ostenditsapientiae.Hinc Dominus noster in Evangelio ait:
Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?
(Lc, 12, 49) [mauvais référencement: Lc, 12] Qui discipulorum corda succendens, cogebat dicere:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret
nobis Scripturas?
(Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Hanc siquidem puellam amplecti ac diligere debemus, quae sapientiam
significatsenum ampliorem; non pueriles declamationes, et sapientium flosculos
dialecticorum, acverborum lenocinia, et caetera hujusmodi ex humana sapientia
figmentisque poetarum:neque curas istius saeculi, aut honores hujus mundi; sed
sapientia tanquam Abisac cumDavid, quae nunquam senescit, in nostro requiescat
sinu. Impolluta enim est virginitatis perpetuae, et in similitudinem
Mariae,cum quotidiegeneret semperque parturiat, incorrupta est. Si enim
Cato Romani generis disertissimus, (ut quidam doctorum protulit)centenarius jam et
senex Graecas litteras nec erubuerit, nec discere desperaverit: etsi certe (ut aiunt)
Homerus refert quod de lingua Nestoris, jam vetuli et penedecrepiti, « dulcior melle
oratio fluxerit: » et sapiens quidam Graeciae, cumcompletis centum et septem annis
se
cerneret mori, dixisse fertur, dolere quod tuncegrederetur e vita quando sapere
coepisset; Plato etiam octogesimo anno, scribensmortuus est; Socrates septuaginta
et
novem annos in docendi scribendique laborecomplevit, quanto magis calescente corporis
juventute, inter bella corporis, et interincentiva vitiorum sapientiam
edisceredebemus, ut in senectute etiam frigescentibusmembris, in sinu mentis nostrae
requiescat et foveat dormiatque nobiscum, imo cibumspiritalis intelligentiae nobis
ministret. Potest nimirum etiam ista mulier contemplativae vitae gestare
figuram, quam omnesperfecti incredibili amore complectentes, in ejus dilectione
flammescunt.
Adonias autem filius Hagith elevabatur, dicens: Ego regnabo.
Fecitque sibi currum et equites, et quinquaginta viros qui ante eum
currerent.
Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc
fecisti?
(R3, 1, 5 et R3, 1, 6) et reliqua. Quod autem Adonias filius David major in regnum pro
patre succedere voluit, perfastum superbiae, non per virtutem disciplinae, quid
significat? nisi quod Judaicuspopulus, qui quasi major natu filiusvidetur esse, cum
prior legem suscepit, gentilempopulum qui per gratiam Dei posterior vocatus est
spernens, solum se cum Dominoaestimabat regnaturum. Unde et bene nomen
Adoniae, qui dominator dominus interpretatur, typumexpressit, qui solum se
dominare cum domino arbitratus est; sed Ecclesiae populus cumvero Salomone, id est
pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationemin regnum
substituitur. De quo merito perfidiae major filius, id est prior populus,
praecipitatusest. Hic ergo Adonias, Bethsabee interveniente, quae
interpretatur filia saturitatis, Abisac Sunamiten corrumpere gestivit: quia
Judaicus populus perobservantiam caeremoniarum legis, quia satus et plenissimuserat,
veram sapientiamspiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens,
non meruit ejusconsortium, cujus violare appetivit immaculatum thronum.
Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa retributione eorum qui
sibisolatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, licet ipse patientissime eos
regnanstoleraret: quid melius significare potest, quam futuram retributionem judicii
venturi,in qua impii pro mercede poenam perpetuam, justi autem aeternam
beatitudinempercipient? In praesenti quoque tempore, patientia Dei saepe bonos
tribulari atqueangustiari permittit, et econtrario reprobos deliciis temporalibus
et
prosperitateterrena uti concedit. Quibus tamen utrisque, per judicem
vivorum et mortuorum praemia certa infuturorestituet, quando his qui ad dexteram ejus
sunt, dicturus erit:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi.
(Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
Illis autem qui ad sinistram ejus erunt, dicet:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et
angelis ejus: et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam
aeternam.
(Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem.
(R3, 1, 16) At vero Bethsabee, quae in Latinum transfertur filia
juramenti,antiquae Ecclesiae quae et sanctis patribus sub lege constitutae
fuerat, imaginem hocin loco praetulit, de cujus stirpe verus Salomon, id est,
pacificus noster, nascipromissus est.
Et nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan propheta.
(R3, 1, 23) Nathan, qui interpretatur donum, figuram veteris prophetiae
gestassemanifestum est.
Dixitque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem.
(R3, 1, 32) Sadoc interpretatur justus, figuram in se gerens Domini et
Salvatorisnostri, qui est verus
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
(Ps, 109, 4) [mauvais référencement: Ps, 109]
Et imponite Salomonem filium meum super mulam meam.
(R3, 1, 33)Mulam David, alii Ecclesiam, alii vero Synagogam propter
infecunditatem,figurasse dixerunt.
Dixitque David ad Salomonem: Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius
Sarviae, quae fecerit duobus principibus Abner, filio Ner, et Amasefilio
Jether,
(R3, 2, 5) etc. David qui praecepit Joab interfici seu Semei, figuram veteris
prophetiae gestabat,quae judicavit atque praecepit, quid de inimicis Christi et
sanctorum ejus, Scribisvidelicet atque Pharisaeis necnon et haereticis, in futuro
fieri oporteat. Sicut hoc quod David de Joab et Semei fieri praecepit,
Salomon veroimplevit.
Salomon autem sedit super thronum Israel.
(R3, 2, 12) Salomon qui patri suo David successit, Christi figuram sine dubio gestavit:
ineo scilicet quod templum aedificavit, sicut et Christus Ecclesiam: et in eo
quodregnum in pace administravit, et pacem habuit secundum nomen suum, sic et Dominus
Rexpacis est dictus, ac per hoc illius vocabulum illi verissimecongruit, per
quemMediatorem, ex inimicis accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo: etenim
cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.
(Ep, 2) Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium
parietemmaceriae solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis
evacuans, utduos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem his qui longe,
et
pacem hisqui prope: ipse in Evangelio dicit:
Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.
(Jn, 14, 27) [mauvais référencement: Jn, 14] His et multis aliis testimoniis Dominus Jesus pacificus esse
monstratur. In sapientia quoque et divitiis atque gloria ipsius Domini
Salvatoris typumgestasse non dubium est.
Et ait Adonias Bethsabee: Precor ut dicas Salomoni regi, ut det mihi Abisac
Sunamitem uxorem.
(R3, 2, 17) Adonias, dum in typo Judaeorum Christi Ecclesiam, quae est virgo
incorrupta,temerare voluit, justo judicio mortem quam meruit incurrit.
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur pro Adonia.
(R3, 2, 19) Bethsabee,qu ae apud Salomonem pro Adonia intervenire voluit, nec tamenquippiam
profuit, figuram legis hoc in loco praetendisse non dubium est: quam Judaeisibi
adjutricem apud Deum esse opinantur.
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathot in agrum tuum.
(R3, 2, 26) Abiathar qui sacerdotio expulsus, non tamen occisus est, significat
populumJudaeorum, quorum licet sacerdotium sit abolitum,ipsi tamen propter eos qui
in
finemundi ex ipsis credituri sunt, deleti penitus non sunt.
Fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et
esset juxta altare.
Misitque Salomonem Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice
eum,
(R3, 2, 28 et R3, 2, 29) et reliqua. Joab qui ad altare fugiens, jubente Salomone, ibidem
interfectus est, significatScribas et Pharisaeos, seu magistros perversi dogmatis
haereticos: qui ob hoc quodproximos suos, videlicet ecclesiasticos, per insidias
perimunt, sicut et ipse Joab,Abner atque Amasae fecisse legitur: ab altario fidei
expulsi, perpetua mortepunientur.
David autem et semini ejus et domui et throno,illius sit pax usque in
sempiternum a Domino.
(R3, 2, 33) Hoc est, abolitis Judaeis, exstirpatisque haereticis, et omnibus
Christiinimicis deletis, thronus David, id est Ecclesia, aeterna pace fruens maneat
inaeternum.
Dixitque Salomon ad Semei: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et
praedixi tibi, quacunque die egressus ieris huc, et illuc, scito te esse
moriturum?
(R3, 2, 42) Praecipitur nobis a vero Salomone, sicut et Semei a Salomone rege, ut
habitemusin Jerusalem, nec unquam egrediamur ex ea. Quod si fugerit nos, id
quod nobis fuerat ante subjectum, et ierit ad Allophylos,non egrediamur muros
civitatis nostrae, nec sequamur fugitivorum vestigia: nedumvolumus salvare fugientes,
ipsi pereamus. Quin potiusdimittamus, ut mortui sepeliant mortuos suos
(voir: Mt, 8)
: et scandalizantem oculum, manum, et pedem, dum licet, eruamus et abscindamus
anobis
(voir: Mc, 9)
.
Accepit namque Salomon filiam Pharaonis regis Aegypti.
(R3, 3, 1) Filia Pharaonis quam Salomon in conjugio copulavit, Ecclesiam ex
gentibusfigurasse non dubium est.
Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem
tibi.
Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam
magnam,
(R3, 3, 5 et R3, 3, 6) et reliqua. Gratia Dei liberum hominis exquirit
arbitrium.
Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petiisti dies
multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam
ad discernendum judicium.
(R3, 3, 11) Quicunque vult orationem suam ante Deum non frustrari, hoc ab eo postulet
quodSalomon quaesivit, id est sapientiam et scientiam atque intelligentiam.
Divitias vero et gloriam temporalem atque animas inimicorum, seu dies plurimosvitae
praesentis, reproborum est quaerere, non electorum.
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, longos
faciam dies tuos.
(R3, 3, 14) Hic praecipue patet, quia sapientiam et divitias seu gloriam temporalem,
etiamreprobi hic in praesenti vita habere possunt: longos vero dies, id
estaeternambeatitudinem, absque observatione mandatorum Dei adipisci nemo
potest.
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque
coram eo.
Quarum una ait: Obsecro, mi Domine, ego et mulier haec habitamus in domo
una,
(R3, 3, 16 et R3, 3, 17) etc. Duae mulieres inter quas Salomon primum judicium suum exercuit,
quarum unadilectione ardebat, in altera simulatio subripiebat, Ecclesiam atque
haereticampravitatem figurasse non dubium est: inter quas Dominus Jesus Christus
spiritu orissui, dum id quod justum est dirimit, unicuique quod debetur
restituit. Et bene per hanc mulierem haereticorum vel Synagogae etiam
impietas generatur,quae et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque
perdant,illiciendopersuadent. Sed quia solent post virtutes vitia suboriri
ut corda hominum tentando probentur,ne animus in culmine virtutum consistens tanquam
Salomon in regno ex seipso glorietur:et hoc permittente Deo qui lucis suae
illustratione illustrare dignetur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et
infirmitatem suam humiliter agnoscat peraccessum gratiae ad alta sustollitur et per
recessum quid ex seipso sitprobatur. Quod in ipso demonstratur, qui
divinitus accepit sapientiam, et tamen postacceptam eamdem sapientiam, duarum
meretricum quaestione pulsatus est. Quia nimirum saepe cum mentem nostram
concessis virtutibus, respectus intimaelargitatis illuminat, hanc protinus etiam
lubricaecogitationes turbant: ut quaesublevata immenso munere exsultat, etiam
tentatione pulsata quid sit inveniat. Idcirco quid istae duae meretrices
(quas praelibando tetigimus secundum quod indictis doctorum invenimus) plenius
significent, pandere decrevimus. Ait enim sacrae Historiae contextus:
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque
coram eo,
(R3, 3, 16) et reliqua. In illo ergo judicio Salomonis, Christi figura fuit ubi
mulier illa improba, plebsscilicet Synagogae vel haereticorum, verae matris, hoc est
Ecclesiae, filiumappetebat, quem non ut servaret, sed revera ut interimeret,
cupiebat. Sed sicut, gladio dirimente Salomonis, propriae matris gemitu,
verus repertus estpartus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi quia matre
seducti et captisunt errore haereticorum, nonnunquam merentur pro semetipsis gementes,
recognoscereEcclesiam matrem. Unde et satis convenienterque apparet hanc
mulierem Synagogae vel haereticorumfigurasse impietatem: quae suos nequiter nutriendo
interimit, et alienos quousqueperdat illiciendo persuadet. Item alio modo,
quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicuum est quod puerannorum duodecim
contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaretaffectu.
Unde bene admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eummanifesta
non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad
typicos pertinet intellectus dicente Apostolo:
Haec omnia in figura contingebant illis.
Scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum
devenerunt.
(1Co, 10) Quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad
illudtempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel
quam
etin gentium populo verus Salomon, id est pacificus, regnare
coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in
Scripturis dicantur,nulla dubitatio est, et hoc prima fronte videtur esse
blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet
(voir: Os, 1)
, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicarios, et
deindeadulteram: et ad Ezechiel
(voir: Ez, 16)
, qui Hierusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos,
etdivaricaverit omni transeuntipedes, lupanarque in loco celebri
exstruxerit. Animadvertimus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret
matrimonio, etduobus gregibus unum ovile faceret medioque pariete destructo in easdem
caulas ovesprius morbidas congregaret. Hae sunt virgae quae junguntur in
Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominusrefert:
Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decoram, et alteram vocavi
funiculum, et pavi gregem.
(Za, 12) Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae Jesu pedes lacrymis lavit,
crinedetergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de
gentibuscongregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui
videatur incongruumsi meretricesdicantur, quarum una Salomonis judicio filii
possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix
significet Ecclesiam, quae non habetmaculam neque rugam? Non dicimus Ecclesiam
permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator
scribitur iniisse convivium. Utique non quia leprosus erat eo tempore quo
habebat hospitem Salvatorem, sed quialeprosus ante fuerat. Matthaeus quoque
in Catalogo apostolorum publicanus dicitur, non quod permanseritpublicanus post
apostolicam dignitatem, sed quod prius fuerat publicanus:
ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia.
(Rm, 6) Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam
calumniatricem.
Ego et mulier haec habitabamus in domo una.
(R3, 3, 17) Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo
congregataest. Et quam eleganter Ecclesia:
Peperi, inquit, apud eam in cubiculo.
(R3, 3, 17) Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperitin
domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa: Unde dicitur in
Canticocanticorum:
Introduxit me rex in cubiculum suum.
(Ct, 3) Et iterum:
Equidem non spernentem assumens, introducam te in domum matris meae et in
cubiculum ejus quae concepit me.
(Ct, 8)
Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec.
(R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem:
Mundus ego sum a sanguine justihujus.
(Mt, 27, 24) [mauvais référencement: Mt, 28]
Si centurionem ante patibulum confitentem:
Vere hic erat Filius Dei.
(Mt, 27, 54) [mauvais référencement: Mt, 28]
Si eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre
desiderant, haud ambigisprimam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum,
pro quo Dominusprecabatur: « Pater, ignosce illis, quod enim faciunt nesciunt; »
unaque diecrediderunt tria millia, et alia quinque millia.
Multitudinis autem credentium erat anima una, et cor unum.
(Ac, 4) --
Eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis
duabus.
(R3, 3, 18) Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium.
Mortuus est enim filius mulieris hujus nocte.
(R3, 3, 19) Dum enim legis sequitur observantiam et gratiamEvangelii jugo Mosaicaedoctrinae
copulat, tenebrarum errore cooperta est. « Oppressitque eum dormiens mater
sua. » Quae non poterat dicere:
Ego dormio et cor meum vigilat.
(Ct, 5) Media nocte consurgens, tulit filium de latere Ecclesiae dormientis, et in
suocollocavit sinu. Relege totam Apostoli ad Galatas Epistolam et
animadvertes quomodo filiosEcclesiae suos facere festinet Synagoga. Et
dicat Apostolus:
Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
(Ga, 4)
« Vivum tulit. » Non ut possideret, sed ut occideret: Non enim amore fecit hocfilii, sed aemulae odio, et suum mortuum per legis caeremonias in sinu Ecclesiaesupposuit. Longum est si velim per singulacurrere, quomodo per apostolum Paulum et aliosecclesiasticos viros intellexerit Ecclesia non esse suum filium qui tenebatur in lege,et in luce cognoverit quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est, praesente rege, altera dicente:
Filius tuus mortuus est; meus autem vivit.
Altera respondente, mentiris: filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus
est.
(R3, 3, 22) Atque in hunc modum contendebant coram rege: tunc rex Salomon (qui
manifesteSalvator accipitur secundum psalmum septuagesimum primum, cujus titulus
Salomoniinscribitur, ubi nulla dubitatio est quin cuncta quae dicantur, non Salomoni
mortuo,sed Christi conveniant majestati) simulat ignorantiam et humanos, pro
dispensationecarnis, mentitur affectus. Sicutiet in alio loco. «
Ubi posuistis Lazarum? » Et ad mulierem fluentem sanguine: « Quis me tetigit? » Gladium
postulat de quo dixerat, nolite putare, quod venerim pacem mittere in terram:
Non veni mittere pacem sed gladium.
(Mt, 10, 34) [mauvais référencement: Mt, 10] Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam,
etnurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus; et tentat naturam
naturaeDominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in legem
gratiamquedividere: non quo hoc probet, sed quo eam adarguat, et viventem non nisi
per
baptismumliberari ostendat. Libenter voluit dividi puerum non ut possideat,
sed ut interficiat. Ecclesia quem scit suum esse libenter concedit aemulae,
dum vivat saltem apudadversarium,ne inter legem divisus et gratiam Salvatoris mucrone
feriatur. Unde dicit et Apostolus:
Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observatis, Christus vobis nihil
prodest.
(Ga, 5) Item alio modo: Quid in hac sententia melius per matrum lactantium nomina,
nisidoctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona significatur?
Nammagistri nimirum vigilantes quidem scientia sed vita dormientes, auditores suos
quosper vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per
somnumtemporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte
videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt et habere
discipulos vitaelaudabiles nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenusdum
bonos se haberesequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt:
et
quasi subditorumvita mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier
quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed veram matrem
Salomonis gladius invenit, quia videlicet, cujus fructus vivat,vel cujus intereat,
extremo examine, ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est
solerter intuendum quod filius vivens prius dividi praecipitur,ut soli postmodum matri
reddatur. Quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex
illa nonnunquamalter apud Dominum meritum, alter apud homines laudem habere
permittatur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit,
quiaarrogantes magistri etcharitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis
discipulis consequinequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae
enim facibus succensi, nolunt alios vivere quod se conspiciunt non
possepossidere. Unde et illic perversa mulier clamat: « Nec meus sit nec
istius. » Ut enimdiximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos
aliis invident vivereper veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius
saltem apud extraneam sit et vivat. Quia et concedunt veraces magistri
discipulis, ut ex eorum discipulis alii quidemmagisterii laudem habeant, si tamen
integritatem vitae iidem discipuli nonamittant. Per quae pietatis viscera,
haec eadem mater vera agnoscitur omnino, quiamagisterium in examinecharitatis
approbatur et sola totum recipere meruit, quae quasitotum cessit. Quia
fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis, non solum aliislaudem non
invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant: ipsi et integros etviventes
filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectaeretributionis
gaudia consequuntur.
Enumeratis ergo principibus Salomonis, qui in regno ejus variis officiis deputatifuerant, seu diversis provinciis praeerant, sequitur Scriptura dicens:
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae
Philistim, usque adterminum Aegypti, offerentium sibi munera, et servientium ei,
cunctis diebus vitae ejus.
(R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem
praefigurabatidem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu usque ad occasum,
in ditionesua habet, et dominatur (Scriptura teste)
a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
(Si, 44) Ipsi serviunt omnes populi, et tribus et linguae, offerentes ei scilicet
munerarectae fidei et bonorum operum.
Reges, inquit, Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba
dona adducent.
Et adorabunt eum omnes terrae, omnes gentes servient ei.
(Ps, 71, 10 et Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur
cunctis diebus vitae ejus,
(R3, 4, 21) hoc est in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper, et regni ejus
noneritfinis, ejusque potestas est aeterna, cujus anni non deficient.
Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta chori similae, et
sexaginta chori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et
centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprearum, atque bubalorum, et
avium altilium.
Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, quasi a Thapsa
usque,
(R3, 4, 22, R3, 4, 23 et R3, 4, 24)etc. Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis
nostriJesu Christi? qui bene pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi
quotidieofferuntur ab Ecclesia catholica. Triginta ergo chori similae
possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis,juxta quodin lege Domini scriptum
continetur;
et sexaginta chori farinae,
(R3, 4, 22) profectionem bonorum operum;
decem boves pingues,
(R3, 4, 23) doctores decalogi;
et viginti boves pascuales,
(R3, 4, 23) praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent,
cumNovum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei
etproximi.
Centum arietes,
(R3, 4, 23)quos melius significant, quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul
cumsubditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? Venatio quoque
diversorumanimalium non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex
diversisgentibus quotidie retibus Evangelii per spiritales venatores capiuntur, et
in
pastumSalvatoris nostri rediguntur.
Habebatque pacem Salomon ex omni parte in circuitu.
Habitavitque Juda et Israel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et
sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
(R3, 4, 24 et R3, 4, 25) Isaias quoque de Redemptore nostro ita dicit:
Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis
(Es, 9), sub cujus defensione verus Juda et verus Israel absque timore ullo
habitant:cum cordibus erectis ad Dominum, cuncta terrena despiciunt, nec hostium
minaspertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant, delectantes in gratia
Dei
etdulcedine charitatis, quam incessanter habent ad Dominum et ad
proximum.
Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et
duodecim millia equestrium,nutriebantque eos supradicti regis praefecti.
(R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarum numerum; nisi tempora legis priscae designantur? Quia
etMoyses illam accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus Israeliticus, qui
peream instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero
numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrinaNovi Testamenti populum
nutrit. Bene quoque per quadragenarium, sive duodenarium numerum, praesepia
equorumSalomonis numerantur; quia in utroque populo legali videlicet et evangelico,
illi quiminus intelligentes fuerunt, ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur,
utpabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles
fierent;
nutriebantque eos supradicti regis praefecti,
(R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum, sermone fidei et exemplo bonae operationis,
satagitpastum illis salubrem conferre, unde subsequens Scriptura de eis
dicit:
Sed et necessaria mensae regis Salomonis, cum ingenti cura praebebant
tempore suo.
Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum, ubi erat
rex juxta constitutum sibi.
(R3, 4, 27 et R3, 4, 28) Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo
sanctorumpraedicatorum, scribendo scilicet et loquendo laborat, ut mensa Domini
abundet incopia librorum, et decentem pastum inde habeant quique
fidelium.
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, etprudentiam multam nimis, et
latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris.
Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et
Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus.
Sapientior Ethan Ezraite, et Heman et Chalcal, et Dorda filiis
Mahol.
(R3, 4, 29, R3, 4, 30 et R3, 4, 31) Dedit itaque Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam, ultra omnes
homineset omnem creaturam rationabilem; de quo Joannes dicit:
Quem enim misit Deus, verbum Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus
spiritum; Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
(Jn, 3, 34 et Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi ipsa Veritas dicit:
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in
semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominisest.
(Jn, 5, 26 et Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus apostolus ait de ipso Domino Christo:
Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in
ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia,
sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in
ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium
primogenitus ex mortuis: ut sit ipse in omnibus primatum tenens, quia in ipso
complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter, et in ipso
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi .
(Col, 1) Omnibus ergo sapientia veri Salomonis antecellit: quia multum distat inter
eosqui participatione sapientiaesapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et
origovirtutum. Hinc est illud quod sequitur:
Et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
(R3, 4, 31) Quia nomen ejus praedicatur in universo mundo: nec est nomen aliud sub
coelodatum hominibus in quo oporteat non salvos fieri.
(voir: Ac, 4)
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et fuerunt carmina ejus
quinque millia.
(R3, 4, 32) Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in lege et
inEvangeliis a Christo tradita designatur? Quia dum tota multipliciter per allego
riarumsensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia
parabolarumnuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia per quinque
sensus corporisintelliguntur, quosqui in diversis virtutibus bene regit, beatus est,
et per eos quasi quinque milliaDomino carminum canit.
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum.
(R3, 4, 33) Cedri nomine, celsitudo gloriae in electis accipitur. Unde Propheta
testatur, dicens:
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano
multiplicabitur.
(Ps, 91, 13) [mauvais référencement: Ps, 91] Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur
humilitasChristi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum
disputavit: quia ab altaexcellentia gloriae coelestis usque ad carnis humilitatem
descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio
designatur. Sicut et perDavid dicitur:
Vox Domini confringentis cedros.
(Ps, 28, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse superborum
cordaet humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce
pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam judicavit. Quam
etiam usque ad hyssopi humilitatem, id est usque ad crucis stultitiam,
adcontemptibilem sermonem deduxit fidei. Hinc Paulus ait:
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi
fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
(1Co, 1) Scriptum est enim:
Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
(Es, 29) Et paulo post:
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit
Deo per stultitiampraedicationis salvos facere credentes.
(1Co, 1)
Et disseruit Salomon de jumentis et volucribus et reptilibus et
piscibus.
(R3, 4, 33) Disseruit Salomon noster de singulis speciebus animalium: quia omnia nuda
etaperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu
ejus. Ipse novit omnes cogitationes hominum, ipse numerat multitudines
stellarum, ipsipatet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo.
Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis proponit, et
inScripturis suis manifestat sacramenta quae fuerunt abscondita a saeculis
etgenerationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum,
etcalliditatem malignorum spirituum; sicque quod malum est reprobantes, quod
bonumesteligamus, et ipsum sectemur semper invicem et in omnes.
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab
universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus.
(R3, 4, 34) Hinc propheta Isaias ait:
Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium,
et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi,
et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit
nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum
Domini de Hierusalem.
(Es, 2)
Aedificavit domum Domini.
(R3, 5, 3) Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figuram facta
estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum qui in fine
mundinasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet
Redemptoris,aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim
evasisperegrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis: ubi peracto ultimo
judicio, totaest regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli,
quorum nobis similitudo in futura vitapromittitur, dicente Domino:
Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis,
neque nubent, nequeducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim
angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
(Lc, 20, 35 et Lc, 20, 36) [mauvais référencement: Lc, 20] Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus,
ipsoattestante, cum ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
(Jn, 2, 19) [mauvais référencement: Jn, 2] Quod exponens Evangelista, subjunxit:
Hoc autem dicebat de templo corporis sui.
(Jn, 2) Dicit Apostolus de nobis:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
(1Co, 6) Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos
templumDei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia
figuramomnium nostrum, et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus, quae nos sumus,
templumillud materiale tenuit; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter
electi etpretiosi, in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum
vivorumsuperaedificatorum, super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super
ipsumDominum. Designat eamdem Dei domum spiritualem, etiam tabernaculum
quondam factum in eremoper Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad
terram repromissionis veniebatur, haecautem aedificabatur in ipsa terra repromissionis
et in civitate Jerusalem: illa ut deloco ad locum crebro Levitarum ministerio portata,
tandem in terram promissaehaereditatis induceretur; haec ut mox in patria ipsa et
in
civitate regia constructa,inviolabili semper fundamento consisteret: donec indicatum
sibi futurumcoeleste munusimpleretur. Potest in illa, praesentis Ecclesiae
labor et exsilium, in hoc futura quies etbeatitudo figurari. Vel certe quia
illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibusfacta
est. Possunt in illa principaliter patres, et Veteris Testamenti antiquus
ille Deipopulus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia, figuraliter
exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu,
excursum etlabores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia,
gaudiaqueregni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium
gentium,in Christo multis modis ostendatur insinuare figuris. Narrat autem
historia, quia Salomon domum Domini aedificaturus, quaesieritauxilium ab Hiram
regeTyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoqueSalomone postquam
regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox adadjuvandum se in
omnibus ejus invenerit amicum: ita ut artifices illi, et ligna etaurum, prout opus
habebat, dederit. Cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos
plurimos tritici et oleichoros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem
dubium quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipsonomine et
serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo dixit Isaias:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(Es, 9) Hiram vero, qui Latine dicitur excelse vivens, credentes ex gentibuset
vita simul cum fide gloriosos, figuraliter exprimit. Nequealiquid prohibet,
quin Hiram (quia rex erat, regalique potentia Salomonem inaedificio domus Domini
juvabat), conversos ad fidem ipsos rerum dominos typicedenuntiet, quorum opera constat
Ecclesiam saepius adjuvatam, ac nobiliter augmentatam,et contra haereticos,
schismaticos et paganos principalibus erectam essedecretis.
« Petiit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram. » Quia cum veniens incarne Dominus, dilectam sibi domum videlicet Ecclesiam aedificare disponeret, non deJudaeis tantummodo, verumetiam de gentibus adjutores elegit: Nam de utroque populoministros sermonis assumpsit.
« Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae in domoDomini ponerentur. » Quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros quondam etsecundum saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis, de monte suae superbiaejam dejectos et humiliatos, qui ad normam Evangelicae veritatis instituti inaedificatione Ecclesiae pro suo quisque merito vel tempore, collocarentur.
« Misit etiam artifices. » Quia conversos ad veram sapientiam philosophos, quigratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Domino gentilitasobtulit: qualis fuit ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualisdeinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliiquequamplurimi. Misit et aurum quod in eadem pene significatione accipitur, quia nimirumvirossapientia et ingenio praeclaros ostendit: pro quibus cunctis oblationibusgentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis. Convenit autem apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans ait adHiram Salomon:
Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum
servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris.
Scis enim quomodo non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut
Sidonii.
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait:
Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum, super
populum hunc plurimum.
Et misit Hiram ad Salomonem dicens: Audivi quaecunque mandasti mihi.
Egofaciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in
mari usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles
ea: Praebebisque necessaria mihi, detur cibus domui meae.
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem
voluntatem ejus.
Salomon autem praebebat Hiram viginti millia choros tritici in cibum domui
ejus, et viginti choros purissimi olei.
Haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, eratque pax
inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.
(R3, 5, 6, R3, 5, 7, R3, 5, 8, R3, 5, 9, R3, 5, 10, R3, 5, 11 et R3, 5, 12) Servi quippeHiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores
suntelecti de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et
glorialaetabantur, et superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium
suiRedemptoris, eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant
et servi Salomonis, ac pariter memoratoinstabant operi; quia primi doctores ex
gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum,qui a Domino didicerant, eruditione
in
verbo fidei instituti: ne si absque magistrisdocere inciperent, magistri existerent
erroris, idcirco etenim Salomon servos Hiramcaedere sibi voluit ligna de Libano, quia
doctiores erant servis suis adcaedendum. Sed idcirco etiam servos suos
simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibuscujus mensurae ligna
fierideberent. Cujus rei figura in promptu est: quia nimirum apostoli
certius verbum Evangelii,quod a Domino audiere, noverunt, sed gentiles ab errore
conversi, atque ad veritatemEvangelii transformati, melius ipsos gentium errores
noverant. Et quo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque
evacuaredidicerunt.
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta
millia virorum.
Mittebatque eos in Libanum decem millia, per menses singulos vicissim, ita
ut duobus mensibus essent in domibus suis.
(R3, 5, 13 et R3, 5, 14) Ubi primo notandum, quod non frustra Salomon operarios de omni Israel
elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri
assumerentur. Quia nimirum non nunc deuna stirpe Aaron sacerdotes eligendi,
sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel
dicto sufficiant:et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla
personarumacceptione promovendi. Tales qui cum ad erudiendos infideles in
collegium Ecclesiae vocandos ordinantur,quasi ad caedendas in Libano templi materias,
viri strenui atque electimittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo
iidem lignorum caesores recensebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in
fide sanctae Trinitatis sunt perfecti,quod doctoribus maxime congruit.
Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulosoperi
instarent, magis denarii numeri sacramentum perpenderedebemus. Dena namque
millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Dominimittuntur, quia
quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decempraecepta legis
per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observandamonstrare, sed et
praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsisperare et auditoribus
suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia
singulis erat lignorum caesoribus imposita,perfectionem trium virtutum Evangelicarum
typice denuntiant: eleemosynae videlicet,orationis et jejunii. Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi
explendambenevolein fratres operamur. Per orationem, omnia quibus per
internam compunctionem nostro Conditoriconjungimur. Per jejunium, omnia
quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculiobservamus, ut libera mente,
et
corpore casto, dilectioni valeamus inhaerere sempernostri Conditoris et
proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: Nam quia mensis
plenitudine dierumlunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis
cujusque spiritalisostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione,
quasi luna a solerespicitur. Unus vero mensis quo ligna ad opus templi
caedebant, eleemosyna est, id est opusmisericordiae, qua erga salutem proximi, ut
in
unitatem sanctae Ecclesiae beneproficiendo perveniant, docendo, castigando,
temporaliacommoda impendendo, vitaeexempla monstrando laboramus. Duo autem
reliqui menses quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibussunt vacare
permissi, oratio est et jejunium, quibus praeterea quae erga necessitatemfratrum foris
operamur, nostrae salutis propriae curam intus conversi ad Dominum
mentegerimus. Et quomodo illi solum perfecte vel suae vel fraternae salutis
curam gerunt, qui sein tuitione divinae gratiae humiliter subdunt recte
sequitur:
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem.
(R3, 5, 14) Adoniram quippe qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem
meliusquam ipsum quem nomine imitaturm insinuat, Dominum videlicet
Salvatorem. Et tunc Adoniram operariis templi praeponitur,ut sua provisione
rite ordinet,quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam
domum suamredeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua
familiariusillustratione informat ad discernendum, quando oporteat aedificandi
Ecclesiam opusinire, praedicando vel alia pietatis officia praestando; et quando
rursum conveniat adsuam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum
suam reverti, ethanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam
reddere.
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant,
et octoginta millia latomorum in monte absque praepositis, qui praeerant singulis
operibus, numero trium milliumtrecentorum praecipientium populo et his qui
faciebant opus.
(R3, 5, 15 et R3, 5, 16) Latomi dicuntur lapidum caesores, idem autem lapidum caesores quod et
lignorumcaesores figurate designant, hoc est sanctos praedicatores, qui mentes
insipientiumdolabra verbi Dei exercent, eosque ab ea qua nati sunt tortitudine ac
deformitatetransmutare contendunt, ac regulariter institutos unitate fidelium,
aedificationisvidelicet domus Dei aptos reddere curant. Quod autem et ligna
et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata, utraquemateries ad montem domus
Domini transfertur, patet sensus, quod omnes in montesuperbiae nati sumus, quicunque
autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam,excidimur catechizandoet sacramenta fidei
percipiendo de monte superbiae, et in montemdomus Domini transferimur: quia, eruti
de
potestate tenebrarum, ad arcem virtutum quaeest in unitate sanctae Ecclesiae
pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi; ut
pars in monte lapidescaederent, pars item onera portarent. Diversa namque
sunt dona Spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervos arguendiconstantiam habent:
quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et infirmossublevandos existunt: quidam
utriusque virtutis munere praediti, ad opus domus Dominiconveniunt. Quales
fieri voluit eos quibus loquitur Apostolus, dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes
estote ad omnes.
(1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae
conditoresScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere
etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare
(voir: Ga, 6)
, ut impleamus legem Christi, conveniat. Recte praefati operarii
septuaginta millia, et octoginta millia esseperhibentur. Septuaginta millia
videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies insabbatum, id est requiem,
consecratus est. Octoginta millia propter spem resurrectionis, quae octava
die, id est postsabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul
et
octava aetatefutura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti,
propter fidem nimirumsanctaeTrinitatis, quam per sancta nobis eloquia praediCant.
Quod
vero pro tribusmillibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon
(voir: Ch2, 2)
tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium
vivorumperfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi
ornatum complevit, recte in eo perfectabonorum solent opera figurari. Et
quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera justitiae docet habenda,
rectepraepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec praetereundum quod haec septuaginta millia et octoginta millia portantiumonera,
et
latomorum cum praepositis suis, non fuere de Israel, sed de proselytis, idest advenis,
qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon:
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra
Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt
centum quinquaginta tria millia et sexcenti.
Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta
millia qui lapides de montibus caederent: tria autem millia, et sexcentos
praepositos operum populi,
(Ch2, 2) etc. Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus
progeniti, in fidem etconsortium populi Dei, accepta circumcisione,
transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt
de proselytis,fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta
millia eorum qui ad praecidendas deLibanocedros missi sunt. De proselytis
istis, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus Hiram
ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant deLibano. Omne
igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificationetempli
praecessit. Judaei namque et proselyti, et gentiles conversi ad veritatem
Evangelii, unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo,
construunt.
Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, et lapides pretiosos in
fundamentum templi, et quadrarent eos.
(R3, 5-17) Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud
quodostendit Apostolus, dicens:
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positumest, qui
est Christus Jesus.
(1Co, 3) Qui propterea fundamentum domus Domini potest recte vocari,
quia (sicut ait Petrus) non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in
quo oporteat nos salvos fieri.
(Ac, 4) In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum praecipui
factisac sanctitate viri, familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut
quofirmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere (quod
estlatitudinem parietis portare) sufficiunt. Lapides ergo qui in
fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur,proprie sunt prophetae
et
apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis, sivevisibiliter, sive invisibiliter
ab
ipsa Dei sapientia perceperunt. Qui bene lapides primo quadrati ac sicin
fundamentum poni jubentur. Quadratum namque omne, quocunque vertitur, fixum
stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur electorum, quae ita
in fidei firmitateconsistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate,
nec
ipsa etiam morte asui rectitudine possint status inclinari.
Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram.
(R3, 5, 18) Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium
sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt:
atqueante conspectum sui Creatoris, solam insitae sibi justitiae regulam, quasi
stabilemquadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem hos lapides, non
solum caementariiSalomonis, sed et caementariiHiram, quia ex utroque populo doctores
fuere sanctae Ecclesiae.
Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
(R3, 5, 18) Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel, dicens:
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes
ejus,
(Ez, 28) etc. Pro qua in Hebraeo continetur Gebel sive
Jabal, quodinterpretatur definiens sive disterminans:
quod vocabulum apteconvenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex
virtutibus animaeconstruitur, parant. Sic etenim solummodo suos auditores
fidem et opera justitiae docere sufficiunt,dum ipsi prius sacris paginis edocti
diligenter quae sit fides tenenda, quovirtutumcalle incedendum, certa definitione
veritatis didicerint. Nam frustra officium sibi doctoris usurpat, qui
discretionem catholicae fideiignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam
sibi aedificant, qui docere alios regulam,quam ipsi non didicere, conantur.
In aedificanda ergo domo Dei, primo sunt ligna et lapides caedendi de monte: quiaeos
quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiarediabolo
ac de sorte primae praevaricationis, in qua nati sunt, doceamus
renascendoerui. Denique quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque
in fundamentum templiponendi, ut meminerimus abdicata conversatione priori, eorum
in
omnibus vitam moresqueinspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos
per
virtutemhumilitatisspecialiter Domino adhaerere noverimus. Addendus est in
altum paries operum bonorum, et quasi superimpositis sibi invicemordinibus lapidum,
ambulandum est ac proficiendum de virtute in virtutem. Vel certe lapides
fundamento grandes, pretiosi et quadrati, primi sunt (ut supradiximus) Ecclesiarum
magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Superpositi autem
lapides ordinum sive lignorum, sequentes sunt, suo quiquetempore sacerdotes ac
doctores, quorum vel praedicatione ac ministerio, fabricaturEcclesia vel ordinatur
virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides quibus factum est templum,
in libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei
impensastempli quas praeparaverat ostenderet:
Omnempretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi.
(Ch1, 29) Marmor autem Parium marmor candidum dicitur: quale eadem insula
gignereconsuevit. Unde poeta de illa: Olearon niveamque Paron sparsasque
per aequorCycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Niveam ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi marmor generis mittat.
Est autem una de Cycladibus, quo videlicet lapide, templum fuisse factum, etJosephus
insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide
alboconstructum. Altitudo fuit sexaginta cubitorum, etc. Nec
mysterii sensus in abdito est, cuivis etenim patet, quia marmor candidum, exquo domus
Domini constructa est,mundam electorum actionem simul et conscientiam abomni naevo
corruptionis castigatam designat. Quales esse voluit sapiens ille
architectus, eos quos super fundamentum Christilocabat lapides pretiosos, auro
argentoque redimitos:
Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus,
perficientes sanctificationem in timore Dei.
(2Co, 7)
Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum
Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis
Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
(R3, 6, 1) Quod dicitur, inanno quarto, mense Zio, ipse est enim mensis secundus
regisSalomonis super Israel. Ordo sensus est, in anno quarto regis
Salomonis super Israel, mense Zio, ipse estmensis secundus. Mensem autem
secundum Maium dicit: namque Aprilis quo Pascha celebrabaturprincipium mensium, apud
Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste patet, quia mox
peracto pascha, coepit aedificare domum Domino,et consecratus mystica solemnitate
populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis
ex Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est: ut admoneatur lector, quod
annorum tempus, inter aedificationem utriusquedomus transierit, et huic quoque summae
temporis, sacramentum inesse spiritalecognoscat. Quater namque centeni, et
viceni, quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem Evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsumEvangelistarum numerum: centum viginti,
legali doctrinae, propter annos legislatoristotidem. In quo etiam numero
virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia:patenter ostendens quia
qui lege legitime utuntur, id est qui Christi in ea gratiamcognoscentes amplectuntur,
jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejusamplius
ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel
in deserto,Synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum
et gentiliumauxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari.
Permansit autem cultus et religiotabernaculi annos quadringentos et octoginta, acsic
ab eo templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis
aedificari coepta est domus Domini, potestad eos referri mystice, quod post expletam
dispensationem Dominicae incarnationis,quae in quatuor Evangelii libris scripta est,
misso de coelis Spiritu sancto,Ecclesiae structura coeperit. Et quod mense
secundo coepta est, potest ad electionem gentium, quae secundo locopost Israel
aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in
lege concessus est ad faciendum Pascha, quia immundisuper animam hominis vel in via
procul positi ad faciendum in primo mense pascha,occurrere nequirent. Ubi
nos apertissime designati sumus, qui immundi super mortem animaenostrae, etprocul
adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum pascha facere, quod in carne etsanguine
agni fiebat. Celebramus autem hodie pascha, secundum quod in corpore et
sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In
quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur,
ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem, in monte Moria, qui
demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan
Jebusaei.
(Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis:
quadilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide, et veritatis
catholicaesocietate consisTit. Namque in scissura mentium Deus non est: sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
(Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice
montium.
(Es, 2) Et ipse de se in Evangelio:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita.
(Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mens montium, qui de terra quidem per originem assumptae
carnisortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singulari
culminedignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas, sive domus
Domini, constructa est: quia nisi Sion inillo radicem figat,spes et fides nostra nulla
est. Qui recte mons Moria, id est visionis vocatur: quia electos
suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre etadjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri
ejus. Ostensus namque erat David sicut et caeteris prophetis, venturus in
carneDominus. Bene idem locus area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia
areae solet vocabulodesignari, dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam.
(Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mc, 3] Ornan qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus,natione
quidem gentiles significat. Hos autem eosdem illustrandos a Domino, atque
in filios Ecclesiae commutandosostendit quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae,nunc autem lux in Domino.
(Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem. Et Jebus quidem
interpretatur conculcata, Jerusalem autem pacis visio. In qua
quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est, etiam cum in eaDavid locum
holocausti emeret. Cum vero Salomon in ea templum Domino aedificaret, non
jam Jebus, sed Jerusalemvocata est. Quia nimirum gentilitas quandiu divini
cultus nescia perdurabat, conculcabatur etilludebatur ab immundis spiritibus: ad
simulacra muta prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratiam sui
Conditoris respexit, continuo pacis in se et locuminvenit et nomen.
Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos
in longitudine, etviginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in
altitudine.
(R3, 6, 2) Longitudo domus longanimitatem designat Ecclesiae, quia in
exsilioperegrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam
quamexspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatatio sinu
mentis non solum amicos in Deo,sed et inimicos diligere gaudet propter Deum: donec
veniat tempus, quando sive adpacem suam conversis, sive funditus omnibus exstinctis
inimicis, cum solis gaudeatamicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae
retributionis, cujus intuitu libenter infimaquaeque, sive quae demulcent, sive quae
adversantur, contemnit: usque dum utrisquetranscensis, sola mereatur videre bona
Domini interra viventium. Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis,
non usque ad tectum templi, sedusque ad coenaculum inferius pertingebant.
Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum
viginticubitorum erat. De quo post haec dicturi sumus.
Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram
latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem
templi.
(R3, 6, 3) Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum.
Habebatque ostium porticus ab oriente, contra ostium templi, juxta quod
historicusJudaeorum Josephus apertissime docet: ita ut sol aequinoctialis oriens,
directisradiorum suorum lineis, per ostia tria porticus videlicet,et templi et
oraculi, arcamtestamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam
Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templum, etpropior lucem solis accipere
solebat, quid apertius quam illam ejus partem, quaeDominicae incarnationis tempora
praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchaeet prophetae, qui orientem huic
mundo solem justitiae primi susceperunt, et nascentiin carne Domino testimonium, sive
vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive etiammoriendo, praebuerunt.
Ostium vero templi Dominus est: quia
nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum.
(Jn, 14, 6) [mauvais référencement: Jn, 14] Et sicut alibi dicitur:
Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur.
(Jn, 10) Ostium porticus sermo est propheticus, qui quasi recto calleingredientes,
inostium templi perducebat: quia gratiam Domini Salvatoris qua mundum erat
redempturus,aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius
temporis significat. Ostium vero in porticus doctores qui caeteris lucem
vitae januamque intrandi adDominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium
propter consonam in omnibus sanctis fidem, ac dilectionemveritatis. Quae
videlicet porticus, juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat, quianimirum
antiqui justi per longanimitatem devotae mentis, desiderabant venire addilationem
Ecclesiae, in charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.
Fecitque in templo fenestras obliquas.
(R3, 6, 4) Fenestrae templi doctores sancti sunt et spiritales quiquein Ecclesia,
quibusmente excedentibus, Deo arcana secretorum coelestium specialius caeteris
videreconceditur. Qui, dum ea quae in occulto vident, publice fidelibus
pandunt: quasi susceptolumine solis, fenestrae juncta templi penetralia
replent. Unde bene caedem fenestrae obliquae, id est intus latiores fuisse
perhibentur:quia nimirum necesse est, ut quisquis jubar supernae contemplationis vel
ad momentumperceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora
capessendasolerti exercitatione se praeparet.
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus
per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
Tabulatumquod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis: et medium
tabulatum, sex cubitorum latitudinis: et tertium tabulatum, septem habens
cubitos latitudinis.
(R3, 6, 5 et R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula
templivocantur. Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum, in pinnaculum
templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem
moris fuerit doctoribus, ut his sedentes tabulatis ad circumstanteminferius turbam
fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus. Patet vero ratio sacramenti,
quia tabulata haec tria totidem fidelium gradus,conjugatorum videlicet, continentium
et virginum designant, distinctos quidemaltitudine professionis, sed societate fidei
et veritatis ejusdem,omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente
inhaerentes. Ubi pulchre dicitur, quia tabulatum quod subter erat quinque
cubitos habebatlatitudinis, medium sex, tertium septem. Supernum ergo
tabulatum erat caeteris angustius, medium superno latius, sedinfirmo erat factum
angustius. Quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet vitam
tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est
turriculas, ne facilequis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad
inferiora decidere: quodOchoziae regi contigisse in Samaria legimus. Quae
nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina
designant. De quibus Psalmista:
Immittet, inquit, angelum Dominus, in circuitu timentium eum, eteripiet
eos.
(Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Ochozias rex Samariae, qui se a domo
Davidseparaverat, sed per cancellos decidit. Quia et si haeretici, sive
schismatici, aliquam bonae actionis arcem conscenderevidentur, quia tunc compagem
Ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus etnon solitis laterum praesidiis,
semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divinodestituti auxilio, suae pertinaciae
fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sunt
affixa, declaratur cumsubditur:
Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris
templi.
(R3, 6, 6) Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae
erantlongitudinis, ut capita eorum forinsecusprominerent: in infimo quidem ordine
cubitorumseptem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibus, earum
tabulatacomponerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabibus, quae
de murisexierant, superposita. Quid itaque per trabes domus, quae tabulata
portabant, nisi praedicatores sanctisunt typice designati? qui dum ipsi sublimem atque
honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles, suis
praedicationibus ab infirmorum appetitusustollunt, atque ad coelestia desideranda
ac
speranda suspendunt: suis etiamintercessionibus, ut in coeptis persistant,
adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon, quod trabes templi, sicut
et caetera ejusinteriora,fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non
dubium est, ut illae trabium partes, quae intus in temploerant, aureis essent laminis
tectae. Quae vero foris apparebant, hae minimae deauratae ipsam cedri
speciem formamquecunctis ostenderent, in qua tamen imposita sibimet tabulata,
gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum quae
nobis in terrisinnotescere potuit, designat. Quod intus in templo deauratum
fulgebat, claritatem illam qua in coelesti patriain aspectu sui gaudent Creatoris,
figurate denuntiat.
Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis,
aedificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in
domo, cum aedificaretur.
(R3, 6, 7) Haec ad illam Ecclesiaepartem, quae post hujus saeculi labores et certamina,
adaeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent. Ibi etenim perfecti
solummodo, et immaculati atque ab omni labe iniquitatiscastigati,
ingrediuntur. Non enim intrat in illam civitatem aliquid coinquinatum,
faciens abominationem etmendacium, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes,
ubi malleus et securis et omne ferramentum non auditur,
(Ap, 21) quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut
illiclocis juxta meritum congruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris
glutino(quo ad invicem copulemur) uno impleti spiritu perfundamur.
Ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae, et per cochleas
ascendebant in medium coenaculum,et a medio in tertium.
(R3, 6, 8) Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse,non
attendentes, quia si hoc significare voluisset, Scriptura non ita diceret:
Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae;
(R3, 6, 8) sed ita potius simpliciter: Et habebat domus ostium ad meridiem.
Nunc autem longe aliud significat: Pars namque domus dextrae latus templimeridianum
dicitur, in cujus parte orientale ostium erat in ipso angulo factum juxtaterram, in
quod introeuntes, statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viamascensus per
ipsa parietis interiora, donec ascenderent ad medium coenaculum, et amedio pervenirent
ad tertium. Nec dubitandum, quamvis hoc Scriptura non dicat quia sic
ascendentescreberrimashabebant a meridie fenestras, quarum luce per omnia et sine
offensione iter agerent:qui nimirum locus, proprie ad corpus Dominicum quod de virgine
sumpsit,respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae,
quia defuncto in cruceDomino, unus militum lancea latus ejus aperuit. Et
bene in parte domus dextrae, quia ad dextrum ejus, latus a milite apertumsancta credit
Ecclesia. Ubi apto etiam verbo usus est Evangelista
(voir: Jn, 19)
, ut non diceret, « percussit latus ejus, » aut « vulneravit, » sed « aperuit,
»videlicet quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad
coelestiapanderetur. Denique ita subjunxit: « Et continuo exivit sanguis et
aqua. » Aquascilicet, qua abluimurin baptismo, et sanguis quo
consecramur in calicesancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in
medium coenaculum, et a medio intertium, quia per fidem et mysteria nostri
Redemptoris, de praesenti Ecclesiaeconversatione, ad requiem animarum post mortem
ascendimus, rursumque de requieanimarum (adveniente die judicii) ad immortalitatem
quoque corporum, quasi in tertiumcoenaculum, sublimiori profectu penetrabimus, ex
quo
in magna amborum, et corporisvidelicet et animae beatitudine, perpetuo
vivamus. Quo quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc qui
intraverant nossent,quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent: quia nimirum
actus in hoc saeculo,et celebrationes sacramentorum, etiam reprobi possuntintueri,
verum arcana fideiintimae gratiam dilectionis, nullus (nisi qui per haec Domino duce
ad coelestiascandit) agnoscit.
Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax
est.
(1Jn, 2, 4) [mauvais référencement: Jn, 2] Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur,
usquead medium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erat circa templum ab
austro,et aquilone, et occasu, tectum perveniebat, ut Josepho narrante
didicimus. Denique usque ad supremum templi tectum, alii sexaginta cubiti
numerabantur, etsic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon
(voir: Ch2, 3)
in centum viginti cubitos consummata est. Porticus quoque quae erat
ante frontem templi ad orientem, juxta fidem praefativoluminis, eamdem cubitorumsummam
in altitudine habebat: qui videlicet liber, illas dequibus praediximus porticus circa
templum, cellaria vocat et cubicula.
Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus templi,
et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in abditis, et domus
propitiationis.
(Ch1, 28) Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in
circuitutempli, fecit mentionem, cum protinus adjunxit: Necnon et omnium quae
cogitaverat,atriorum et exedrarum per circuitum, in thesauris domus Domini, et in
thesaurissanctorum. Quod autem omnis altitudo templi centum viginti fuit
cubitorum, ad idemsacramentum respicit. Quod ex primitiva Hierosolymis
Ecclesia, post passionem, resurrectionem,etascensionem Domini in coelos, in hoc numero
virorum, gratiam Spiritus sanctiaccepit. Quindecim namque, quae ex septem
et octo constant, solent nonnunquam adsignificationem referri vitae, quae nunc in
sacro baptismo geritur animarum fidelium:perficietur autem in fine saeculi,
resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim, in trigonum
ducta, id est cum omnibus suis partibusannumerata, centum viginti efficiunt:
quapropter apte numero e centenario etvicenario, magna electorum beatitudo in futura
vita designatur. Apte etiam in hoc tertium domus Domini coenaculum
consummatur: quia postpraesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem
animarum, plena totiusEcclesiaefelicitas in resurrectionis gloria
complebitur
Et aedificavit domum et consummavit eam.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
(R3, 6, 9) Laquearia quid sunt? Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita
etornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur: et quia ter geminae altitudinis
domusDomini facta erat, terna nimirum habebat laquearia. Quid autem aptius
per laquearia quam sublimiores quosque in sancta Ecclesia justossignificari credamus?
Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasilongius in alto
praeeminent, quosque suis intercessionibus et exhortationibus animosinfirmorum, ne
in
tentationibus deficiant, protegunt. Quae nimirum laquearia recte cedrina
esse describuntur. Cedrus namque arborest imputribilis omnino naturae,
odoris jucundi, aspectusnitidi, serpentes accensa nidore fugans ac
perimens. Quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum
insuperabilis est patientia,fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima, in
bonis auctoritas, adrevincendos, confutandosque eos qui veritati resistunt,
constantissima: qui et in hacvita et in futura, singulari prae caeteris sanctis
eminentia, fulgent.
Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitis
altitudinis.
(Dt, 22) Loriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum erant factae,ne
quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima: quod in omni domo, quamquisque
aedificaret, Moyses fieri praecepit:
Cum aedificaveris,inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum;
ne fundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps
ruente.
(Dt, 12) Haec autem tabulata sive loriculae supra sunt latera vocata: ubi, cum
dictumesset,
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus
per circuitum templi et oraculi.
(R3, 6, 5) Continuo subjunctum est,
Et fecit latera in circuitu,
(R3, 6, 5) in quibus nimirum lateribus intelligimus divina esse praesidia designata,
quaenos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora
nitentes,quotidie ne deficiamus adjuvant. Bene autem hoc supremum tabulatum
in tecto domus Domini quinque cubitis altum essememoratur, quia nimirum ita nos in
illa patria divinaepraesentiae claritas adimplet,ut nihil aliud visus noster, nihil
auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactusdulce habeat, nisi diligere Dominum
Deum nostrum ex toto corde, tota anima, totavirtute diligere et proximum tanquam
nosmetipsos
(voir: Mt, 21 et Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis.
(R3, 6, 10)Supremum ipsum domus tectum dicitur, id est, tabulatum illud, quod
supremistrabibus superpositum erat. Non enim habebat templum culmen in
superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erataequale quomodo omnibus in Palaestina
et
Aegypto domus aedificantibus facere morisest. Idipsum autem hoc tabulatum,
quo operta est domus, quod et laquearia designat, idest, eximios quosquein
resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate, ad ipsumvirtutis apicem
pervenientes: de quorum uno dicitur:
Inter natos mulierum, non surrexit major Joanne Baptista;
(Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] cujus hic compar est magnitudinis si scire vis, audi quid Patri ipsius
angelusait:
Et ipse praecedet ante Dominum, in spiritu et virtute Eliae.
(Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]
Et aedificavit parietes domus, intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento
domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis
intrinsecus.
(R3, 6, 15) Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita: nam forinsecus tanto nitore
lapisipse, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido
tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt fidelium populi, ex
quibussanctauniversalis consistit Ecclesia, quorum dilationem per orbem, latitudo
designatparietum: spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam,
longitudo. Vel certe altitudo parietis quae ex ordinibus lapidum super
invicem positisconstat praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi super
fundamentum Christumomnes aedificati, sibi invicem in ordine, per temporum curricula
succedunt, sesequeinvicem portantes, legem Christi, quae est charitas,
adimplent. Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur magistris, rursum
ipsi alioserudiunt, quasi super invicem positis ordinibus, quique lapidum vivorum
in
domo Dei,sic ab aliis fixa constantia portantur: ut ad portandos alios et ipsi
sufficiant,usque ad ultimos qui in fine mundi nascituri sunt justos, quiquasi in summo
domus Deicacumine locati, docentur quidem et portantur ab aliis. Sed quos
doceant, quorumve fragilitatem tolerent, ipsi non habent. Qui videlicet
parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore virtutum
redundant. Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra docuimus)
typice denuntiat:ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem
perfectionemvenitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a
pavimento domus, usque ad summitatem parietum, etusque ad laquearia: cum electi a
primis fidei rudimentis, usque ad perfectionem bonaeactionis, et usque ad ingressum
patriae coelestis, a bonis insudare non desistuntoperibus cum a primis justis usque
ad
ultimos in consummationesaeculi, omnesvirtutibus student, quarum merito vere valeant
protestari, quia
Christi bonus odor sumus Deo in omni loco.
(Ch2, 2)
Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
(Ch2, 2) Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur, ubi
scriptumest:
Stravit quoque pavimentum templi, pretiosissimo marmore decore multo.
(Ch2, 3, 6) Unde patet quia tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam in
terraposuit, sed primo illud marmore praetexit, ac deinde tabulas marmori superposuit,
actertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur.
Sicut autem latitudo parietis, in altum exsurgens, atque usque ad
laqueariaperveniens,profectus virtutum quibus electi ad regnum coeleste perveniunt,
vel certeipsos electorum choros, sibimet per tempora varia succedentes, significant:
itaaequalitas pavimenti concorditer eorumdem humilitatem, qua in temporali vita
adhucpositi, socialiter invicem charitate dictante conversantur, non
immeritodemonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore
stratum decore multo. Idemque marmor in hoc tabulis tectum abiegnis, quia
nimirum vita justorum primofidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
spiritualium virtutum latitudineadornanda est in opere: alioquin quid utilitatis
habebat decus marmoris pretiosissimilignorum tabulis obtectum, si non mysticum aliquid
tacite signabat? hoc est bonorumamplitudinem operum, fortitudinefidei intemeratae
suffulciendam docebat. Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu
durabile, mentem electorum infimaquaeque desideria spernentem, et coelestium
contemplationi semper intentam, virtutequoque patientiae singulariter excellentem,
non
incongrue demonstrat. Auri autem laminae marmori ac tabulis abiegnis
superpositae, ipsa est latitudocharitatis, de corde puro, et conscientia bona, et
fide
non ficta
(voir: 1Ti, 1)
, quae, sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximiorvirtutibus in templo Dei singulari luce refulget.
Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata
cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in
Sanctum sanctorum.
(R3, 6, 16) Posteriorempartem templi, occidentalem dicit: ab ortu enim solis
ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est Sanctum
sanctorumingrediebatur. Quod autem tabulata quae interiorem domum ab
exteriore separabant, a pavimentousque ad superiora esse dicuntur aedificata, non
usque ad laquearia (quae trigintacubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut
supra jam dictum est), sed tantumusque ad cubitos viginti altitudinis, ut in
sequentibus aperte legitur, intelligendumest: reliquum vero erat super haec tabulata
apertum et inane usque ad laquearia,cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti
longitudinis, juxta latitudinemdomus: per quam nimirum januam fumus incensorum de
altari thymiamatis solebat inSancta sanctorum ascendereatque ad arcam Domini
operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura
mysterii: et Apostolo exponente
(voir: He, 9)
luce clarior est, quia prior domus in quam semper introibant
sacerdotessacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie
piisinsistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero
domus quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in
coelis. Exterior quidem haec conversatio nostri exsilii: interior vero est
quae inpraesentia Regis summi, ubi perpes beatorum et angelorum et hominum
solemnitasagitur. Unde ea bene merito servo dicitur:
Intra in gaudium Domini.
(Mt, 25, 21 et Mt, 25, 23) [mauvais référencement: Mt, 25] Sed haec posterior est tempore,quia post hujus saeculi labores ad
illiusingressum perducimur. Tabulata autem quae utramque domum ab invicem
dividunt, ipsa sunt claustra coeli,quorum nobis apertionem quotidie suspiramus: et
quantum Dominus donaverit, pia semperinstantia, donec aperiantur et intrare liceat,
pulsamus. Ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur,
apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,
jejuniorum,caeterorumque operum bonorum thymiamata, praemittamus. Hinc est
enim quod parietibus cedrinis domus interioris aedificata, januam habetin superioribus
per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia oculi Domini apertisunt super domum
ejus nocte ac die, et aures ejus in orationes servorumsuorumintendentes, et hoc per
totam latitudinem diffusae per orbem. Ecclesiae altare namque thymiamatis,
quod in domo quidem exteriori, sed propeostium stabat domus interioris, typus fuit
perfectorum, qui carne quidem adhuc inmundo retenti, sed omni desiderio sunt ad
coelestia suspensi: et velut incenso thure,fumum ascendentem in Sancta sanctorum
emittunt, quia superno amore flagrantes, crebrisorationum vocibus, aures sui pulsant
auctoris. Apertaque late janua fumus incensorum in superioribus venit: quia
quanto mundioresquique in terris, et quasi viciniores coelesti patriae commorantur,
tanto citiuscuncta quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior domus
viginti cubitis longa facta est, propter mysteriumscilicet geminae dilectionis(de
quo
et supra diximus), quae in hac interim vita exparte maxima electorum mentes illustrat,
sed in illa patria cessantibus aliarumvirtutum operibus, sola perpetuo
regnat.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
(R3, 6, 17) Diximus ipsum templum pro foribus oraculi praesentis Ecclesiae
typumgessisse. Unde recte quadraginta fuit cubitorum, qui numerus saepe in
significatione poniturpraesentis fidelium laboris, quomodo quinquagenarius, in
significationem futuraequietis et pacis. Denario namque numero continentur
praecepta, quorum observatione ad vitampervenitur. Denario aeque
significatur ipsa, quam desideramus et pro qua laboramus,
vitaperennis.Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita
certamus. Unde Psalmista congregandam Ecclesiam de gentibus praevidens,
aiebat:
De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu, ab aquilone et
mari.
(Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3) [mauvais référencement: Ps, 116, 2 et Ps, 116, 3]
Sed et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas,
juncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes.
(R3, 6, 18)Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret: quo
nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestiebatur, cum corda justorum solo
bonorumoperum amore nitescunt. Habetque domus in tabulis cedrinis
tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cumiidem electi sese ad invicem pulcherrima
charitatis copula connectuntur: ita ut cuminnumera sitmultitudo fidelium, unum tamen
cor, unam habere animam, pro communis fideiac dilectionis societate, merito
dicantur. Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum
ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus adinvicem fraternitas
sanctacopulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur.
Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti
nequaquamocculto tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus quales sint ipsi,
quid agant,in exemplum vivendi proferunt.
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in
pariete.
(R3, 6, 18) Et lapides parietis sive pavimenti, et tabulae et aurum, sanctorum in
Ecclesiavitam omnia designant. Sed ea utique distinctione,cum pariter
ponuntur, ut lapides vivi sint sancti,fortitudine fidei in una eademque regula sibimet
agglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae sunt sancti latitudine variarum
virtutum secundumdonationes Spiritus sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum
connexi. Auri laminae sunt sancti supereminentem scientiae charitatem
habentes, hujusquefulgore gratissimo adinvicem congaudentes. Quae tria
beatus Apostolus una sententia complexus est, dicens:
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed
fides quae per dilectionem operatur.
(Ga, 5) Fidei namque invictae lapis figuram tenuit: cedrus actionis odoriferae:
aurum,transcendentis omne dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis
cedrinis, cumprofessio fidei bonis ornaturoperibus, ne otiosa judicetur esse, aut
mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per
lignum est Dominicaepassionis confirmata: unde et populus ille lapide circumcidebatur
in praeputio, nossigno crucis consecramur in fronte. Possunt non incongrue
parietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimomarmore stratum, eorum qui in
lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum tenere;tabulae vero cedrinae sive abiegnae,
Novi Testamenti justos indicare, qui volentespost Dominum venire, abnegant semetipsos,
et sumpta cruce sua quotidie, sequunturillum. Et quo utriusque temporis
justos communis gloria supernae manet retributionis,lapidibusac lignis pretiosis
tertia est species aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet
videri, quod supra diximus, porticum quae erat ante templum,antiquorum figuram gestare
fidelium: ipsum vero templum, eorum qui post incarnationisDominicae tempus in mundum
venerunt. Porro domum interiorem, regni coelestis gaudia, quae utrisque
justis danturfigurare. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei
populum, tabulata cedrina novum,aureas laminas utriusque in coelis praemia designare:
cum idem parietes templi et inporticu, et in ipso templo, et in Sanctis sanctorum
pari
fuerint modo, de lapidibus etlignis et auro compacti. Multiplex namque est
in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum, quia
fueruntet in lege et ante scriptam legem: plurimi quilegaliter Domino deservirent,
non
occidentes, non fornicantes, non furtum facientes,non falsum testimonium contra
proximum loquentes, honorantes patrem et matrem, etdiligentes proximos sicut seipsos,
hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori
perfectione relictis mundi negotiis, et assumpta crucesua, sequebantur Dominum: quod
Apostolus scribit:
Ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati
sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.
Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis egentes, angustiati, afflicti
quibus dignus non erat mundus.
(He, 11) Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, non
aliteratque ante ingressum templi, tabulata cedrina in porticu fulgebant.
Quos utrosque quia idem regnum coeleste communiter (quamvis in mansionibusdiscretis)
recipit, quasi porticus templi, post lapides et cedrum, intrinsecus estauro
cooperta. Sunt in hoc tempore perplures qui legalibus contenti praeceptis
(quae supracommemoravimus) sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam venire
mereantur. Sunt alii, qui ad perfectionem non desides, venditis quae habent
omnibus sequunturDominum, memores promissi illius, quod talibus in resurrectione non
solum vitam, sedet specialem praedixit honorem esse tribuendum:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit
Filius hominis in sede majestis suae, sedebitiset vos super sedes duodecim,
judicantes duodecim tribus Israel.
(Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hi ad parietem templi albo de lapide factum, illi figuraliter ad
cedrinapertinent tabulata: utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri
laminasquibus decorentur exspectant. Sunt in aditis lapides pretiosi, sunt
tabulae ligni aromatici, utraque aurocooperta, quia et illi qui in lege Domini
immaculati ambulaverant, et qui gratiamEvangelii perfecte susceperant, pariter aeterna
vita perfruuntur.
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi
arcam foederis Domini.
(R3, 6, 19) Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domus
secretapatriae coelestis, arca foederis Dominum salvatorem, in quo solofoedus pacis
apudPatrem habemus, designaret, qui post resurrectionem suam ascendens in coelum,
carnemquam de virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et triginta cubitos
latitudinis, et viginti cubitos altitudinis.
(R3, 6, 20) Quod dicitur viginti cubitos altitudinis parietem significat cedrinum,
quioraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede exteriori segregabat, sicut et
supradiximus. Oraculum vero ubi erat arca habebat vicenos cubitos in
longitudine, et latitudineet altitudine, id est, per quadrum: quia in superna illa
patria ubi regem in decoresuo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae
acfraterna negotia per omniafulgent: quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum
dicitur:
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo.
(R3, 6, 20) Quod est aperte dicere, quia superna moenia civitatis gratia
charitatisimplevit.
Sed et altare vestivit cedro.
(R3, 6, 20) Altare dicit thymiamatis quod erat ante oraculum. De quo paulo post
subinfertur:
Sed et totum altare oraculi texit auro.
(R3, 6, 22) Unde intelligi datur, quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et
cedrovestitum, ac deinde auro coopertum: significat autem typice perfectorum
vitamjustorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi, quia desertis
infimisdelectationibus de solo regni coelestis ingressu, curam omnem
impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola
incendebanturthymiamata,quia tales adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum
in
se mactare opus habent;sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum
odoramenta, per igneminterni amoris in conspectu sui Conditoris
offerunt.
Domum quoque ante oraculum vestivit auro purissimo, et affixit laminas
clavis aureis.
(R3, 6, 21) Domum ante oraculum, praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie valeamus
adfaciem. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta; sed
interposito erat mediopariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur,
cum vel divina hominibus vel angelica allocutio cumsecretorum quorumque revelatione
conceditur. Unde bene oraculumin aditis, hoc est in interiori domo factum
est, quia supernapatria, et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei
praesentiarevelabitur. Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia
perfecti quique justi in hac vita,ubi necdum palam de Patre audire, id est necdum
palam Patrem videre queunt, fidem etopus justitiae divino ornant amore: per quem
plenam Dei cognitionem mereanturattingere. Laminae auri quibus operta est
domus, operationes sunt multifariae pietatis, quasin obsequium vel sui Creatoris,
vel
fraternae necessitatis, amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant
affixae laminae ipsa sunt praecepta claritatis, per quaein exercitio studioque
virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia,continemur.
Unde bene de eisdem clavisin libro Paralipomenon scriptum est: Sed et clavos
fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent.
(Ch2, 3) Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et
gratiaSpiritus sancti, et requies aeterna figurari. Et quinquagenorum erant
siclorum clavi singuli, quibus laminae auri affigebanturin parietibus domus
Domini. Quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorum operum
proficimus etconservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus
etsabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi
dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et
necdum ad perfectionempervenientes, illecebrasvitiorum carnaliumque voluptatum
mortifiCant. Illi videlicetsermones veritatis, quorum institutione carnem nostram
crucifigere cum vitiis etconcupiscentiis docemur: quas habere desiderabat Propheta,
cum ait:
Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.
(Ps, 118, 120) [mauvais référencement: Ps, 118] Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72]
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur.
Sed et totum altare oraculi texit auro.
(R3, 6, 22)Deaurata est quippe porticus ante templum, quia Patres Veteris
Testamenti Deo percharitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia
eadem ipsa
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritumsanctum qui datus
est nobis.
(Rm, 5) Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas
regnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est
charitas,videtur. Ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui
solus paternorum estconscius secretorum, velut arca Testamenti semper
aspicitur. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum
respicit. Sicut enim interior domus sancta sanctorum ubi erat arca,
internam sanctorum vitamin conspectu sui Conditoris et Redemptoris significabat, juxta
illud Psalmistae:
Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum
(Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]: ita coenaculo in alto, eamdem vitam, hoc est in coelis esse, et non in
hocmundo designat, dicente Apostolo:
Quae sursumsunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
(Col, 3)
Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum decem cubitorum
altitudinis.
(R3, 6, 23)Cherubim, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatisvocabulum
est, numeroque singulari cherub dicitur, plurali cherubim. Unde aperte in
figuris, cherubim qui erant in oraculo facti angelica ministeriaquae Conditori suo
in
coelis semper assistunt, possunt intelligi. Qui recte de lignis olivarum
facti esse perhibentur, quia nimirum virtutesangelicae gratia Spiritus sancti, ne
unquam ab amore Dei arescant, unctae sunt. Decem autem sunt cubitorum
altitudinis: quia denario vitae aeternae struuntur,habentesinviolatam in se sui
Conditoris imaginem servatam, perpetuae sanctitatis exjustitia et veritate, quam prima
in conditione perceperunt. Denarius namque decem obolis constat, et
continere in se nomen regis et imaginemconsuevit. Quapropter et figurae
regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli sancti adimaginem sui Conditoris
ad
quam facti sunt semper manent, et electi homines imaginemquam peccando amiserant
recipiunt.
Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id
est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius
summitatem.
(R3, 6, 24) Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significant
eorum,quibusad coelestia semper volare, atque in his conversationem
delectanturhabere. Cum vero in significationem angelorum ponuntur alae,
quid aptius quam gratiamdemonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum, qui
semper in coelestibus inministerio sui persistunt auctoris? Vel certe quia levitate
spiritalis naturae suntpraediti: ita ut ubicunque voluerint statim quasi volando
perveniant, et hic cum alisfigurati, et prophetis sunt cum alis ostensi.
Bene autem dicitur quia
quinque cubitorum fuerit ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub
altera,
(R3, 6-24) quoniam virtutes angelicae legem Dei quae in quinque libris descripta
est,indefessa devotione custodiunt: diligendo videlicet Dominum Deum suum ex
omnibusviribus suis, et proximostanquam seipsos.
Plenitudo enim legis charitas est.
(Rm, 13) Proximi autem eorum, et ipsi adinvicem, sunt angelici spiritus, et
homineselecti eorum aequi concives. Cherub unus et utraque ala, ejusdem
mensurae perhibetur: quia videlicet eadem ipsadevotione qua sese alterutrum in Deo
diligunt, nostram quoque ad se ascendentiumsocietatem desiderant. Sicque
simul alae decem cubitos complent, cum in geminae charitatis exhibitione,angeli de
Conditoris sui praesentia laetantur.
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari, et opus unum
erat in duobus cherubim, id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum:
et similiter cherub secundus.
(R3, 6, 25 et R3, 6, 26) Duo erant facti cherubim, propter consortiumejusdem de qua loquimur
charitatissignificandum, quia minus quam inter duos charitas stare non
potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit,
ut tacitedoceret eos qui verbum fidei praedicarent, virtutem dilectionis ante omnia
essetenendam. Uniusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia
disparilitas voluntatum sivecogitatuum in superna patria nulla est: ubi una omnes
eademque Dei praesentis visioneet gloria illustrantur.
Posuitque cherubim in medio templi interioris.
Extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala
cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte
templi se invicem contingebant.
(R3, 6, 27) Manifestumest ex his quae praedicta sunt, quare cherubim in medio
templiinterioris sint positi: quorum habitatio est semper in coelis.
Extendebant autem alas cherubim quasi ad volandum, quia spiritus angelici semperhabent
animum ad obsequium divinae voluntatis paratum. Quod vero ala una tangebat
parietem, et ala cherub secundi alterum parietem, adillam charitatis administrationem
quam nobis exhibent angeli pertinent. Quod alae alterae in medio templi se
invicem contingebant, eam dilectionis gratiamqua se alterutrum complectuntur
exprimit. Bene autem sequitur.
Texit quoque cherubim auro, et omnes parietes templi per circuitum sculpsit
variis caelaturiset torno.
Et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes
de pariete et egredientes; sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et
extrinsecus.
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum
quinque, et duo ostia de lignis olivarum.
Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species, et anaglypha valde
prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera
auro.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, et duo
ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se
invicem tenens aperiebatur.
Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes, operuitque
omnia laminis aureis operequadro ad regulam.
(R3, 6, 28, R3, 6, 29, R3, 6, 30, R3, 6, 31, R3, 6, 32, R3, 6, 33, R3, 6, 34 et R3, 6, 35) Et reliqua.
Texit, inquam, cherubim auro,
(R3, 6, 28) quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem
veradilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane quod Moyses,
dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureosquos posuit in propitiatorio
quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores quos
in templo poneret, sub quorumalis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et
cherubim prioribus. Sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent
cherubim duo, in templo autemquatuor: ad unam vero eamdemque significationem utrique
pertinent. Sed repetitum est ut typice doceretur, quia multiplicata post
incarnationemdominicam Ecclesia, latius esset degentibus sublimitas coeli civium
pandenda: qui sicConditorem decollato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de
nostra quoqueereptione ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant.
Extendunt enim alas adinvicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatorisreferunt
bonum omne quod acceperunt. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum
sanctos etiam homines secum viderelaetantur, eosque quo volunt alarum suarum
summitatibus tangunt, quos consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis
exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles
utriusque populi, Judaeiscilicet et gentilis, possessores secum habent aulae
coelestis: non quod in illapatria distinctio localis inter utrumque populum, sedquia
major fiat festivitasinternae beatitudinis, de consortio adunatae in Deo
fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad utrumque parietem oraculi alas
suas, quia laetantes incoelesti patria justos utriusque plebis, visione quoque suae
gloriae ad laudem suiCreatoris excitant. Non solum de illorum quos secum
intus habent hominum justorum felicitate laetanturagmina coelestia, verum etiam nostri
qui foris adhuc positi de profundis ad Dominumclamamus, curam gerunt
sedulam. Unde bene de eisdem cherubim in libro Paralipomenon scriptum
est:
Ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad
exteriorem domum.
(Ch2, 3) Quia nos ab hujus aerumna peregrinationis ereptos, ad suum desiderant
pervenireconsortium. Sic ergo pedibus stant erectis: sic alas suas auro
tectas ad oraculi parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem,
quia sicut angeli suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in
coelis beatitudinecongaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari
conspiciunt electis opemferre non desinant: donec et illos ad coelestem patriam
introduCant. Omnes enim suntadministratorii spiritus in ministerium missi, propter
eos
qui haereditatem capiuntsalutis. Possunt etiam per duo cherubim duo
Testamenta figurari. Qui nimirum cherubim in oraculo sunt facti; quia in
consilio divinae provisionisnobis utique inaccessibili atque incomprehensibili, ante
saecula dispositum estquandoet qualiter, quibusve auctoribus, sacrae Scripturae
conderentur. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae
tribuunt, juvante flammacharitatis Dei, qui per Spiritum sanctum diffunditur in
cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi
legis Deo serviendumpraedicant, quia Deo fideliter servientes, denario remunerandos
esse regniperpetuitate ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamentis sui
Conditoris per aspera aeque ut prosperaindefesso suis auditoribus animo gradiendum
esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum
ala cherub altera, quia inomni labentium rerum varietate, sancti universos sui
corporis sensus, in obsequium suiConditoris extendunt. Et unum opus erat
induobus cherubim, quia utriusque Testamenti scriptores, unaeademque castitate operis
et charitatis devotione Domino serviebant, una et consonaDomini voce ac fide
praediCant. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicemconstringebant,
quia
Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus
iste unum parietem, ille alterum contingebant, quia VetusTestamentum proprie antiquo
Dei populo scriptum erat. Novum vero nobis, qui post incarnationem
dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti, hoc est septentrionali
recte comparamur, quibus post frigoraac tenebras idololatriae, lucem veritatis
agnoscere datum. Versas habent facies cherubim ad exteriorem domum, quia
nostri gratia qui adhucforis stamus,neque reipsa, sed spe salvi facti sumus (divini
sunt libri conditi. quia scriptores eorum jam regnantes cum Deo, illum
collaudant in coelis, curamnostrae gerunt salutis, proque nostris erratibus apud ejus
pietateminterpellant).
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et
torno.
(R3, 6, 29) Omnes parietes templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae populi
sunt, quibussuper fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis
replevit. Coeptumque fidei aedificium, quotidie nova membrorum suorum
progenie, quasilapidum pretiosorum appositione, superaugmentare non desisTit. Qui
nimirum parietesvariis caelaturis sculpuntur, cum alii datur per Spiritum sermo
sapientiae, alii sermoscientiae secundumeumdem Spiritum, alteri fides in eodem
spiritu, alii gratiacurationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia,
alii discretiospirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum
(voir: 1Co, 12)
. Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes,
charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, fides,
modestia, continentia
(Ga, 5) et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum templi?
quiaornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur iidem parietes et ad
patiendum, cunctaque promittunt, dicentes ex animoper singula quae occurrunt:
Benedicam Dominum in omni tempore;
(Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 33] et:
Paratum cor nostrum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallamin gloria mea
Domino.
(Ps, 107, 2) [mauvais référencement: Ps, 107] Sculpuntur torno, cum intantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum
tramitenullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possint
blandimentisaverti. Quia enim tornatura caeteris artibus velocitate
praecellit, et ipsa sibi regulamqua sine errore opus perficiat servat: apte per hanc
pia sanctorum vita signatur, quaeet parata est semper ad obsequium divinae voluntatis:
et hoc absque diverticuloerrandi complere, longo virtutum didicit usu
exercitata.
Et fecit cherubim in eis et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de
pariete et egredientes.
(R3, 6, 29) Cherubim namque in parietibus templi fecit Salomon, cum electos suos Dominus
adregulam Scripturarum sanctarum (in quibus est multitudo scientiae) vitam suam
dirigeredonat. Cherubim facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae
conversationis, promodulo suo docet imitari: quod maxime vigiliis ac laudibus divinis,
dilectione sinceraConditoris et proximi geritur. Palmas facit, cum memoriam
aeternae retributionis eorum mentibus infigit: ut eominus ab arce justitiae labi
queant, quo mercedem justitiae semper ante oculoshabeant. Facit picturas
varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum multifariasvirtutum
operationes fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, patientiam,modestiam.
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
(R3, 6, 30) Intrinsecus et extrinsecus, in oraculo et in ipso templo significat.
Texit ergo Salomonpavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia rexnoster
pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte ac plenarie
donodilectionis, a caeterorum mortalium visione secrevit.
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque
angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. » Quod primo dixerat, fecit
ostiola de lignis olivarum, hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse cum
adjunxit: et duo ostia de lignis olivarum.
(R3, 6, 31 et R3, 6, 32) Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus
ostiisclaudebatur. Rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut etiam
templum. Sicut porticus ante templum, unum non amplius habebat
introitum. Certi utique causa mysterii, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.
(Ep, 4) Unus in saeculum praesens per baptisma, unus in regnum coeleste per opera
fideiest sperandus introitus. Nam quod unus esset ingressus oraculi,
testatur hoc inferius de arca scriptum:
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum, foris
sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi
usque in praesentem diem.
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in
ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel cum
egrederentur de terra Aegypti
(R3, 8), etc. Ubi patenter (ni fallor) ostenditur quod unus erat ingressus oraculi:
ethic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem stabat oraculi.Cujus
ingressus ostiola per significationem multifarie possunt accipi. Nam et
angelicos spiritus quorum ministerio inhabitationem patriae coelestisintroducimur,
aptissime designant. Et apostolorum aeque, apostolicorumque virorum, quibus
claves regni coelorum suntdatae, tenent figuram: qui accepta a Domino potestate
ligandi atque solvendi, etdignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros
ac superbos,excommunicando, sive anathematizando, ab ingressu vitae perennis
climinant. Sed et opera justitiae, quorum merito ad regum coeleste
pervenitur, recte perostia (per quae in Sancta sanctorum pontifex ingrediebatur)
possunt typice designari:juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est:
Custoditio autem legum consummatio incorruptionisest: incorruptio autem
facit esse proximum Deo.
Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.
(Sg, 6) Quibus omnibus apte congruit, quod eadem ostiola de lignis fiunt olivarum,
quianimirum et angeli et homines perfecti, fructu misericordiae et operibus lucis,
sese indomo Dei gloriosos exhibent: imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum
sibipatriae coelestis aperiunt. Duo autem sunt ostiola, sive quia Deum ac
proximos diligunt et angeli et omnessancti, neque ullus januam vitae, nisi per geminam
hanc dilectionem poterit intrare:sed utriusque populi fidelibus, et Judaei scilicet
et
gentilis, eadem vitae januareseratur. Postes angulorum quinque, quia non
solum animas electorum aula coeli recipit, sedet corporibus immortaligloria praeditis,
in judicio suas fores aperit.
Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species et anaglypha valde
prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera
auro.
(R3, 6, 32) Anaglypha Graece, quae Latine dicuntur caelaturae: quia virtutum operibus
(quaeper totum orbem Ecclesia in sanctis suis ac perfectis exercet) illi praecipue,
quibusfidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debeant
solertiainsistere, ut quantum gradu praeeminent caeteris, tantum et merito praecellant
bonaeactionis. Habent namque in se picturam cherubim sculptam, cum
angelicam in terris vitam(quantum mortalibus possibile est) et mente imitantur et
opere. Habent palmarumspecies, cum dona supernae retributionis fixa semper
intensionemeditantur. Palma namque manus victricis ornatus est.
Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operum documenta, etquae
nemo in sinistram partem interpretari ullatenus valeat, cunctis sese
intuentibusostendunt. Et haec omnia sunt auri laminis operta, cum (sicut
saepe dictum et semper dicendumest) caeteris virtutem floribus specialius in magnis
Ecclesiae membris, fulgorsupereminet amoris. His ostiolis etiam velum
fuisse additum Verba dierum narrant:
Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, cocco et bysso, et
intexuit ei cherubim,
(Ch2, 3) quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos
etiamholosericum fulgeret. Sed inejusdem mysterii, cujus et ostiola,
congrua significatione, ante arcam atqueingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola
congruis horis aperiebantur, licet velumrevelaretur quoties advenirent, quibus in
Sancta sanctorum esset ingrediendum. Hujus ergo veli sedula revelatio,
secundum legem apertionem significat regnicoelestis, quae nobis per incarnationem
Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo, coeli aperti
sunt, ut ostenderetur quia per baptisma quodnobis ipse consecravit, januam patriae
coelestis deberemus ingredi. Et moriente illo in cruce, idem velum scissum
est medium, a summo usque deorsum,ut aperte doceretur, quia figurae legales jam tunc
ad fidem venissent, ac veritasEvangelii arcanaque coelestia et ipse coeli ingressus,
non adhucprophetandus acfiguraliter significandus: sed jamjamque esset proxime omnibus
aperiendus, qui abinitio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo
transierunt. Bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho,
purpura, cocco etbysso factum esse, ei quoque Cherubim intexti esse
memorantur. Hyacinthus quippe qui coeli colorem imitatur, supernorum
desideriis aptecomparatur. Purpura, quae sanguine conchiliorum conficitur,
et sanguineam ipsam praefertspeciem, non immerito sacramentum Dominicae significat
passionis: quod nos intuericrucem nostram portando debemus. Cocco, quod
rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris. De quo mirantes
dixere qui cum Domino ambulaverant discipuli,
Nonne cor nostrumardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret
nobis scripturas?
(Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Byssus quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum
exercitionativum exuit virorem, atque ad albentem perducitur speciem, congrue
castigationemcarnis nostrae insinuat: cujus quasi humorem ingentem exsiccari jubet
Apostolus,dicens:
Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem,
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum
servitus.
(Col, 3) Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens:
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra,
hostiam viventem, sanctam, Deo placentem: rationabile obsequium vestrum.
(Rm, 12) Intexuntur cherubim eidem, quod quatuor eximiis coloribus conficitur,
cumuniversa quae pie agimus, a venenatis daemonum telis, per angelica praesidia,
Dominodonante, protegimus. Intexuntur vero cherubim, cum in bonis quae
agimus, multitudine scientiaeindesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia
divina: et ne forte a virtutumcalle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra
regimus.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se
invicem tenens aperiebatur.
(R3, 6, 33 et R3, 6, 34) Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque perveniebatur,introitum
significat regni coelestis, quo ad visionem nostri Conditorissupernorumquecivium nos
introduci speramus ac desideramus: ita introitus in templum, primordianostrae
structurae ad Deum conversionis, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur,typice
demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad
speciem. Unde apte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, sive
propter quatuorsancti Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur,
seu proptertotidem virtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam,
justitiam,quarum veluti fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum
structurainnititur. Prudentia est namque qua discimus quid nos agere,
qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus,
implemus. Quas uno versiculo virtutes Prophetabreviter complectitur,
dicens:
Dominus illuminatio mea et salus mea.
(Ps, 26, 1) [mauvais référencement: Ps, 26] Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus, doceat; salus vero, ut ad
haecnos peragenda confirmet. Temperantia est qua discernimus, ne plus aut
minus justo, prudentiae sivefortitudini operam dare inveniamur; et quia quisquis
prudentia ac fortitudinetemperanter utitur, absque ulla contradictione justus esse
probabitur. VIrtus quartapost prudentiam, fortitudinem, et temperantiam, justitia
sequitur. Duo ostia quae in hoc ingressu facta sunt, dilectio est Dei et
proximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicitur, quia ad invicem
respiciunt, adeo ut unasine altera nequaquam possit haberi.
Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus
est.
Et omnis qui diligiteum qui genuit, diligit eum qui natus est ex
eo.
(1Jn, 5) Et sicut iterum dicitur:
Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest
diligere?
(1Jn, 4) Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est dilectiointelligenda
divina, quia illa prior tempore, haec divinitate sublimior. Et per illam ad
hanc intratur, quia in amore proximi dicitur, qualiter amariConditor
debeat. Notandum sane quod in ingressu oraculi, duo quidem fuisse ostia
dicuntur; sed haecduplicia fuisse non dicuntur. In templi vero, id est
domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplexesset utrumque. Quia
nimirum in praesenti Ecclesia, talem nos ingredi ac ducere vitam necesseest,in qua
dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam etbenignitatem
servemus. In futura autem vita ubi Deum et proximos in lucae aeternae
beatitudinisvidebimus, eamdem utique dilectionem gemina, absque ullo prorsus labore,
imo in magnamultitudine divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus
interioris domus, duo quidem ostia: sed haec simpliciahabebat. Non enim ibi
fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus omniamanifesta luce
videbimus. Non labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae
hic laboramusdonabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid
irroget. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget, opus
est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentespatrum
vestigiadisseruimus. Verum juxta formam ipsius operis, decori gratia
provisum est, ut in uno eodemquetempli ingressu, duo essent ostia. Necesse
etenim erat parietes domus, quae centum viginti cubitos habebant inaltitudine,
nonnullos etiam grossitudinis cubitos habere, in cujus nimirumgrossitudinis extrema
parte ostia erant affixa, ita ut aequale parieti esset ostiumutrumque, et sive intus,
sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus eiper omnia paries esse
videretur. Similiter et cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et
altitudine essetcubitorum, non parvam et ipse debuit habere grossitudinem.
Quapropter et hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere,hoc
est, et intus et foris aequale parieti ostium pateret:et quo per easdem
picturasostiorum quas et paries habebat, veraciter unus per omnia et continuatim
extentusparies videretur: unum decoris gratia praetendens, aliud ministerii,
dispensationempraefigurans. Quod vero de scriptis templi ostiis
sequitur,
Et sculpsit cherubim et palmas et caelaturas valde eminentes, operuitque
omnia laminis aureis, opere quadro ad regulam:
(R3, 6, 35) quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae sublimes quique
acperfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi plene divina visione
percipiunt,etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda
traduntur:quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae
pie
credidere,perveniant.
Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri.
(R3, 6, 36) De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita
scriptum est.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica
quae texit aere.
(Ch2, 4) Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae
ineo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente
ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam acaeteris tribus plagis
secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi,fiebant ministeria
sanctorum, ibi altare aeneum ad ostiasDomino offerendas, ibi decemluteres ad lavandas
easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manuspedesque
sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut
Josephus narrat)quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus
hoc liceresignificaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam
usque populus hostias suas etsacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus
atque ad altareproferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum
basilicam grandem vocant, ita scribitJosephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam
aedificavit aulam quadranguli schematefactam. Erigens maximas porticus
atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuormundi partes in eo continens,
quarum singulaead unumquemque ventum quatuor angulisattendebant, ubi aureas januas
collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus
purgatio et observatiolegitimorum inerat introibant. Has vero porticus,
Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit(ut ipse in Psalmorum
expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem
ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte perquadrum. Secundum, eodem
modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex
omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi
aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: factopavimento sub divo, inter
aedificia singula de marmore et parietibus domoruminterioribus, hocest, eis qui ad
templum respiciebant factis in columnis, exterioribusvero solidis. Sicque
fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatemrationabiliter
distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templum sacerdotespurificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non
purificati una cumlevitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri
Judaei purificatistantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in
porticus proximas seserecipientes. In exterius atrium mulieres viduae
purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex
gentibus usque adsextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta
reperimus breviterannotare curavimus:rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse,
neque virum tameruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera
essecognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus,
qui ita incipit:
Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
(Ps, 134, 1 et Ps, 134, 2) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli,verbum
populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a
tentantibus Pharisaeis mulierilla adultera judicanda oblata est
(voir: Jn, 8)
. In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque
cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir: Mt, 21)
. Et hisPetrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum
ingredientesinterius adorandum duxerunt
(voir: Ac, 5)
. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti
Zachariae angelus adaltare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini
nativitate perdocuit
(voir: Lc, 1)
. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe
aspectantibusabscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum
sublimior erat,quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae tantum
ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est,pervenerunt. Haec
quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum ineis
quaecunque Scripturasacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum
quaeramus,caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium
ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia etsublimium vitam
exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Dominoappropinquare,
et
aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque
ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribusdebeat: quo nomine
in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopividelicet et presbyteri,
sed et omnes utique censentur qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae
salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed etpluribus prosunt: qui dum
corpora sua hostiam viventem, sanctam,Deo placentem exhibent
(voir: Rm, 12)
, sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque
enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebaturapostolus Petrus
cum ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
acquisitionis.
(1P, 2) Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel.
(Ex, 19) Et paulo post:
Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta.
(Ex, 19) Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populimultitudo
adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sanctaEcclesia vitam
moresque figuraliter insinuat. Qualibusdicit Apostolus:
Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.
(1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed
quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec
grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interioratempli deaurati, non ad altaris
officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotumintromittit: quia carnales quique atque
infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritumcastae fidei ac pietatis Domino devotae
ad
electorum sortem pertinent, longe tamenabest ut illisaequentur, qui cum fiducia
proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit
Christus in obedientiamgentium, verbo et factis
(voir: Rm, 15)
. Et iterum:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero
reposita est mihi corona justitiae.
(2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque
hujusjanuam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas,
oculisprosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a
longe dirigebat, nec tamenatrium sacerdotum intrandi facultatem habebat.
Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesiasimplicitas
a
Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi
votopietatisofferunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam
sublimium discere, etadmirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi
nequeunt, piae venerationiscomplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum
in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorumopera cognoscunt a Domino per
Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium
sacerdotum offerendas Domino pro illis, dumbona quae praevalent operantes, majorum
ac
doctorum, et confirmantur exhortatione etintercessione Domino commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cumsanctis
quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summaemercedis
intuitu, Domino tribuunt admonenteac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant
vos in aeterna tabernacula.
(Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordinelignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt
lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa
necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodocredere, quid sperare sive diligere
debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedriipsa est bona operatio, ac sine
corruptione simulationis exhibita, sine cujussuperadjectione, fides, spes, charitas,
vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter
odoris gratiam et imputribilemsuae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie
designantactionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui
fide, spe, dilectione atqueopere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti, cum intanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis
auditoribus possint:
Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi:
(1Co, 4) gloriantur et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia?
(1Co, 6)
Anno quarto fundata est domus Domini, in mense tertio, et in anno
undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus in omni opere suo,
et in universis utensilibus, aedificavitque eam annis septem.
(R3, 6, 37 et R3, 6, 38) Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis
septem,quianimirum sancta Ecclesia, toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum
circuituperagitur, ex electis constituitur animabus? et in fine saeculi suum quoque
crementumad finem ipsa perducit: vel certe, septem annis aedificatur, ob
significationemgratiae spiritalis, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia percipit;
septem quippedona Spiritus sancti enumerat Isaias, sine quibus nemo vel fidelis
effici, vel fidemservare, vel merito fidei, ad coronam potest pervenire
justitiae. Quod autem in octavo anno et in octavo ejus mense, perfecta est
domus in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque
judicii, pertinet:quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut
quod
ei amplius addicipossit inveniri non possit:habebit enim tunc quod pius ille
desiderator supplex aDomino quaerebat, dicens:
Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis.
(Jn, 14, 8) [mauvais référencement: Jn, 14] Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in
menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in
sequentibuslegatur mense septimo dedicationem esse ejus completam. Neque
autem credibile est quod septem quidem annis templum aedificaverit Salomon,octavo
mense octavi anni perfecerit, sed usque septimum annum novi mensis
dedicationemperfecte distulerit. Unde potius verisimile videtur domum
septem annis ac septem mensibus aedificatam,ita ut eodem mense septimo dedicationis
sit celebrata solemnitas, ac die vicesimotertio ipsius mensis (ut Verba dierumnarrant)
populos Salomon ad tabernacula suadimiserit. Sicque post unam septimanam
adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domusDomini, et operibus videlicet ejus
in universis, et ipsa dedicatione priuscompleta. Nisi forte putandum est,
praedicto templo aliquid adhuc utensilium in ministeriaejus additum fuisse: utque
ad
ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omninomense septimo (qui erat totus
solemnis) templum dedicaretur: atque ita verumreperiatur utrumque et templum videlicet
octavo mense in opere suo atque utensilibusperfectum, et in ipso septimo mense
dedicatum.
Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyra, filium mulieris viduae ex
tribu Nephthali patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientiae, et
intelligentiae et doctrinae ad faciendum omne opus ex aere.
Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
(R3, 7, 13 et R3, 7, 14) Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adjutorem
Salomonsui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros
significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris
viduae de Israel,in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia
figurari: pro qua virsuus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in
coelos ascendens, eaminterim peregrinantem ase, reliquit in terris. Non
autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores,
cum omnes electi se filios fateantur Ecclesiae, cum etiam de eispraedicatoribus Novi
Testamenti, specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem
terram.
(Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]
Fecit autem Hiram omne opus Salomonis.
(R3, 7, 14) Quia nimirum doctores sancti, dum ministerio verbi fideliter insistunt,
opusutique Dei operantur. Quoniam illis loquendo foris viam veritatis
aperiunt, quos intus illustrando ipsead viam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
(1Co, 3) --
Fecit hoc opus ex aere,
(R3, 7, 14) quia illis committere verbum quaeritdoctor strenuus, qui hoc pie suscipere
acperseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius
diffamare,quaeque ipsi didicerint recta satagunt. Aeris namque metallum
valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam
utramque.
(R3, 7, 15) Hae sunt columnae de quibus Paulus ait:
Jacobus et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras
dederunt mihi et Barnabae societatis: ut nos in gentes; illi autem in
circumcisionem.
(Ga, 2) Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et
quidvidelicet figuraverunt, et quare duae sint factae, apostolos namque, et
doctorescunctos spirituales significant, fortes nimirumfide atque opere, et
contemplatione adsuperna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et
circumcisionem praedicando in EcclesiamintroduCant. Stabant in porticu ante fores
templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine, ex utraque parte mirabiliter
ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi
per ipsum
(voir: Jn, 10)
. Et sicut alibi dicitur:
Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur.
(Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Cui videlicet ostio columnae ab utroque latere coram positae circumstant,
cumministri sermonis, utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut sive
a
lucescientiae legalis quisque, sive ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii
venerit,habent paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo:vel
certequia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram
a sinistris.
(Ch2, 3) Ideo sunt duae factae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in
prosperis,et in adversis, ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum
essedoceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod
ea porticus templi,etiam vestibulum templi vocabatur, et quod in prophetis legimus,
quia inter vestibulumtempli et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare
debere intelligi. Bene autem utraque columna octodecim cubitos altitudinis
habere memoratur. Ter etenim seni decem et octo faciunt.Tria
vero ad fidem pertinent propter sanctam Trinitatem. Sex ad operationem quod
in eo dierum numero mundus sit factus, luce clariusest. Et tria per sex
multiplicantur, cum justus ex fide vivit, cognitionemque piaecredulitatis in
exsecutione bonae actionis accumulat. Columnaque ante fores templi decem et
octo cubitis alta est: cum praedicatorquisque egregius palam cunctis insinuat, non
nisi per fidem et opera justitiae, nos adsuperna gaudia vitae posse
pervenire.
Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque.
(R3, 7, 15) Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis: quae nimirumlinea
ambit columnam utramque, cum quisque doctor, sive Judaeis seu gentilibuspraedicare
missus, ea tantum facere curat ac docere, quae per apostolosaccepit acdidicit
Ecclesia. Nam si quis aliter vivere, sive praedicare voluerit, et vel
apostolica decretaspernere, vel pro suo libito nova quaelibet statuere maluerit, non
est talis columnatemplo Dei apta: quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi
vel exilitateinertiae suae, vel elationis vitio, de grossitudine duodecim cubitorum
lineae nonconvenit.
Duo quoque capitella fecit, qua ponerentur super capita columnarum fusilia
aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum
altitudinis capitellum alterum.
(R3, 7-16) Capita etenim columnarum, hoc est superna pars eorum, praecordia sunt
fideliumdoctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum
omniaetopera diriguntur et verba. Duo autem capitella quae his capitibus
erant superposita duo sunt testamentaquarum meditationi atque observantiae doctores
sancti toto et animo subduntur etcorpore. Unde bene utrumque capitellum
quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirumquinque libris scriptura Mosaicae
legis comprehensa est, et quinque etiam saeculiaetates, tota veteris instrumenti
series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis praedicat, quam
quae Moyses praedicanda perhoc esse praedixerat et prophetae.
Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere
contextarum.
Utrumque capitellum columnarum fusile erat.
(R3, 7, 17) Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Necnon et quasi catenulasin oraculo, et superposuit eas capitibus
columnarum,
(Ch2, 3) Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas
est virtutumspiritualium in sanctis: de qua Domino cantatur in Psalmis:
Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta
varietate
(Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44]: hoc est, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate
diversorumcharismatum. Vel certe multiplex contextio catenarum, et retis
expansio, multifarias electorumpersonas insinuat: quae cum verbis sanctorum
praedicatorum fideliter auscultando atqueobediendo adhaerent, quasi columnarum
capitibus superpositae retis et catenulae,miraculum suae connexionis cunctis
aspectantibus praebent.
Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in
capitello altero.
(R3, 7, 17) Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari,
Joanneattestante in Apocalypsi
(voir: Ap, 5)
, qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem et oculos septem,
moxexponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam
terram. Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne
Domino loquens:
Et requiescet (inquit) super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et
replebit eum spiritus timoris Domini.
(Es, 11) Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patresutriusque
testamenti cognitionem per gratiamunius ejusdemque spiritus septiformisutique electi
acceperunt.
Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum,
ut tegerent capitella.
(R3, 7, 18) Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque
ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in
seipsumquasi circulo facto rediret. Nec figura sacramenti in abscondito
est, quare duo ordines sunt retiaculorum, cumconstet geminae discretionis esse
virtutem dilectionis: quod videlicet Domini ex totocorde, tota anima, tota virtute,
et
proximum tanquam nosmetipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo ille septem
habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sanctipotest amari, nec
proximus. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est,
undique in gyrocircumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte
intelligitur, gratiamper omnia charitatis sonat ac pacis. Capitella etenim
volumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuaedilectionis: et retiaculis
teguntur capitella, cum sacra eloquia (ut ita dixerim)donocharitatis undique probantur
esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus charitas latet, et
in
eis quae intelligimus charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis
sive capitellis adjungitur,
quae erant super summitatem malo granatorum.
(R3, 7, 18) Malogranata namque, quorum natura est, uno foris cortice, multa interius
granacircumdare, apte in figurasanctae ponuntur Ecclesiae: quae catholico unius
fideimunimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et
uniuscujusque justi vitam moresque designare, qui velut plurimauno cortice
circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritualium insignia (neforte
defluant) firma fidei et humilitatis curat vallare custodia et apto
prorsusministerio. Capita columnarum malogranati erant in gyro circumdata,
quia doctores sanctosnecesse est, priorum vitam fidelium ad memoriam revocare,
eorumque semper exemplis,actus suos ac sermones omni ex parte communiri, ne si aliter
forte quam illorum habetregula vixerint aut docuerint, errent. Cum vero
dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella,quae erant supersummitatem
malogranatorum, videtur juxta ordinem operis ipsius, quia malogranatafuerint facta
in
circuitu capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatisorirentur
retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura
mysterii, qua retiacula super summitatem fuerint malogranatorumannexa, quae ad unam
pene significationem, sive personarum seu virtutum pertinentspiritualium.
Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute invirtutem,
donec videatur Deus deorum in Sion: qua virtute nulla potest major dici;unde et
Apostolus:
Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem
probationem, probatio vero spem.
(Rm, 5)
Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii
fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.
(R3, 7, 19) Quid enim per lilia, nisi supernae claritatis patriae, atque
immortalitatis,floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor,
nisi Evangelicussermo, qui introitum nobis aeternae illius beatitudinis promittit,
et
iter quo ad hancperveniatur ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina
regni coelestis,in quatuor Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum opus
in
se liliiquatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum juxta litteram, quia cum
opus lilii in capitellis quatuor cubitorumesse memoratur, neque additur latitudinis
aut altitudinis, lectoris utique judicio,utrum in altitudine an in latitudineintelligi
debeat, relictum est. Constat autem absque ulla prorsus dubietate, quia
columna quae duodecim cubitorumrestis ambiebat, quatuor cubitos habebat
grossitudinis. Omnis circulus quantum habet spatii in diametro, tantum
habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quia diametrum habebat decem
cubitorum ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in
gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive
latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua
est. Quia nonnisi per Evangelium exoptatissima illa mundo vox
insonat.
Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.
(Mt, 3, 2) [mauvais référencement: Mt, 3] Quod vero sequitur:
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram
columnae,
(R3, 7, 20) id est tantae fuerunt amplitudinis, quantae erat et columna, cujus
tamenaltitudo, quanta fuerit minime narratur. Haec autem capitella,
qualiacunque et quantacunque fuerint (non enim mensuramearum aperte Scriptura
designat) in ore liliorum videntur esse apposita. De quorum factura, si
quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennissublimitatem potest non
incongrue designare, quam nec oculus vidit, nec auris audivit,nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se
(voir: 1Co, 2)
. Quae nimirum, quia eadem supernorum societas civium utriusque
populi fidelibustribuitur, recte subjungitur.
Malogranatorum autem ducenti ordineserant, in circuitu capitelli
secundi.
(R3, 7, 20) Diximus enim malogranata, vel totius sanctae Ecclesiae, vel singulorumquorumque
fidelium typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum
primus pervenit, nonnunquam inaeternae beatitudinis figura poni consuevit.
Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi,
utinsinuetur mystice, quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque
adaeternae vitae sit introducendus coronam.
Et statuit duas columnas in porticu templi.
Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine
Joachim,
(R3, 7, 21) quae interpretatur firmitas.
Similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz,
(R3, 7, 21) hoc est in robore. Dextra columna, ut supra diximus, illorum
exprimit figuram doctorum, quiprimitivam in Hierosolyma instituerunt
Ecclesiam. Secunda eorum qui ad praedicandum gentibus destinati
sunt. Vel certe dextra columna eos significat, qui venturum in carne
Dominum prophetandopraedixerant. Secunda illos qui hunc jam venisse, et
mundum suo sanguine redemissetestantur. Et apte simili vocabulo ambae
censebantur columnae, cum una, firmitas: altera inrobore, dicta est: ut una fidei
et
operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrique temporis inertia
notaretur: ubi se nonnulli doctores,sacerdotes, et columnas domus Dei videri atque
appellari volunt: cum nihil in seprorsus firmae fidei et ad contemnendas saeculi
pompas, ac desiderandabonainvisibilia, nihil habeant roboris, ad corrigendos, nihil
industriae, saltem adintelligendos, eorum quibus praelati sunt,
errores.
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium rotundum
in circuitu.
(R3, 7, 23) Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris quo in remissionem
peccatorumemundamur factum est. Namque sacerdotes in ea lavabantur, ut
Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos
typice in Scripturis vocari, eo quod sintmembra summi sacerdotis Domini nostri Jesu
Christi. Et recte huic vasi Scriptura mare nomen indidit, in memoriam
videlicet marisRubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei
liberationem baptismiforma praecessit. ExponenteApostolo ac dicente:
Quoniam Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt, et
omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari.
(1Co, 10) Sacramentum autem baptismi et vitae nobis munditiem quaerit in hoc saeculo,
etvitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro: quod utrumque in mari hoc aeneo
unasententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad
labiumperhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere
debeamusexpressit. Denario autem mercedem benefactorum signavit, cum hunc
in vinea laborantibusdandum esse praedixit. Erat ergo
mare decem cubitorum a labio usque ad labium,
(R3, 7, 23) quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi, usquead ultimum, qui in
finesaeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, unam eamdemque
viamveritatis ingredi, et communem debet a Domino coronam sperare
justitiae.
Rotundum erat in circuitu,
(R3, 7, 23) ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur
essemundandus. De quo bene subditur,
quinque cubitorum altitudo ejus,
(R3, 7, 23) quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid
gustu,quidquid tactu, delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem
vivificifontis, relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum
si non quisque deinceps bonisstuduerit insistere operibus: alioquin diabolus qui
exierat de homine, si hunc a bonisviderit vacare, multiplicius redit: facitque
novissimahominis illius pejora prioribus.
(Mt, 12, 45) [mauvais référencement: Mt, 12] Unde apte subditur,
et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
(R3, 7, 23) Per resticulam namque disciplinam praeceptorum coelestium, qua a
nostrisvoluptatibus relegamur, potest apte signari: Scriptura dicente, quia «
funiculustriplex difficile rumpitur; » quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae
in
cordibuselectorum fide et spe et dilectione supernae retributionis firma est,
nullotemporalium rerum potest obstaculo dissolvi.
Et sculptura subter labium circuibat illud, decem cubitis ambiens
mare.
Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles.
(R3, 7, 24) Cum praedictum sit supra, quod resticula triginta cubitorum mare circuierit,
etnunc additur quod sculpturahoc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet
exutraque relatione, quia vas erat in modum phialae, repandum ac diffusum, quo
trigintacubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem cubitos coarctatus
sit. Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas
imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare circumdabatur,
exempla suntpriorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri: ut
videamus quibusoperibus sancti Deo placuerunt ab initio: qua obstinatione in
sceleribus perdurarunt,quanta infelicitate ob scelera perierunt
reprobi.
Et stabat super duodecim boves.
E quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad
meridiem, et tres ad orientem.
(R3, 7, 25) Duodecimergo boves duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendam
inChristo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui nimirum boves mare sibi super
impositum portant, cum apostoli apostolorumquesuccessores injunctum sibi evangelizandi
officium, prompta implere devotionesatagunt. Tres ad aquilonem, et tres ad
occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientemrespiciunt, cum universis quadrati
orbis partibus fidem praedicant sanctaeTrinitatis.
Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
(R3, 7, 25) Quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni
arbitriexamine dispositum est, sed nobis qui adhuc foris sumus manet omnimodo
occultum:quibus tamen hoc esseoccultum nullatenus potest, quia qui lavacrum baptismi
ad salutemaccipit, et veram fidem, spem, et charitatem debet habere, nec sine his
tribusvirtutibus quisque aliquid jam operari, neque intrare ad vitam valet: unde
rectesubjungitur:
Grossitudo autem luteris trium unciarum erat.
(R3, 7, 26) Grossitudo enim luteris, id est maris, firmitas est virtutis in
baptismo. Et trium unciarum est haec grossitudo, dum robore fidei, spei et
dilectionis,perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse
accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudovirtutum, mentem accipientium
simul et opera confirmet:
Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii.
(R3, 7, 26) Per labium quippe calicis, gustum Dominicae passionis: perfolium repandi
lilii,patefacta claritas resurrectionis ipsius, exprimitur.
Duo millia batos capiebat.
(R3, 7, 26) Millenarius namque numerus, pro significatione perfectionis solet poni
inScripturis. Quia nimirum denarius numerus in quadratum ductus solidum
facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet
figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in altitudine
surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem,et fiunt mille.
Quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velut conquadrata
justorumconscientia designatur. Quocunque enim verteris quadratum
stabit. Sic et animus nullo tentationum occursu novit a statu suae
rectitudinisinclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi
bat nominant, habetmodiosquatuor et ephi, quod illi epha
nominant. Sed ad Ephi mensuram pertinet variarum frugum, tritici hordei,
leguminum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo,
aqua. Itaque batus, quia certae normae mensura est, opera designat
aequitatis etjustitiae quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse
habentinstitui. Batos quippe mille capiebat mare, cum aqua baptismatis
plebem Judaeorum abluens,ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios
mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas, etoperibus justitiae
confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes.
Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas,
et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, et ipsum opus
basium interrasile,
(R3, 7, 27 et R3, 7, 28) et reliqua. Multifarie et multis modis, una eademque nostrae salutis
sacramentapraefigurantur. Namque iidem apostoli virique apostolici, qui per
boves mare portantes designatisunt, designantur etiam per bases quae portandis erant
luteribus praeparatae, quomodoipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus et mare
typum gerebant. Siquidem et Verba dierum narrant, omnia in eis quae in
holocaustum oblaturi erantlavabant: holocaustum autem Domini generaliter omnis
electorum multitudo potestintelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab
ipso in Spiritu sancto etigni. Sicut ergo sacerdotes qui inmari lavabant,
formam exprimunt eorum qui per baptismaefficiuntur summi consortes sacerdotii quod
est
in Domino Jesu Christo, ita etiamholocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt,
cum post ablutionem baptismi,gratia sancti Spiritus implentur. Lavatur
namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua baptismiperfunditur.
Offertur vero in holocaustum, cum impositione manus episcopi donum Spiritus
sanctiaccipiunt. Quod vero ad portandos luteres decem sunt bases factae,
poterat mysticeinterpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia
beatitudinis (quaedenario solent numero figurari) eos quos imbuunt, vocent.
Verum quia de eisdem luteribus distincte insequentibus scriptum est, quodvidelicet
quinque ex hispositi sint ad dexteram partem templi, et quinque adsinistram, magis
in
eis quinarii numeri sunt intuenda mysteria. In utraque etenim parte templi
sunt bases luterum, ut utrique Dei populo sacrifontis gratiam designarent esse
pandendam. Et quinque sunt in utraque parte: ut (sicut in expositione
maris, quod quinquecubitis altum est, jam diximus) demonstraretur typice, universa
fidelibus quae perquinque sensus corporis deliquerant, per lavacrum baptismatis esse
remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus super posito unitas
exprimitur baptismatis,quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita etiam per
duos ordines luterummystice ostenditur, quia gentilitas cum Judaea in unum fidei
consortium perbaptismatis erat undamcolligenda. Quod autem quatuor
cubitorum longitudinis, et quatuor cubitorum latitudinis, ettrium cubitorum
altitudinis bases singulae fuere, facile intellectu est. Longitudo etenim
ad patientiam longanimitatis; latitudo ad dilationem dilectionis,altitudo pertinet
ad
spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes,
quibus caetera virtutum structuraimminet. Prudentia scilicet, fortitudo,
temperantia, justitia. Et ideo quaternorum erat cubitorum longitudo et
latitudo basium, quia sanctipraedicatores sive adversa mundi et longitudinem exitus
ac
laborum praesentium foristollerent: seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque
proximorum internaexsultatione dilatent, semper operam dare virtutibus curant:
prudentervidelicet interbona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor
ab appetitu voluptatumtemperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium
vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quascompatientia
malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionemsanctae
Trinitatis pervenire satagunt.
Et ipsum opus basium interrasile erat.
Et sculpturae inter juncturas.
(R3, 7, 28) Juncturas dicere videtur eas, quae ipsae luterum tabulae sibimet
invicemconnexae sunt: ut scilicet quatuor sive quinque tabulis una fieret
basis. Quales autem sculpturas bases inter has juncturas, id est in ipsis
suis lateribusanteet retro, dextra et sinistra et supra quoque haberent, subdendo
aperitur cumdicitur:
Et inter coronulas et plectas, leones et boves, et cherubim et in juncturis
similiter desuper.
(R3, 7, 29) Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed undique
versummysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, imo universa eorum
conversatio,virtutum in omnibus gratiam praetendit, neque aliquam illos hora inanis
et
vacuapraeteriit, in qua piis vacare operibus, vel sermonibus vel certe
cogitationibusdesistant. Cornulas quippe in se sculptas habent, cum inter
desideria vitae coelestis quaesursum est, nunquam fraternae societatis quae juxta
est,
vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad
speranda coelestiamentemerigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes
quosque qui sibicommissi sunt fervorem asperae invectionis exercere non
tardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi,
cum spiritummansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi nunquam fissam habere
ungulamdiscretae actionis ac loquelae, nunquam verba divinae lectionis velut ruminando
in orevolvere cessant.
Et subter leones et boves quasi lora ex aere dependent,
(R3, 7, 29) quando sancti doctores et in severitate districtionis, qua peccantes
judicant,et in mansuetudine lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui
timentauctoris, ne forte injuste ligando aut solvendo quempiam jam juste ligari
ipsihabeant, et ejus judicium qui errare nequitmereantur.
Et quatuor rotae per bases singulas et axes aerei, et per quatuor partes
quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.
(R3, 7, 30) Quatuor rotae quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotis
comparantur:quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocunque ducitur, currit,
ita sermoevangelicus, jubente Domino, per apostolos universas in brevi mundi
plagasimplevit. Sicut tota super impositum sibi currum terra sublevat, et
sublevatum quo aurigadirigit portat: ita evangelica praedicatio mentes electorum a
terrenis cupiditatibusin coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum
bonae actionis sive administerium praedicationis quocunque adjuvans gratia
spiritusvoluerit, ducit: Namquein sequentibus dicit:
Quia tales erant rotae quales solent in curru fieri.
(R3, 7, 33) Legimus autem de sanctis:
Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium.
(Ps, 67, 18) [mauvais référencement: Ps, 67] Si ergo bases luterum sancti sunt doctores, qui lavacrum vitae nobisministrant,
et rotae quaternae basium, quatuor sunt libri Evangeliorum: quid axesrotarum qui bases
gestant, nisi ipsa eorumdem sunt corda doctorum, quae dum inpraeceptis evangelicis
sedulo intendentia, eos ab infimorum appetitu dissolvunt, velutimmissi rotis axes,
altius basim a terra sublevant. Porro humeruli qui rotis antepositi ne ab
axibus delabi possent obsistebant,praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica
etapostolica Scriptura, ne cui legentiumin dubium forte veniat,
confirmatur. Bene autem dicitur, quod humeruli qui per quatuor partes
subter luterem erantpositi, contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum omnis
Scripturaeprophetia sibimet invicem consentanea est: ut pote uno Dei spiritu
condita. Quatuor fuere per bases singulas humeruli videlicet juxta numerum
rotarum. Non quia quatuor sunt tantum libri prophetici; sed quia in omnibus
quae locutisunt prophetae et Moyses, dictis quatuor Evangelistarum testimonium
praebuere: ut exconsensu utriusque Testamenti, una fides et dilectio Christi nostra
omnium cordafirmaret.
Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus
apparebat, uniuscubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et
dimidium.
(R3, 7, 31) Os quoque luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fideiquia
omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamur, dicenteApostolo:
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium.
(Ep, 4) Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna, perbaptisma
iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter in amplitudine cubitum habet
unum et dimidium: per operis nimirumperfectionem et initium
contemplationis. Integer enim cubitus in lutere perfectionem bonae designat
actionis, quam absqueulla dubietate habebat ille, de quo tentatori Dominus aiebat:
Nunquid considerasti servum meum Job,quod non sit ei similis super terram?
homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
(Jb, 1) Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in
hacadhuc vita retentis fidelibus donari consuevit: ut idem Job devicto adversario
cumDomino loquens, ait:
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
(Jb, 14) Scriptum namque est in sequentibus:
Una rota habebat altitudinis unum cubitum et semis.
(R3, 7, 32) Et paulo post:
In summitate autem basis, erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti,
ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi.
(R3, 7, 35) Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirumea fide
infonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare valeamus: quamvis
sinepeccato dum hic vivimus esse nequeamus. Ipsam vero vitae coelestis
dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac interimvita, perfecte autem videre
nulla ratione valemus. Rota quoque uno ac dimidio cubito mensuratur quia
Scriptura lectionis evangelicae,qualiter hi qui perfecti esse velint, vivere debeant
ostendit, spemque nobis aeternaeretributionis in praesenti demonstrat, ipsam vero
retributionis illius qualitatem infuturo nobis pandendam, simul et donandam esse
promitTit. Bases etiam ipsae unumhabebant cubitum ac semissem amplitudinis in
summitate sui, ubi luteres reciperent:quia ipsi doctoressummi ac ministri salutaris
opere quidem perfecti in hac vitafulserunt, sed luce contemplationis ex parte sunt
fruiti. Unde et aiunt:
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est
(1Co, 13)
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura sculpturaque
consimili.
Fecit quoque decem luteres aeneos.
(R3, 7, 37 et R3, 7, 38) Quare decem sint bases factae, totidem eis superpositi luteres, supra jamdictum
est. Quod vero una erat fusura mensuraque et sculptura consimilis omnium
basium siveluterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse
omnium meritadoctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii quoinstituuntur,
unum essesacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque spiritus quo omnes
consecranturelecti: tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui dividit
singulis proutvult
(voir: 1Co, 12)
.
Quadraginta batos capiebat luter unus.
(R3, 7, 38) Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia
nimirumquaterdeni faciunt quadraginta: decem autem sunt praecepta, quibus omnis
nostraoperatio in lege divina praefixa est. Quatuor vero Evangeliorum
libri, in quibus per dispensationem Dominicaeincarnationis coelestis patriae nobis
est
patefactus introitus. Et quia omnes qui ad mysterium baptismatis pertinent,
cum fide et sacramentisEvangelii fructum debent rectae operationis ostendere, apte
luteres singuli inquibusholocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant.
Quod vero sequitur:
Eratque quatuor cubitorum,
(R3, 7, 38) sive in altitudine, sive in latitudine, quid significet intellectus mysterii,in
promptu est: Luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter sancti
Evangeliilibros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est, vel propter quatuor
cardinalesvirtutes, quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet
institui, velcerte propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur,
dicentePsalmographo,
Quos redemit de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab
aquilone et mari.
(Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3) [mauvais référencement: Ps, 106] Quod vero supra dixit: pariterque habebat unum cubitum, et neque
ubialtitudinem, an amplitudinem significaret adjecit, videtur quia fundumipsius
luterisunius esse amplitudinis voluerit intelligi, quae autem est mensura (nisi
fallor) basisin qua positus erat quisque luter facillime conjicitur, quae ita
describitur:
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti,
ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas variasque
sculpturas ex semetipsa.
Sculpsit quoque in tabulatis illis, quae erant ex aere et aere, et in
angulis cherubim et leones et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut
non caelata, sed apposita per circuitum viderentur.
In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque
consimili.
Fecit quoque decem luteres aeneos.
Quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor
cubitorum,
(R3, 7, 35, R3, 7, 36, R3, 7, 37 et R3, 7, 38) et reliqua. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et
dimidii, ipsa vero capacitasluterum quatuor habebat cubitos. Sed utrum in
altitudine, an in amplitudine, an in utroque dicat, quisnoverit?
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad
sinistram.
(R3, 7, 39) Dexteram partem templi et sinistram, non istos in ipso templo, sed ante
templumdicitur: ad orientalem plagam videlicet, in atrio introire, quod sacerdotum
proprievocabatur. Ut autem posuit ad dexteram partem templi, propter
Judaeos qui sole justitiae perdoctrinam legis antiquitus uti solebant. Et
quinque ad sinistram, propter nos qui caeco diutius corde servitutiadhaerebamus ejus
qui ait: Ponam sedemmeam ad aquilonem, quod est aperte dicere, illisin cordibus
requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamma divinae charitatisaliena esse
considero.
Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad
meridiem.
(R3, 7, 39) Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad
dexteram partem templi, hoc est quod repetit dicens,
ad meridiem.
(R3, 7, 39) Ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum erat ad meridiem,
ubimare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde
progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraqueparte
positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum altitudinis, et
quinque cubitorumlatitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stabat Salomon,et
dedicabattemplum. Deinde ultra progredientibus, occurrebat altare
holocausti contra medium atrii:deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant
columnae aereae circa ostiumtempli. Quod ergo mare posuit ad dexteram
partem templi, significat nos per lavacrumbaptismi ad regnum coeleste (quod jure
vocabulo dextrae figuratur) deberepervenire.
Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
(Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16] Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam
etgentilitatem (ut in expositione basium supra diximus) vel praesentem Ecclesiae
vitamet futuram, vel laeta et tristia, vel aliqua designat hujusmodi. Ubi
vero absolute in bono ponitur dextera, aeterna saepius gaudiademonstrat.
Quodvero contra orientem posuit mare, ad eamdem prope significationem respicit,quod
videlicet per lavacrum sacri fontis, splendor nobis internae claritatis aperitur:Quod
ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus,
adflagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani
solis consuevit in Scripturis, et ardorem dilectionis, etillustrationem significare
sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffundetur incordibus
electorum.
Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco
erant.
In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra.
(R3, 7, 45 et R3, 7, 46) Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, inquo videlicet
flumine,Dominus noster baptizari dignatus est, ejusque tinctus undis aquarum nobis
elementumin ablutione peccatorum, converTit. Et quia omne fidelium baptisma, quo
Dominoconsecrantur, n exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse quas
sanctificat,recte in regione Jordanis vasa sunt Domini facta, neque enim aliter vasa
electionis etmisericordiae fieri possumus, nisi et in baptismo ejus quod illo in
flumine subiitrespicientes, et ipsi vitali flumine satagimus ablui.
Notandum autem quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regioneillius
facta dicuntur eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae nonsolum in
Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetiaqua
dicitur,
Gaudebuntcampi et omnia quae in eis sunt.
(Ps, 95, 12) [mauvais référencement: Ps, 95] Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini,
quidmelius quam Scriptura sacra (de qua regulam bene vivendi accipimus) valet
intelligi?quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia
fieri debeantexhibet, cum nobis Scriptura sacra regulam justitiae quam sequamur
ostendit,sanctorumque nobis exempla qui igne tribulationum invincibiles perseverarunt,
inomnibus sequenda praemonstrat. Sed vasa in domo Domini electa ac pretiosa
esse conspicimus, aesque igneliquefactum quod argillae formas ingredimur, qua vas
possit aptum ministeriiscoelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma
sive divinae claritatis,sive etiam humanae adversitatisemolliti, viam patrum bene
operando intramus, ut adpraemia patrum bene vivendo perveniamus.
Fecitque Salomon omnia vasa in Domo Domini: Altare aureum et mensam super
quam ponerentur panes propositionis auream.
(R3, 7, 48) Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae charitatis
etcastitatis luce corusca, quorum sublimitati significandae etiam locus convenit
ejusdemaltaris. Stabat enim ante ostium Sancti sanctorum, ut in factura
tabernaculi manifestelegimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis
neque libamina, sed thymiamatatantum incendebantur, quorum fumus ad superiora
ascendens, operiebat arcam, atqueoraculum odore suavitatis implebat. In quo
figura exprimebatur sanctorum, qui dum neglectis temporaliumrerumcupiditatibus, tota
intentione coelestia quaerunt: in vicino oraculi sunt positi, neclonge sunt remoti
a
velo, quo templum et Sancta sanctorum dirimuntur, qui corporeterram incolunt, caeterum
secundum interiorem hominem totam habent conversationem incoelis.
Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra Sancta sanctorum ubi arcaest
recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae, ad coelum
usqueperveniunt: ubi Christus est in dextera Dei sedens. Non enim in hoc
altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur, quiatales viri non habent
opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantesDomino mactent.
sed solummodo lacrymarum etorationis ei vota, pro desiderio regni
coelestisofferunt. « Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum
longitudinis, et viginti cubitorumlatitudinis, et decem cubitorum altitudinis. » Et
quidem altare thymiamatis Mosesfecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum
latitudinis, et duos cubitosin altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc
superius dictum altare Salomon fecerit Scripturapraedicit, sed tamen quod altare
aureum fecerit, dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum
fecit holocausti, quia siviginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset,
totam templi latitudinemimpleret. Quanto igitur exterius erat positum
altare holocausti quam incensi, quantumquegenere oblationis, ac vilitate metalli
ignobiliusfuit, tantum quantitate mensurae ethostiarum frequentia
praestabat. Quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata:
(Mt, 19, 17) [mauvais référencement: Mt, 15] quam quos audire delectet,
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus.
(Mt, 19, 21) [mauvais référencement: Mt, 19] Nec tamen hujus mensura altaris mystica ratione caret et numero.
Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et
decemcubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi
et vestibuli ejus diximus. Sed et nunc dicendum breviter: Quia si altare
holocausti illorum in Ecclesia typumtenet, qui suum corpus et animam Domino consecrare
per ignem amoris illius quaerunt,perseverantia horum in bona operatione per
longitudinem altaris,amplitudo in charitateDei et proximi per latitudinem, spes in
spectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur. Quod autem longitudo
et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utiqueperfectionem designat
ejusdem indefessae longanimitatis, ac sincerae dilectionis, quaeper utriusque
Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium
numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor sunt
evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis
spiritalem, illustrante Evangeliigratia, pervenimus, vicenarium profecto numero hoc
perficimus. Fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum
corda electorum,docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque
Testamentiauctore, etperseverantiam boni operis, etiam in persecutione servant in
hilaritate dilectionis,et etiam in eos qui persequuntur exhibent. Denario
autem numero, spes coelestium praemiorum solet designari, Dominoaffirmante, cum eos
qui in vinea magni patris familias laborant, denario remuneratosesse
testatur. Et idem altare quod in figura factum est electorum, ob
significandam eorum vitamperpetuam, decem erat cubitis altum. Cum vero
dictum est, quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo, etmensam super
quam ponerentur panes propositionis auream. Mensa autem aurea Scriptura est
sacra spiritalis intelligentiae, claritatefecunda, de qua Psalmista Domino:
Parasti, inquit,in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me.
(Ps, 22, 5) [mauvais référencement: Ps, 22] Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem flectant, mensam nobis
conditornoster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur,
paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera
nobis, vel verbasalutaria, ad exemplum vitae proposita, semper in divinis paginis
quisquis benequaerit, invenit. Unde recte apteque iidem panes in Exodo
duodecim fieri praecepti sunt, videlicetpropter apostolos duodecim, per quorum
ministerium et nobis Scriptura Novi Testamenticondita est, et instrumenti Veteris,
donante Domino, revelata mysteria. Quorum nimirum numero, non tantum iidem
apostoli, sed omnes sunt designati, quiverbum praedicando,pabulum vitae fidelibus
ministrant: quia omnes utique ipsamdoctrinae formam, quam a Domino apostoli accepere
sequuntur. Quod vero in Verbis dierum legimus
(voir: Ch2, 4)
, quia fecit Salomon mensas decem, et posuit eas in templo, quinque a dextris,et
quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum: non has mensas tam ad
panespropositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est,
phialasvidelicet quas pariter factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, et
caeteraquae in sequentibus leguntur: mystice possumus nonnulla intelligere.
Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: Fecit Salomon omniavasa
domus Domini Dei, et altare aeneum et mensas, et super eas panes propositionis:vel
pluralemnumerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in JesuNave:
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de
anathemate
(Js, 7) cum Achar solus et non plures filii Israel hoc fecerunt: vel quia certe
panespropositionis solebant ante sabbatum coqui, ut sabbato mox poni possent in
mensampropositionis: potuit fieri ut panes novi noviter cocti mox illis mensis
imponerentur,ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis
uteribus supermensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae
decem a figura unius mensae propositionis discrepant. Nam sicut una mensa
duodecim panibus onusta, unanimem totius Scripturae concordiamauctoritate apostolica
munitam designat:ita ut non immerito decem mensae aureaedivinae legis et prophetarum
eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobisverbi Dei quasi panes
propositionis offerunt, vel nobis exempla fidelium quasipositorum in se vasorum
Domini, claritatem et miracula proponunt. Recte auem bis quinae sunt
mensae, non solum quia legislator quinque voluminascripsit, verumetiam quia tota
series Testamenti Veteris quinque aetates saeculicomplectitur. Geminatur
vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, quinque asinistris ponuntur:
cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Deipopulo, Judaeo
scilicet et gentili committitur, sive evangelicis plena figurisostenditur,quae quondam
antiquo Dei populo juxta litteram solum intelligenda esseputabatur.
Fecit et hydrias et fuscinulas et phialas et mortariola de auro
purissimo.
(R3, 7, 50) Hydriae enim praecordia sanctorum signant, aqua sapientiae et vinocompunctionis
repleta; fuscinulae quoque quibus carnes praeparantur, iidempraedicatores, quorum
verba sunt ut stimuli, et velut clavi in altum defixi: qui suisauditoribus cibum
spiritalis intelligentiae administrant, praefigurantur: quorumvidelicet officium est
corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibusabnegare, de quibus
in
sequentibus dicetur. Phialae namque apostoli et doctores pleni vitalibus
aquis. Mortariola quippe sanctorum poenitentium labor passioque
tolerantiae,quibusmortificantur membra eorum super terram. Thuribula autem
figurantur virtutes operum, vel scilicet orationes sanctorum,quibus odor suavitatis
ascendit ad Deum, ex conscientia pura et fide non ficta.
Et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra
oraculum ex auro puro et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas.
(R3, 7, 49) Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia
etesurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa fuerunt
ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum proponunt: ita etiam
aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem
sapientiae errantibusproferunt. Hinc etenimPsalmista:
Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis
meis.
(Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Hinc etiam Salomon ait:
Quia mandatum lucerna est, et lex lux.
(Pr, 16) Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra,ex
his quae de mensis tractavimus facillime patet. Cum vero dixisset,
quinque a dextris et quinque a sinistris,
(R3, 7, 49) convenienter addidit,
contra oraculum.
(R3, 7, 49) Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat
patriaecoelestis, ubi Christus in dextera Dei sedens, paternorum utique
consciusarcanorum. Et candelabra templi aurea, contra oraculum sunt posita,
quia divina eloquiasemper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus
agnitionem ac desideriumnostris cordibus infundant: et eosqui originem carnis aeternam
habent, ad appetendampromerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis
accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice
distet? possumusrecte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo Spiritus
sancti infusi, etipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae
praeferunt inlingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt
ut longe lateque videripossint in Ecclesia Scripturam esse sacram, quae sanctorum
nobis virtutes et doctrinamsua lectione demonstrant. Cui videlicet
interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne:
Ille erat lucerna ardens et lucens.
(Jn, 5, 35) [mauvais référencement: Jn, 5] Possumusetiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia,
juxtaillud Psalmistae, quod et supra posuimus:
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.
(Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes, qui sua et corda etcorpora
ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim
in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quaeScriptura sancta dicat
attendit, ejusque se subjicere mandatis, ejus satagitauscultare promissis quasi
candelabrum domus Dei aureum aureas ejus gestat lucernas:quia casta corporis sui
membra, castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deusjubet supponere contendit,
et
hoc tam fixa intentione quam candelabrum. Necesse est enim firmiterad
superna erectum impositas sibi lucernas, non solumabsque ruina, sed etiam absque ulla
status sui motione servare. Quod vero cum dixisset
et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram oraculum ex
auro puro,
(R3, 7, 49) addidit
et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas,
(R3, 7, 49) videtur juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum, in modum sit
liliirepandi deformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus
eststipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum scyphis et sperulis lilia
scribunturhabuisse perplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est,
amoenitatem semper virentis terraeviventium designant: de qua dicit beatus Petrus
regeneratos nos a Domino in spemvivam, in haereditatem incorruptibilem,et
incontaminatam, et immarcescibilem,conservatam in coelis
(voir: 1P, 1)
. Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Domini,
quia Scripturadivina spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae
coelestis provocareconsuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum
lilii flores et lucernas habet aureasin capite, ita electi omnes qui in eadem
Scriptura sacra continentur, erecto adsuperna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse
et percepisse probantur.
Et cardines ostiorum domus templi interioris Sancti sanctorum, et ostiorum
domus templi ex auro erant.
(R3, 7, 50) Ostia enim domus interioris, Sancti sanctorum, angelica sunt ministeria,
quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant. Et ostia
domus templi doctores suntsancti ac sacerdotes, qui instruendo,baptizando, Domini
corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiaepraesentis limina
pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum nisi sensus et corda sunt
eorumdem angelorumsive hominum sanctorum, quibus immutabiliter contemplationi ac
dilectioni suiConditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte
compleant, quoa voluntate illius cui ministrant, nunquam oculos avertunt: aperiuntur
enim etclauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt:
quia etangeli et omnes sancti, sive in hac vita fidei, seu in illa spei fideles atque
electossuscipiant, semper animum in radice internae dilectionisfixum
tenent. Unde bene iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicet velmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum
charitatis.
Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini.
(R3, 7, 51) Perfecit Salmon opus quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster
indie novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat.
Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, fecit quidem opus domus DominiSalomon,
sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspiratet
adjuvat. Nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato esse
tribuit: namquehoc donum futurae vitae beatitudinis reservat. Perficit vero
omne opus templisui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatosde hac vita
electos suos aeternum perducit ad regnum, quod bene significatur etiam ineo quod
templum quatuor annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatumest, septem
namque diebus omne hoc tempus volvitur. Octava est dies, est judicii et
resurrectionis futurae: de qua psalmi sextus etundecimus attitulati sunt.
Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum et
vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
(R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum et splendorem
sapientiae. Vasa generaliter ad rationalem pertinent creaturam.
Sanctificatque David, pater Salomonis, argentum; cum Deus Pater
eloquentesquosquegratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio perditos suo replens
Spiritu adconsiderandum in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et
vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritusgratia largitur, [quae]
ad amanda illos, et appetenda perpetuae salutis [dona]inflammat. Hoc autem
argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templumcum Dominus
noster peracto universali judicio omnes electos, et doctorum videlicet, etcaeterorum
fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa
diversi generis, argentea sive aurea in thesauris domus Domini,quando eos qui
multitudine dulcedinis ejus frui meruerint abscondit in abdito vultussui, a
conturbationehominum. Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa
electionis reconduntur, sed una domusDomini in qua idem sunt facti thesauri, quia
et
una Ecclesia in qua omnes continenturelecti, quantumlibet meritis distent.
Et una ac non diversa est patria illa coelestis, quae electis promittitur
omnibus,quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et
resurrectiomortuorum. Quod utrum judex ipse ac distributor praemiorum
Dominus, una sententiademonstravit, cum ait:
In domo Patris mei mansiones multae sunt.
(Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Dominiin locum suum, in oraculum
templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim.
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam,
et vectes ejus desuper.
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium
ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in
praesentem diem.
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea
Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8 et R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent
vectes, etapparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra
extrinsecus, hocmanifestius in Paralipomenonvolumine scribitur:
Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum.
(Ch2, 5) Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentiusintuentibus
parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut
clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsiquoque vectes toti cum arca et cherubim
abducerentur interius: quod fieri non poterat,si prominentes ulterius vectes
producendis ad claudendum ostiis locum nondarent. Quorum positionem vectium
Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramentitam diligenter expedire
curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem interris
Ecclesiam, Sanctaautem sanctorum internam supernae patriae felicitatem
designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi
humilitatem, et intravelum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus
eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundoinnotuit) typice
nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine
Christo habitat omnisplenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron
quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi peneseum est, cujus
judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae
testamenti, quia in illo
sunt thesauri sapientiae absconditi.
(Col, 2) Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam
laboraruntinverbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae
Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
cupio dissolvi et cum Christo esse,
(Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostiaejusdem
oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui
propius accedentes attentius ea quaeintus erant satagebant intueri. Ipsa
autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent,videre
licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in
altitudine se mentisattollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plenecontuentur. Sunt et vectes cum arca inoraculo conditi,
quia absconditi sunt nunc perfectiquique electi, qui nos processerunt de mundo, in
abdito vultus Dei a conturbationehominum. Quorum tamen summitates vectium
aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cumperfectioribus quibusque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus, divinagratia aliquid extremum de supernorum
civium gaudio contemplandum donaverit, quianimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent,
tanto minus quae sint interna gaudiavident.
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit
domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam.
Impleverat enim gloria Domini domum Domini,
(R3, 8, 10 et R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant
sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum
pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare
despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt.
Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon
agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini
implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento
Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum
caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam
perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus
protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam
Ego et Pater unum sumus?
(Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam
Ante Abraham ego sum?
(Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum
solisradium nebula interjacens abscondebat.
Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel.
(R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex
Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit,
diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum,
quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis
et
virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere,
satagit.
Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos.
(1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non
aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait:
De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
(Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit:
Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum
dat, Deus.
(1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter
exponitdicens:
Qui plantat autem et rigat unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio
estis,
(1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus
inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando.
Sequitur:
In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum
Domini.
Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia
altare aereum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat
holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum.
(R3, 8, 64) Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi
holocaustumet sacrificium: propterea qui altare aeneum quod juxta constitutionem legis
ante forestempli positum erat, non poterat totum capere, nisi quod Christus ea quae
in
legepropter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica
plenitergerit. Ipse est enim atrium domus Domini: per ipsum ingressus patet
in domo Domini inJerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et
sacri ficia omnia in altari typico Veteris Testamenti nonpoterant offerri, eo quod
omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexitaltare fidei in Ecclesia
catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificiaacceptabilia quotidie spiritualiter
Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per
Prophetam ait:
Holocausta et sanguinem victimarum nolui.
(He, 10) [mauvais référencement: Ps, 39] Et item in Psalmis:
Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam illi
salutare Dei.
(Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 44]
Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo celebrem, et omnis Israel
cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo
nostro.
(R3, 8, 65) Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum
eomultitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino: per
introitumEmath, septentrionalem terrae repromissionis plagam per rivum sive torrentem
Aegypticoram Domino: ut verba dierum nominant, designat australem. De
quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto
esselectori. Scriptum est in libro Numerorum
(voir: Nb, 34)
, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone
dividitur:Pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est juxta Edom, et habebit
terminoscontra orientem mare salsissimum, qui circuit australem plagam per
ascensumscorpionis, ita ut transeant in Senna et perveniant in meridiem usque ad
Cadesbarne,unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad
Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti,
et maris Magnilittore finietur. Pro quo in ultima visione prophetae
Ezechielis ita dicitur:
Plaga autem australis meridiana a Thamar, usque ad aquas Mariboth.
(Ez, 48) Aquas Mariboth, id est contradictionis. Cades quoque et torrentes
usque ad mare Magnum, quod significat latissimamsolitudinemSin, quae est juxta
Edom. Et in mari Rubro terminum circumire, et per ascensum scorpionis et
Senna etCadesbarne et atrium sive villam Adar, et a Semona pervenire usque ad
torrentemAegypti, qui juxta urbem Rinocoruram mari influit. Hic vero
terminus plagae australis incipit, a Thamar quae urbs in solitudine est,quam et
Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmira nuncupatur; Hebraicoquesermone
Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat, usque ad aquascontradictionis
Cades quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mareMagnum, hoc quod
Aegypti Palaestinaeque praetenditur littoribus. Sequitur in libro
Numerorum:
Plaga autem occidentalis, a mari Magno incipit, et ipso fine
clauditur,
(Nb, 34) hoc est a mariusque ad mare, a torrente videlicet Rinocore, qui in mareinfluit,
usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomenponitur in
Ezechiele:
Et plaga (inquiens) mare Magnum a confinio per directum, donec venias
Emath,
(Ez, 47) quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum
nominecommutato. Nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad
septentrionalem (inquit) partem a mari Magno termini incipientpervenientes usque ad
montem altissimum, quo veniens in Emath usque ad terminossedebat, ibuntque confinia
usque ad Sephrona et villam Enan, hi erunt termini in parteaquilonis.
Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod
Palaestinae,Phoenicis et Syriae quae appellatur Cele,Ciliciaeque praetenditur
littoribus, et perAegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur:
pervenientes terminos usque ad montem altissimum, eumdemHebraei autumant vel Imaum
montem significare, vel Taurum: quod nobis videturverius. Ibuntque, inquit,
confinia usque ad Sephrona, quam Hebraei hodie Zephuim, oppidumCiliciae, voCant. Quod
autem sequitur: Et villam Enan, pro quo in Hebraeo scriptum estAserenam, quod
interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicitur in
Ezechiele: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan, siveAser. Enan
terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem plaga septentrionalis de villaEnan
Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde
pervenit contra orientemad mare Genezareth, et tendent usque Jordanem et adultimum
salsissimo claudentur mari. A fine igitur septentrionalis plagae, hoc est,
atrio Enan tendunt fines usque adSephama, quam Hebraei Aphamiam nominant.
Et de Aphamia descendunt termini in Reblata, quae nunc Syriae
vocaturAntiochia. Et ut scias Rebla hanc significare urbem, quae nunc in
Syria Celes nobilissimaest, sequitur: Contra fontem, cui proprium est significari
Daphnem; de quo fontesupradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde,
inquit, pervenient termini contra orientem ad mare Genezareth, id est adstagnum
Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idiomata
Scripturarum, quaecongregationes aquarumappellant maria. Et tendent,
inquit, usque Jordanem et ad ultimum claudentur mari, vel Mortuo, vel,ut alii putant,
lingua maris Rubri, in cujus littore Abila posita est.
Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus, id
estquatuordecim diebus, praedicta festivitas a Salomone et filiis Israel celebraretur,
etin die octavo dimisit populos; intuendum est quomodo in Verbis dierum de eadem
rescriptum sit. Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo septem
diebus, et omnis Israel cumeo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad
torrentem Aegypti, fecitque dieoctavo collectam eo quod dedicasset altare septem
diebus, et solemnitatem celebrassetdiebus septem. Igitur vicesimo
tertiomensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, sed putonon aliud hic velle
intelligi nisi quod expletis diebus septem dedicationis templi,subsecuti sunt dies
scenopegiae, quae a decimo quinto die mensis septimi secundumlegem inchoabantur, et
in
die vigesimo secundo finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite
peractis, et scenopegiarum octava die finita,dimisit rex Salomon populos ad sua,
laetantes atque gaudentes super bona quae fecerat Dominus David et Salomoni
et Israel populo suo.
(R3, 8, 66) Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo
SalomonEcclesiam, cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebraeis, id
est
vitulosquidem viginti duos, oves autem viginti centum. Tunc enim prius in
templo sacrificia celebratasunt, et in eo epulati sunt omnesHebraei cum uxoribus suis
et filiis. Insuper etiam et festivitatem quae vocatur scenopegia, faciens
ante templum clarenimis et magnifice diebus quatuordecim, et rex cum omni populo suo
pariter epulatusest. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque
deesset circa pietatisdivinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt,
agentes gratias regi,propter providentiam quam habuisset et opera quae fecisset, et
orantes Deum, ut eisregem praeberet longaevo tempore Salomonem. Agebant cum
gaudio revertentes sublimiter, et cum delectatione hymnos decantantes,ita ut in ea
jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hoc quod
Salomon completo opere templi festivitatem celebremfecit,sicut quibusdam videtur,
et
omnis Israel cum eo multitudo magna ab introituEmath usque ad rivum Aegypti coram
Domino Deo, significat internum gaudium sanctorum,quod cum rege suo Christo vero
videlicet pacifico, perpetualiter habent; necnon etloca ipsa quibus termini terrae
Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivusAegypti, huic significationi non
contradicunt, Emath enim interpretatur Domini veritas; et per rivum sive
torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus,quam mortem temporalem? quia hanc
in Aegypto, id est in tenebris istius mundiconsistens, nullus evadere potest, Propheta
attestante, qui ait:
Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem?
(Ps, 88, 49) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde deipso Mediatore Dei et hominum, in psalmo scriptum est:
De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.
(Ps, 109, 7) [mauvais référencement: Ps, 109] Torrens fuit turbulenta Judaeorum persecutio, de qua Dominus Christus bibit
invia, id est in hac vita, dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur,
labor interius ostenditur, et velocissimus transitusindicatur per quam itinerantes
vehi solent ad aliam mansionem: Christo enim proptergloriosae meritum passionis,
datum est nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
(Ph, 2) Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath, festum celebre cum
Salomonefaciunt, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis
cumDomino Christo perfruuntur.Quod autem septem diebus et septem diebus
eamdem festivitatem celebrabant,significari potest quod electi per septiformem
Spiritus sancti gratiam illuminati,modo in hac vita (quae septenario numero dierum
discurrit) gaudent in spe, et tunc insabbato vero, hoc est in futura animarum requie,
gaudebunt in ipsius veritatisperceptione. Quod autem sequitur, in die
octavo Salomonem dimisisse populum qui benedicentesregi, profecti sunt singuli in
tabernacula sua, laetantes alacri corde super omnibusbonis quae fecerat Dominus David
servo suo, et Israel populo suo, significare potestfinem istius vitae, qui erit post
sabbatismum animarum sanctarum, quo nunc quiescuntante diem judicii. In
octava aetate, hoc est in die resurrectionis sanctosrecepturos corporaimmortalia,
et
in mansionibus coelestibus quosque secundum meritorum qualitatescollocandos, ubi
semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes Deum superomnibus bonis, quae
in
Domino Christo Pater omnipotens contulit omni populoChristiano.
Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
Egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et
non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc.
(R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13) De hoc Josephus narrat: Multum aurum et argentum Tyri rex adaedificiumcontulit,
insuper et ligna cedrina, et cypressina, quem Salomon quoquemagnis compensationibus
redonavit, mittensque ei per annos singulos triticum, vinum etoleum, quibus maxime
rebus (eo quod habitaret in insula sicut praediximus)indigebat. Ad haec
autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyropositas
condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei
donum, mittens adSalomonem, dixit se civitatibus non egere, et ex tunc hae appellatae
sunt terraGabalon. Etenim interpretatum lingua Phoenicia,
displicere significat. Sed Chabul quasi germen
interpretatur, ut in libro Hebraeorum nominuminvenimus. Quomodo autem hoc
nomen displicere significet,non invenimus, nisi forteper ironiam dictum sit
quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.
Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem, et Baalath, et
Palmiram in terra solitudinis.
Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et qui erant absque muro
munivit,
(R3, 9, 17, R3, 9, 18 et R3, 9, 19) etc. Urbes vero quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est Mello, et
murum Jerusalem,Heser Mageddo, et Gazer, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae
Ecclesiae decoremsignificant: quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem
et
sempiternamlaetitiam sibi praeparavit. Interpretetur autem Mello
adimpletio: Hezer, separatus, vel sanctificatus. Mageddo,
coenaculum ejus: Gazer, praescisio vel divisio: Bethoron,
domus montium, etBaalath, ascendens interpretatur.
Sancta ergo Ecclesia, ipsa civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie
Deivoluntas. Haec superato omni errore infidelium sanctificata est in fide
et bonisoperibus. Ibi refectio virtutum est, haec discernit mundum ab
immundo, virtutes avitiis. Et domus est montium, id est habitatio
sanctorum. Et fructus justitiae sicut palma florens,
ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deus deorum in Sion.
(Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]
Omnes vicos qui ad se pertinebant et qui erant absque muro munivit
Salomon,
(R3, 9, 19) quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit,
uthostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent.
Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis,et de Hethaeis, et
Pheresaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel; horum
filios qui remanserant in terra, quos scilicet non poterant filii Israel
exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant
viri bellatores et ministri ejus, et principes et duces et praefecti
curruum,
(R3, 9, 20, R3, 9, 21 et R3, 9, 22) et reliqua. Universum populum qui non fuerat de filiis Israel, fecit
pacificus nostertributarios, cum eos qui non sunt in filiorum numero, sed in servili
conditionepositi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium
servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, in ejus
dominatione consistunt,quia ipse universorum dominator est, et eis utiturad suam
utilitatem, in cujusvoluntatem universa sunt posita, et non est qui possit resistere
voluntati ejus. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus
serviunt Ecclesiae, cumin praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis
solatia praebent. De filiis autem Israel, hoc est qui non ancillae filii
sunt, sed liberae, quosipse Filius Dei sanguine suo liberavit, non constituit Salomon
noster servirequempiam: quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias
veteris legistemporibus Novi Testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra
spiritalesnequitias scuto fidei, et gladio spiritus dimicent, et ministros; suos
fieri, hoc estspiritale obsequium in bonis operibus sibi praebere;et principes et
duces scilicet, utbene sibi principentur, et carnis lasciviam doment, sive ut subditos
sibi bene regant,et in semita justitiae duCant. Quod autem sequitur:
Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti
quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus
imperabant.
(R3, 9, 23) Quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini
scientiamhabere merentur, et semetipsos et alios bene regere possunt.
Quinquagesimo ergo die post pascha in Veteri Testamento, lex in monte Sina
tributaest. Et in Novo super apostolos, et eos qui cum ipsis erant,
Spiritus paracletusvenit.
Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibusper annos singulos holocausta et
pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama
coram Domino.
(R3, 9, 25) Offert quoque pacificus noster tribus vicibus per annos singulos
holocaustaDomino in membris, cum per sanctae Trinitatis fidem hostiam acceptabilem
exhibetDeo. Offert enim unusquisque fidelis holocausta Domino, cum corpus
suum castigandomacerat, et tota desideria carnis igne Spiritus sancti consumere
festinat. Offert pacificas hostias cum bonorum operum munus
exhibet. Offert victimas, cum vota labiorum suorum in laudem Domini
expendit. Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre
debet, quia in aracordis ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc est flammam
charitatissemperfervere, quidquid in abstinentia, quidquid in bona operatione,
quidquid ingratiarum actione, elaborat, justum est, ut totum suavitate Spiritus sancti
offeratDeo. Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram
in cordis secretopraeparat Deo, et ea quae sunt Deo digna et placita
postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum saeculi
pertinent, non coramDomino adolere thymiama dicitur, quia non in pura conscientia
orare comprobatur.
Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Haylam in
littore maris Rubri in terra Idumea.
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos, et gnaros maris,
cum servis Salomonis.
Qui cum venissent in Ophir,sumptum inde aurum quadringentorum viginti
talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
(R3, 9, 26, R3, 9, 27 et R3, 9, 28) Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Hayla in Rubro mari, ubi
classisJosaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen provinciae ex
Ophir uno de posteris Eber nominatam, ex cujusstirpe veniens a fluvio Cophne, usque
ad
regionem Indiae, quae vocatur Hieriam,habitasse referuntur, ut Josephus
narrat. Classis itaque quam fecit Salomon in Asiongaber, quae
festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur,
non aliam esse puto quamEcclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita studium
impendit thesaurossapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere, ubi sunt servi
Hiram nauticietgnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles saeculari sapientia
eruditi, cum hisqui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur.
Hos ergo Salomon noster in Ophir, quae interpretatur infirmans, mittit,ut
sumptum inde aurum ad se deferant, cum in utilitate litterae sensum pretiosum
habetquaerere. Et sic accepta summa quadringentorum viginti talentorum auri
ad regem deferunt,cum sensum pretiosum historiae allegorice et tropologice exponunt,
atque anagogen induobus Testamentis inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino
ascribentestribuunt.
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini, venit tentare
eum in aenigmatibus.
Et ingressa Hierusalem cum multo comitatu et divitiis, camelis portantibus
aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et
locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
(R3, 10, 1 et R3, 10, 2) Regina autem Austri quae a finibus extremis excitata veniens, Salomonis
audiresapientiam concupivit, jam tunc venturam de gentibus Ecclesiam desiderantem
Christumfigurabat, quae juxta Prophetam
(voir: Ps, 44)
circumamicta est varietate in vestitu deaurato, et populi sui
etpaternae domus oblita currebat barbara gente non animo, quae in aperto peregrina
fuit,sed in loco culto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum
coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestateapostolica, de Judaeis
adulteris judicandis, ipsius judiciis dignacensetur, quiaChristum in Salomonem mirata,
verum reginae coelestis affectum imagine mysticaEcclesiae providentis
impleverat. Hinc ipsa regina Saba, viso Salomone et gloria ejus, stupens
super prudentiamejus, dixit:
Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis et super
sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis
meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit.
Major est sapientia tua, et opera tua quam rumor quem audivi.
(R3, 10, 6 et R3, 10, 7) Quod bene convenit sanctae Ecclesiae quae, auditis miraculis
Christi, provocataest ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum pervenit per
baptismum et fidem, consideratis sanctaeScripturae testimoniis, divinitatis
ejuspotentiam agnoscens, parum ei videtur esseomne quod sibi antea de eo narratum
est,
in comparationem perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus
erumpit, dicens:
Beati viri tui, et beati servi tui qui stant coram te semper et audiunt
sapientiam tuam! Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti, et posuit te
super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et
constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam.
(R3, 10, 8 et R3, 10, 9) His quoque similia et Psalmista in desiderio regni coelestis exardescens
expersona eorum protulit, dicens:
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et
deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
(Ps, 83, 2 et Ps, 83, 3) [mauvais référencement: Ps, 83] Et paulo post:
Beati, ait, qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt
te.
(Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83] Illi vero beati sunt, quorum rex est Christus, et quia aeterna visione
ejusperfrui merentur et gloriam ejus quam habet cum Patre et Spiritu sancto
conspicere, etsapientiam per quam ipse mundus corde dignatur se ostendere,
perpetualiter perciperelaetantur. Sicque probabunt verum esse hoc quod
scriptum:
Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae
praeparavit Deus diligentibus se.
(1Co, 2)
Rex autem Salomon dedit reginae omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis
his quae ultro obtulerat ei munere regio,
(R3, 10, 13) id est quia pacificus noster,verae reginae, Ecclesiae videlicet suae, omniaquae
petit, dabit. De quo scriptum est:
Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non
fraudasti eam.
(Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20] Et in Evangelio ipse dicit:
Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
(Jn, 16, 23) [mauvais référencement: Jn, 14] Non solum autem ea quae petimus, imo etiam illa quae humana fragilitas,
autnescit aut non praesumit petere, gratuito munere largitur.
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae et
citharas lyrasque cantoribus.
Non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem
diem.
(R3, 10, 12) De quo Josephus ita narrat: Eodem vero tempore delati sunt regi, a terra
quaevocatur aurea, lapides pretiosi, etligna thyina, quibus usus est ad
fortitudinemtempli domuumque regalium et ad instrumenta musicorum, fecitque citharas
et nablas, utdicerent hymnum Deo levitae. Omnium vero rerum quae fuerunt
quocunque tempore regi delata, ea quae illo diedelata sunt, magnitudinem et
pulchritudinem praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia ligna thyina
quae nunc propter pretium vendentiumsic appellantur, illis vicina sint.
Illa siquidem visione rotunda quasi pinea sunt, sed multo candidiora et
valdefulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pignus
ignoraret. Sunt enim, sicut in cujusdam volumine legi, imputribilia et
spinosa, insimilitudinem albae spinae, et usque hodie Judaeis incognita.
Bene autem dicitur quod rex Salomon delignis pretiosis nimis fecerit fulcra
domusDomini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus; quia conditor noster
lignapretiosa, hoc est doctores sanctorum, quorum viror nunquam decrescit fidei, nec
foliaverborum decidunt; sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis, ad
munimendomus Dei et domus regiae, hoc est ad confirmationem Ecclesiae suae ponit,
ut
eorumundique vallata doctrinis et exemplis, ruinam eorum scelerum non
sentiat. Talesque viri merito ut citharae et lyrae ad laudandum Dominum
fabricati dicuntur,quoniam quaecunque fecerint prosperabuntur, et laudem Domini inter
adversa etprospera, corde, ore, simul et opere pronuntiare non cessant. Hi
quidquid aguntin verbo aut opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus
ex persona Domini per prophetam dicitur:
Super muros Jerusalem constituit custodes, tota die et tota nocte non
tacebunt laudare nomen Domini.
(Es, 62)
Fecit quoque Salomon ducenta scuta de auro puro.
Sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius et trecentas peltas ex
auro probato.
Trecentae enim minae auri unam peltam vestiebant, posuitque eas rex in domo
silvae Libani.
(R3, 10, 16 et R3, 10, 17) In Verbis quoque dierum ita scriptum est:
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum
aureorum, qui in hastis singulis expendebantur.
Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta
singula.
Posuitqueea rex in armentarium quod erat consitum nemore.
(Ch2, 9) Scuta ergo simul et hastae aureae quibus utebantur, sicut in
sequentibusostenditur, duces qui excubabant ante ostium domus regis, quid significant
nisiarmaturam spiritalem, quam habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum
Domini,et excubant ad ostia ejus, ut callidis insidiatoribus intercludant aditum,
nedecipiant innocentes, de quibus in Cantico canticorum scriptum est:
Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes
tenentes gladios, et ad bella doctissimi,
(Ct, 3) quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores sancti
contrahaereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem
perfectioresquoque fixa intentionespeculantur. Bene autem iterando
adjungitur: « Ex fortissimis Israel. » Israel quippe, vir videns Deum
interpretatur. Omnes quidem qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte
Israel nominecensentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt utique illi,
qui sive coelestis donospeculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite
peragendumsuscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia
tales nimirum denariumaeternae retributionis pro perfectione bonae operationis
exspectant,
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi,
(Ct, 3) illos tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus:
Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum
Dei.
(Ep, 6) Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens:
Induite vos armaturamDei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia
non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et
potestates,
(Ep, 6) etc. Et recte doctissimi, quia bellandi magna arte indigent, qui
carne inclusi, interris positi, contra spiritalia nequitiae in coelestibus
certant. Magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum
tot millibusannorum ad bella exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte
ergo ducentae hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quiautriusque
Testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquidsermone
docuerint bonis exemplis probaverunt. Necnon et ducenta scuta quorum
singula trecenti auresvestiebant, perfectam fidemeorum significant, quam in sanctae
Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas et
scuta aurea portant, quia sanctipraedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes,
claritate supernae sapientiaesplendentes, et verborum jaculis inimicos confodiunt,
et
scuto sacri fidei telanequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem
adjungitur: « Posuit ea rex in domo silvae Libani, » apte huic
mysteriocongruit. Quid ergo silva Libani, nisi gentium Ecclesiam
significat, quae de fastu superbiaeabscisa, in fabrica domus Dei convenienter aptatur?
Unde et per Psalmistam dicitur:
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae,
(Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] etc.
Fecit ergo rex Salomon thronum de ebore grandem; et vestivit eum auro fulvo
nimis, qui habebat sex gradus.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc
atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et
duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde.
(R3, 10, 18, R3, 10, 19 et R3, 10, 20) Solium ergo quod rex Salomon fecit, bene Ecclesia sancta intelligitur, in
quapacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur, quia anima « justi,
sedesest sapientiae. » Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad
solasdivitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephans cujus haec ossa sunt
nimiaecastitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et
temperantermisceturfeminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis
animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quaeper castitatem
Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia
splendorem gloriae suae ea inclarescerefecit, cum per signa et miracula majestatis
suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus.
Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur?
Sex diebus perfecit mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus
suis.
(Gn, 1) Si quidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus perfectus
essedignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam
unum: unum vero, duo, ettria, sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus
mundus constat, in quibuslicet operari quisquis adcoelestem patriam pervenire
desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisibonis actibus ascendatur, illuc
minime pervenitur.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori.
(R3, 10, 19) Quid enim rotunditas throni in parte posteriori, nisi requiem aeternam,
quaepost hanc vitam sanctis futura est, significatur? ubi quisquis hic bene
laboratmercede operis sui remuneratus, perenni quiete perfruetur. Unde et
in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur,ubi dicitur:
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit
argenteas.
Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate
constravit.
(Ct, 3) Ferculum inde dictum, quod vel residentium et discumbentium in convivio
corporaferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate
circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad
aeternae vitaerefectionem praedicatorum suorum mysterio circumfert.
Ferculum itaque regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibuspraedicatoribus
quasi lignis cedrinis, imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte
ferculum dicitur, quia ipse fert quotidie animas ad aeternum conviviumConditoris
sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti
eloquii luceresplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum,
quia per hoc quod a sanctispraedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium
fulgoreclaritatis intimae, in quareclinentur, inveniunt. Item reclinatorium
in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibuspromisit:
Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
(Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11] Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae
suaevisionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc
ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiamnisi sacramentis Dominicae passionis
imbutus, ingreditur. Unde ipse ait:
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam in vobis.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et
ego resuscitaboeum in novissimo die.
(Jn, 6, 54 et Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6] Media charitate constravit propter filias Jerusalem, ea ipsa
videlicetcharitate, qua pro nobis passus est. Majorem enim hac charitatem
nemo habet, ut animam suam ponat quis proamicis. Et hoc est quod addidit
propter filias Jerusalem, id est propter animas coelestiumdesiderio
flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis
patiendo commendavit,tanto plures ad se reclamandum pro se patiendum
accendit.
Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile.
(R3, 10, 19) Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi
solatia divinaegratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec
apte perbinarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hoc praedicatur,
hocmaximecommendatur, quia non nisi per divinum adjutorium aliquod boni perfici
potest. Unde ipsa Veritas dicit:
Sine me nihil potestis facere.
(Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] --
Et duo leones stabant juxta manus singulas.
(R3, 10, 19) Quid per leones, nisi Patres utriusque Testamenti figurantur, qui
per fortitudinemanimi et sibi et aliis donari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta
manus stabant,quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni fecerunt, non
sibi, sed Deodeputaverunt. Unde et Psalmista dicit:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua;
(Ps, 113, 9 et Ps, 113, 10) [mauvais référencement: Ps, 113] et Apostolus:
Gratia, inquit, Dei sum id quod sum.
(1Co, 15) Et item;
Qui gloriatur in Domino glorietur.
(2Co, 10) --
Et duodecim leunculi stantes super gradus sex hinc atque inde.
(R3, 10, 20) Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo qui apostolicam
doctrinamsequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde
stant, quia bonorum operum gressus hincet inde, suis doctrinis atque exemplis munire
certant, ne prius labor beneincipientium in operando vacillet, sed rectitudinem habeat
in gressu virtutum. Hinc scriptum est:
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Surrexerunt filii ejus et praedicaverunt beatissimam, vir ejus et laudabit
eam.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es
universas.
(Pr, 31) Sequitur:
Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomonerant aurea, et universa
supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus
pretii putabatur in diebus Salomonis.
(R3, 10, 21) Omnia vasa quae pacifici nostri ministerio funguntur, aurea fiunt: quia
omnesanimae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae
splendoresapientiae et dilectionis nitentes, continent potum qui vitae est, et sit
in
eis fonsaquae salientis in vitam aeternam. Nec alicujus pretii argentum
putabatur in diebus Salomonis, quia secundumApostolum:
Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute.
(1Co, 4) --
Et praedicatio Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis
consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in
sapientia hominum, sed invirtute Dei.
(1Co, 2) Unde ipsa Veritas ait:
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum,
(Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7] etc. Et item:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines,
minimus vocabitur in regnum coelorum.
(Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5]
Deferebant ergo Salomoni aurum de Tharsis et argentum, dentes elephantorum,
et simias, et pavos.
(R3, 10, 22) Quid aurum argentumve significet, notum est. Caeterum dentes
elephantorum possunt doctores, fortes propter nitorem sapientiae,designari.
De quibus sponsae dicitur: « Collum tuum sicut turris eburnea; » per simias veroqui
actus humanos imitari videntur, sed bestialiter vivunt, eos qui ad fidem exgentibus
veniunt, qui fidem tenere videntur, etoperibus fidem negant. Per pavos
quippe quorum caro si siccata fuerit, imputribilis permanere dicitur,qui pennarum
pulchritudine vestiuntur, perfectos igne tribulationis decoctos, adeo utvariis
virtutibus decorentur, et incorruptionem fidei ac mentis retineant.
Quanquam si ad virgines referri velint, accipere possumus hae de Tharsis
fortiterconservet. Quod autem subditur:
Non est factum tale opus in universis regnis.
(R3, 10, 21) Apte sancta Ecclesia convenit, de qua scriptum est, videlicet de
salsisamarisque fluctibus hujus saeculi ad Salomonem nostrum deferuntur.
Tharsis exploratio gaudii dicitur:
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia,
et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in cor ejus.
Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica, etc.
(R3, 10, 23, R3, 10, 24 et R3, 10, 25) Bene ergo dictum est, quod
magnificatus sit rex Salomon super omnes reges terrae,
(R3, 10, 23) quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui reges
veredicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in
nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filiosDei? Deus qui
glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes quiin circuitu
ejus
sunt. Et item:
Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est
numerus.
(Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 146] Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et
veritate.
(Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1] Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa
Ecclesiasanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus
perveniat. Cum per prophetam dicitur:
Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine,
requiram.
(Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] Et alibi:
Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea
ad te, Deus.
(Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41] Et singuli deferunt ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires
sibisuppetunt, in verbo seu factis, obsequium student praestare Deo.
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas de
gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque
de illis ingredientur ad vestras,
(R3, 11, 1 et R3, 11, 2) et reliqua. Jam porro de caeteris operibus Salomonis, quid dicam,
quem vehementer arguitsancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus,
vel de indulgentiaDei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid ad salutem in
allegoria bonisignificet haec est, flenda vorago subversionis. Nisi forte
dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significareecclesias electas
ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter
Salomonemdesererentdeos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter
illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quidinde boni conjectari
possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore
filiabusque Lotdiximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia
et mira submersio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius
bonum et posterius malum;hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore
ostenditur. Nam bona illius, bonos Ecclesiae: mala autem illius, malos
Ecclesiae significareputo, tanquam in unitate illius areae. Sicut in illo
uno homine bonos in granis, malos in paleis: aut in unitate uniussegetis, bonos in
tritico, malos in zizaniis.
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et
invenit eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo.
Erant autem duo tantum in agro.
Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus fuerat, scidit in
duodecim partes et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras.
Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem
civitatem quam elegi ex omnibus tribus Israel,
(R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32) etc. Illud quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David, et
a templo separataesunt et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente
Apostolus ait:
Reliquiaepropter electionem gratiae salvae factae sunt.
(Rm, 9) Jeroboam vero qui decem tribus a domo David et a templo Dei separans
adidololatriam perduxit, significat haereticos qui dissensionem amant, et unitatem
fideicatholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum
subsequentestradunt. Interpretatur Jeroboam, dijudicans populum.
Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui
sequacemfaciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Ahiae Silonitis,
qui missus est adJeroboam ita dicens:
Tolle tibi decem scissuras.
Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum Salomonis, et
dabo tibi decem tribus.
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et
Jerusalemcivitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel.
(R3, 11, 31 et R3, 11, 32) Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta
violandacorripuit. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors
electorum juxta Apostolidoctrinam, in regula fidei catholicae remansit.
Quia unus Dominus, una fides, unum et baptisma.
(Ep, 4) Denique Roboam, filius Salomonis
(voir: R3, 14)
, qui utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est,licet
de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur. Fecit enim Judas
(Scriptura teste) in illis diebus malum coram Domino, etirritaverunt eum super omnibus
quae fecerant patres eorum in peccatis suis quaepeccaverant. Aedificaverunt
autem et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collemexcelsum, etsubter omnem
arborem frondosam. Sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes
abominationes gentium, quasattrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
Significat igitur malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus
dediti,negligunt curam habere subditorum et delectantes in multitudine sibi
obsequentium, nectamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum.
Interpretatur autem Roboam latitudo populi. Et bene latitudo populinominari
possunt qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt admortem,
angustam viam quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit
(voir: Mt, 7)
, ingredi detrectant: relicto quesanctorum Patrum consilio, quorumdicta
etexempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare
praeceptis,hoc est, eorum qui juvenilibus desideriis mancipati laudibus iniquis et
adulationibuseos gravant, et fit in eis quod per prophetam dicitur:
Qualis populus, talis est et sacerdos.
Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student, et caeci caecis
ducatum praebentes in foveam perditionis pariter cadunt.
(Jr, 6 et Mt, 15) Quibus comminatur sapientia Dei dicens:
Vae tibi terra cujus rex puer est, et cujus principes comedunt.
(Ec, 10) Et econtrario de sanctorum populo, et rege eorum Christo laudando
subsequitur,dicens:
Beata terra cujus est rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore
suo, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur.
(Ec, 10)
Ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante
super altare, et thus jaciente.
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec
dicit Dominus: Ecce filius nascetur Domini David Josias nomine, et immolabit
super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum
incendet super te,
(R3, 13, 1 et R3, 13, 2) et reliqua. Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel, ut
increparet Jeroboam superidololatria quam gessit, et a falso propheta seductus,
comedit ibi et bibit contrapraeceptum Domini, et propterea a leone in via occisus
est:
quid significat nisi quiin prosperis elevatur corde? ita ut praecepta Domini contemnat
a
leone qui circuitrugiens quarens quem devoret,
(1P, 5) dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati interficitur: acper
hoc necessarium est semper quaerere auxilium omnipotentis Dei, atque
defensionemipsius, ex toto corde sperare in misericordia ejus. Quid enim
est homo, cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectionedeseratur? Quia nimirum
protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur: sedutiliter plerumque
subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quam sine illa nihil scit,ostendatur.
Manus igitur Dei aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos
inprosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur,
etdoctrina fit, quod in lapsu trepidamus et custodia quod in statu
permanemus. Nemo ergose alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter
poterit, quia sidivina eum protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur ubi se
valenter staregloriatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Bethel ad
prophetandum directus,praesente rege, auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque
regis extensumbrachium in rigore mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer
salutirestituit, cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via
comederet,prohibitionis Dominicae praecepta servavit. Qui tamen in eadem
via et seductus comedit et pastus interiit. Qua in re quid subtili
consideratione colligimus, quid (ut ita dixerim) formandumsuspicamur, nisi quod
forsitan apud semetipsumtacitus, et pro praeceptis Dominicisregem se contempsisse
gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde eiin opere culpa
subripuit, unde sibi gloria in corde subrepsit? ut prophetae falsiverbis deceptus
disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regisverba
restitisset. Bene autem et ejus ore mortis sententiam accepit, cujus
seductione a vitaepraeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam
negligenteradmisisset. Hic autem manifeste ostenditur, quod peccatum
inobedientiae in ipsa fuerit mortelaxatum, quia idem leo qui viventem praesumpsit
occidere, ausus contingere non estoccisum. Qui enim occidendi habuit
potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam nonaccepit. Quia iscui
culpa in vita fuerit punita, erat jam justus ex morte. In hoc facto
ostenditur, quod nemo se alicujus virtutis aestimare debet, etiam cumquid fortiter
(sicut dictum est) poterit. Iste enim quia praeceptis Dominicis regem
contempsisse gloriatus corruit, utprophetae falsi verbis deceptus disceret, quia non
propriae fortitudinis fuerit quodregi restitisset.
In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem,
tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit.
Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit Roboam scuta
aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabantante
ostium domus Regis.
Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant
officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum,
(R3, 14, 25, R3, 14, 26, R3, 14, 27 et R3, 14, 28) et reliqua. De quo rege in libro Paralipomenon plenius narratur, ubi
hoc modo legitur:
Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in
Jerusalem, quia peccaverunt Domino, cum mille ducentis curribus, et sexaginta
millibus equitum.
Nec erat numerus vulgi qui venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et
Trogloditae Aethiopes, cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque
Jerusalem.
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda,qui
congregati fuerant in Jerusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit
Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus.
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad
Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos: daboque eis pauxillum
auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
Verumtamen ei servient ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis
regni terrarum.
Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem sublatis thesauris domus
Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat
Salomon, pro quibus fecitrex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum,
qui custodiebant vestibulum palatii.
(Ch2, 12) Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam Sesac
rexAegypti de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod
malirectores propter negligentiam suam regem Aegypti, hoc est, principem tenebrarum
inJerusalem typicam provocant, in Ecclesiam videlicet sibi commissam: ubi ipsi ad
tempusdominari videntur, qui thesauros domus Domini et thesauros regios aufert,
cumscientiam sanctarum Scripturarum simul et opera virtutum ab incautis et
desidiosisabstrahit? Sesac ergo byssus cilicii sive gaudium
ciliciiinterpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium
vero, quod de caprarum setisconficitur, peccata, quidmelius in bysso cilicii, quam
versutia fraudis diabolicae, inpersuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim
Jerosolymitanas opes aufert, cumdiabolus qui callide decipit, et gaudet in multitudine
peccatorum ecclesiasticosquosque a scientia spirituali, et opere virtutum depraedat,
eosque qui videbantur inEcclesia decori esse, spoliatos secum in barathrum perditionis
suae demergit, necnonet illud quod idem rex scuta aurea quae fecerat rex Salomon
abstulit pro quibus fecitrex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum
scutariorum, ad eumdem sensumrespicit. Salomon enim scuta aurea condens
custodibus domus suae dedit, cum Redemptor nosterspiritualem scientiam per duo
testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suamcommendavit.Hanc
antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebusterrenis
minusque curam de coelestibus officio pristino et scientia denudatos, quasiin domo
propria opibus spoliatos, dereliquit. Denique tales cum sensu spiritali
privatos se conspiciunt, per eloquentiamverborum copiam quaerunt quatenus eorum
sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate,tutamen contra hostes pro subjectis
sibi
opponant. Sed quanto aes est vilius metallo auri, tanto inferior est vana
eloquentia veraeeloquentiae fructu. Unde per quemdam sapientem de
eloquentia dicitur:
Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas:
(Pr, 13) Et in psalmis ita legitur:
Vir linguosus non dirigetur super terram.
(Ps, 139, 12) [mauvais référencement: Ps, 13] Nam desapientia ita scriptum est.
Sapientia pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur,
non valent ei comparari.
Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et gloria.
(Pr, 8)Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae vult exhibere contra haereticos
etcontra omnes inimicos sapientiae, utique adminicuto hoc debet perficere.
Nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet.
Porro quod legitur in sequentibus, quod bellum fuerit inter Roboam et Jeroboam, etAsa
regem Juda, atque Baasa regem Israel cunctis diebus eorum, non aliud significareputo,
quam quod sancta Ecclesia quae in unitate fidei persistit, bellum habeat
sempercumhaereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt
fidemcatholicam.
Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in Christo,
persecutionem patientur: quia draco antiquus persequitur mulierem insidians
calcaneo ejus, et ipsa conterit caput ejus.
(2Ti, 3) Asa enim tollens sive sustollens, et Baasa
confusiovel siccitas interpretatur. Et bene Ecclesiae
populus tollens sive sustollens dicitur, qui mentem suam adsuperna desideria
suspendens, confusionem terrenarum cupiditatum, cum earum suggestorediabolo, spernit:
ac velut sicca et inutilia contemnit.
Factus est autem sermo Domini ad Jehu filiumAnani contra Baasa, dicens: Pro
eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israel, tu
autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me
irritares in peccatis eorum.
Ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum
tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath.
Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus
fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli.
(R3, 16, 1, R3, 16, 2, R3, 16, 3, R3, 16, 4 et R3, 16, 5) Haec verba contra omnes peccantes, et contra omnes haereticos et paganos
maximeprolata sunt. Quippe qui peccatis pristinis, peccata semper nova
adjiciunt, et malorum exemplisdepravatis visceribus pejores fiunt.
Demetam (inquit) posteriora Baasa,et posteriora domus illius et faciam domum
ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath.
(R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem
vitaeulciscitur: demetit et posteriora domus ejus, cum imitatores illorum
aeterniscruciatibus damnat.
Et faciam domum Baasa sicut feci domum Jeroboam filii Nabath,
(R3, 16, 3) cum peccatores in iniquitate sua perseverantes, simul cum diabolo et
angelisejus, inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus)
confusio vel siccitasinterpretatur. Jeroboam vero
dijudicans populum: et Nabath, spontaneumresonat. Qui
ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et virorum gratiam spiritalemhabere
negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat,
posterioraejusvelut diaboli demetuntur, qui propria voluntate superbiendo sibi
mortemgenerat. Et tunc populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non
judicium aequitatis,sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim
peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur cum capite suodiabolo, quando
judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui adsinistram ejus
stabunt:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est
diabolo et sociis ejus.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam
aeternam
(Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25] --
Qui mortuus (inquit) fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui
mortuus fuerit ex eo in regione,comedent eum volucres coeli.
(R3, 16, 4) Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fide tenus in
Ecclesiaperseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In civitate ergo moritur,
quiintra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet. Ille enim ore canum
laceratur, cum sententiis sanctorum doctorum increpatur,arguitur, atque
damnatur. De quibus videlicet canibus in psalmo scriptum est:
Ut canes circuibunt civitatem.
(Ps, 58, 7) [mauvais référencement: Ps, 58] Canes enim a canendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est, illa
loca defendere, in quibus se norunt alimoniamreperire. Civitas autem illa,
quam canes isti circumeunt, Jerusalem est, universaliter permundum diffusa: hanc ergo
circuisse Paulum, salutares generis humani testanturEpistolae, quae peruniversas
gentes velut sacra divina tonuerunt. O canem istum beatum, qui populos
persequitur infideles, fures abigit, et oviliasancta custodit, cujus latratas per
totum mundum quasi gravisona tubaconcrepuit. « Qui enim moritur, ait, ex
Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illienim ex Baasa, hoc est ex corpore
diaboli confusione plenissima in regione moriuntur,qui, extra Ecclesiam separati,
idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefariodeserviunt, hos enim volucres coeli
comedunt, illae videlicet volucres, de quibus inEvangelio Dominus dicit in parabolas
sementis, secus viam semen sparsum, volucrescoeli comedisse
(voir: Mt, 13)
. Tunc enim istae volucres eos comedunt, quoniam onustos peccatis
secum ad aeternumrapiunt interitum.
Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel duodecim
annis.
In Thersa regnavit sex annis: Emitque montem Samariae a Somer duobus
talentis argenti, et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam
exstruxerat nomine Somer Domini montis Samariae.
(R3, 16, 23 et R3, 16, 24) Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus ita scriptum
est:Tricesimo autem anno regis Asa, Ambri suscepit imperium, et tenuit
annisduodecim. Quorum sex quidem annis fecit in Thersa, reliquos autem in
civitate quae Marecompellabatur, a Graecis autem Samaria. Hic vero
nominavit eam Samareton a Samaro quodam, qui ei montem venundederat, inquo
constituerat civitatem.In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi
quod pejor erat.
Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel, super omnes
reges Israel, qui fuerant ante eum.
In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho,
(R3, 16, 33 et R3, 16, 34) et reliqua. Quod scriptum est de temporibus regni Achab:
In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho.
In Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit
portas ejus.
(R3, 16, 34) Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius
ponereinciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram mortuus est. Et
cum urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum suorumcognomentoSegub
amisit. Quod ita futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet
imprecandopraedixit.
Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit
civitatem Jericho.
(Js, 6) In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum
ponatportas ejus. Quia vero Ahiel de Bethel destructa a Josue atque
anathematizata Jericho moeniarestaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum
religionis assumpserat, ad agendascelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis
condonaverat, redit: quasque ipseanathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo
repetit, cum errorum dogmata, velgentilium fabulas, veritati Ecclesiasticae qua
imbutus est quasi de Bethel egrediensruinasJericho resuscitat. Meritoque
talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariaecivitatis,
et
novissimum in portarum positione amittit quia et fundamenta fidei aquibus bona
aedificia inchoare, et claustra bonae actionis quibus perfici
debuerat,perdit.
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus
Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta
oris mei verba.
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra
orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de
torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi.
Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente
Carith qui est contra Jordanem.
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes
vesperi, et bibebat de torrente.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super
terram.
(R3, 17, 1, R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere
juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. »
Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio
ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad
sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per
virum Dei Eliam dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto.
(R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut
veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites
dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias
rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias
enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen
substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit
naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur:
Fortis Dominus, potens in praelio.
(Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut
et de Domino scriptum est:
Converte, Domine, captivitatem nostram.
(Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris)
origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur,
cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit
minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur
cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo
congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias,
ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a
fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est.
Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore,
incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter
intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus
est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et
ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus,
de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant
Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine
peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem
resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae
praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum
eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione
venienti judicipraesentat.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens,
(R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae,
absorpta erit mors in victoria
(1Co, 15): etiam
ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima
abierunt.
(Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi
eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et vade in Sarepta
Sidoniorum et manebis ibi.
Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te.
(R3, 17, 8 et R3, 17, 9) Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam: haec igitur vidua
gentiumdesignat Ecclesiam, quae a suo diutius Conditore deserta, populum fidei verae,
etrectae veritatis nescium, quasi pauperem filium egena stirpe nutriebat, id est
verbifructu ex parte docebat, donec adveniens sermo propheticus, quiexsiccato
vellereIsraelis (ut pote clausa coeli janua) periclitabatur in Judaea, pasceretur
ibi,
simulet pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse
credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sarepta Sidoniae dicitur esse
morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sarepta vero
incendium, vel angustia panis interpretatur, quia
ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia.
(Rm, 5) Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi occupandi cura impendebatur, ubi
diraesitis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque
oreprophetico benedicitur. « Quae volebat duo ligna colligere priusquam
moreretur. » Non hic solo ligninomine, sed etiam numero lignorum, signumcrucis
exprimitur, quo nobis est panis vitaepraeparatus aeternae. Benedicitur
farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis Dominici et chrismatisunctio, sive
fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non defecissedicitur:
Hilarem enim datorem diligit Deus.
(2Co, 9) Vidua autem ista quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascebat, eadem
ipsaest, de qua dicitur in Psalmis:
Viduam ejus benedicens benedicam,
(Ps, 131, 15) [mauvais référencement: Ps, 131] et reliqua. Illam scilicet, de qua et Paulus ait
(voir: Rm, 7)
: Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est, quia desinente legis
littera(cujus finis Christus est) ad gratiae libertatem transitum faciens, Ecclesia
videlicetad Christum, quasi vidua legis nupsit. Hujus nunc in vasis oleum
gratiae et benedictionisfarina non deficit, in omnibusfere gentibus fame manente,
quarum cibus vitae esuriem ac fidei Trinitatis inediam,congrue praefiguravit illa
quondam triennio fames.
Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias,
et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut
rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da
mihi filium tuum.
Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et
posuit super lectum suum,
(R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19) et reliqua. Hic actus Eliae, de suscitato mortuo filio viduae, apud
quamhospitabatur, et cujus benedixit farinae etoleo, bene exprimit actum
Redemptorisnostri, in resurrectione populi ad fidem conversi. Quae enim
haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae Moysimore viduata
filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum. Hic ergo ad
ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eumnon credendo,
sed
spernendo, valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa
conquerendo de infirmitate pueri, ad prophetam dicit:
Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates
meae, et interficeres filium meum?
(R3, 17, 18) Cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse essetcausa
interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas conspirans de nece
Christi, ad turbam ait:
Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens
pereat.
(Jn, 18, 14) [mauvais référencement: Jn, 18]
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
Et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem.
(Jn, 11, 50) [mauvais référencement: Jn, 11] Sed sicut propheta Dei, verbis viduae non exasperatus: quin potius misertus
aitad eam:
Da mihi filium tuum: Tulitque eum de sinu illius et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum et expandit se, atque
mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum et ait: Domine,
Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus.
(R3, 17, 19 et R3, 17, 21) Ita et Redemptor noster non exasperaturmalitia Judaeorum, sed misertus
populicredentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia
legis.
Et posuit super lectum suum,
(R3, 17, 19) hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua.
Expanditque se tribus vicibus, atque mensus est super puerum.
(R3, 17, 21) Cum Trinitatis fidem illi praedicando et faciendo insinuabat. Et
clamans ad Patrem, dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
(Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23] Etitem:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam
aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Jesum Christum.
(Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]
Exauditus est autem Elias, et reversa est anima pueri intra eum et
revixit.
Tulitque illum et reddidit matri suae.
(R3, 17, 22 et R3, 17, 23) Cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula
ostendebatincredulis, ut agnoscerent veraciter illum vivere, qui credit in nomine
ejus. Et sic eveniet, ut verba mulieris admirantis de suscitato puero,
plebs Judaicaveritate superata, praeclamet ad Christum ac dicat:
Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo
verum est.
(R3, 17, 24)
Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio, dicens:
Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
(R3, 18, 1) Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis, populo Judaeorum vel in
totomundo defuisse praefigurabant. Sex vero menses ad opus bonum pertinent,
quod penitus desierat ab illis, de quibuspropheta dicit:
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
(Ps, 13, 1, Ps, 13, 3 et Ps, 52, 4) [mauvais référencement: Ps, 13 et Ps, 52] Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus
Domini, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum
crediderantet erant occulti discipuli Domini, ut Nicodemus et caeteri. Nam
quod ait ad populum:
Usquequo claudicatis in duas partes?
(R3, 18, 21) ita potest intelligi. Illi enim utroque pede claudicant, qui Deo
pariter et diabolo obsequium praestarecupiunt.
Ivit ergo Elias ut ostenderet se Achab.
Erat autem fames vehemens in Samaria.
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae,
(R3, 18, 2 et R3, 18, 3) et reliqua. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra
prophetas Baal disceptabat,illisque frustra nitentibus, ipse altare Domini curavit
quod destructum fuerat,
et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem
factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum: et aedificavit de
lapidibus altare in nomine Domini.
Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et
composuit ligna divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, et ait:
Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna.
Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite.
Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite, feceruntque et
tertio.
Et currebant aquae circa altare, et fossa aquaeductus repleta
est,
(R3, 18, 31, R3, 18, 32, R3, 18, 33, R3, 18, 34 et R3, 18, 35) et reliqua. Quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor
noster contra mundiprincipem ejusque satellites decertans ac superans, altare Domini
quod destructumfuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni labe iniquitatis purgans
aram Deodedicat? Quae ex duodecim lapidibus constructa esse memoratur, quia ex his,
quipropheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo
araconstruitur, in qua quotidie sacrificium laudis in odorem suavitatis
offertur. Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu
altaris, excontritovidelicet corde, et humiliato spiritu flumina producendo lacrymarum
pro timoregehennae, et desiderio vitae aeternae. Ibi et composuit ligna,
quia et sanctorum dicta et facta ad exemplum, credentibusconstituit.
Divisitque per membra bovem, et posuit super ligna cum omnes actus suos adexemplum
sanctorum patrum fideles formare docuit. Jussitque super holocaustum et
super ligna semel, iterum, atque tertio, aquaminfundere: quia omni tempore necesse
est
nobis verba, cogitatus, atque opera nostra,in pura oratione atque compunctione
lacrymarum mundare, et non prius cessare, quamfossae aquaeductus repleantur, id est,
donec futurum gaudium, praesenti memoriaesuccedens, perfecte compleatur.
Sicque erit juxta id quod sequitur:
Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae, voravit holocaustum, ligna et
lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens.
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse
est Deus, Dominus ipse est Deus.
(R3, 18, 38 et R3, 18, 39) Quando discrimen superni judicis dicta et facta, ac totam vitam nostramperfecte
examinans, probandos nos sicut igne probatur argentum, immortales ac beatosfactos
in
sede collocabit perpetua: ut ad instar virorum Israelitarum in aeternumgratulando
canamus:
Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos.
Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus.
(Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99] Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias
prophetaDei ad populum.
Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem fugiat ex eis.
(R3, 18, 40) Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, quiinterpretatur
duritia eorum, et interfecit eos ibi. Sic quoque Redemptor
noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos etcolligent omnia scandala de
regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittenteos in stagnum ignis et
sulphuris, ubi est bestia et pseudoprophetae, ubi et missusest diabolus qui deducebat
eos, et cruciabuntur ibi secundum duritiam et impoenitenscor eorum, die ac nocte in
saecula saeculorum.
Post haec Elias ascendit in verticem Carmeli etprotinus in terram posuit
faciem inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Aspice et ascende contra
mare.
Qui cum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est quidquam.
Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus.
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis
ascendebat de mari,
(R3, 18, 42, R3, 18, 43 et R3, 18, 44) et reliqua. Quid in hac re significatur, nisi quod nascente Christo
Dei Filio inter homines,et teneritudinem carnis nostrae accipiente, postquam mortem
gustavit, et victor demundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem
Spiritum de supernisad terras misit, qui nos a peccato mundaret, et spiritales fructus
gignerefaceret.
Timuit Elias et surgens abiit quocunque eum ferebat voluntas.
Venitque in Bersabee Judae, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in
desertum viam unius diei.
Cumque venisset et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut
moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior
sum quam patres mei.
Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi,
(R3, 19, 3, R3, 19, 4 et R3, 19, 5) et reliqua. Sancti viri qui, sublevante Spiritu, ad summa rapiuntur,
quandiu in hac vita sunt,ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus
reprimuntur, ut nequaquamtantum proficere valeant, quantum volunt. Sed ne
extollantur superbia, etiamsi sit in eis ipsarum quaedam
mensuravirtutum.Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta
profecisset, quadam mensurasuspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam,
tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc mirae virum virtutis ignem de
coelo trahere, et secundoquinquagenarios viros, cum suis omnibus petitione subita
concremare, verbo coelos apluviis claudere, verbo coelos pluviis aperire, suscitantem
mortuos, ventura quaequepraevidentem, et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante
unam mulierculamfugit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem
petere nec accipere, de manumulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim
mortem fugere, dicens:
Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres
mei, et obdormivitsub umbra juniperi.
(R3, 19, 4 et R3, 19, 5) Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut
itafeminam pertimescat? nisi quia dispensationes superni nutus, mensura
occultilibraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et multum valeant per potentiam
Dei, etrursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam. In illis
virtutibus Elias quod de Deo acceperat, in istis infirmitatibus, quid dese poterat,
agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos
virtutis. In illis virtutibus ostendebat quod acceperat, in istis
infirmitatibus hoc quodacceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur
Elias, in infirmitatibus servabatur.
Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede.
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae.
Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit.
Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi:
Surge, comede.
Grandis enim tibi restat via.
Qui cum surrexisset comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi
illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei
Horeb,
(R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8) et reliqua. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi
naturae infirmitatem?Quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad
superna valeamusascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali
subsistere nequit, ita nec anima viverepotest sine verbo Dei. Angelus enim
qui Eliam pavit, quem congruentius quam ipsum summi consiliiangelumsignificat, cujus
ope tam in corporali quam etiam in spiritali naturasubsistimus? Ambulavit enim Elias
postquam surrexerat a somno, et comedit et bibit, infortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem DeiHoreb. Sic et
nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse ut divino solatioconfortati gressum
bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summoperecontinuemus festinemusque
ascendere in montem Dei, et in locum sanctum ejus, ut ibirequiem inveniamus
aeternam.
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca.
Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille
respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia
dereliqueruntpactum tuum filii Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino.
Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes,
et conterens petras ante Dominum.
Non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio.
Non in commotione Dominus.
Et post commotionem ignis.
Non in igne Dominus.
Et post ignem sibilus aurae tenuis.
Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in
ostio speluncae, et ecce vox ad eum, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille
respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum
tuumfilii Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait Dominus ad eum: Vade et revertere in viam tuam per desertum in
Damascum.
Cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, Jebu filium.
Nam si unges regem super Israel: Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de
Abelmehuda, unges prophetam pro te,
(R3, 19, 9, R3, 19, 10, R3, 19, 11, R3, 19, 12, R3, 19, 13, R3, 19, 14, R3, 19, 15 et R3, 19, 16) et reliqua. Spiritus autem Domini montes evertit, et petras
conterit, quia pavor, qui exadventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit,
et duritiamliquefacit. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse dominus
dicitur: esse vero in sibiloaurae tenuis non negatur, quia nimirumcum mens
contemplationis sublimitatesuspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus
non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de
incomprehensibili substantiaaeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis
aurae percepimus, cum saporem incircumscriptae veritatiscontemplatione subita
subtiliter degustamus, tunc ergo verum est, quod de Deocognoscimus cum plene nos
aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic
subditur:
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in
ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia?
(R3, 19, 13) etc. Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit,
quia in ipsasubtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur
agnoscit.Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere
audeat, hancconsiderationem propriae infirmitatis velare, et nequaquam intelligentiae,
oculos,ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet,
reverenterclaudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse
describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis
habitatio, in qua adhuc exvetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de
cogitatione divinitatis incipimus,quasi jam in speluncae nostrae ostio
stamus. Quia enim progredi profecte non possumus, ad cognitionem tamen
veritatisinhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu
ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, adcognitionem
veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculodescendente,
Israelitae e longinquo cernentes, inpapilionum suorum ostiis stetisse memorantur,
quia
hi adventum Divinitatis utcunqueconspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis
procedunt.
Et ecce vox ad Eliam, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondens ait:
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii
Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sunt ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino.
Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes,
et conterens petras ante Dominum.
Non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio.
Non in commotione Dominus.
Et post commotionem ignis.
Non in igne Dominus.
Et post ignem sibilus aurae tenuis.
Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio,
(R3, 19, 9, R3, 19, 10, R3, 19, 11, R3, 19, 12 et R3, 19, 13) etc. Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras
exstinguit, qui cum rectaagit, considerare meliorum merita negligit. At
contra, magnae humilitatis radio semetipsum illuminat, qui aliorum bonasubtiliter
pensat, quia dum ea, quae ipse fecerit, facta foris et ab aliis videt acconspicit,
eum
qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorempremit. Hinc
est quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem, dicitur:
Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante
Baal:
(Rm, 11)ut eum non solum se remansisse cognosceret,elationis gloriam quae ei
desingularitate surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe
mysteria superna cognoverat: quid ergo difficilefuit agnoscere in hoc mundo fideliter
Deo famulos remansisse? sed hic solerterintuendum est, oculum cordis elatio quam
nequiter claudat, quando qui humilis etocculta Dei noverat, elatus et aperta
nesciebat.
Et ait Dominus ad Eliam: Vade et revertere in viam tuam per desertum
Damasci.
Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam et Jehu filium.
Nam si unges regem super Israel, Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de
Abelmehula, unges prophetam pro te.
Et erit, quicunque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu: et quicunque
fugerit gladium Jehu interficiet eum Elisaeus,
(R3, 19, 15, R3, 19, 16 et R3, 19, 17) et reliqua. Hoc non ita accipiendum est, quod propheta Dei Elisaeus
homicida futurus sit ettyrannus, sed magis spiritaliter intelligendum, quia justitia
divina quae singulisreddit secundum opera sua, punit peccata hominum, aliquando
manifesta ultione,aliquando occulto judicio. VIndicat per reges et duces, vindicat
per
prophetas etsacerdotes cum alios nocentes facit plecti mucrone, alios transverberat
gladiolinguae. Unde David et Salomon, et caeteri reges poenam aeris
exigebant, cum eos trucidarijubebant. Et item alibi scriptum est de
superborum et inobedientium poena:
Dolavi eos (inquit) in prophetis et occidi eos in verbis oris mei.
(Os, 6)
Profectus ergo inde Elias, reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem in
duodecim jugis boum, etipse in duodecim arantibus unus erat.
Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum,
(R3, 19, 19) etc. Igitur profectus Elias reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem
in duodecim jugisboum, cum Redemptor noster descendens de coelo, divino judicio
acquisivit populumadhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum
ad
fidem converTit.Elias enim interpretatur (ut jam diximus) Dominus Deus:
Saphat, judicantis: et Elisaeus Dei mei salus. Jam mirabiliter super
quempropheta pallium suum misit, cum illum Dominus fide catholica
induit.
Omnes, ait Apostolus, qui in Christo baptizati estis Christum
induistis.
(Ga, 3)
At ille statim relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: Osculer, oro te,
patrem meum et matremmeam, et sic sequar te.
(R3, 19, 20) Quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse
discipulus,
(Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 24] statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus
desideriisdeservire. Totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen
aliis verbum vitae praedicaredesinit. Hoc enim osculari patrem et matrem
cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive degentibus velle sermone
corrigere.
Tulit itaque Elisaeus par boum et mactavit illud, et in aratro boum coxit
carnes et dedit populo, et comederunt.
(R3, 19, 21) Cum populus christianus carnalia desideria mactans, totum exercitum suum inopus
evangelizando convertit, unde sufficientem pastum auditoribus suis
praeberepossit. Ipse vero sequitur nostrum Eliam et ministrat ei, qui
vestigia ejus sequens, hocest, mandata illius fideliter observans, ministerium ei
bonorum operum condigneexhibere satagit.
Porro Benadab rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et
duos reges secum et equos et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam et
obsidebat eam,
(R3, 20, 1) et reliqua. Quod Benadab rex Syriae, obsidens et impugnare incipiens
Samariam, ait:
Haec faciant mihi dii, et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis
omnis populi qui sequitur me.
(R3, 20, 10) Hunc habet sensum: Samaria necesse est, juxta morem civitatum ut haberet
terraminterius propter muros, ipsis pene muris aequalem, ne videlicet eos sine
subsidioterrae adjacentis erectos, creber insistente manu hostili dejiceret
ictusarietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae
transcenderat, maximecum in montis verticem (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem
posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam
haberet secumexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus, unum solummodo
lapidem velcespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset,
aggerexsurgeret qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse
videreturaequalis, ita ut ex aequopugnantes contra civitatem tela vel faces
mitteropossent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens
rex Israel ait:
Dicite ei: ne glorietur accinctus aeque ut discinctus.
(R3, 20, 11) Aliud est enim accinctus, aliud discinctus, alius non accinctus.
Accinctus nam quod est qui cingulo circumdatus incedit. Discinctus, qui
cingulum nuper deposuit. Verbi gratia balneum intraturus, vel lectum
ascensurus, vel ad terram fortetunicam induturus. Non accinctus qui nuper
tunica indutus necdum se abdita zonae circumpositionemunivit. Sic ergo in
expeditione castrensi, qui pesitus est recte accinctus nominatur, idest armis
indutus. Qui pugna confecta victor domum redit, jure discinctus vocatur:
quia nimirumdepositis armisoptatae pacis otium gerit. Qui vero necdum
pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse
dicitur. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset
Samariam, quamobsidere coeperat:
Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus.
(R3, 20, 11) Ac si aperte dicat: Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis,
quiadhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto
dicebat: Nam mox inito certamino, Benadab non victis adversariistriumphans, sed coelo
suo exercitu fugiens domum rediit. Mystice autem Benadab hostis Israel
significat diabolum, omnium bonorum inimicum,qui diversos exercitus malignorum
spirituum ad subvertendum populum Deicontrahit. Sed per pueros principum
Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorumdoctorum, quidquid aure audiunt,
factis implere nituntur. Antiquus hostis in fugam vertitur omnisque suus
exercitus a militibus Christiproturbatur. Qui bene ducenta millia et
triginta duo esse dicuntur, quia hi qui utriusquetestamenti scientiam perfecte tenent,
et Trinitatis fidem cum gemina charitate Deividelicet et proximi conservant, apti
per
omnem modum militiae summi regis essecomprobantur.
Fugit quoque Benadab rex Syriae in equo cum equitibus.
Nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syrum
plaga magna.
(R3, 20, 20 et R3, 20, 21) Quid est quod Benadab, rex Syriae, in equo cum equitibus fugere
describitur,nisi quod princepsomnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt?
Syrus eniminterpretatur sublimis, in equo suae superbiae considens, cum
equitibus suis,scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios
superbiae, abexercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus superatus, in
fugamvertitur. Et rex Israel percutit equos et currus, quia de ipso Rege
regum scriptum est, quodcurrus Pharaonis et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus
submersit in Rubro mari:dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet
hoste, aquis baptismatisobruit humani generis delendo peccata.
Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade et
confortare, et scito et vide quid facias.
Sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo
superaverunt ,
(R3, 20, 22 et R3, 20, 23) et reliqua. Quod Benadab, rex Syriae semel victus, iterum instaurat
praelium contra Israel,significat diabolum a malitiae suae intentione nunquam
cessare. Qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen iterum instaurat
praelium contraillos. Et dum uno modo vincitur, alio statim vincere
conatur. Hinc est quod servi regis Syriae dixerunt ei:
Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos.
Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus
eos.
(R3, 20, 21) Quia maligni semper dolose sentientes: si spiritualibus vincuntur,
incorporalibus bellum praeparare contendunt. Hoc quoque diabolus, hoc et
totus exercitus ejus maxime satagunt, ut animashominumde supernis ad ima praecipitent,
quo facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia desiderare,
terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si viderint illos prosperitate
concessa Deo gratias agere, student ut per adversafrangantur. Sed sicut
regis Syriae et servorum ejus non convenit dictio cum opere: quia ubi sesuperare posse
confidebant, ibi superati sunt: ita et princeps mortis saepe ibivincitur, cum exercitu
suo, ubi se aestimat vincere posse:
Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et ea quae non sunt,
ut ea quae sunt destrueret.
(1Co, 1) Tentabat igitur antiquus hostis beatum Job, et dum sibi substantiam ejus
etfilios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus animumsubverteret, nec tamen in
hocpraevaleret ad extremum, ut in ipsum sibi potestas daretur, postulavit.
Quo concesso, quasi mox victor existeret carnem ejus gravi
ulcerevulneravit. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore per
depositum persequebatur, eovalidius per patientiam ipsius prosternebatur.
Et Paulo apostolo datus est stimulus carnis suae angelus Satanae, ut eumcolaphizaret:
quatenus virtus in infirmitate perficeretur
(voir: 2Co, 12)
.
Tunc vir quidam de filiis prophetarum, dixit ad socium suum in sermone
Domini: Percute me.
At ille noluit percutere.
Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet
te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Sed et alterum conveniens virum, dixit ad eum: Percute me.
Qui percussit eum et vulneravit.
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris
oculos suos.
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est
ad praeliandum,
(R3, 20, 35, R3, 20, 36, R3, 20, 37, R3, 20, 38 et R3, 20, 39) et reliqua. Porro hoc de hac eadem re Josephus taliter refert:
Interea quidem propheta, nomineMicheas, accedens ad unum Israelitarum, petiit ut eum
in capite pro voluntate Dominipercuteret. Cui nolenti praedixit ei, eo quod
inobediens esset Deo, ejusque praecepto, leoneoccurrente, perimeretur. Quod
dum illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem utfaceret
imperavit. Quid dum percussisset eum, et ejus verticem cruentasset alligato
capite accessitad regem, dicensei: Quod dum esset in exercitu constitutus, accepisset
a quodamtribuno servandum captivum, sibique ab eo dictum, ut si captivus fugeret,
ipsemoreretur. Quo fugiente, is, qui eum tradiderat, mortem ei minaretur
inferre. Dum respondente Achab mortem ei imminere justissimam, solvit
caput, et agnitus estMicheas esse propheta. Hac enim parabola utebatur
propter sermones quos erat ei dicturus. Ait namque quomodo Deus ei
concessisset, ut supplicium hostis evaderet: ipseinimicum ejus Benadab qui Deum
blasphemaverat, dimisisset et propterea Deusdecrevisset, ipsum quidem ab illo perimi,
populum vero ab exercitus invasioneconsumi. Iratus vero Achab prophetam
illum quidem clausum servari jussit. Confusus autem Michaeae sermonibus ad
suamdomum remeavit. Secundum leges vero tropologiae maxime providendum est
servis Dei, ne secundumexemplum Achab regis Israel, perniciosa securitate sibi
blandiantur quandiu hostisvivit ne dum se quasi victores perpetuos arbitrentur, per
fraudem diaboli pacempromittentis, citius elidantur. Quia sicut tunc
propheta praedicto regi pro inconsiderata pietate pronuntiavitcitius justam affore
ultionem, ita nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamurcum diabolo, aeternam
nobis pro hoc imminere poenam.
Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezraelitae qui erat in Jezreel
juxta palatium Achabregis Samariae.
Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam
mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam.
Daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti
pretium, quanto digna est.
Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum
meorum tibi.
Venit ergo Achab in domum suam, indignatus et frendens super verbo quod
locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem
patrum meorum,
(R3, 21, 1, R3, 21, 2, R3, 21, 3 et R3, 21, 4) et reliqua. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam
Naboth Jezraelitae, quae eratin Jezrael juxta palatium regis, ut faceret ibi in ea
hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consiliumimpiissimae uxoris
ejus, videlicet reginaeJezabel, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus
est, et mortuus,ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo
iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea consideremus.
Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive possessio; Jezrael,
honestas Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem, vel
semenDei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriae et figura
substantiaeejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et
saecula. Ad quem Psalmista deprecans, ait:
Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et
Manasse.
Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos.
(Ps, 79, 2 et Ps, 79, 3) [mauvais référencement: Ps, 79] Iste Naboth habuit vineam de qua Isaias plenissimeper canticum loquitur
adextremum inferens. VInea Domini sabaoth domus Israel est. Et in Psalmo:
Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti
eam.
(Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79] Cui septem circumdedit, ut in Evangelio legitur, id est vel murum urbis,
velAngelorum auxilia. Et fodit in ea torcular, aut altare, aut illa
torcularia quorum et tres psalmititulo praenotantur, id est octavus et octogesimus
sextus. Et aedificavit turrim hanc, haud dubium quin templum, de quo
dicitur per Michaeam:
Et turris nebulosa filia Sion.
(Mi, 4) Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit
velcolonos. Hanc vineam concupivit Achab qui interpretatur frater
patris, populusvidelicet Judaicus, de quo Christus carnem assumeredignatus est,
ut fecisset in eahortum olerum, hoc est ut ubi virgultum gratiae spiritalis germinare
debuit, ibifragilia quaeque dogmata per pharisaicam superstitionem
transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo
Pharisaeorum superstitionibusnon consentienti, impia uxor Jezabel insidiata est, quae
interpretatur cohabitatrix sive fluxus vanus, quod bene convenit
Synagogae, quaehabitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis
defluebat.
« Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant
incivitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra
Nabothponerent, quod benedixisset Deum et regem, et sic eductum de civitate lapidarent
utmoreretur. » Cum Synagoga per pontifices, scribas, et pharisaeos meditata est
mortemChristi, de qua scriptum est in Evangelio:
Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum
testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi
falsi testes accessissent.
Novissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit: Possum
destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
(Mt, 26, 59, Mt, 26, 60 et Mt, 26, 61) [mauvais référencement: Mt, 26] Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant,
quodbenedixisset Deum et regem: et Judaei per duos falsos testes Christo opponebant,
quodpotentiam et naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad
Judaeos ita dicente:
Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
(Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Responderunt ei Judaei:
Nos legem habemus, et secundum legem debet mori: quia Filium Dei se
fecit.
(Jn, 19, 7) [mauvais référencement: Jn, 19]
« Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut eo
mortuo,Achab vineam ejus possideret. » Sic et Salvator extra portam passus est,
crucifixusvidelicet in loco Calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut
peterent mortemChristi, quatenus, eo occiso, securius viverent. Unde quasi
sibi consulentes, aiebant:
Ecce mundus totus post eum abiit.
(Jn, 12, 19) [mauvais référencement: Jn, 2]
Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
(Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 2] Haereditas ergo Christi Ecclesia est, conjunctis ei data est de gentibus,
quamnon moriens illi pater reliquit, sedipse sua morte mirabiliter acquisivit,
quiaresurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere
moliebantur, cum crucifigentes eumJudaei, fidem quae per eum est, exstinguere, et
suam
magis quae ex lege est, justitiampraeferre, ac gentibus imbuendis conabantur
inserere. Extra vineam haeres vineae trucidatur
(voir: Mt, 21)
, quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam
passusest. Et bene convenit huic mysterio quod in loco hoc quo linxerunt
canes sanguinemNaboth, secundum prophetae sententiam lambebant etiam sanguinem
Achab. Et in agro Jezrael canes comederunt carnes Jezabel, quia cum canes
illi de quibusscriptum est:
Circumdederunt me canes multi,
(Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21] sanguinem Redemptoris nostri linguavenenata expetebant: ipsi etiam a
canibusillis, de quibus item Scriptura dicit:
Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus,
(Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15] ut nequissimi raptores et scelestissimi possessores vineae Domini, in eodemloco
quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribuscomedendae
tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce
clamabat:
Sanguis ejus super nos et super filios nostros,
(Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 27] ibidem sanguinem suum foetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum
expetebatoccidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die
solemni paschae,Hierosolymam velut exitiali quadam manu cogente convenerunt, quos
tricies centenamilliahominum dicit fuisse justo, scilicet Dei judicio, tempore hoc
ultionis electo,ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christum Domini
cruentis manibuset sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum
carcerem omnismultitudo conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur,
exciperet.
Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere
Michaeam filium Jemla.
Rex autem Israel et Josaphat rex Juda sedebant, unusquisque in solio suo,
vestiti cultu regio,
(R3, 22, 9 et R3, 22, 10) et reliqua. Quod autem Michaeas vocatus ad regem Israel, ita
dicens:
Vidi Dominum sedentem super solium suum, etexercitum coeli assistentem ei a
dextris et a sinistris ejus.
Et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth
Galaad.
Et dixit alius ita, et alius aliter.
Et egressus unus, dixit: Ego decipiam eum.
Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar et ero
mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus.
(R3, 22, 19, R3, 22, 20, R3, 22, 21 et R3, 22, 22) Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus? Quarum
mentibusDeus altius praesidens, inferius cuncta disponit. Et quid exercitus
coeli, nisi ministrantium angelorum describitur? Quid est ergoquod exercitus coeli
a
dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim qui itaest intra omnia, nec
dextra nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei pars angelorum electa;
sinistra autem Dei pars angelorumreprobadesignatur. Non enim Deo solummodo
boni qui adjuvent, sed etiam qui redire nolentesgravant. Nec quod coeli
exercitus dicitur angelorum pars reproba, intelligi posseprohibetur. Quas
enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem
spiritibus Paulus dixit:
Contra spiritalia nequitiae in coelestibus;
(Ep, 6) quorum caput enuntians, ait: « Secundum principem potestatis aeris hujus. »
Adextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum
spirituumdivinae pietati concordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens
judiciodistrictionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium
prosiluisse describitur, per quem Achab rexexigentibus meritis decipiatur.
Neque enim fas est credere bonumspiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret:
Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus.
(R3, 22, 22) Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali
debuissetdeceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque
volenscaperetur ad poenam, occulta justitia, licentia malignis spiritibus datur:
volentes,ut quos in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes
trahant. Denique isqui vitam reprobam non mutat, et a perpetrandis peccatis
animum nonavertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit Deo disponente, quae
merebaturaudire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur,
ab omnipotentis Dei cultu domusIsrael sub idolorum servitute recesserat, et tamen
ad
prophetas a quibus decipiconsueverat, saepe veniebat, prospera requirens, cum ex ore
prophetarum perversa agensprospera audire merebatur. Quid aliud superna
judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo cordecaperetur, quatenus qui
perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandissermonibus deciperetur,
ut jam nec pertimesceret, quia deliquisset: et tanto postdurius raperetur ad poenam,
quanto nunc securius viveretin culpa? Sed ecce jamlargiente omnipotenti Deo, ab
idolorum cultura motum est quamplurimum genus humanum,veram fidem publice fatetur,
subdilignis et lapidibus, vel cuilibet creaturae inadoratione renuit.
Securus jam prophetam quilibet in fide positus consulit, quia hoc auditurus est,quod
audire fidelem decet. Fidenter dicam, ab immunditiis aliis atque a pravis
actibus recessisset,recessurus esset. Nam cum Paulus egregius praedicator
clamet, et
fugit avaritiam in qua est idolorum servitus,
(Col, 3) quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non
est. Si ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide quidem positus esse
videtur,sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat comprehendere, habere
temporalemgloriam concupiscit,atque de hac eadem gloria prophetam consulit: justum
valde est, utex culpae suae merito, a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui
verba Dei audirein sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret,
illud judice Deo exprophetae sui ore audiat, unde amplius obligatus cadat, dum spe
terrenae gloriaedelectatus suis pascitur desideriis, ad ima semper ducatur.
Neque enim bonus fuit ille spiritus, qui mendax esse appetiit in
oreprophetarum. Unde et praemissum est, quia exercitus coeli stetit a
dextris et a sinistrisejus. Deus enim qui incircumscripta est veritas in
illa aeterna beatitudine, quaedextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil
est quod displicerepossit. Sed quia simul omniacontuetur, simul cuncta
aspicit, ea vi, in qua et bonosspiritus, et malos videt: exercitus coeli a dextris
et
a sinistris habere describitur,ut per dextram intelligamus angelos electos, per
sinistram vero spiritusreprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli,
etiam repulsi angeli vocantur, quia etipsi, quamvis ab aethereo expulsi sint, adhuc
tamen in aereo coelo demorantur, sicutPaulus ait:
Contra spiritalia nequitia in coelestibus.
(Ep, 6)
Tandem aliquando, Domino cooperante, quartum quodammodo navigando appulimus librum,quo valeat quandoque requiem nostra habere manus, quae ducit oblique remos, peraequora quaeque doctorum. Vastum enim ceu transivimus mare, prosperantibus zephyrorum flabris superiorislibelli, et Domino flante quodammodo (ut quidam ait), carmina syrenarum surdatransnavigavimus aure, nautas imo naucleros, scilicet gnaros maris, qui, afflanteSpiritu sancto, pelagus hujus itineris crebro transiere freti. Sed jam nunc licet a longe, quasi portum littoris cernimus: perpendimus, inquam,quid transivimus, perpendimus quoque quo appropinquamus, et gratulamur, et quasitransductis post tergum oculis,consideramus, qualiter undosum gnaviter per fretanavigando compressimus aequor. Fit certius illud quod adhuc restat transnare ad littus. Sed quanquam parvum videatur spatium, quod debeamus carpere maris, verum est nobisnecessarium, ut aquilone descendente leniter flabris aspiret prosperantibus auster,qui suspensa vela impellit, ut prosperetur navis. Nam assolet fieri, ut dum incaute cupiunt nonnulli absque flatu Spiritus summitransire caerula ponti, incidant in saxa, imo offendant in montem, et non inveniantportum, sed potius planctum: ideoque est nobis caute deducere puppim, leniter quocurrat tuta mare per altum quo portus accipiat, ipsam de gurgite tandem, et sederevaleat, fixa in littore gaudens, ut saltem commercia velparvulis congesta, possitconferre doctorum, et licet superioris libri mysteria Christi et Ecclesiae pandunt,verum iste prae omnibus passionem, imo ascensionem demonstrat Salvatoris. Unde isti libri Regnorum non immerito praefiguraverunt libros quatuorEvangeliorum, ubi evidenter quod in figura in eisdem gestum est, in veritate suntexpleta. Idcirco volo stylum illuc revertere ovans, abdita diutius ne maneant mysticadona. Sed ex dictorum doctorum [libris] decerno congerere plura, et in modum libellicupio, Domino favente, concludere nostrum opus, compendioso videlicet ac brevisermone, ne videar libelli stromatum excedere modum. Ait sacra historia.
Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et
aegrotavit.
Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum
vivere queam de infirmitate mea hac.
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende
in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in
Israel, ut eatis ad consulendumBeelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit
Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte
morieris,
(R4, 1, 1, R4, 1, 2, R4, 1, 3 et R4, 1, 4) et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres
successit, filius utique ejusOchozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum
in
conspectu Domini, etambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam,
filii Naboth, quipeccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit
eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxtaomnia quae fecerat pater ejus.
Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat inSamaria,
cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut
consulerent eum utrum vivereposset de hac infirmitate. » Cui cum Eliasnuntiis suis
obvians de morte vicinarespondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum
militibus sibi subjectis, uteum adducerent. Sed his igne coelesti
consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, quisimiliter cum suis combustus
est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum
Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis etvitiis dediti, veritatem
a
se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio:
Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent
Jesum.
(Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7] Et iterum:
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum
venerat hora ejus, et fugit in montem solus orare.
(Jn, 7, 30 et Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 8] Et iterum:
Cogitaverunt ut interficerent eum.
(Jn, 11, 53) [mauvais référencement: Jn, 11] Jesus ergonon palam ambulabat jam apud Judaeos, sed abiit in regionem
intradesertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae
Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasicancellis coenaculi, undique
circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit
ruens, aegritudinemnimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam
excedens, in languoremdesperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina
praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim,
sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibusmagis laesus quam
adjutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de ejus vicina morte
praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur:
Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinisqui stridunt in
incantationibus suis.
(Es, 8) Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis
etad testimonium? Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis
matutinalux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit
irascetur, etmaledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram
intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo
persequens, et nonpoterit avolare de angustia sua. Mittit rex impius duos
quinquagenarioscum subditis sibi militibus, ut exhibeantEliam, qui divino igne
consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque
numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissiopeccatorum.
Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae,dicunt
ad
eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divinoigne
incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus
ad fidem Trinitatis, poenitentiaesacramenta cognovit, indulgentiam
meruit.
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum,
ibat Elias et Elisaeusde Galgalis.
Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic quia Dominus misit me usque ad
Bethel.
Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam
te,
(R4, 2, 1 et R4, 2, 1) et reliqua. Quid est quod Elias ad coelum raptus dicitur? nunquid
eum adhuc in hac carnecorruptibili positum, ad illud summae quietis coelum ante
resurrectionemascensionemque Domini credimus esse perductum: sed aliud est coelum
aerium, aliudaethereum. Coelum quippe aerium terrae est proximum: Unde et
aves coeli
(Mt, 6, 26) [mauvais référencement: Mt, 6] dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aerium
Elias sublevatus est ut in secretam quamdam terraeregionem repente duceretur, ubi
magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousquead finem mundi redeat, et
mortisdebitum solvat. Sublevatus namque Elias, ascensionem Dominicam
designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor
autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendoconsumpsit, et
resurrectionis suae gloriam, ascendendo declaravit. Notandum quoque est
quod Elias in curru ascendisse legitur, ut videlicet apertemonstraretur, quia homo
purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa
sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidemaereum per se ascendere poterat, quem naturae
suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru, non angelis
sublevatus legitur, quia is quifecerat omnia nimirum super omnia sua virtute
ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat:
quia cum perhumanitatemascenderet in coelum, per divinitatem, et terram pariter
continebat etcoelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem
Redemptoris nostri figuravit,sic Enoch translatus atque ad coelum aereum Elias
sublevatus, ascensionem dominicamdesignavit
(voir: Gn, 37)
. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante
legem, alium sublege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter coelos penetrare
potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utraque sublevatione, per
quaedam incrementadistinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum
subvectus esse memoratur, ut veniretpostmodum, qui nec translatus nec subvectus,
coelum aethereum suavirtutepenetraret. Qui nobis in se credentibus, carnis
quoque munditiem largiretur, et sub eo perincrementa temporum virtus castitatis
excresceret. In ipsa quoque eorum translatione, qui ascensionem Dominicam,
et videlicet famulidesignaverunt, et in ipso se, qui ad coelum ascendit, Dominus
ostendit. Nam Enoch quidem uxores et filios habuit, Elias vero neque uxorem
neque filioslegitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit
munditia castitatis quod et pertranslatos famulos et per ascendentis Domini personam
patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch, per coitum genitus, et
per coitum generans. Assumptus est vero Dominus, neque per coitum generans,
neque per coitumgeneratus. Quaeritur autem quomodo Elisaeuscum suus
magister Elias locum postulandi eiofferret, duplicem spiritum Eliae postulaverit,
cum
Dominus dicit in Evangelio:
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut
magister ejus.
(Mt, 10, 24) [mauvais référencement: Mt, 10] Cui petitionis mysterium si consideretur, non importuna sed
necessariapostulatio esse decernitur.
Dixit ergo Elias ad Elisaeum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam
tollar a te.
Dixitque Elisaeus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me.
Qui respondit: Rem difficilem postulasti.
Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non
videris, non erit.
(R4, 2, 9 et R4, 2, 10) Quem enim hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum
scilicetRedemptorem? Et quem Elisaeus nisi corpusejus quod est Ecclesia? Dat locum
postulandiElias noster, cum in Evangelio dicit:
Petite et dabitur vobis.
(Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7] Et item:
Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit.
(Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16] Hac ergo fiducia accepta a Domino, postulat Elisaeus, hoc est
populusChristianus, ut fiat spiritus Christi duplex in eis, hoc est duplex gratia
Spiritussancti, in remissionem utique peccatorum et collationem virtutum.
Redemptor igitur noster, qui
non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore
ejus,
(1P, 2, 22) [mauvais référencement: 1P, 2] remissione peccatorum non eguit, qui peccatum nullum habuit. Opera
autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicitJudaeis:
Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum
Dei.
(Mt, 12, 28) [mauvais référencement: Mt, 12] Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris et Filii
etSpiritus sancti, Veritate attestante quae ait:
Quia quae Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit.
(Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5] Et Apostolus:
Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout
vult.
(1Co, 22) Bene quidem postulat Ecclesia ut spiritum duplicem accipiat Christi, quia
etremissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas
explenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui
ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona
hominibus.
(Ep, 4) Illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt.
Hinc est quod Elias dicit adElisaeum: « Si videris me quando tollar a te, eritquod
petisti: si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis recte fidei oculos inillum
ponat et credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus adPatrem,
petitionis suae fructum non capiet, quod subsequens ratio designat.
Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Jordanis veniens, tulit pallium
suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem,
et transierunt ambo per siccum.
Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat
ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei
percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
percussit aquas et divisaesunt huc atque illuc,
(R4, 2, 8 et R4, 2, 13) etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per
quam Redemptornoster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit?
Hoc ergopallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis
ChristiEcclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae
fluctustransire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium,
aquas non divisit, antequam dixit:Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit
aquas et divisae sunt: ita Ecclesianisi per invocationem nominis Domini, virtutes
ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit:
Sine me nihil potestis facere,
(Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adjutorium. Unde
Apostolus dixit:
Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona
voluntate.
(Ph, 8) Et Propheta ad Dominum, ait:
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus
insurgentes in nos,
(Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 45] etc.
Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus
optima est, sicut tu ipse, Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt et terra
sterilis.
At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal.
(R4, 2, 19 et R4, 2, 20) Postulabatur Elisaeus a populo ut aquas Jericho malignas et
sterilessanaret. Accepit vas novum fictile et jecit in illud sal, et
demersit illud in flumen, etstatim fluminis aquae sanatae sunt, quo facto
praenuntiabat propheta, quia Verbum carofieret et habitaret in nobis. Inde
insimilitudinem Verbi sal, id est sapientiam, dedit in vas fictile, in corpusscilicet
humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat quia
omnes populi qui sub figura aquarum in toto mundosteriles erant, per Christi
Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturiessent.
Ascendit autem inde in Bethel; cumque ascenderet per viam, pueri parvi
egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve, ascende,
calve.
Qui cum post se respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine
Domini.
Egressique sunt de saltu duo ursi, et laceraverunt ex eis quadraginta et
duos pueros.
(R4, 2, 23 et R4, 2, 24) Elisaeus quoque propheta, sicut saepe diximus, figuram Christi
gessit. Deniquevocabulum illud salus Dei
interpretatur.Salus autem Dei quis est alius nisi
Filius ejus, qui et Salvatorubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei,
id est Elisaeo, Judaeorumhabuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori
subsannabant, qui dicunt.
Ascende, calve, ascende, calve:
(R4, 2, 23) quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero
conversus maledixit Elisaeus, et exierunt duo ursi de silva, etinterfecerunt
quadraginta et duos pueros blasphemantes: ita et Christus post passionemet
resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit
inBethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo
annoascensionis suae, immisit duos ursos de silvis gentium,Vespasianum scilicet et
Titum,qui eos crudeli strage dejecerunt.
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum
millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege
Israel,
(R4, 3, 4 et R4, 3, 5) et reliqua. Igitur post haec bellum gerebatur per tres reges, hoc
est regem Israel, regemJuda, et regem Edom, contra Moab. Consultusque ab
eis Elisaeus propheta, post alia haec subdit dicens:
Facite alveum torrentis hujus et fossas.
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum nequepluviam, et alveus iste
replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et jumenta vestra.
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus
vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et
universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis,
et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
(R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19) Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisirectores
fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contrapopulum
ejus, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cumscuto
fidei atque armis spiritalibus confligunt? Moab ergo qui de incesto natus est,et
interpretatur de patre, bene illis convenit ad quos Dominus dixit:
Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris
vestri.
(Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim
doloac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi
Christiani,superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini:
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas.
Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et
bibetis vos et familiae vestrae,
(R4, 3, 16 et R4, 3, 17) et reliqua. Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum
factum a Domino consulit,sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter
spiritali doctrina sitimsuam exstinguant, atque animumreficiant. Jubet ergo
fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis etpluvia aquarum
largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda
mysteria in sacrisScripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento
aqua
replentur, quiasaepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus
potentiadivina. Unde dicit Joannes apostolus:
Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos
de omnibus.
(1Jn, 2) -- « Unde bibunt homines et jumenta. » Id est doctinam accipiunt
ingeniosiquique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi
invenietdocumenti suae salutis. Sequitur:
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus
vestras,
(R4, 3, 18) etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam
aliis praedicare,et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste
victoria.
Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam,
(R4, 3, 19)etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem
prudentiam intelligere, inquam maxime philosophi et haeretici confidunt.
Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. Unde dicit
Apostolus:
Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem
munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus
scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium
Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.
(2Co, 10) Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt
fructumbonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis
succisapabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum
obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos
doctoresdamnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas
locutionis haereticaeatque philosophicae anathematis pondere obruitur. «
Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsaerationes
fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribusEcclesiae
circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: QuodautemMoabitae,
orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasisanguinem gladii
existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt adpugnam, invicem
se
occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucisChristi stultitiam
existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyriumdementiam
existimant. Sed secundum Apostolum:
Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei
fortius est hominibus:
(1Co, 1)
quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax.
(Rm, 8) Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum
intelligatursuperbia, de quibus dicitur:
Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium
reprobabo,
(1Co, 1) pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec
dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et superquatuor non adversabo eum,
pro
eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. »Vere enim quidquid in saeculo
dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiampertinet putatur esse
robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres
favillasquedissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum.
Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens:
Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam ejus
abstuli.
(Es, 16) Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab
(voir: Jr, 48)
, quod « confidebas in munitionibus tuis. » et post pauca; « habens fiduciam
ingloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est
diesMoab ut veniat et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus
estbaculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab.
»Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper
ferensmalitia conteratur.
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum dicens:
Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens
Dominum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum
sibi.
Cui dixit Elisaeus:Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi quid habes in domo tua?
At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei
quo ungar.
Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et
ingredere et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et
mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles.
Ivit itaque mulier,
(R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3, R4, 4, 4 et R4, 4, 5) et reliqua. Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur?
Duorum populorum, id estJudaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae prius
ex perverso opere,consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati
nummum a creditoreacceperat et duos quos in fidegenuit, amittere filios
timebat. Sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens
ex parvo quodhabebat olei, vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris, parum
quidem amorisdivinitatis, multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante autem gratia
unguentorumdivini amoris, usque ad summum replentur. Etiam nunc corda
multorum, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritusplena sunt, quae ex
paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis
datur, et ab auditoribus fides accipitur, ereptamulier, videlicet sancta Ecclesia
sub
creditoris sui jam debito non tenetur.
Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam.
Erat autem ibi mulier magna,quae tenuit eum ut comederet panem.
Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet
panem.
Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui
transit per nos frequenter.
Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et
sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi.
Facta est igitur dies quaedam,
(R4, 4, 8, R4, 4, 9, R4, 4, 10 et R4, 4, 11) etc. Mulier autem ista quae prophetam hospitio suscepit, bene potest
originem insinuarepopuli Israelitici quae fuit in patriarchis. Unde sicut
ista Elisaeum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitiosuscipere
meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta vallem Mambre suscipere et
pasceremeruerunt. Huic mulieri non habenti filiumpropheta promisit
dicens
In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero
filium.
Cui illa respondit: Noli, quaeso, Domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae
tuae.
Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem qua
dixerat Eliseus.
Crevit autem puer, et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem
suum ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum doleo.
At ille dixit puero: Tolle, et duc eum,
(R4, 4, 16, R4, 4, 17, R4, 4, 18 et R4, 4, 19) etc. His quoque similia Dominus ad Abraham retulit dicens:
Revertens veniam ad te,tempore isto vita comite, et habebit Sara filium
uxor tua.
Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi, occulte dicens: Postquam
consenui, et dominus meus vetulusest, voluptati operam dabo?
(Gn, 18, 10 et Gn, 18, 12) [mauvais référencement: Jn, 18] Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat ei, et implevit quae locutusest,
concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat
eiDeus. Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis immenso, circa
meridiemdefunctus est. Cum populus Israeliticus postquam in Aegypto
excrevit, et per Moysen in desertoeductus Domini vocem audierat in igne et caligine,
quando lumine scientiae debuitillustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus
est.
Et ait Eliseus ad Giezi puerum suum: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum
meum in manu tua, et vade.
Si occurrit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non
respondeas illi.
Et pones baculum meum super faciem pueri.
Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam
te.
Surrexit ergo et secutus est eam.
Giezi autem praecesserat ante eos,
(R4, 4, 29, R4, 4, 30 et R4, 4, 31) etc. Quid autem significat, quod puer ab Elisaeo missus cum baculo
non resuscitat? Persemetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens,
atque ad ejus membrase colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies
aspirans, hunc adredivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi
quod auctorhumani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos
iniquitatisaculeo miseratus aspexit? Et quia per Moysen terrorem legisprotulit, quasi
per puerumvirgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat:
Si quis haec vel illa fecerit,morte moriatur. A peccatis igitur morte, nos
suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspiratamansuetudinis gratia
erexit. Sed puer cum baculo suscitare mortuum non valuit, quia, Paulo
attestante: Nihil adperfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum
veniens, et super cadaver humiliter se sternens, etexsequenda sibi mortui membra se
collegit, quia
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et
habitu inventus ut homo.
(Ph, 2)
« Huc illucque deambulabat, » quia et Judaeamjuxta et longe positas gentesvocat. « Super mortuum septies inspirat, » quia per apertionem divini muneris, gratiamseptiformis spiritus, in peccati morte jacentibus aspirat. « Moxque vivens erigitur, » quia is quem terroris virga suscitare non potuit, peramoris spiritum puer ad vitam redit.
Erat autem tames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo,
dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis
prophetarum.
(R4, 4, 38) Erat, inquit, fames in terra, non fames utique panis, nec sitis aquae,
sedaudiendi verbum Domini. « Et filii prophetarum habitabant coram Elisaeo.
» Cum filii eorum praedicatorum,qui ambulabant in lege Domini, et scrutantur
testimonia ejus, in toto cordeexquirentes eum, in praesentiaDomini Salvatoris semper
vivunt.
« Egreditur puer in agrum ut colligat herbas agrestes, quatenus inde
coquatpulmentum. Invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea
colocyntidas agri. Quas concidens in ollam, plumentum facit. » Cum quis
litterae legis intentus, velphilosophicis disciplinis studiosus, pastum verbi
quaerens, amaritudinem litteraelegalis vel mortiferum quiddam in philosophorum libris
inveniens, intermiscet veritatiEvangelicae, et in olla cordis sui coquens tale
pulmentum, hoc est documentum,praeparat ad refectionem auditoribus suis.
Dicit enim Apostolus:
Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.
(1Co, 3) Et item:
Prudentia,inquit, carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et
pax.
(Rm, 8) Hoc itaque sentientes fideles populi mortem in olla exclamant, cum
talemdoctrinam quasi deceptionem animarum detestantes vociferantur. Sed
jubente Elisaeo farina in ollam mittitur, cum scientia spiritualis in taledocumentum
intromittitur, ut exclusa omni amaritudine pravitatis pastus fidelibuspraeparetur
salubris.
Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum,
et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in opera sua.
At ille dixit: Da populo ut comedat.
Responditque minister ejus: Quantum est hoc ut apponam coram centum viris?
Rursum ille: Da, ait, populo ut comedat,
(R4, 4, 42 et R4, 4, 43) et reliqua. Denique vir de Baalsalisavenire describitur, deferens
viro Dei panes primitiarum,et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera
sua. Quem autem virum istum accipere melius possumus, quam coetum sanctorum
patrum, quivirtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse
dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur.
Recte ergo de Baalsalisa est, qui ternarium numerum in credulitate et
confessionesanctae Trinitatis servat. Hic ergo viro Dei panes primitiarum
offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejusinspiratus offert libros de origine
creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est decalogum
legis in Moysi et prophetarumscriptis comprehensum. Offert frumentum novum
in perasua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostriadventum, in sancti Evangelii
et apostolorum scriptis profert
(voir: Mt, 13)
. Jubet ergo Elisaeus noster ministris suis, sanctis videlicet
praedicatoribus, uthanc oblationem populo fidelium dispensent, ut secundum illud
Evangelii
(voir: Mt, 14)
, de thesauro suo velut scriba doctus in regno coelorum proferant nova etvetera,
quatenus pabulo divini verbi reficiantur. Quod mysterium in Evangelio
iteratum legimus
(voir: Mt, 15)
, cum in fractione quinque panum quinque millia hominum satiata
essecommemorantur, et satiatis turbis, collegerunt duodecim cophinos, sive septem
sportasfragmentorum, quia nullus est qui sacramenta divinae Scripturae per omnia
caperepossit, quin sibi satiato supererit juxta verbumDomini.
Naaman princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum
suum, et honoratus.
Per illum enim dedit Dominus salutem Syriae.
Erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
(R4, 5, 1) Iste autem Naaman qui princeps militiae regis Syriae esse describitur,
quemmelius significare potest, quam populum gentilem? qui in orbe triquetro per
virtutembellorum principatum gerebat, ac rerum decore fruebatur, quod in nominis
ejusinterpretatione exprimitur. Interpretatur autem Naaman decus
sive commotio eorum. Sed istevir, licet fortis et dives fuerit, tamen
leprosus esse memoratur, quia quamvis perpotentiam regni, ac rerum abundantiam
dominarivideretur, tamen per erroris nequitiamet idololatriae lepram foedus
apparuit.
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra
Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.
Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est
in Samaria! Profecto curasset eum a lepra quam habet.
(R4, 5, 2 et R4, 5, 3) Latrunculi quippe de Syria, quae interpretatur sublimitas,
egressisunt, cum cupiditate ducti et diversis negotiis impliciti, sperantes in
incertodivitiarum, gentiles per totam terram vagabuntur. Hinc et ad terram
Israel venientes, captivam mulierculam duxerunt, quae incaptivitate posita, de
propheta in Israel testabatur, quiafama de Israel pernegotiatores gentium translata
in
tota urbe curiositati hominum, quam uxor Naamansignificat verum prophetam et
salvatorem omnium in Judaea manere patefecit.
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et
sic locuta est puella de terra Israel.
Dixit ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel.
Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti, et sex
millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem
Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te
Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
(R4, 5, 4, R4, 5, 5 et R4, 5, 6) Cum hi ad quos notitia verbi Dei pervenit, his qui sibi praesunt,
suggeruntscientiaespiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad
regem Israel pro salute servi sui. Cum primatus gentium audiens Deum esse
in Israel, quia
notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus,
(Ps, 75, 2) [mauvais référencement: Ps, 75] salutem suorum praevidens legationem in Judaeam mittit, ut per
apostolicamdoctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de
Caesarea in Joppe ad Petrum misit
(voir: Ac, 10)
. Et Paulo per visionem vir Macedo apparuit
(voir: Ac, 16)
, qui eum exhortabatur ut veniens adjuvaret eos qui in Macedonia erant, sicut
inActibus apostolorum legitur.
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid
Deus ego sum ut occidere possim et vivificare? Quia iste misit adme ut curem
hominem a lepra sua.
Animadvertite et videte, quod occasiones quaerat adversum me.
Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel
vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta
tua?
(R4, 5, 7 et R4, 5, 8) Quid significat rex iste Israel, qui audita legatione Syriae, de salute
apropheta Israel quaerente expavit, nisi sacerdotes, scribas et pharisaeos,
rectoresJudaeorum? Qui, considerantes quod undique plebes ad Redemptorem nostrum
salutis suaecausa veniebant, quasi blasphemiam existimantes, vestimenta sua
scindebant, sicut inEvangelio
(voir: Mt, 26)
principem sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus.
Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta Dei quos ad
semigrassecognoverat, ad se pervenire persuadebat, dicens:
Veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel.
(R4, 5, 8) Et Dominus noster:
Quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et
justificavit.
(Rm, 8)
Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus
Elisaei.
Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in
Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans
invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret
me.
Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasciomnibus aquis
Israel, ut laver in eis et munder?
(R4, 5, 9, R4, 5, 10, R4, 5, 11 et R4, 5, 12) Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam
videlicetEcclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Jordane septies lavaret,
et sicsanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores
Dominusdicit:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei.
(Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3] Et item:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit,
condemnabitur.
(Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16]Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator
nosterbaptismum nobis consecravit. Quod autem Naaman indignatus de tali
responso, lavationem aquae Jordanicaedespexit, simplicitatem significatrudium, qui
spiritualem non potuerunt intelligereefficaciam;
quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei.
(1Co, 2)
Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi
sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe
facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis?
Descendit et lavit in Jordane septies, juxta sermonem viri Dei, et restituta est
caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
(R4, 5, 12, R4, 5, 13 et R4, 5, 14) Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud
mandatumpropheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius
est
(voir: Mt, 11)
. Et secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet Deum, et
operatur justitiam, acceptus est illi.
(Ac, 10) -- Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro
ejussicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per
invocationemseptiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis
vitaeinfantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur.
Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum.
(Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18]
Denique reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et
stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi
tantum in Israel.
(R4, 5, 15)Haec est enim catholicaprofessio, quod
Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est mortuorum, sed
viventium.
(Mc, 12, 27) [mauvais référencement: Mc, 12]
Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit.
(Ps, 95, 5) [mauvais référencement: Ps, 95] Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo
abrenuntiareSatanae, ac fidem Domini confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra
diis
alienislitaturum, soli per omnia Domino serviturum. Partem quoque terrae
sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportetDominici quoque corporis
participatione confirmari.
Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus Naaman Syro isti, ut non
acciperet ab eo quae attulit. VIvit Dominus quia curram post eum,accipiam aliquid
ab eo,
(R4, 5, 20) et reliqua. Post haec autem Scriptura narrat, quod Giezi puer viri
Dei concupiverit depecuniis quas praedictus Syrus homini Dei attulerit, sed eo nolente
aliquid accipere,inde ipse per mendacium turpe acquisivit, quod suus magister accipere
per fidemrenuit. Giezi quoque interpretatur praeruptum videns,
sive vallis visio,et significat Judaicum populum, qui aliquando puer viri
Dei, propheta attestante,vocabatur, sicut Osee dicit:
Puer Israel et dilexi eum.
(Os, 11) Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei, semetipsum Dei
talidignitate in foveam avaritiae praecipitans, cupiditatem secutus est terrenam,
quamFilii Dei per baptismum renati spreverunt, per sententiam justi judicis Dei,
lepramerrorisquam credentes deposuerant, ipse sibi conscivit, necnon et omnes qui
postbaptismum et emendationem vitae ad pristina vitia revertentur, sordibus quibus
seexutos sperabant, iterum impliciti involvuntur. Unde scriptum est:
Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti, sic stultus
qui iterat stultitiam suam.
(Pr, 26)
Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus
coram te, angustus est nobis.
Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut
aedificemus nobis ibi locum ad habitandum.
Qui dixit: Ite.
Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cumservis tuis.
Respondit: Ego veniam.
Et abiit cum eis.
Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna.
Accidit autem ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in
aquam.
Exclamavitque ille, et ait: Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo
acceperam.
Dixit autem homo Dei.
Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum.
Praecidit ergo lignum, et misit ilLuc. Natavitque ferrum, et ait:
Tolle.
Qui extendit manum, et tulit illud.
(R4, 6, 1, R4, 6, 2, R4, 6, 3, R4, 6, 4, R4, 6, 5, R4, 6, 6 et R4, 6, 7) Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per
significationem. Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum
exsiliens in profundumfluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo
projectum reversumest: itaetiam cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia
Christi, tanquam infructuosasarbores caederet, quia de illa Joannes dixerat:
Ecce securis ad radicem arborum posita est
(Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3], ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, profunda descendit,
quodin sepultura depositum, tanquam ad manubrium, spiritu redeunte
resurrexit. Aliter: Ferrum in manubrio, donum intellectus in corde
est. Ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare.
Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eademscientia
non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere
intelligentiafatuatur. Quam profecto intelligentiam, ad hoc novimus dari,
ut ante dantis oculos, ex bonadebeatactione restitui. Unde recte is qui
ferrum amiserat, clamabat:
Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.
(R4, 6, 5) Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive
vanaegloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant: et quidquid in se ante
districtijudicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui
flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex acceptomunere quae
reddere etiam bona debuerunt: qui nimirum tanto se amplius peccatoressentiunt, quanto
ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur. Recte ergo qui
ferrum perdidit, clamat: « Heu, heu, heu, et hoc ipsum mutuoacceperam. » Ac si dicat:
Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut perbona operaredderem ex gratia
creditoris accepi. Sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se
veraciter agnoscit. « Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum misit,
et ferrum in superficiemattulit. » Quia videlicet Redemptor noster pie nos respiciens,
cor peccatorishumiliat, et eam quam amiserat, intelligentiam reformat.
Lignum erigit et ferrum in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster,et
scientiam reparat, et cor elatum in cogitatione humiliat. Unde bene in alia
translatione dicitur: « Quod confregit lignum atque jactavit, etsic ferrum sustulit.
»
Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima
jactare est elevatum cor in cognitione (ut diximus) propriaeinfirmitatis
humiliare. Atque illico ferrum ad superficiemredit, quia ad usum
exercitationis pristinaeintelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum
intellectus quod accipitur, vix cum tot difficultatibuscustoditur, curandum valde
est,
ne otio torpeat, curandum ne incitatione operis vitioelationis evanescat.
Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt. Sed cum
faciunt quae cognoverunt, etsi intelligendo largius congaudent a munerelargitoris,
moerentes tamen considerant debitum operis: ut videlicet actionepersolvant, quod eis
praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens
pecunias mutuas accipit, et tempus quoreddere debeat non attendit.
Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam
constitutumtempus reddendi cogitatur.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis,
dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.
Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: Cave ne transeas in locum
illum, quia ibi Syri in insidiis sunt.
Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit
eum, et observavit se ibi,
(R4, 6, 8, R4, 6, 9 et R4, 6, 10) et reliqua. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem
significat terrenam? quae saepesuperbe sentiens populum Dei, hoc est filios lucis
persequitur, sed ipsi per veriElisaei, Domini videlicet nostri, doctrinam insidias
inimicorum praecavereedocentur. Ut est illud:
Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae.
(Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et item:
Cavete autem ab hominibus.
(Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et alibi:
Attendite, ait, a falsis prophetis.
(Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia, ipsum prophetam interficere
disponit, cumChristum in cordibus electorum exstinguere festinavit.
Misit ergo illuc rex Syriae equos et currus et robur exercitus.
Qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
(R4, 6, 14) Omnis ergo qui nequitiae armis confidens, Christi famulis insidias
praeparat,nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit.
Consurgens autem diluculo, minister viri Dei egressus est. VIditque
exercitum in circuitu civitatis et equos et currus.
Nuntiavitque ei, dicens:Heu, heu, domine mi, quid facimus?
(R4, 6, 15) Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui,
poenasverentur corporales, quibus propheta respondit:
Noli timere, plures enim nobiscum sunt quam cum illis.
(Ch2, 32)Et Salvator discipulis ait:
In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum.
(Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 17] Et item:
Nolite timere eos, inquit, qui occidunt corpus, et post haec non habent quid
faciant vobis: quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in
gehennam
(Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10] et Petro Dominus in passione sua ait:
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam
duodecim legiones angelorum?
(Mt, 26, 53) [mauvais référencement: Mt, 26]
Cumque orasset Elisaeus, ait: Domine, aperioculos hujus ut
videat.
Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et
curruum igneorum in circuitu Elisaei.
(R4, 6, 17) Et valde necesse est ut Elisaeus noster aperiat oculos cordis
nostri, utconsideremus et agnoscamus, quia omnes qui confidunt in illum, non
confundentur
(voir: Ps, 24)
.
Porro Elisaeus oravit Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc
caecitate.
Percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Elisaei.
(R4, 6, 18) Bonum ergo illis est, quos oculus suus scandalizat, ut eruatur et projiciaturab
eis
(voir: Mt, 5)
, quatenus intuitus malitiae et superbiae obturetur, et oculus sanae fidei
acsimplicitatis aperiatur. Unde dicit Apostolus:
Si quis inter vos videtur sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens.
(1Co, 3)
Dixitque rex Israel ad Elisaeum eum vidisset eos: Nunquid percutiam eos,
pater mi? Et ille ait: Non percuties.
Neque enim cepisti eos gladio, aut arcu tuo ut percutias.
Sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad domum
suam,
(R4, 6, 21 et R4, 6, 22) et reliqua. Postquam ergo Elisaeus hostes adduxit in Samaria, non
eos occidi permisit, sedrefectionem magnam ciborum illis praeparans, dimisit eos in
pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus excaecavit,
deindescientia spirituali magnifice replevit, atque ad praedicandum suis Evangelium
ingentibus direxit
(voir: Ac, 9)
. Nobisque praecepit, itadicens:
Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii
Patris vestri qui in coelis est.
(Mt, 5, 44 et Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5]
Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum
exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam, factaque est fames magna in
Samaria,
(R4, 6, 24 et R4, 6, 25) etc. Narrat Scriptura quod Benadab rex Syriae obsideret Samariam:
facta autem fame,afflictus est populus valde, sed Domino miserante, revelatum est
Elisaeo verbumDomini, et praedixit populo solatia ventura, ita dicens: « Haec dicit
Dominus. »
In tempore hoc cras modius similae, uno statereerit: et duo modii hordei,
statere uno in porta Samariae.
Quod cum non crederet, unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat,
homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit
esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non
comedes.
(R4, 7, 1 et R4, 7, 2) Potest hoc loco Benadab cum suo exercitu diabolus mystice accipi, quia
cordainiquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc
quidem rege, sunt modo falsi Judaei, de quibus in Apocalypsi scriptum est
(voir: Ap, 2)
, qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici: facta ergo persecutione ab antiquohoste,
per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hocest incustodia legis
divinae: fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libereverbum Dei
praedicare, sed Elisaeo revelante hoc est Redemptore nostro, per Evangeliumindicante,
salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope essedignoscitur.
Dicit enim Dominus noster ad servos suos:
In tempore hoc, cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei,
statere uno in porta Samariae.
(R4, 7, 1) Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae
estin Novo Testamento? et quod duo modii hordei, nisi scientiam legis et
prophetarumsignificant? qui comparantur statere uno, hoc est fide
catholica. In porta Samariae, in praedicatione videlicet apostolica,per
quam intratur inEcclesiam. « In tempore, inquit, hoc, cras modius similae
uno statere erit, » etreliqua. Ac si dixisset: Cessante turbine
persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominuscras, hoc est tempore futuro, quietem
et
tranquillitatem, ut praedicatio Evangeliiperfecte credentibus compleatur.
Fuit enim tempore passionis dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostolirelicto
eo
omnes fugerunt, et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum
scriptum est: Quia nemo de illo palam ausus est loqui: sed relucente
dieresurrectionis, jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere,
etpostmodum etiam coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum
Deipraedicabant, tam Judaeis quam etiamgentibus. Et impletum est illud
vaticinium Isaiae:
Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat
arida in stagnum, et sitiens in fontes aquarum.
(Es, 35) Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait:
Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum,
properate, emite et comedite.
Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et
lac.
Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in
saturitate? Audite audientes me; et comedite bonum et delectabitur in
crassitudine anima vestra.
Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima
vestra.
(Es, 55) Perturbatis hostibus et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor
virileprosi abissent incastra Syrorum, et nullum ibi reperientes, comederint
etbiberint. Ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis,
postea compuncti, incivitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia
praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti,
vel diversis erroribusimpliciti, foeditatem ex interna peste educentes ostendunt in
cute? Hos Dominus saepeconvertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis verae
salutis nuntiosefficit.
« Ingressi itaque leprosi in castra Syrorum, comederunt et biberunt, et aurumatque argentum inde asportaverunt. » Cum despecti istius mundi, meditationiphilosophiae operam dantes, sensus subtilitatem, et locutionis venustatem acquirunt,undeEcclesiae usibus bene instructi deservire possint. Frequenter ergo talibus Dominus, et ingenii acumen, et verae sapientiae donumlargitur. Qui bene quatuor esse memorantur, ut a quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, inquatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent. Legitur enim in Evangelio, (voir: Mt, 9, Jn, 12 et Lc, 7) quod Dominus cum publicanis et peccatoribus manducaret, et mulier quae erat incivitate peccatrix, lacrymis ejus lavaret pedes, et capillis suis tergeret, etunguento ungeret, Matthaeum ex publicano apostolum et evangelistam fecit. Apparuitque post resurrectionem suam, primo Mariae Magdalenae, de qua ejeceratseptem daemonia: illa vadens nuntiavit his qui cum ea fuerant lugentibuset flentibus (voir: Mt, 28) .
Porro ducem illum, super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis
diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est,
juxta quod locutus fuerat vir Dei.
(R4, 7, 17) Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui habentes clavem
scientiae,nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire
volebantprohibuerant. Ad quos ipsa Veritas ait:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum
ante homines; vos enim non intratis, nec alios introeuntes sinitis
intrare.
(Mt, 23, 13) [mauvais référencement: Mt, 23] --
Quem conculcavit turba in porta,
(R4, 7, 17) quia inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum
introeuntiumimpediebat. Unde meritoconculcatus, hoc est, examine justi
judicis damnatus, perpetuasmittetur in tenebras. Nam et Dominus in
Evangelio ait:
Si sal evanuerit, ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et
conculcetur ab hominibus.
(Mt, 5, 13) [mauvais référencement: Mt, 5]
Elisaeus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi:
Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei in manu tua, et vade in Ramoth
Galaath.
Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat, filii Namsi.
Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in
interius cubiculum, tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et
dices: Haec dicit Dominus:Unxi te regem super Israel,
(R4, 9, 1, R4, 9, 2 et R4, 9, 3) et reliqua. Dehinc refertur in historia hac Regum, qualiter Jehu
Dominus ordinaverit adexstirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal
interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ahaziam regem Juda,
et Jezabel impiissimamreginam de palatio in Jezrael praecipitari fecit.
Jehu enim typice potest designare principatum gentium, quem Dominus ac Redemptornoster
destinavit ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominumprophetarum
occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eamultione justa
perimeret, atque sacerdotum vanum, quod post Christi adventum inaniterhabuerat,
destrueret templumque subverteret, necnon et impiam synagogam quae sanguinemsanctorum
semper sitiebat,de regni culmine praecipitaret ac rectores
illiusinterficeret.
Althalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et
interfecit omne semen regium.
Sed Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae Joas filium Ahaziae tollens,
furata est de medio filiorum regis qui interficiebantur, et abscondit eum a
facie Athaliae, ut non interficeretur, eratque cum ea in domo Domini clam sex
annis, quia Josaba uxor erat Joiadae pontificis.
(R4, 11, 1, R4, 11, 2 et R4, 11, 3) Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam
stirpemdelere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis,seminis
David,hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat,
quaealiquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter
observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. Sed Josaba
strenuitate (quaeinterpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua
verae sunt deliciae)servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus
videlicet, in quomemoria est nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis
interimatur incordibus electorum, magisque nutritur in domo Joiadae pontificis qui
dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
(Mt, 3, 17 et Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 23] Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorummanens,
quotidiefacit augmentum corporis sui, donec tempore judicii, sceptrum regni et
potentiamadversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem
sanctorumaeternis deputaverit poenis.
Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites
introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus.
Et adjurans in domo Domini eos, ostendit eis filium regis, et praecepit
illis, dicens: Iste est sermo quem facere debetis.
Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus
regis.
Tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post
habitaculum scutariorum, et custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero partes evobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias
domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus
vestris.
Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur.
Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Joiada
sacerdos.
Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui
egrediebantur a sabbato, venerunt ad Joiada sacerdotem: qui dedit eis hastas et
arma regis David, quae erant in domo Domini.
Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque
ad partem sinistram altaris et aedis circum regem.
(R4, 11, 4, R4, 11, 5, R4, 11, 6, R4, 11, 7, R4, 11, 8, R4, 11, 9, R4, 11, 10 et R4, 11, 11) Haec autem quomodo facta sint et in quibus locis, si quis ea quae superius
deatriis domus Dominidicta sunt bene commemoraverit, ita intelligere
potest. Sed ne fastidium faciamus lectoribus, omissis quae jam exposita
sunt, ad illudquod de divisione turbae dictum est, veniamus. Cujus rei
ratio talis est. Erant autem fortes viginti quatuor et sacerdotum et
levitarum et janitorum, quiper totidem septimanas sibi ex ordine succederent: sabbato
nova turma intrante adofficium, et post sabbatum quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem agendi circa novum
regem exercitus, et eosquae intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit et illos
qui jam suam septimanamministrando impleverant, ne abirent retinuit: qui alios quoque
levitas de cunctisurbibusJuda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc
centurionibusHierosolymam, congregaverat: quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, utomnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes
regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero
multitudo, id est hi qui non erant de stirpe Levi, exterioresatriorum januas contra
furorem reginae (si quid forte adversi moliretur)custodirent. Porro hi qui
nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, levitae et janitores, in tresdivisi partes,
domum regis, id est palatium observarent, ne vel hoc regina collectoexercitu contra
regem defenderet. Servarent et portam scutariorum habitaculi, per quam de
templo ad palatiumdescendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regemde
domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium, et sedit supra
thronum regum, ubi et porta Seir et domus Messa, quae cumporta scutariorum nominantur,
esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro
Paralipomenon: qui cumRoboam scuta aerea pro aureis commemorasset, adjecit; et
tradidit illos principibusscutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
In quo videlicet libro, distinctius haec cuncta replicantur: « Tertia parsvestrum,
qui
veniunt ad sabbatum sacerdotum et levitarum et janitorum, erit inportis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae
appellaturFundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
nec quisquam aliusingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes,et qui ministrant de
levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne
reliquum vulgusobservet custodias Domini, levitae autem circumdent regem, habentes
singuli arma sua,» etc. Quod sequitur de eodem:
Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema et
testimonium.
(R4, 11, 12) In diademate, insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis
Dei,quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipiatur. Denique in
libro Verborum dierum apertius:
Et imposuerunt (inquit) ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus
tenendam legem, et constituerunt eum regem.
(Ch2, 23) Magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque
necemreginae, succedenti in regnum filio regislegitimi cum ipso regni habitu
simuldisciplina legis Dei servanda committeretur, et qui se praelatum populo
regendovideret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere
meminisset.
Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata
fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et
quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: accipiant illam
sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid
necessarium viderint instaurationi.
(R4, 12, 4 et R4, 12, 5) Mandat rex noster doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniamquae
apraetereuntibus offertur in templum Domini, pro pretio animae et voto cordis sui:
cumquidquid a praetereuntibus in istis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum,
inthesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est praedicatorum officia,
adinstaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus quodcunque scissum ibi
pererrorem, vel per vitia invenerint, restaurent: ne forte per negligentiam
magistrorum,depereat multitudo auditorum. Quod autem sequitur:
Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt
sacerdotes sarta tecta templi,
(R4, 12, 6) significat quod ante adventum Salvatoris, licet doctrina legis in gente
Judaicafuerit, tamenper doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret
ipse quilegem dedit et per sanctae Trinitatis fidem, decalogum legis in Moysi et
prophetarumscriptis spiritualiter observandum doceret.
Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare
sarta tecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta
ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam,
(R4, 12, 7) et reliqua. Sic et Dominus noster in Evangelicis doctoribus mandans,
ait:
Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt jam ad
messem.
(Jn, 4, 35) [mauvais référencement: Jn, 4] --
Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
(Mt, 9, 38) [mauvais référencement: Mt, 9] Et item:
Euntes (inquit) inmundum universum, praedicate Evangelium omni
creaturae.
(Mc, 16, 15) [mauvais référencement: Mc, 16] --
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite,
gratis accepistis, gratis date.
(Mt, 10, 8) [mauvais référencement: Mt, 10]
Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et
posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini.
(R4, 12, 9) Altare videlicet corpus Domini est, juxta quod gazophylacium positum est,
cumEcclesia Christo conjuncta est, ad dexteram ingredientium in domum Domini: quia
haecest intentio electorum, qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, ut ad
aeternambeatitudinem (quam dextra significat) perveniant. Istud ergo
mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi omnem pecuniam quaedefertur adtemplum
Domini, cum praedicatores sancti qui servant introitum fidei,offerunt vota fidelium
in
verbis et operibus; et in Ecclesia rite precibus commendantDeo.
Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam
quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum atque mensuram in
manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini.
Qui impendebant eam in fabris lignorum et caementariis his qui operabantur
in domo Domini,
(R4, 12, 10 et R4, 12, 11) et reliqua. Scribam regis et pontificem appellat summos doctores,
qui pecuniam collatam juxtanumerum atque mensuram illis tribuebant, praeerant fabris
et caementariis, hoc est,dispensatoribus verbi divini qui Evangelici triticimensuram,
conservis suis his quioperantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino
componunt,tribuebant. Quid ergo aliud fecerunt apostoli (quos principes in
Ecclesia electio divinaconstituit) quando per subjectos sibi discipulos, verbi divini
semina per totum orbemsparserunt quatenus operarios voluntatis Dei idoneos in
auditoribus suis praeficerent:quorum alii fabricant ligna, cum semetipsos et eos,
qui
sibi obediebant, lignafructifera in domo Domini parare studebant, alii sarta tecta
templi faciebant, quandoilla quae per haeresim et schismata rupta erant,
reaedificabant. Alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter
increpabant, ita utimpleretur instauratio domus Domini,in universis quae indigebant
expensa ad domumDomini muniendam, juxta illud utique Apostoli quo ait:
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi.
(Ep, 4) Et paulo post:
Et ipse (inquit) dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas:
alios vero evangelistas, alios autem doctores et pastores, ad consummationem
sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.
(Ep, 4) Quod autem sequitur:
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et
fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia
quae inferebatur in templum Domini,
(R4, 12, 13) significat quod alia debet esse ratio, formandorum vasorumin ministeriumDomini,
alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus. Quia alia debet
esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jamperfecti instruuntur ad
scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illic possunt
intelligi, qui jam apti sunt adcapienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium
Dei. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in
secontinent. Fuscinulae quoque doctores spirituales, quorum officium est
corpus et sanguinemDomini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et
spiritualem alimoniamverbi, cuique prout convenit, dispartiri. Quia sunt in
verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostraeepulas refectionis
concedere dignatusest. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti
Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram
transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam
orationem ex conscientiapura et fide non ficta offerunt Deo, et cum propheta dicere
possunt:
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
(Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 115] Tubae autem quid aliud sunt quam praedicatores sancti, qui in toto orbeterrarum
vocem Evangelicae praedicationis emittunt? quorum personae per prophetamdictum est:
Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo
scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
(Es, 58) Et Psalmista:
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terraeverba
eorum.
(Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 18] Sequitur:
Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut
distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
(R4, 12, 15) Devotionem ostendit eorum, de quibus sermo est: Quia tantum studii in
religionehabuerunt, ut nullus dubitaverit quin pecuniam Domini, sine alicujus
suspicionefraudis tractarent. Et hanc de aerario sublatam, fideliter
artificibus, ad muniendam domum, proutsingulis opus esset, offerrent. Unde
necesse est, ut considerent hi, qui spiritualem pecuniam verbi Dei addispensandum
conservis suis, operariis scilicet divinis accipiunt, quanta fidequantaque discretione
illis opus est, quibus ratio de eadem pecunia reddenda est:utstudeant minus fideles
in
spiritalibus invenire, quam isti in corporalibus fuerantinventi.
Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inferebant in
templum Domini, quia sacerdotum erat.
(R4, 12, 16) Haec sententia ostendit, quod non quis proprio arbitrio facile se crederedebet,
sed magis sciat, quod confessio peccatorum et poenitentia sacerdotum judicioperagenda
est, qui habent scientiam discernendi inter mundum et immundum, et lepraemaculam
dijudicare, et aut condemnare, aut mundum discernere.
Elisaeus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est.
Descenditque ad eum Joas rex Israel,et flebat coram eo, dicebatque: Pater
mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus.
Et ait illi Elisaeus: Affer arcum et sagittas.
Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone
manum tuam super arcum.
Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Elisaeus manus suas manibus
regis, et ait: Aperi fenestram orientalem.
Cumque aperuisset, dixit Elisaeus: Jace sagittam.
Et jecit.
Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra
Syriam.
Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam,
(R4, 13, 14, R4, 13, 15, R4, 13, 16 et R4, 13, 17) et reliqua. Quid est quod propheta regi Israel jubet arcum et
sagittam afferre, nisi quodRedemptor noster rectoribus Ecclesiae, armis spiritualibus
se indui, et contra hostemantiquum praecipit praeliari? Arcus enimnonnunquam in sacro
eloquio, pro ipso sacroeloquio poni solet, quod ex utroque Testamento velut ex cornu
et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter
duritiam. Per Novum, quod incarnato Domino figuratum est, signatur chorda,
et dum chordatrahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, a
duritia litteraeVetus inclinatur, et ad intellectum spiritualem flectitur, quia rigore
ejus duritiaenon tenetur. Sagittae enim sunt haec ipsa verba quae doctores
proferunt. Unde etiam bene de sanctis doctoribus, per prophetam
gentilitatem ingredientibusdicitur:
Cum sagittis acutis et arcu ingredientur illuc.
(Es, 7) Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus: cum
verbadoctrinae damus,sagittas emittimus. Ponitque Elisaeus manus suas super
manus regis, cum exemplis suis Dominus actionesdoctorum dirigit et
confortat. Orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia
lumine scientiae etverae doctrinae, suos hortatur primum illustrari, et sicut jacula
verborummittere.
Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam,
percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
(R4, 13, 17) Sagitta ergo salutis Domini est praedicatio sancta, cum decenter exhibetur,
etspiritualium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Nec
fas est ut aliquando dispensator verbi Dei segniter torpeat, cui jussumest, utgregis
Dominici curam habeat, quia multum obest devotis auditoribus, si inertiapraevalet
doctoribus. Dicit enim Propheta:
Clama, ne cesses.
(Es, 58) Et Apostolus ad Timotheum:
Testificor (inquit) coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et
mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune,
importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
(2Ti, 4) Unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis
perpietatem ad aeternam pertendere requiem, quod significat Aphec, interpretatur enim
continebit vel apprehendet. Unde idem Apostolus, enumeratis
vitiisquae avaritiam comitantur, ad praedictum discipulum intulit dicens:
Tu autemhomo Dei haec fuge, sectare vero justitiam, pietatem, fidem,
charitatem, patientiam, mansuetudinem, certamen bonum, certamen fidei, apprehende
vitam aeternam in qua vocatus es.
(1Ti, 6)
Et ait Elisaeus ad regem: Tolle sagittas.
Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram.
Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est vir Dei contra
eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses
Syriam usque ad consummationem.
Nunc autem tribus vicibus percuties eam.
(R4, 13, 18 et R4, 13, 19) Ecce propheta mandat regi jaculo percutere terram, et cum percutit
tribusvicibus et stat, irascitur contra eum quod non saepius terram
percuteret. Ita et doctoribus praecipitur, praedicationis jaculo terram,
hoc est,carnalespercutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito
increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo
percutere, nisi Trinitatis fidemcarnalibus per doctrinam insinuare? sed cum agit hoc
satis doctor, hominesque ad fidemperducit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec
illos doceat quinque sensibuscorporis imperare, bonisque operibus (quae per senarium
numerum exprimuntur (studiumimpendere, necnon et scientiam spiritualem instanter
meditari, quam septiformisSpiritus gratia in Scripturis sacris constituit atque ad
salutem humani generis geminoTestamento edidit. Qui autem solam fidem sine
operibus bonis et meditatione legis Dei sibi sufficerecredunt ad salutem, recte a
propheta arguuntur, quia secundum Jacobiapostolisententiam,
Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua
est.
(Jc, 2) Et alibi scriptum est:
Qui ignorat ignorabitur.
(1Co, 14)
Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum.
Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram Israel in ipso anno.
Quidam autem sepelientes hominem, videntes latrunculos, projecerunt cadaver
in sepulcrum Elisaei.
Quod mox ut tetigit ossa Elisaei, revixit homo et stetit super pedes
suos.
(R4, 13, 20 et R4, 13, 21) Quid significat haec resuscitatio cadaveris mortui per contactum ossiumElisaei,
nisi vitam fidelium, quae in morte Christi veraciter constat? Quicunque ergofirma
fide
tangit mortem Christi, et spem suam veraciterin ipso collocat, sine dubioparticeps
erit resurrectionis ejus. Dicit enim ipsa Veritas:
Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit,
vivet.
Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.
(Jn, 11, 25 et Jn, 11, 26) [mauvais référencement: Jn, 11] Et alibi:
Sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari
oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam
aeternam.
(Nb, 21, Jn, 3, 14 et Jn, 3, 15)
Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle Salinarum
decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel
usque in praesentem diem.
(R4, 14, 7) VallisSalinarum erat, ubi sal faciebant, vel feno videlicet salsuginis,
utmultis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum salsis
fervefactis,et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine,
quo salfieri consuevit. In quo etiam loco, et Joab duodecim Idumaeorum
percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus
editio quasi nomen regionisGemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae
nobilis in eadem terra Edom, quae in libroNumerorum
(voir: Nb, 31)
Recem dicitur, et a Syris hodie quae sic appellatur. Jecthel vero
quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel
auxilium Dei, a gente eo fideliter, ut perenni indereturmemoriae quod hanc
vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvanteceperit.
Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae
regis Juda.
Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis
regnavit in Hierusalem,
(R4, 15, 1 et R4, 15, 2) et reliqua. Azarias ipse est Ozias, qui propter contemptum Domini,
dum sacrificare in templovellet contra legem Moysi, percussus est lepra a Domino juxta
altare astans, etholocausta nitens offerre: potest quippe Ozias rex leprosus
significare diabolum, cuilepra iniquitatis insanabilis est. Qui cum suam
mensuram non vellet cognoscere, et majora tentasset appetere,foeditate pessimae leprae
notabilis effectus, de domo ejectus est, et perseveravitusque in finem
leprosus,separatus a populo Dei. Sub hoc videlicet rege regnante, et
quantum in se est sacerdotium dissipanteIsaias propheta visionem illam magnificam,
qua
viderat Dominum sedentem super soliumexcelsum, videre non potuit. Quandiu
ille regnum tenuit in Judaea, propheta oculos non levavit ad coelum, nonsunt ei
reserata coelestia, non apparuit Dominus sabaoth, nec in mysterio fidelitersancti
nomen auditum est. Quando ille mortuus est, universa quae subsequens sermo
monstravit, aperto sese inlumine prodiderant. Tale quod et in Exodo
scriptum est: Dum Pharao vixit, populus Israel ex luti etlateris et palearum opere
non
suspiravit ad Dominum. Dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum Patrem
Abraham,Isaac et Jacob. Quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii
Israel, ut Scriptura dicit, etascendit clamor eorum ad Dominum; cum utique juxta
historiam tunc magis gauderedebuerint, et ante suspirare, cum viveret.
Ezechiele quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimiducis
interitum:
Cecidi, inquit, super faciem meam et clamavi voce magna, et dixi: Heu mi,
heu mi, Adonai Deus, consummationem tu facis reliquias Israel?
(Ez, 11) Si ergo intelligas in Ozia et Pharaone et Phaltia et caeteris
istiusmodicontrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus nullus vestrorum
videat etsuspiret, et in poenitentiam corruet:
Non regnet, ait Apostolus, peccatum in mortali corpore vestro.
(Rm, 9) Regnante peccato Aegyptiis exstruimus civitates in cinere, versamur
insordibus. Pro frumento paleas, pro solida petra luti opera.
Sed tamen quod dicitur de Jeroboam rege Israel, ipse restituit terminos Israel
abintroitu Emath, usque ad mare solitudinis Emath, quae nunc Epiphani
adjicitur,septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis,
quod Hebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat, quodin latitudine per stadia
octoginta usque ad zearos Arabiae, in longitudine centumquinquaginta usque ad vicinia
Sodomorum progreditur; cujus loci Josephus ita meminitdicens: Anno autem quintodecimo
regni Amasiae, regnavit in Israel filius JoasJeroboam, in Samaria annos
quadraginta. Hic autem rex circa Deum quidem injuriosus et iniquus exstitit
vehementer,idolacolendo et multa incongrua et opera extranea faciendo.
Populo autem Israelitarum multorum bonorum fuit occasio. Huic quidem Jonas
prophetavit, quia oporteret eum Syrios vincere dimicando, etregnum proprium dilatare,
in partibus quidem Aquilonis, usque ad Etham civitatem: ameridie vero usque ad
Asphaltum. Antiquitus enim termini Chananaei isti fuerunt, sicut princeps
Jesus ea locadeterminat. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syrios omnem
eorum provinciam, sicut Jonasprophetaverat, devastavit.
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham
regis Juda.
Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit
in Hierusalem.
Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater
ejus, sed ambulavit in via regum Israel.
Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola
gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel.
(R4, 16, 1, R4, 16, 2 et R4, 16, 3) Hinc Josephus taliter narrat: Porro Joatham mutavit vitam cum vixisset
annisquadraginta unum, ex quibus regnavit duodecim. Sepultus est in regiis
monumentis, venitque regnum ad ejus filium Achaz, quiimpius circa Deum existens, et
paternae praevaricator legis, reges Israelitarumimitatus, in Jerosolymis idolorum
aras
constituit, et super ea sacrificavit. In quibusetiam suum in holocaustum
obtulit filium more Chananaeorum, et super haecmulta alia scelera
perpetravit. Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo, et
ingressum regis exterius,convertit in templum Domini, propter regem
Assyriorum. Legi in cujusdam libro, Musach sabbati, expositum locum
quemdam, vel aedificiumquoddam esse positum in vestibulo templi Domini, ubi reges
quando sabbato orationiscausa ad templum ibant, pecuniam pro eleemosyna
mittebant. Et ita Musach sabbati, gazophylacium esse regum, sicut Corbanan
est sacerdotum.VIdetur enim Achaz ipsum aedificium et ingressum regis exterius, non
ideo convertissein templum Domini, quod in eo cultui serviretur divino, sed ut simul
cum temploprofanaretur, studens ut magisplaceret regi Assyrio quam Deo patrum suorum
etDomino. Cui sensui videtur liber Paralipomenon astipulare, ubi ita
scriptum est:
Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit
regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
Insuper et tempore angustiae suae, auxit contemptum in Dominum.
Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et
dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt
mihi cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei et universo Israel.
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Domini atque confractis, clausit
januas templi Domini, et fecit sibi altaria in universis angulis
Hierusalem.
In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandumthus, atque ad
iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
(Ch2, 28) Haec sicut scripta reperimus, hoc in loco ponenda esse censuimus, parati, siqui
aliquid inde certius expresserint, eorum sententiam auscultare.
Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, ad
praeliandum in Hierusalem.
Cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailam Syriae, et ejecit Judaeos
de Aila.
Et Idumaei venerunt in Ailam,
(R4, 16, 5 et R4, 16, 6) et reliqua. Rex impius qui Dominum Deum patrum suorum dereliquit, et
secutus est idola gentiumjuste Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt
adversus eum Rasin rex Syriae,id est Aram et Phacee filius Romeliae rexIsrael in
Samaria, et venerunt in Hierusalem,ut expugnarent eam. Legimus in
Paralipomenon libro
(voir: Ch2, 28)
regem Rasin Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse,
etPhacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabant
inSamaria, una diecentum viginti millia percussisse de Judaea hominum bellatorum,
et
cuminfinita praeda in Samariam duxisse captiva. Rursum veniunt ad Judaeam,
et Hierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quiaauxiliatus est ei Dominus,
ut
sub occasione misericordiae, qua populum obsessumliberavit, filium suum nuntiaret
de
virgine nasciturum, sicut Isaiae prophetae libercommemorat
(voir: Es, 7)
. Huic non suo merito, sed Dominigratiam ostendendo, egredi in
occursum Isaiasjubetur, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri
fullonis et dicere ad eum:
Vide ut sileas.
Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium
istorum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium
inierit contra te Syria pessimum, et Ephraim et filius Romeliae, dicentes:
Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus
regem in medio ejus filium Tabeel.
Haec dicit Dominus Deus: Non stabit et non erit istud, sed caput Syriae
Damascus, et caput Damasci Rasin.
Et adhuc sexaginta quinque anni, et desinet Ephraim esse
populus.
(Es, 7)Duas autem caudas titionum, id est torrium fumigantium, vocat Rasin regemSyriae,
et Phaceefilium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnumSyriae,
id
est Damasci, et regnum Samariae, id est decem tribuum, qui alio nomineappellabantur
Ephraim. Sexaginta autem et quinque anni, non a temporibus Achaz, sed ab
Oziaenumerantur. Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub
Ozia coepit prophetare,quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus
prophetavit contra Israel,dicens: « Israel autem captivus ducetur de terra sua. »
Titulus quoque prophetiae ejuscontra Samariam fit, et prophetare coepit in diebus
Oziae regis Juda, ante duos annosterraemotus; quem volunt eo tempore accidisse, quo
ingressus Ozias in templum Dei, ibisacerdotium vindicabat, et terra percussa est et
cineresaltaris effusi sunt, et ipserex percussus lepra. Volunt autem annum
fuisse vicesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cujusreliqui anni sunt viginti
septem. Omnes enim regnavit annos quinquaginta duo. Postea
regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz,
aliissedecim. Post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno, capta
Samaria est, atqueita effici simul annos sexaginta quinque. Scriptum est
enim quod Theglathphalasar rex Assyriorum sub rege Achaz ascenderitin Damascum, et
vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenen, et
Rasininterfecerit. Et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae Osee
filius Ela, et percusseriteum et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis
novem, et quod veneritSalmanasarrex Assur et obsederit Samariam, quae nunc Sebasten
vocatur tribus annis, etnono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem
miserit, et transtuleritIsrael in Assyrios, posueritque eos in Hala et in Habor juxta
fluvium Gozan, incivitatibus, sive (ut Septuaginta transtulerunt) in montibus
Medorum. Juxta anagogen facilis interpretatio est, quod regnante Achaz rege
impio, rex Aramqui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet
arrogantiamsapientiae saeculi; et Phacee filius Romeliae qui et ipse juxta Osee
prophetam ettribum Ephraim, de qua Jeroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel
et
Danconstituerat, et a domo David Dei populum separarat, refertur ad
haereticos,quiconsentiant sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit
domus David, cui in Ezechiele pastorem bonum legimus suscitatum
(voir: Ez, 34)
, et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscit. Et
ideo pertremiscit, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso
saltuicomparatur. Eosdem autem haereticos atque gentiles contra domum David
argumentorum etdialecticae artis gladiis dimicare nulli dubium est, ut qui inter se
discrepant, inEcclesiae oppugnatione consentiant: juxta illud quod Herodes et Pilatus
inter sediscordantes, in Domini passione amicitia foederantur
(voir: Jn, 21)
. Impio regi in Isaac jubetur occurrere, exiens de loco suo, non in
principioaquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris quae erat in agro
fullonis,ubi sordes expurgabantur.Quamvis enim Achaz regnaret super Judam,
tamen quia impius erat, in superiorispiscinae extremis finibus morabatur.
Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam
populisui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat
sapientiamsaecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est, qui frustra
inieruntconsilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem
caperent,et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel,
hoc
est bonumDeum. Uterque enim adversarius apud se severitatem, apud se
aestimat optimam essedoctrinam. Denique Marcion haereticus boni Dei filium,
hoc est alterius putat esse Christum,et non justi cujus prophetae sunt,quem
sanguinarium et crudelem judicem vocat. Haec illis dicentibus Dominus
dominator, quod non stet consilium ipsorum, sedinterim quandiu nunc iste mundus stat,
et ea quae mundi sunt, in suis finibus et insuis urbibus dominentur. Cum
autem consummationis tempus advenerit, hoc est sexaginta quinque anni, et tammundi
res
quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinentfinem
acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura noncredunt;
et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur
Iratusque est Dominus vehementer Israel, et abstulit eos de conspectu suo, et
non remansitnisi tribus Juda tantummodo; sed nec ipse Judas custodivit mandata
Domini Dei sui, verumtamen ambulavit in erroribus Israel quos operatus
fuerat.
Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit in manu
diripientium, donec projiceret eos a facie sua.
(R4, 17, 18, R4, 17, 19 et R4, 17, 20) Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est
quidsignificat, nisi miserabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? quam
rexAssyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo
quotidieefficit, cum eos propter peccata commissa, de sedibus propriis evellens,
defert interram alienam, quo magis lugere delectat, quam cantica laetitiae
proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat,dicens:
Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur
tui, Sion.
In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba
cantionum.
Et qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
(Ps, 136, 1, Ps, 136, 2, Ps, 136, 3 et Ps, 136, 4) [mauvais référencement: Ps, 136] Quod dicitur de his quae in Samariam adductae sunt a rege
Assyriorumnationibus.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
Posueruntque eos in phanis excelsis, quae fecerant Samaritae gens et gens in
urbibus suis, in quibus habitabant. VIri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth,
viri autem Cutheni fecerunt Nergel, etviri de Hemath fecerunt Asima.
Porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharthac.
(R4, 17, 29 et R4, 17, 30) In libro quidem Locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerint civitates
quasconstruxerunt in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia
transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt, qui ad eam venerunt de
Hemath. Nebaaz et Tharthac civitates sunt, quas Evaei in eadem Judaeae
terra condiderunt.VIdetur autem, juxta consequentiam sermonis, et idolorum, quibus
hae
gentes prius interra sua servierint. hic posse vocabula
intelligi. Quia cum dictum esset:
et unaquaeque gens fabricata est deum suum,
(R4, 17, 29) quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit:
viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth.
(R4, 17, 30) Et melius, ni fallor, faceret interpres, si SochothLatine in
tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret, et sicut
insequentibus manifeste dicitur.
Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim.
(R4, 17, 31) Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis
Sepharvaim. Ita videtur consequens, ut et Nergel Cuthaeorum, Asima
Hemathaeorum, Nebaaz etTharthac idola fuerint Evaeorum. Posthaec Scriptura
narrat de ipsis Samaritanis quod cum Dominum colerent, diisquoque suis servirent juxta
consuetudinem gentium, de quibus translati fuerantSamariam, et non multo post
subsequitur, dicens:
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidemDeum, sed nihilominus et idolis
suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita
faciunt usque in praesentem diem.
(R4, 17, 41) Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur, in praedicta
sententiaillorum nequitia convenienter exprimitur. Habent enim haeretici
quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdamsententias sanctarum
Scripturarum rite intelligunt, sed tamen nihilominus idolisimmundorum spirituum
servire non cessant. VIdetur enim eis timorem Dei rite secustodire, cum secundum
sensum suum veritati se putant favere. Sed quia catholicae fidei unitatem
spernunt habere, malignorum spirituumvoluntatibus se veraciter manifestant
obtemperare,et non solum inventores primierrorum, quos patres Samaritanorum
significant, hoc faciunt, sed et sequaces eorum,quos filiorum nomine et nepotum
expressos recte possumus intelligere, similiteragunt.
Anno tertio Oseae, filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz
regis Juda.
Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis
regnavit in Hierusalem.
Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae.
Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater
suus.
Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos,
confregitque serpentem aereum, quem fecerat Moyses.
Siquidem usquead illud tempus filii Israel adolebant ei incensum.
Vocavitque eum nomen ejus Nahasthan.
Et in Domino Deo Israel speravit.
(R4, 18, 1, R4, 18, 2, R4, 18, 3, R4, 18, 4 et R4, 18, 5) Siquidem Nahasthan interpretatur aes eorum, ut quem illi pro
numinecolebant in dictis ejus metallum eum esse non deum agnoscerent. Et
quia Ezechias in hoc quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atquesuccidit
lucos, necnon et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet.
Interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum vel fortitudo
Domini. In eo ipso utique quod ipsum serpentem aeneum quem Moyses
fecit,comminuit, Redemptoris figuram convenienter tenet. Non solum enim
Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur:
Dominus fortis Dominus potens in praelio,
(Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] idolagentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus
Deiomnipotentis notitiam haberet, ejusque cultui digne manciparentur, quin ipsam
litteramlegis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro
magnohabebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos
docuit.
Anno quatuordecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad
universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens:
Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram.
Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti,
et triginta talenta auri.
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et
inthesauris regis, etc.
(R4, 18, 13, R4, 18, 14 et R4, 18, 15) Clara est historia quae in libris Regum necnon in Paralipomenon et in
ProphetiaIsaiae pari modo describitur. Ezechias viginti quinque annorum
erat cum regnare coepisset: regnavit autemviginti novem annis in Hierusalem, et
rebellavit contra regem Assyriorum, et nonservivit ei. Hinc Sennacherib
ingressus Judaeam, obsedit urbes ejus munitas. Et cum obsideret Lachis,
misit ad eum Ezechias trecenta talenta argenti, ettriginta talenta auri, fractis
januis templi, et laminis ejus detractis quasi ipseaffixisset.
Misit autem rex Assyriorum Tarthan et Rabsaris et Rabsacen cum manu valida
ad Hierusalem.
Egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna
scriba et Joahe filius Asapha commentariis, etc.
(R4, 18, 17 et R4, 18, 18) Iste est Eliacim de quo Isaias in visione vallis Sion dixit:
Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae,
(Es, 22) et reliqua. Qui fuit pontifex post Sobnam praepositum templi quem
tradunt Hebraei Rabsacescomminatione perterritum, tradidisse manus Assyriis, et
prodidisse Hierusalem, etexcepta arce Sion et templo, Assyrios totam urbem
cepisse. Quem etiam Sobam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam
putant. Rabsacen autem (qui Hebraice locutus est) filium Isaiae prophetae
autumant, qui etipse proditor fuerat. Relictumque filium Isaiae alterum
vocatum Jasub, qui Latine, relictum sonat. Alii autem putant eum Samaritem
fuisse et ideo Hebraicam scisse linguam,et tamaudacter et impie Deum
blasphemasse. Quia quasi quadam contraria fortitudo sua arrogantia
imitabatur prophetas quidicebant: « Haec dicit Dominus. » Iste dixit:
Haec dicit rex magnus rex Assyriorum.
(R4, 18, 19) Ac primum, quia dixit: « Confidis super Aegyptum, » falsum est.
Nulla enim narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postularit.
Quodque infert:
Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus,
(R4, 18, 22) verum est. Sed subjungit rursum mendacium veritati,
quod abstulit Ezechias excelsa ejus et altaria.
(R4, 18, 22) Haec enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructa idololatria
etcaetero errore, juberet Deum adorari in Hierusalem, ubi fuit templum
ejus. Quique ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum
pollicetur, quorumascensores Ezechiasnon haberet. Non de imbecillitate
populi venit, quasi equitandi ignari, sed de observationepraeceptorum Dei, quia Moysi
praecepit, ne rex Israel equos et uxores sibimultiplicaret. Si autem
(inquit) me minimum servorum regis Sennacherib sustinere non vales,quomodo tantam
illius potentiam sustinebis? Ad id autem quod dixit:
Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus,
(R4, 18, 22)callide respondit se non sua voluntate, sed Domini venisse
praeceptis. « Dixit Dominus ad me: Ascende super terram et disperde eam, »
et estargumentum. Certa enim sine Domini voluntate huc venire non
poteram. Cum autem venerim, et multas urbes ceperim, et pars Hierusalem
maneat intacta,manifestum est me ejus voluntate venisse.
Dixerunt autem Eliacim filius Helciae et Sobna et Joahe Rabsaci: Precamur ut
loquaris nobis servis tuis Syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non
loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum.
Responditque eis Rabsaces, dicens: Nunquid ad Dominum tuum et ad te misit me
dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super
murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum,
(R4, 18, 26 et R4, 18, 27) etc. Rapsacis accusatio, Ezechiae testimonium est, quia captis
Judaeae urbibus, inDomino confisus sit, et confortavit populum ut in Domino
speraret. Unde Rapsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad
populum: Nonseducat vosEzechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino
Deo. Quod autem Eliacim et Sobna et Joahe humiliter deprecantur Rabsacen,
ut Syriaceloqueretur, hunc sensum habet: Quia necesse est populum falsis terroribus
commoveri,et vanam jactare virtutem. « Loquere linguam quam populus non
novit. Nam et nos linguae tuae habemus scientiam. Ad quod ille
arroganter: Nunquid, ait, ad Dominum tuum, et ad te misit me dominusmeus? » et reliqua
usquequo ait, « et bibant urinam suam vobiscum? » Per quod ostenditfame eos et siti
esse capiendos. Simulque illecebra mitigat timorem, ut quos terrore non
vicit, persuasionedecipiat. Et dicit ex persona regis: Facite mecum
benedictionem, hoc est facite quod investram benedictionem proficiat, benedicite
regiAssyrio, et eum dominum confitemini,ut praemia consequamini; donec revertar de
Aegypto vel capta Lobnam redeam: habitatein urbe vestra, et rebus vestris fruimini,
et
postea ducam vos in similem terraevestrae terram, quam tamen non nominavit, quia
similem ei invenire non potuit, sedsimilitudinem ponit. Hoc enim
unusquisque vult in quo natus est. Alii putant terram Mediae eis repromitti
quae terrae Judaeae similitudinem habeat,tam in situ quam in fructibus.
Quod ait Rapsaces inter alia quibus Deum blasphemabat, clamans contra Hierusalem:
Ubi est Deus Hemath et Arphad? Ubi est Deus Sepharvaim, Ana et Ava? Nunquid
liberaverunt Samariam de manu mea?
(R4, 18, 34) Ostendit harum omnium civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etquianon
erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse
subversos. Est autem Hemath urbs Celesyriae, quae nunc Epiphania dicitur,
juxta Emesan, utsupra monuimus. Arphad urbs Damasci, quam expugnatam a rege
Assyriorum et Jeremia scribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel
litteras sonat, nomen est locorum dequibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in
Samaria, ut in Locorum librisinvenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum
esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur:
Ubi est Deus urbis Sepharvaim?
(Es, 37) tametsi pluraliter dictum ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana
et Ava, vetus editio, quasi unius urbis nomen Anetigavam posuit; et
quidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia quinta syllaba ti
quae inmedio nominis posita est,conjunctionem et apud eos significat, potest et ita
distingui, ut dicatur, ane et gave, ut Aquila transtulit, sive
Ana et Ava, ut noster vertit interpres. Sin autem, ait
tantis diis praesentibus quinque tribus vicimus facile, quantomagis solam Hierusalem
uno Deo praesule vincemus? Vere justus Ezechias omnia regenscum consilio prohibuit
ei
respondere, ne eum ad majores blasphemias provocaret.
Venitque Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba et Johae
filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei
verba Rapsacis.
(R4, 18, 37)
Quae cum audisset Ezechias, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco,
ingressusque est domum Domini, et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam
scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium
Amos.
Qui dixerunt ei: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis,
et blasphemiae dies iste.
Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens,
(R4, 19, 1, R4, 19, 2 et R4, 19, 3) etc Scindunt vestimenta sua, quia Rapsacen audiunt blasphemantem.
Scidit et rex vestem suam, quia pro populi et suis esse peccatis credebat,
quodRapsaces usque ad portam venit Hierusalem, et contra Dominum talia sit
locutus. Mira regis humilitas et prudentia! Dimisso regio cultu,
obvolutussacco, ad templumpergit de palatio; principes sacerdotum, non stolis, sed
ciliciis mittit ad Isaiamcoopertos, et dixit: « Dies haec tribulationis nostrae,
correptionis Dei, blasphemiaehostium. » Ponitque similitudinem parturientis feminae
et
dolentis, quae ad partumusque pervenit, et generare non possit.
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus.
(R4, 19, 4) Non enim audemus dicere omnium nostrum Dominum, quo irascente tanta
perpetimur,sed tuum dicimus Dominum; et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniam vivens
Deusblasphematur, a cultura idolorum mortuorum.
« Leva ergo orationem nostram jacentem pro reliquiis populi quae obsidentur. »Praevenit eos Isaias (voir: Es, 37) , quia eo spiritu quo futuranoscebat, etiam absentem audierat. Haec, inquit, dicite domino vestro:
Haec dicit dominus: « Noli timere verba quibus non tu, sed ego sum
blasphematus,nec dico omnia quae regi Assyrio faciam, ne meam videar jactare
potentiam. Sed quia dandus sit ei spiritus non Dei, sed
adversarii. Et audito nuntio, revertens ad terram suam corruat gladio, ut
duo pariter quaeoptabat Ezechias audire, se ab obsidione liberandum, et inimicum in
sua terramoriturum esse. »
Reversus est igitur Rapsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem
Lobnam.
Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: Ecce ingressus est, ut
pugnet adversumte, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec
dicite Ezechiae regi Judae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam,
neque dicas: Non tradetur Hierusalem in manus regis Assyriorum.
(R4, 19, 8, R4, 19, 9, R4, 19, 10 et R4, 19, 11) Juxta voluntatem Dei Rapsaces deseruit obsidionem Hierusalem, et perrexit
addominum suum, quem vel capta vel deserta Lachis invenit oppugnantem
Lobnam. Sennacherib autem occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam
nuntios etepistolas, ut eos quos in viribus non cepit, sermone terreret.
Pugnasse autem Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamqueexstructis
aggeribus urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopum in auxilium,narrat
Herodotus.
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas,
ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu
ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus
omnium regum terrae, tu fecisti coelum et terram.
Inclina, Domine, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos, Domine, et vide, et
audi omnia verba Sennacherib, quae misit ut exprobraret nobis Deum
viventem,
(R4, 19, 14, R4, 19, 15 et R4, 19, 16) et reliqua. Prius Ezechias Domini timore perterritus, orare in
templo non audebat, vel liberasfundere preces: nunc autem, quia audit Isaiam dicentem:
Ne timeas a facie verborum quae audisti,
(Es, 37) et reliqua, audacter Dominum deprecatur.
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus
Israel: Quae deprecatus est me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit te
virgo filia Sion.
Post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem, et
elevasti in excelsum oculos tuos? Contra sanctum Israel,
(R4, 19, 20, R4, 19, 21 et R4, 19, 22) et reliqua. Denique Ezechias audacter Dominum deprecatur, nec misit
ad Isaiam ut prius fecit,non ipse propheta pergit ad eum, sed nuntios misit qui Dei
responsum deferant ad eum:
Virgo Sion, et filia Hierusalem.
(R4, 19, 21) Quae ideo virgo dicitur et filia, quia cunctis gentibus simulacra
mortuorumadorantibus,haec sola conservat castitatem, religionis Dei et unius
divinitatiscultum; et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non
respondit, « postabeuntem movit caput suum, » certa de ultione, secura de
poena. In manu servorum tuorum, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut
major estarrogantia, Dominum blaphemasti. Altitudo montium et juga Libani
excelsa cedri et abietes, vel per metaphoram decunctis gentibus accipiendum est, et
principibus earum, vel de Hierusalem quae estcedrus Libani, et abietes potentesque
et
optimates. Altitudo summitatis et saltus Carmeli, templum est.
Quodque infert: « Ego fodi et bibi aquam; et siccavi vestigio pedis mei omnesrivos
aggerum, » vel ob id dixit, quia pro multitudine exercitus omniafluentasiccaverit,
ut
puteos sibi fodere compulsus sit: vel quia omnes populos quos aquaesignificant, suo
vastavit exercitu.
« Nunquid non audisti quae olim fecerim ei? Ex diebus antiquis plasmavi illud, etnunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium et civitatummunitarum. Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et contusi sunt, sicut fenum agri,et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturescet. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuamcontra me. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum innaribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te inviam per quam venisti. » Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quodad blasphemiam ejus sic responderit Dominus: « Num ignoras quod haec quae fecisti, meafeceris voluntate, et haec ego futura praedixerim, aperte facienda mandaverim? »Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore: ut colles, id est principes quiinter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam necsolitum praebente auxilium eradicarentur, et contremiscerent ac perirent; etcomparentur non olivae et vineae, fructuosisque arboribus, sed feno et graminiherbisque dogmatum, quae frugibus impedimenta sunt, et ante marcescunt quam admaturitatem perveniant. Itaqueet sessionem, et egressum, et introitum tuum ego novi, et insaniam quacontra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus, sum locutus. Per quos olim dicturum esse te noveram: in coelum ascendam, super sidera coeliponam thronum meum, ero similis Altissimo. Itaque furor tuus et superbia pervenit in aures meas, et nequaquam te ultraportabo, ut intelligas quod potuisti non tuis potuisse te viribus, sed meoarbitrio. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te quasi securim etserram meam succiderentur et caderent. Itaque ponam circulum sive camum in naribus tuis, ut blaspbemantia oraconstringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque mittam in labiis tuis,quod tuam ferociam domet et te reducat inAssyrios.
Tibi autem Ezechiae hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris, in
secundo autem anno quae sponte nascuntur: porro in anno tertio seminate et metite,
(R4, 19, 29) et reliqua. Notandum autem quod in libro Isaiae ubi verba ipsius
prophetae ad regem Ezechiamdescripta sunt, ita narrantur:
Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo pomis
vescere.
In anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite
fructum earum, et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum
est mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Hierusalem exibunt
reliquiae, et salvatio de monte Sion, zelus Domini exercituum faciet
istud.
(Es, 37) Nunc ad ipsum Ezechiam loquitur: Hoc erit, inquit, signum eorum, quae
futurapraenuntio, quod hoc anno ea comedas,
quae sponte nascuntur,
(R4, 19, 29) sive, juxta Septuaginta, « quae prius severas. » Anno autem secundo,
juxtaSymmachum, pomis vescere, sive juxta eosdem, quae de praeteritis segetibus et
cadentein terram semine pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam
Assyrio, et obsidione laxata, seminate et metite,plantate vineas, et fructum earum
comedite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili
vallantur exercitu, etevasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium
abundantiam acfelicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae, pomis
densissimisimpleantur.De Hierusalem enim et de monte Sion egredientur
reliquiae, et implebunt terramJudeam, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo
quo adversus impium zelatus estpopulum suum.
« Haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et nonjaciet ibi sagittam: nec occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejusaggerem. In via qua venit, per eam revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicitDominus. Et protegam civitatem istam: et salvabo eam propter me et propter David servummeum. » Propter futurorum spem, praesentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito sed Dei clementia conserventur, imo patris eorumDavid memoria: in quo monentur et suae negligentiae,et illius fidei et justitiae; quiain tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
Factum est igitur in nocte illa, venit Angelus Domini et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.
Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens
abiit.
(R4, 19, 35) Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno angelo una
noctecaeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a
corporibusanimas, Domini voluntate. Super quo in Paralipomenon legitur:
Et misit Dominus Angelum suum qui percussit omnem virum robustum, et
bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum.
Reversusque est cum ignominia in terram suam.
(Ch2, 2) Qui id circoservatus est, ut sciret potentiam Dei, et blasphemantia
oracomprimeret, fieretque testis illius majestatis, quem paulo ante
contempserat.
Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
Cumque adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar filii
ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit
Asarhaddon filius ejus pro eo.
(R4, 19, 36 et R4, 19, 37) Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod
etiste passus est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni
sui, et adoraret in temploNesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret,
et in delubrum idoli suitriumphans, et gratulabundus incederet contemptor viri Dei:
in
fano falsi nominisdeitrucidatur; nec angelico perit gladio, quod erat commune
compluribus, sed parricidiofiliorum: qui cum fugissent in terram Ararath, quod
intelligitur Armeniae, successitin patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur
misisse habitatores Samariae, neterra remaneret inculta. Ararath autem
regio in Armenia in locis campestribus est, per quam Araxis fluit,incredibilis
ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et
arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non admontes
generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararathimminet
campis.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias
filius Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae,
morieris enim tu, et non vives.
(R4, 20, 1)Ne elevaretur cor Ezechiae, post incredibiles triumphos, et de media
captivitatevictoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum. Ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod
quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David, quaedicuntur
futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanumgenus ad
notitiam sui. Dominus poenitens est super malitiis; nulla quae in hoc mundo
hominibus fiunt,absque omnipotentis Dei occultoconsilio veniunt. Nam cuncta
Deus secutura praesens ante saecula decrevit, qualiter per
saeculadisponantur. Statutum quippe jam hominibus est, vel quantum hujus
mundi prosperitas sequiturquantumve adversitatis feritas feriat, nec electos ejus,
aut
immoderata prosperitaselevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque
est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur, nam etsiannos quindecim
Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus; cum eum mori permisit,tunc praescivit
esse moriturum: qua in re quaestio oritur, quomodo ei a Propheta dicitur:
Dispone domui tuae quia morieris tu, et non vives.
(R4, 20, 1) Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est
vitaaddita. Sed per prophetam Dominus dixit, quo tempore moriipse
merebatur, nec dominicainstituta convulsa sunt, qui autem ex largitate Dei anni vitae
crescerent, hoc quoqueante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinati
foris est additum,sine augmento praesenti fuit intus statutum.
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens.
(R4, 20, 2) Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum ire
nonpoterat. Ad parietem autem templi juxta quod Salomon palatium
exstruxerat: vel absolute adparietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare
videretur. Aut certe juxta Jeremiam ad cor suum, qui idcirco parietem cor
appellat, ut totamente Dominum deprecaretur.
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in
corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim.
(R4, 20, 3) Felix conscientia quae afflictionis tempore bonorum operum
recordatur.
Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.
(Mt, 5, 8) [mauvais référencement: Mt, 5] Et quomodo alibi scriptum est:
Quis gloriabitur purum se habere cor?
(Pr, 10) quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola
destruxerit,templi quoque valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera
fecerit quaeScriptura commemorat. Plerumque aliquibus justi necessitatibus
afflicti sua opera coguntur fateri, sedcum eorum dicta injusti audiunt haec per
elationem potius quam per veritatemexistimant prolata. Ex suis enim
cordibusverba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona
nonaestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non
est, sic plerumque culpanulla est si humiliter bonum dicat quod est. Unde
saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen corsemper
dissimile longe, et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur in eisdemquoque
a
justis placatur. Nam Pharisaeus, ingressus templum, dicebat:
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, sed justificatus
magis publicanus quam ille exiit.
(Lc, 18, 12 et Lc, 18, 13) [mauvais référencement: Lc, 18] Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatempervenisset,
in oratione compunctus dixit:
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in
corde perfecto.
(R4, 20, 3)Nec Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox
insuis precibus exaudivit. Ecce pharisaeus se justificavit in opere:
Ezechias justum se asseruit etiam incogitatione. Atque unde ille offendit,
inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc? nisi quia omnipotens Deus
singulorum verba ac cogitationes pensat,et in ejus auribus superba non sunt quae
humili corde proferunt?
Flevitque Ezechias fletu magno.
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum, dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus
Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam et ecce sanavi
te.
Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim
annos.
Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam
urbem istam propter me et propter David servum meum.
(R4, 20, 3, R4, 20, 4, R4, 20, 5 et R4, 20, 6) Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat
insua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat, nam
post mortem ejus Manasses cumduodecim annorum esset, regnare coepit in
Juda. Ex quo perspicuum est post tertium annum concessae vitae, Manassen
essegeneratum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo
seminenasciturum. Quamvis alii asserunt sanctos viros, non terreri propter
incertum judicii, etignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint, simulque
facti quaestiosolvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies
mortis singulispraestatuta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel
vivat aliquis velmoriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas
differatur, et post mortemresuscitatos plurimos legamus. Revertitur autem
ad regem propheta Domini jussione, ut ipse sanaret quipercusserat, et vocatur Ezechias
dux populi mei, et filius David, cujus operasectabatur: fecerat enim rectum juxta
omnia quae fecerat David pater ejus, et auditurejus oratio, videnturque lacrymae,
quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et incorde perfecto. Et
fleverat fictu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat.
Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat,et insupervivente
illo regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore
vivere condemnatio est, et juxta illudquod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem
tuam. » Et in alio loco: « Educ decarcere animam meam, » optanda est mos, ut de
carcere liberemur quomodo nunc donat probeneficio, ut qui liberandus erat adhuc
quindecim annis vivat in carcere?
Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent
super ulcus ejus, curatus est.
(R4, 20, 7)Aiunt Hebraei verbum schehin (quod praetermisere Septuaginta)
ulcussonare, non vulnus. Nam Aquila, Symmachusque et Theodotion ἕλκοςinterpretati sunt, per quod morbum regium intelligi
volunt. Cui contraria putantur vel sumpta in cibo,vel apposita corpori
quaecunque suntdulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per tres noxias
et adversas sanitas restitutaest. Alii schehin, non ulcus, sed apostema
suspicantur, quando tumens corpus cocco etcomputrescente pure impletur, et juxta artem
medicorum omnis sanies siccioribus ficisatque contusis, in cutis superficiem
provocatur. Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et
experimento quia ethanc fecerit Deus.
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erat signum, quia Dominus me
sanabit, et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc
erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. VIs ut
ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus,
(R4, 20, 8 et R4, 20, 9) et reliqua. Datur autem signum ut sol decem gradibus revertatur quos
nos juxta Symmachum inlineas et horologium vertimus, quos gradus intellexit in lineis,
ut manifestioremsensum legentibus faceret: sive-ita erant exstructi gradus, arte
mechanica, ut umbradescendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora
diei decima quando hoc regi propheta loquebatur. VIs ergo, inquit,ut ascendat umbra
decem lineis procedente sole supra terram per boreales plagas usquead orientem? quod
subtus terram juxta quotidianam consuetudinem sui cursus eratfacturus: an ut
revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis,ipsoque per
australem plagam ad orientem regresso.
At rex: Facile est, inquit, umbram cresceredecem lineis, nec hoc volo fiat,
sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
(R4, 20, 10) Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, id est
supraterras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla interveniente nocte,
facturusadvolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam
est, vel in ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident:
quia sol caeteroorbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte
supra terramappareat, et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat
manifeste videaturdonec tempore opportuno toto orbi communiexortu reddatur: sicut
et
veterum historiae,et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt,
abundantissime produnt,nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem
per meridianas plagas adorientem ab occasu redire. Quod signum et
praesentis temporis et futuri typus erat, ut quomodo solreverteretur ad exordium sui,
ita et Ezechiae vita, ad detextos annos rediret:nobisque in hebdomade et ogdoade
viventibus per resurrectionem Christi, vitae spatiaprotelentur. Solent
sanctorum locorum in hac provincia monstratores, intra consepta templiostendere gradus
Ezechiae domus vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed nunquam ego
credo, non dico Achaz qui rex impius fuit, sed cujuslibet regisjusti domum fuisse
in
temploDei: cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendissedicatur, quod in sublime
aedificaverit Mello, unde atrium templi, deambulans in turrepalatii, respicere solitus
sit. Solent quidam hos decem gradus linearum ad mysterium Christi
transferre, ut umbrasfigurarum in descensionem Christi interpretentur, per quos iterum
sol justitiaeChristus, post resurrectionem ascendit: Primus itaque gradus descensionis
de Deo inangelo fuit, quia
magni consilii nuntius erat,
(Es, 9) denique et Jacob sic alloquitur:
Et dixit, inquit, angelus Domini: Ego sum Deus, cui junxisti titulum et
vovisti votum:
(Gn, 31) ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de
angelo in patriarchis fuit, quia
in omnibus, ut ait Apostolus,ipse est operatus.
(1Co, 12) Tertius in legis dationem, quia et in lege ipse est locutus. Quartus
gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret. Quintus
in Judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus, in regibus
Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos
annuntiatur. Octavus in pontificibus, quia ipse est summus sacerdos
Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos
enim decem gradus, quasi per umbram legis priscae Christus descendit, acrursus post
resurrectionem suam sol justitiae Christus, per eosdem gradus sursum incoelum
ascendit: et omnem umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans,clausa
reserans, et omnia tecta denudans.
In tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan, rex Babyloniorum,
litteras et munera ad Ezechiam.
Audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum
aromatum, et aurum et argentum et pigmenta varia, unguenta quoque et domum
vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis.
Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni
potestate sua.
(R4, 20, 12 et R4, 20, 13)Supra legimus
(voir: R4, 18)
decimo quarto anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib regem Assyriorum
superomnes civitates Juda munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis,
transisseLobnam, misisse Hierusalem partemexercitus sui, caesaque per angelum centum
octogintaquinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a
filiis infano dei sui, et regnasse pro eo Asarhaddon filium ejus.
Aegrotasse Ezechiam, et recepisse prophetae nuntio sospitatem, factum
signumincredibile, ut sol horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex
diesfieret. Nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo
haec gesta suntomnia, miserit Berodach Baladan, filius Baladan rex Babylonis, libros
et munera adEzechiam, non Asarhaddon, qui Sennacherib patri apud Syrios in regnum
successerat, decujus seu morte seu vita Scriptura conticuit. Ex quo
perspicuum est, aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et
aliudBabyloniorum.Denique Samariam, id est, sex tribus cepere Assyrii,
Judam autem et Hierusalempostea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor
fuit.. Et quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque
cursus, longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur,
intellexerunt solemreversum, diei spatia duplicata, serviere ei quem solum deum, id
est, solemputabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent,
fama per omnes gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Ezechiae, etiam
cursum signiclarissimi commutatum, quam non esse opinationem meam, sed Scripturae
sanctae fidemDierum verba testantur
(voir: Ch2, 32)
, quae dixere post alia:
Ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et
avertit eas subter ad occidentem urbis David.
In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
(Ch2, 32) Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum,
utinterrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus
uttentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus. Idcirco autem
tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solisregressum, et
congratulationem regni potentissimi, cor illius elevatum est. Denique in
eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia in Hierusalem Domino, et munera
Ezechiae regi Juda, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit ad
Dominum.
Et exaudivit eum,et dedit ei signum, sed non juxta beneficia quae acceperat,
retribuit: quia exaltatum est cor ejus.
Et facta est contra eum ira, et contra Judam, et Hierusalem.
(Ch2, 32) Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigatam,inferens: « Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus,
tam
ipse quamhabitatores Hierusalem, et idcirco non venit ira super eos Domini in diebus
Ezechiae.» Laetatus est ergo in adventum legatorum Berodach, quem patrem fuisse
NabuchodonosorHebraei autumant, et in datione munerum, et congratulatione sanitatis
suae ostenditquae eis juxta Septuaginta domum νεχοθὰ pro quaSymmachus transtulit aromatum suorum, et thesauros auri
etargenti, et adoramentorum etunguenti optimi, quod in Hebraico scribitur olei boni,
et omnes thesauros vasorumGazae, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza
autem lingua Persarum divitiae nuncupantur, nec est Hebraeus sermo,
sedbarbarus. « Non fuit, inquit, verbum. » Quod juxta Hebraicam
consuetudinem, pro refrequenter accipitur, quod non ostenderet eis in domo sua, et
in
omni potestatesua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros
suos atque palatii, sed ettempli ostenderit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus
valvis atrii laminas antejam tulerat.
Intravit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt
viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinquavenerunt
ad me de Babylone.
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quaecunque in
domo mea sunt, viderunt.
Non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum: Ecce venient
dies et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres
tui, usque ad diem hanc in Babylonem.
Non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent, et
erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est.
Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.
Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudoejus, et quomodo fecerit
piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum Regum Juda? etc.
(R4, 20, 14, R4, 20, 15, R4, 20, 16, R4, 20, 17, R4, 20, 18, R4, 20, 19 et R4, 20, 20) Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam,quoniam propter inauditam victoriam,et
Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses
Pharaonesubmerso, et Debora interfecto Sisara: et Anna genito Samuele. Unde
commonitum esse fragilitatis suae, rursumque post corporis sanitatem et
signimagnitudinem, auferri aliquam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei
cultorvitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas quas, Deo
tribuente,possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non
mittendas margaritas ante porcos necdandum sanctum canibus.
(Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 6] Qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia: et quicunque hoc non
fecerit,omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore,
inmuliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et
quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viriisti et unde venerunt? Duo interrogat:
quid locuti sint, et unde venerint? Ille adunum respondit, altero praetermisso, quod
cum emphasi et supercilio legendum est:
De terra longinqua venerunt ad me de Babylone.
(R4, 20, 14) Quod, quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propterquem
venerint.
Et venerunt, inquit, ad me,
(R4, 20, 14) qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum,pro signi magnitudine
deBabylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias:
Quid, inquit, viderunt in domo tua?
(R4, 20, 15) Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, necfuerit
res quam non ostenderit in thesauris suis eis: sed alterum tacet, de quoverebatur
offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua, hauddubium quin
et
templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profertsententiam:
Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo
tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita sunt, in Babylonem
transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia.
(Es, 34) Ex quo Hebraei volunt, Danielem, Ananiam, Misaelem, Asariam (qui fuere desemine
regio) esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non
dubiumest.
Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est.
(R4, 20, 19) In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi,
quilocutus ad Dominum est:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem
scripsisti.
(Ex, 32) Unde et Apostolus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui
suntIsraelitae
(voir: Rm, 9)
. Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam, mystice contra
hypocritas prolataaccipi potest: qui post magnas virtutes decrescunt, quia cavere
malignorum spirituuminsidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona
sua ostendendo,hostium faciunt: et imprudentes subitoamittunt, quidquid diutius
studentesoperantur. Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus
inimici.
(Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77] Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia
omnebonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii
jurimancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae
divitias denudant:quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in
latronum insidiantiumitinere ambulamus? qui enim in itinere depraedari formidat,
abscondat necesse est bonaquae portat. O miseri, qui affectantes laudes
hominum in semetipsis dissipant fructuslaborum. Cumque se ostendere alienis
oculis appetunt, damnant quod agunt:quos nimirummaligni spiritus, dum ad jactantiam
provocant, eorum (sicut diximus) opera hostesdenudant. Hinc est enim quod
per Evangelium Veritas dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in
abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.
(Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4) [mauvais référencement: Mt, 6] Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.
(Ps, 44, 14) [mauvais référencement: Ps, 44] Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
»Filia quippe regum Ecclesia est, quae bono opere spiritualium filiorum
sitpraedicatione generata: gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in
ostentationejactantiam non habet. Gloriam suam Apostolus
testimoniumconscientiae commemorat, quia favorem alienioris non appetit, vitae suae
gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus,
ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes, latrocinantium spirituum incursione
perdamus.
« Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus
proeo.»
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta
quinque annis regnavit in Hierusalem, etc.
(R4, 21, 1)Post mortem ergo Ezechiae, narrat Scriptura Manassem filium ejus regnasse
inHierusalem; qui cum ad idola colenda, et abominationes faciendas se
converteret,relinquens Deum patrumsuorum et bona exempla, quae in genitore suo
Ezechiaconspexerat. Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus, et
attendere noluerunt. Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum, ceperuntqueManassen, et vinctum catenis atque compedibus, duxerunt in
Babylonem. Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit
poenitentiamvalde coram Domino Deo patrum suorum. Deprecatusque est eum, et
obsecravit intente, et exaudivit orationem ejus,reduxitque eum in Hierusalem in regnum
suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipseesset Deus. Exemplar autem est
haec poenitentia Manasse quod post commissa scelera nullusdebet de Dei misericordia
desperare, sed magis per poenitentiam congruam spemhabereveniae, si eam rite
perfecerit. Post hunc regnavit filius ejus Ammon idololatra.
Post quem Josias filius ejus rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiamidolorum
quam patres sui fabricaverunt, emundavit, et se in Dei cultu
strenueexercuit. Et merito, quia longe ante hoc de illo praedictum est per
prophetam. Interpretatur autem Josias cujus est sacrificium Domino, vel
salus Dominivel Domini fortitudo. Quod autem sequitur de eodem
rege, quod audito librolegis Domini, quem Helchias sacerdos invenit in domo Domini,
scidisset vestimenta sua,et misisset Helchiam sacerdotem et caeteros qui subsequenter
annumerantur, ad Oldamprophetam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in
secunda. Quid significet illud quod dicitur, « in secunda, » in libro
Paralipomenondeclaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia:
Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus,
exstruxitque turres desuper, et forinsecus alterum murum.
(Ch2, 32) Meminit hujus loci et Sophonias, dicens:
Vox clamoris a porta piscinae et ululatus a secunda:
(So, 1) pro quo vetus editio quasi proprium nomen luci transtulit in Masena.
Masena quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissamhabitasse
« in secunda, » in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia
rege: « Contaminavit quoque Thophet, quod est in convallefilii Ennon, ut nemo
consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. »Frequensest in Scripturis horum
mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremiapropheta. Est autem vallis
Ennon, sive filii Ennon juxta murum Hierusalem contra orientem,in qua nemus
pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Thophet autem sive Thophec (utrumque
enim scribitur) erat locus in eadem convallejuxta piscinam fullonis, cujus meminit
Scriptura, et juxta agrum Aceldema, qui usquehodie monstratur ad australem plagam
montis Sion. Solebant autem in Thophet (quia locus erat amoenissimus, unde
hodie quae hortorumpraebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque
igne suos consecrareliberos, sive holocaustum offerre: sicut in libro Verborum dierum
de Achaz regescriptum est:
Ipse est, quiadolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos
in igne.
(Ch2, 38) Benennon siquidem Ennon significat, vallis autem Ennon dicitur
HebraiceBenennon, cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna
cognominatur. Quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt,
ita in ea, prophetisattestantibus, poenitentia peccatores ex his quae peccaverunt
aeterna damnationepunientur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi
Dominum ac dixisse:
Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae
fictilis.
(Jr, 19) Paulo post dicit:
Et non vocabitur locus iste amplius Thophet et vallis filii Ennon, sed
vallis occisionis: et dissipabo consilium Judae et Hierusalem in loco isto, et
subvertam eos gladio.
(Jr, 19) Isaias quoque manifestissimeThophet infernum appellat. Qui cum
perpetuum diaboli interitum, sub nomine Assur, describeret, dicens:
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae
fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum:
(Es, 30) statim quomodo, et ubi esset periturus, subdidit, dicens:
Praeparata est enim ab heriT hophet, a rege praeparata, profunda, et
dilatata.
(Es, 30) Pulchre ait « et dilatata, » quia Thophet dicitur latitudo.
Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa, status Domini sicut torrens
sulphuris, succendens eam.
(Es, 30) Contaminavit autem Josias Thophet, vel ossa mortuorum ibi (sicut in
sequentibusde aliis idolorum locis fecisse legitur), vel alia quaelibet immunda
dispergens,quatenus abominationipotius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent
locusappareret. Quod sequitur de eodem rege Josia.
Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda, soli in introitu templi
Domini.
(R4, 23, 11) Et paulo post:
Currus autem solis combussit igni.
(R4, 23, 11) Ostendit omni gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo tempore
fuissemancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium Deum esse
credebant,simulacro ejus quod fecerant currus equosque subdiderint; et hoc in atriis
templiDomini. Sic enim solent gentiles pingere, vel facere simulacrum
solis,ut puerum imberbemin curru ponentes, equos eidem quasi cursu coelum petentes
subjungant. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie
novo ortu natus, innullum plane senium incidit. Ut autem idem currus et
equos tribuant, de miraculo est sumptum Eliae prophetae,qui a curru igneo et equis
igneis est raptus ad coelum, ut Joannes Constantinopolimepiscopus aestimat.
Quia enim Graece Ἥλιος dicitur sol, sicut
etSedulius cum de Eliae ascensu caneretur, dicens, ostendit: Quam bene fluminei
praelucens semita coeli,Convenit Eliae meritoque et nomine fulgens.Hac
ope dignus erat, quoniam sermonis AchiviUna per accentum mutetur littera, sol
est.
Audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas haberelitteras fama prodebat,praedicari quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus, velcerte hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt (vicinia deceptinominis solis) hic transitum per coelos esse designatum et miraculum divinitus factumDei, mutarunt in argumentum erroris, humana stultitia commentatum. Quos imitati ipsi Judaei sategerunt, ne in aliquo gentilium, stultissimis minusstulti apparerent. Quod paulo post de eodem rege dicitur:
Excelsa quoque quae erant in Hierusalem, ad dexteram partem montis
offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et
Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex, et
contrivit statuas.
(R4, 23, 13 et R4, 23, 14) Luce clarius est quod excelsa nominare solet Scriptura, loca in collibus
positafrondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant vel Domino, locorum
amoenitateallecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo,
hostiasofferebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte
justi fuere dicitur, verumtamen excelsa non abstulit. Montem autem
offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis estScripturarum offensionem
idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, veloffensionem et ruinam suis
afferunt cultoribus. Sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur,
dum dicitur:
Quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sydoniorum, et Chamos
offensioni Moab et Melchomabominationi filiorum Ammon polluit rex.
(R4, 23, 13) Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur,
quiavidelicet Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit:
nam
sifructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut idola quae
aedificaveratde civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quae ipse
cum fuissetsapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter ac recte facta
relinqueret. Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens:
Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos, idola Moloch in monte, qui est contra
Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
(R3, 11) Nec videri contrarium debet, quod ibi mons in quo facta sunt haecidola,
contraHierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur: quia nimirum in tanta
erat
urbisvicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus quae in
eocongregabantur attaminare videretur.
Et conversus Josias, vidit ibi sepulcra quae erant in monte; misitque et
tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare, et polluit illud.
(R4, 23, 16) Cur autem Josias ossa mortuorum concremari jussit super altare, nisi
utostenderet, quod profana fuerunt eorum sacrificia? et non solum pecudum
hostiasdaemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriae in
potestatemdaemonum tradiderunt: qui justo Dei judicio simul cum altare, quod
idolisfabricaverant, dissipandi erant. Mystice autemsignificant omnes, qui
diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegamtemporaliter finierant, aeternis
cruciatibus consumendos, Deo illis retribuentesecundum propria merita operum
illorum.
Reversusque est Josias Hierusalem,
et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum
quod scriptum est in libro foederis hujus,
(R4, 23, 21) etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon
pythonibus et ariolis,et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo
decimo anno regni suiDomino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos
ut
purgemus primumterram cordis nostri ab omnibus vitiis, et mundemus actus nostros ab
omni inquinamentopeccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimusDeo viventi,
sicque gratumDomino celebremus Pascha, non utique
in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et
veritatis.
(1Co, 5) Secundum autem allegoriam, Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui
saluset fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio,
(Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
(Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1] Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem ab omnibus immunditiis
etabominationibus, qui per Prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me;
(Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68] de quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam;
(Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] de quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum: Et quis poterit diem cogitare
adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans,
et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit
filios Levi.
Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes
sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut
anni antiqui.
Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris,
et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii et humiliabant viduas et
pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum.
(Ma, 3) Celebrat ergo Josias noster verum Pascha inoctavo decimo anno regni sui,
quandoin octava aetate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum
perfectionebonorum operum, perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum,
ejectis priusomnibus scandalis de regno ejus: de quo praedictus Propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi,
et omnes facientes impietatem stipula.
Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non
derelinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis
ejus.
Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios cum
fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
(Ma, 4) Et recte dictum est quod
non factum (fuerit) Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt
Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno
regis Josiae in Hierusalem:
(R4, 23, 22 et R4, 23, 23) quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte
advitam, de corruptione ad gloriam. Sicque in conspectu Conditoris sui in
coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt,quia videbitur Deus deorum in Sion:
Et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea.
Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus, et ambulabunt
gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illa,
et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic, et afferent
gloriam et honorem gentium in illam.
Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et
mendacium,nisi qui scripti sunt in libro vitae Agn.
(Ap, 21) Et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem.
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem
circumstantiae.
(Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 10]
« Occiso itaque Josia rege in Mageddo, tulit populus terrae Joachaz filium
Josiae,et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.»
Quem Pharao Necho vinxit in Rebla, et duxit in Aegyptum.
Et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri;
regemque constituit Eliachim filium Josiae pro Josia patre ejus, erat que nomen
ejus Joacim.
(R4, 23, 33 et R4, 23, 34) Quid autem interfectio Josiae significat, qui a Pharaone Nechao
interemptus est inMageddo, nisi persecutionem antiqui hostisadversus sanctos
praedicatores? quos perinvidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae
conatur, quatenusfacilius totam plebem dissipare et invadere possit: interpretatur
Pharao dissipans, Necho percussio, Mageddo tentatio
est. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos hoc solummodo
agit, hoctotis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet,
eosqueprimum auferat, quorum solatio adjuti contra hostem dimicare
debuerant.
Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae, et unxerunt eum; et
constituerunt eum regem pro patre suo.
(R4, 23, 30) Joachaz qui interpretatur retentus, signat malos doctores, quospopulus
terrae, carnales videlicet, terrenae cupiditati dediti, secundum
moressuosconsentientes vitiis suis personas eligunt. Quos Pharao in Rebla
vinxit et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinemadulatorum enervans decipit
corda praelatorum; Rebla enim multitudointerpretatur, sicque in spiritualis
Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosammergit abyssum. Porro Pharao
quoque Necho Joacim regem constituens, imposuit mulctam terrae centumtalentis argenti,
et talento auri. Cum malignus spiritus pensum servitus sui in populo
praedictorum expetit, ut tamsensu quam eloquio ejus per omnia parati sint
obsequio. Unde Joacim juxta praeceptum Pharaonis, unumquemque secundum
vires suas exegit, utdaret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni,
quia diabolus per sibideditosviros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati
censum solvere, sicquein nequiter praelatis. quotidie praeparat perditionem
subjectis.
In diebus illis ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei
Joacim servus tribus annis, et rursum rebellavit contra eum,
(R4, 24, 1) etc. Cum semet quis cuilibet se manciparit vitio non uni, sed multis
dominis obnoxiuserit. Unde Joacim quem Pharao ante censum sibi solvere
coegit, nunc Nabuchodonosor rexBabylonis sibi servire tribus annis
compellit. Sed quem Nabuchodonosor alium intelligimus, nisi eumdem quem
Pharaonem essediximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarumharum?
Ergo cumantiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in
dominumsuum redigere, et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo
aliud tribus annis regi Babylonis servum esse quam suasione,delectatione, atque
consensu antiquo hosti subditum fieri, et totum in vitiis deditum,quasi libere ab
eo
possideri? sed saepe contingit quod tales per Dei misericordiamadmoniti, rebellare
contra nequam spiritum meditentur: hinc est quod subditur:
Rursum rebellavit contra eum.
(R4, 24, 1) Nec tamen sufficit rebellare, si non perseveraverit in certamine.
Qui enim ab antiqui hostis potestate se exuere desiderat, necesse est ut
fortitercontra eum dimicet, et adjutorium a summa potentia assiduis precibus
imploret,quatenus,divina gratia adjutus, hostem fortissimum superare, et jugum
durissimumevadere queat.
Post Joacim autem regnavit Joachin filius ejus pro eo.
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
In tempore illo, ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in
Hierusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut
oppugnarent eam.
Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse, et mater ejus, et
servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis
anno octavo regni sui.
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae,et
concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini,
juxta verbum Domini.
Et transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes
exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem,
nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et
eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in
Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices et clusores
mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in
Babylonem.
(R4, 24, 6, R4, 24, 9, R4, 24, 10, R4, 24, 11, R4, 24, 12, R4, 24, 13, R4, 24, 14, R4, 24, 15 et R4, 24, 16) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulit omnem Hierusalem, et
universosprincipes, et omnes fortes exercitusdecem millia in captivitatem, addidit
Scriptura,dicens:
et omnem artificem et clusorem.
(R4, 24, 14) Hoc est quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur,
cumdicitur:
Porro faber ferrarius inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut
lanceam.
(S1, 13) Sicutenim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma
adrepugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni
terrarepromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui
velfoedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius
quidquidapud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut
vel adnihilum valeat ultra,vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum juxta
deflendaehistoriae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor
allegoriamesse reticendam. Constat namque quia Hierusalem et terra Israel,
civitatem Christi, id est sanctamEcclesiam; Babylonii autem et Chaldaei, sive
Philisthaei, civitatem diaboli, id estomnem malignorum, sive hominum, seu angelorum
multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum
fideles quique nomine tenus inEcclesia consistentes, caeterorum ab immundis vel
spiritibus vel hominibus decepti,aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet
peccato mentis collasubmittunt. Abducit autem Nabuchodonosor regem
Hierusalem et universos principes fortesexercitus decem millia in captivitatem,cum
et
magistros populorum et eos quiinvincibili animo Domino servire, ac Decalogum legis
fideliter videbantur in Dei acproximi amore conservare, subito sive illecebris mundi,
seu adversitatibus subacti,aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in
haeresim declinando, aperteapostasiae notam incidunt. Arma vero quibus
contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia
nisi eloquia Scripturarum? in quibus et ipsius Domini etsanctorum ejus exemplis, quo
ordine bella vitiorum superari debeant, luce clariusdiscimus. Sed
Philisthaei filios. Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus
animos fidelium a meditationesacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo,
retardant: ne vel ipsi per hujusexercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte
qui legere nesciunt, adresistendum vitiis exhortando, aut corripiendo
accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt,
intantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubesCant.
Transferunt omnemartificem et clusorem de Hierusalem in Babyloniam Cum eos qui
multifaria virtutumoperatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra corruptiones
tentationum muniresolebant, a proposito deflectunt, atque ingenium quod tuitioni
sanctae Ecclesiaeimpendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare
compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum sive murorum, sed auri
potiusgemmarumqueintelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis
expositio finemrespicit. Dictum quippe est de sapientia quia aurum et
multitudo gemmarum ei non valeatcomparari, atque ideo clusores horum non alios aptius
quam doctores intelligerevalemus. Qui quandiu recte vivunt ac docent, in
ornatum sanctae civitatis industriamsanctae artis impendunt. At si forte
erraverint, quod nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? et quoniam
artificem clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari,hoc est talentum verbi
coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualemad peccatorum opera
converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatoressimul in captivitatem
ductos, hoc esteos qui videbantur viri fortes esse etbellatores, astutia malignorum
spiritum deceptos, atque in carcerem spiritualisBabyloniae captivatos, necesse est
ut
operam demus quatenus saevissimi regispotestatem evadamus, vigilemus et sobrii simus,
timorem Dei semper ante oculosponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino
fugiamus. Construamus nobis terram bonorum operum, et per profectum vitae
in illamconscendamus,
induti lorica justitiae et galea salutis, habentes scutum, fidei,
et gladium spiritus quod est verbum Dei.
(Ep, 6) Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenestras.
Omni custodia servemus cor nostrum, quia ipse ex vita procedit, et ante omnia
spemnostram in regis coelestis bonitate ponamus,petentes ut ejus gratia a malis
omnibusliberemus. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus,
quia
Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui
est,
(Ps, 27, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] qui salvat omnes sperantes in se.
Igitur Joachin captivato, constituit Nabuchodonosor Mathaniam patruum ejus
pro eo, imposuitque nomen ejus Sedeciam. VIcesimum et primum annum aetatis
habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in
Hierusalem.
Fecitque malum coram Domino juxta omnia quae fecit Joacim.
(R4, 24, 17, R4, 24, 18 et R4, 24, 19) Quid in Sedecia aliud intelligere possumus nisi quod in Joacim antepraediximus,
hoc est malos rectores in Ecclesia, qui munere et donodivino abutuntur,et falso sibi
nomen justitiae usurpant? Mathania autem interpretatur munussive
donum, Sedecias justus Domini, qui undecim annis regnassedicitur,
quod significat eum transgressorem legis fuisse; undenarius enim numerus quidenarium
supergreditur, excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest,
qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subjectosregere
noluerit.
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis,
venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem,
et circumdederunt eam, et exstruxeruntin circuitu ejus munitiones.
Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis
Sedeciae, nona die mensis.
Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.
(R4, 25, 1, R4, 25, 2 et R4, 25, 3) Novenarius numerus qui minus habet denario imperfectionem legis
significat,sicut undenarius transgressionem, et recte dictum est quod Nabuchodonosor
in nono annoregni Sedeciae obsederit civitatem, mense decimo et decima die mensis,
quia malipastores, cum Decalogi mandata quae scientia tenent, opere et doctrina
perficerenegligunt: necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo
exercituobsidione circumdet, et munitione erroris, ac vitiorum constructa, claudat
vallandocivitatem, sicque fames in civitate praevaleat, fames utiqueverbi Dei, cum
nonexpenditur libere panis doctrinae populo terrae.
Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt.
(R4, 25, 4) Interrupta quidem per depraedationes varias malignorum spirituum
custodiapopulorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et
tenebrispeccatorum vallati fugiunt? quia, secundum Veritatis vocem:
Mercenarius et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves et
fugit, et lupus rapit et dispergit oves;
(Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10] et Apostolus:
Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii
sunt.
(1Th, 5) Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum
adhortum regis fugerint, latenter aperuit inertiamdoctorum, qui, inter duplicem
murumduorum Testamentorum constituti, non belligare, sed effugere quaerunt, et in
deliciismagis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus
obsistere.
(Porro Chaldaei obsistebant in circuitu civitatem); fugit itaque Sedecias per
viam quae ducit ad campestria solitudinis.
Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in
planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et
reliquerunt eum,
(R4, 25, 4 et R4, 25, 5) et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector fugit,
non ad montes, de quibusscriptum est:
Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui:
(Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 24] sed ad campestria solitudinis,hoc est, ad dilectionem luxuriae. Unde
scriptum est:
Angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ducit ad
mortem.
(Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] --
Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum
eo dispersi sunt et reliquerunt eum.
(R4, 25, 5) Recte ergo eum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant,
inplanitie Jericho capitur, hoc est in defectione carnalis sensus. Jericho
enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille
homo qui Hierusalem descendebat in Jericho, in latrones
incidissedescribitur.
Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui
locutus est cum eo judicium,
(R4, 25, 6) hoc est justum cum eo exercuit judicium.
Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque
eum catenis, et adduxit in Babylonem.
(R4, 25, 7) Occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha coram eo, et oculos
quoqueillius eruit. Dum sacra Scriptura Sedeciae captivitatem narrat,
ordinem captivitatis internaedenuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus
hostis possessor intimae confusionis: qui priusfilios ante intuentis oculos trucidat,
quia saepe sic bona opera interficit, ut haecse amittere ipse qui captus est animus
dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae
delectationibus victus, bona quaegenuit amans perdit, ea quae patitur damna
considerat, non tamen virtutis brachiumcontra regem Babylonis levat. Sed
dum videns nequitiae perpetratione percutitur,ad hoc quandoque peccati usuperducitur,
ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis
prius filiis Sedeciae oculos eruit, quia malignusspiritus subductis prius bonis
operibus, post et intelligentiae lumen tollit, quodrecte Sedecias in Reblatha
patitur. Reblatha quippe mulcta haec interpretatur: etenim
quandoque et lumenrationis clauditur, qui pravo et iniquitatis suae multitudine
gravatur.
Undecimo anno
mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis
Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis
Hierusalem; et succendit domum Domini, et domum regis, et domos
Hierusalem.
Omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem incircuitu destruxit
omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.
Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui
transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan
princeps militiae,
(R4, 25, 8, R4, 25, 9, R4, 25, 10 et R4, 25, 11) etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae.
Mense quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis servaredespexit,
et
septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et omniacontraria praeceptis
divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorumlocorum
habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit:
Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum
Domini,templum Domini est? quoniam si benedixeritis vias vestras et studia
vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae, et viduae,
et pupillo non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentum effuderitis in loco
hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, habitabo
vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in
saeculum.
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis,
furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos
alienos quos ignoratis.
Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen
meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes
istas.
Et nunc quiafecistis omnia opera, haec dicit Dominus: Et locutus sum ad vos
mane consurgens, et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non
respondistis, faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos
habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci et
Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros,
universum semen Ephraim.
(Jr, 7) Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia
alienijudicii, justi Dei judicio super peccatores, princeps utique exercitus regis
BabylonisHierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis,
qui et rexconfusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum quam
etiamimpiorum hominum, plebem invadit fidelium, etdomum regis et domos Hierusalem,
id
estrectores et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos
cupiditatesubvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientia
per
flammamilliciti amoris perturbavit, et muros Hierusalem in circuitu destruxit,
cumintentionem orationis et virtutum studia quae contra se valere novit, et
indespirantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia,
etcorreptionis vitae apprehendant munimina. Populumque in captivitatem
ducens,
de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas,
(R4, 25, 12) quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans,stultis
et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis,et
frumentum sanae doctrinae invineis et agris populorum fructificet, sed spinae magiset
tribuli vitiorum excresCant.
Columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases, et mare aereum,
quod erat in domo Domini confregerunt Chaldaei, et transtulerunt omne aes in
Babylonem.
(R4, 25, 13) Columnas aereas et bases, doctores possumus accipere, qui
sonoritatepraedicationis et fidei firmitate debuerunt alios su stentare.
Mare aereum baptismi lavacrum vel compunctionem lacrymarum significat. Haec
quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo auferrenituntur
et
confringere, ita ut non remaneat testa quae possint igniculus fieri
deincendio.
Ollas quoque aereas, et trullas et tridentes, et scyphos, et mortariola, et
vasa aerea in quibus ministrabant, tulerunt.
(R4, 25, 14) Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes
insuum usum nequissimum verterunt.
Necnon et thuribula et phialas,
(R4, 25, 15) cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quibus
lassirefocillari debuerant, impediendo subvertunt,
quae aurea, aurea; et quae argentea, argentea tulit princeps
militiae.
(R4, 25, 15) Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de
domoDomini auferre molitur et secum in confusionem ducere.
Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam
sacerdotem secundum,et tres janitores; et civitate eunuchum unum, qui erat
praefectus super viros bellatores; et quinque viros de his qui steterant coram
rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat
tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in
civitate.
Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in
Reblatha, percussitque eos rex Babylonis et interfecit; in Reblatha in terra
Hemath.
Et translatus est Juda de terra sua.
(R4, 25, 18, R4, 25, 19, R4, 25, 20 et R4, 25, 21) Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia
diabolusdecipere et peccatis captivare satagit, unde de ipso in Job scriptum est:
«
Escae ejuselectae sunt. » -- « Tulit quoque Saraiam, » qui interpretatur
vinctus, «sacerdotem primum, » cum primum inEcclesiae ordinem, qui in
episcopis est, amorevoluptatis terrenae, et vitiorum catena constringit.
Tulit quoque similiter « et Sophoniam, » qui interpretatur absconditus;
sacerdotem secundum,
(R4, 25, 18) cum secundi ordinis viros, hoc est presbyteros qui talentum verbi Dei in
terrafodientes absconderant, in suum dominium subigit;
et tres janitores,
(R4, 25, 18) illos janitores videlicet, qui ostium fidei aperire debuerant, et
tenentesclavem scientiae, nec ipsi introierunt nec alios introire permiserunt;
et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros
bellatores,
(R4, 25, 19) eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra « stultas virgines
»appellat, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a
coitucorporali, nec tamen oleumgratiae et misericordiae in pectore suo
haberevolebant. Qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum
arrogantiam praecavere nonmeditantur.
Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege,
(R4, 25, 19) illos profecto qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regivitiorum
semper assistebant.
Et Sophar principem exercitus, qui probabat tyrones de populo
terrae;
(R4, 25, 19) Sophar interpretatur dissipans vel dividens, significans
eosqui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis
exemplisdissipantes, a coetu fidelium per errorem sequestrant.
Et sexaginta viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate.
(R4, 25, 19) Hoc est stultos operatores, qui merito vulgi nominenuncupantur, quia
utilitatemdivinorum consiliorum discere et factis implere neglexerant. Hoc
scilicet omnes
tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in
Reblatha, percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra
Hemath.
(R4, 25, 20 et R4, 25, 21) Quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia
evellenstollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis
interfectionemeos perducat. Quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc
est in multitudine scelerum etamore voluptatum. Unde Scriptura dicit:
Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant
per eam.
(Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] --
Et translatus est Juda de terra sua.
(R4, 25, 21) Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesiavidebantur habere, per
sceleraet peccata multiplicia de terra viventium translati, in regnum confusionis
et
errorisabducuntur. Sub quo imperio quicunque nequiter servientes
perseveraverint, nec merebuntur perJesu ducatum regredi in terram Juda, templumque
Domini ibidem reaedificare. In posterum namque praesentis vitae tradentur
in carcerem mortis perpetuae, ubivermis eorum nunquam morietur, et ignis non
exstinguetur. Implebiturque eis illa beati Petri apostoli sententia qua
dicit:
Melius quippe erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem
retrorsum converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato.
(2P, 2) Quia, attestante Veritate:
Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabitmultis: qui
autem nescit, et non facit, vapulabit paucis.
(Lc, 12, 47) [mauvais référencement: Lc, 12]
Expleto tandem tam laborioso opere, auxiliatus Omnipotentis ope, in calce
supplexlectorem exoro ut, si dignum lectione vel transcriptione eum duxerit, Domino
gratiasgratanter referat,
qui est pater luminis, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum
datur:
(Jc, 1) qui dat abundanter, et non improperat qui mihi licet indigno ac humillimo
juxtasolertiam doctorum dedit et amorem et auxilium considerandi mirabilia de
legesua. Quod si secus quam optabam evenisse reperit, simul exoret ut meae
ignorantiae acerrori a Domino venia tribuatur, et nullatenus litteratoriam urbanitatem
et venustatemeloquentiae requirat, sed potiussensum hujus operis diligenter
perlustret, praesertimcum non res ac sensus propter litteras, sed litterae ad
manifestationem rerum suntrepertae. Simul etiam velut flexis poplitum
genibus cernuus deprecor, ut tandem dignetur sialiquid utilitatis invenerit, devotus
exorare divinam clementiam, ut, licet inperegrinatione hujus labentis saeculi, veram
commissorum meorum gerere poenitudinem,et post excursum septem dierum, velut post
septuaginta annos hujus captivitatis,exutus ab omni potestate regis Babylonii et
servitute captivantium, valeam, juvanteSpiritu sancto, qui septiformis dicitur,
visionem pacis, coelestis videlicetHierusalem ac civitatis Domini, de qua dicitur:
Hierusalem quaeaedificatur ut civitas,
(Ps, 121, 3) [mauvais référencement: Ps, 121] ingredi, et vultum Conditoris Regis nostri per saecula
contemplari,praestanteipso, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi. » Amen.